monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Officiis, 1, XI. <<<     >>> XIII.

CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

40 Sed plerique revocantur ab officio dispensatricis misericordiae, dum putant hominis actus non curare Dominum, aut nescire eum quid in occultis geramus, quid teneat nostra conscientia: aut iudicium eius nequaquam iustum videri, quando peccatores divitiis abundare vident, gaudere honoribus, sanitate, liberis: contra autem, iustos inopes degere, inhonoros, sine liberis, infirmos corpore, luctu frequenti.
41 Nec mediocris ea quaestio, quando quidem tres illi reges amici Iob, propterea eum peccatorem pronuntiabant, quia inopem factum ex divite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, inhorrentemque vibicibus, exaratum vulneribus a capite usque ad pedes videbant. Quibus hanc sanctus Iob proponit assertionem: Si ego propter peccata mea haec patior, Cur impii vivunt? Inveteraverunt autem, et in divitiis semen eorum secundum voluntatem, filii eorum in oculis, domus ipsorum abundant, timor autem nusquam: Flagellum autem a Domino non est in ipsis.
42 Haec videns infirmus corde exagitatur, et studium avertit suum. Cuius dicturus sermones, ante sanctus praemisit Iob, dicens: Portate me, ego autem loquar, deinde videte me. Nam et si arguor, quasi homo arguor. Portate ergo onus sermonum meorum (Ibid., 1 et seq.). Dicturus enim sum quod non probo: sed ad vos redarguendos proferam sermonis iniquos. Aut certe; quia ita est versus. Quid autem? Numquid ab homine arguor? hoc est, homo me non potest redarguere quia peccavi, etsi argui dignus sum; quia non ex evidenti culpa me arguitis, sed ex iniuriis aestimatis merita delictorum. Videns ergo infirmus abundare iniustos successibus prosperis, se autem alteri, dicit Domino: Discede a me, vias tuas scire nolo (Ibid., 14). Quid prodest, quia servivimus ipsi: aut quae utilitas, quia occurrimus ipsi? In manibus ipsorum omnia bona, opera autem impiorum non videt.
43 Laudatur in Platone, quod in Politia sua posuit eum qui contra iustitiam disputandi partes recepisset, postulare veniam dictorum quae non probaret, et veri inveniendi atque examinandae disputationis gratia, illam sibi impositam personam dicere. Quod eousque Tullius probavit, ut ipse in libris quos scripsit de Republica, in eam sententiam dicendum putaverit.
44 Quanto antiquior illis Iob, qui haec primus reperit, nec eloquentiae phalerandae gratia, sed veritatis probandae, praemittenda aestimavit? Statimque ipse quaestionem enodem reddidit, subiiciens quod exstinguatur lucerna impiorum, et futura sit eorum eversio : non falli Deum doctorem sapientiae et disciplinae, sed esse veritatis iudicem (Ibidem, 22): et ideo non secundum forensem abundantiam aestimandam beatitudinem singulorum; sed secundum interiorem conscientiam, quae innocentium et flagitiosorum merita discernit, vera atque incorrupta poenarum praemiorumque arbitra. Moritur innocens in potestate simplicitatis suae, in abundantia propriae voluntatis, sicut adipe repletam animam gerens (Ibid., 23 et seq.). At vero peccator quamvis foris abundet, deliciis diffluat, et odoribus fragret, in amaritudine animae suae vitam exigit, et ultimum diem claudit, nihil secum eorum quae epulatus fuerit, boni referens: nihil secum auferens, nisi scelerum suorum pretia.
45 Haec cogitans nega, si potes, divini esse iudicii remunerationem. Ille suo affectu beatus, hic miser: ille suo iudicio absolutus, hic reus: ille in exitu laetus, hic moerens. Cui absolvi potest, qui nec sibi innocens est? Dicite, inquit, mihi, ubi est protectio tabernaculorum eius? Signum eius non invenietur. Vita etenim facinorosi, ut somnium. Aperuit oculos, transivit requies eius, evanuit delectatio: licet ipsa quae videtur, etiam dum vivunt, impiorum requies in inferno sit: viventes enim in inferna descendunt.
46 Vides convivium peccatoris, interroga conscientiam eius. Nonne gravius omnibus fetet sepulcris? Intueris laetitiam eius, et salubritatem miraris corporis filiorum atque opum abundantiam: introspice ulcera et vibices animae eius, et cordis moestitudinem. Nam de opibus quid loquar, cum legeris: Quia non in abundantia est vita eius : cum scias quia etsi tibi videatur dives, sibi pauper est, et tuum iudicium suo refellat? De multitudine quoque filiorum, et de indolentia quid loquar; cum se ipse lugeat, et sine haerede futurum iudicet, cum imitatores sui successores suos esse nolit? Nulla enim haereditas peccatoris. Ergo impius ipse sibi poena est: iustus autem ipse sibi gratia; et utrique aut bonorum aut malorum operum merces ex se ipso solvitur.



Ambrosius, De Officiis, 1, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 12