monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De Officiis, 1, II.

CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Non arrogans videri arbitror, si inter filios suscipiam affectum docendi; cum ipse humilitatis magister dixerit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. In quo licet et humilitatem verecundiae eius spectare et gratiam. Dicendo enim, timorem Domini, qui communis videtur esse omnibus, expressit insigne verecundiae. Et tamen cum ipse timor initium sapientiae sit, et effector beatitudinis (quoniam timentes Deum beati sunt), praeceptorem se sapientiae edocendae, et demonstratorem beatitudinis adipiscendae, evidenter significavit.
2 Et nos ergo ad imitandam verecundiam seduli, ad conferendam gratiam non usurpatores, quae illi Spiritus infudit sapientiae, ea per illum nobis manifestata, et visu comperta atque exemplo, vobis quasi liberis tradimus; cum iam effugere non possimus officium docendi, quod nobis refugientibus imposuit sacerdotii necessitudo: Dedit enim Deus quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores.
3 Non igitur mihi apostolorum gloriam vindico. Quis enim hoc, nisi quos ipse Filius elegit Dei? Non prophetarum gratiam, non virtutem evangelistarum, non pastorum circumspectionem: sed tantummodo intentionem et diligentiam circa Scripturas divinas opto assequi, quam ultimam posuit Apostolus inter officia sanctorum, et hanc ipsam ut docendi studio possim discere. Unus enim verus magister est, qui solus non didicit quod omnes doceret: homines autem discunt prius quod doceant, et ab illo accipiunt quod aliis tradant.
4 Quod ne ipsum quidem mihi accidit. Ego enim raptus de tribunalibus atque administrationis infulis ad sacerdotium, docere vos coepi, quod ipse non didici. Itaque factum est ut prius docere inciperem, quam discere. Discendum igitur mihi simul et docendum est; quoniam non vacavit ante discere.