monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Fide, 5, XVIII. <<<    

CAPUT XIX. SHOW APPARATUS

228 Ad te nunc, omnipotens Pater, cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim: sed Filium tuum minorem non ausim dicere. Nam cum illum splendorem gloriae, et imaginem substantiae tuae legerim; vercor ne minorem imaginem tuae dicendo substantiae, minorem substantiam tuam dicere videar, cuius imago sit Filius, cum plenitudo tuae divinitatis omnis in Filio sit. Immensum te Filiumque tuum et Spiritum sanctum, incircumscriptum, inaestimabilem, inenarrabilem legi frequenter, credo libenter. Et ideo aestimare non possum, ut examinare possim.
229 Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri te velim; unde, quaeso, te metiar? Funiculum agrimensorium vidit propheta, quo metiebatur angelus Ierusalem. Metiebatur tamen angelus, non Arius: metiebatur Ierusalem, non Deum. Et fortasse nec Ierusalem metiri poterat angelus; vir enim erat. Denique sic habes: Et allevavi oculos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus agrimensorius. Vir erat quia typus suscipiendi corporis declarabatur. Vir erat ille, de quo est dictum: Post me venit vir, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius. Ergo Christus in typo Ierusalem metitur, Arius Deum.
230 Et Satanas transfigurat se in angelum lucis; quid mirum si Arius suum imitatur auctorem, ut usurpet illicita? Licet quod Pater suus diabolus per semetipsum non fecit, intolerabiliore iste sacrilegio divinorum sibi scientiam secretorum, et supernae generationis arcana praesumat; diabolus enim verum Dei Filium fatebatur, Arius negat.
231 Si ergo metiri te, omnipotens Pater, non queo, possumne sine sacrilegio de tuae generationis disputare secreto? Possumne dicere quod aliquid inter te et Filium tuum plus minusve sit; cum ipse qui ex te natus est, dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt? Quis me constituit iudicem aut divisorem de rebus humanis? Hoc Filius dicit, et nos inter Patrem et Filium divisionem nobis et iudicium vindicamus? Bona pietas arbitros refugit etiam in divisione patrimonii. Nos ergo erimus arbitri, ut inter te et Filium tuum increatae maiestatem substantiae dividamus?
232 Generatio, inquit, haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dubitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Signum utique datur non divinitatis, sed incarnationis. Denique de incarnatione dicturus ait: Pete tibi signum. Et cum ille dixisset: Non petam, neque tentabo Dominum, responsum est: Ecce virgo in utero accipiet. Ergo signum divinitatis videre non possumus, mensuram quaerimus? Vae misero mihi, impie discutere audemus, quem digne rogare non possimus?
233 Viderint tamen quid faciant Ariani: ego te, Pater, si maiorem omnibus dixero, iniuriose te tuis operibus comparavi: si maiorem Filio, ut Arius asserit, impie iudicavi. De te prior erit illa sententia, nam neque ulla fieri potest nisi ex comparatione praelatio, neque praeferri quisquam, nisi de quo prius fuerit iudicatum.
234 Iurare nobis per coelum non licet, iudicare de Deo licet: sed Filio tuo soli iudicium de omnibus detulisti.
235 Ioannes carnem Domini baptizare metuebat, Ioannes prohibebat dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; et ego Christum iudicio meo subdam? 235. Moyses excusat sacerdotium, Petrus imperatum in ministerio declinat obsequium: Arius scrutatur etiam alta Dei? Sed non Arius Spiritus sanctus: sed Ario et hominibus dictum est: Altiora te ne quaesieris.
236 Moyses vultum Domini prohibetur videre : Arius meruit videre secretum. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, Moyses qui cum Domino apparet in gloria; Moyses ergo ille posteriora tantummodo Dei in typo vidit: Arius totum Deum facie ad faciem comprehendit. Sed nemo, inquit, videre potest faciem meam, et vivit.
237 Paulus etiam de inferioribus dicit: Ex parte cognoscimus et ex parte etiam prophetamus. Arius dicit: Ex toto Deum, non ex parte cognovi. Inferior ergo Paulus, quam Arius; et vas electionis ex parte scit, vas perditionis totum scit: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia. Paulus raptus usque ad tertium coelum, se ipsum nescivit: Arius in stercore volutatus Deum scivit. Paulus dicit de se ipso: Deus scit; Arius de Deo dicit: Ego novi.
238 Sed non Arius raptus in coelum, quamvis eum secutus sit, qui iactatione damnabili divina praesumeret, dicens: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo; sicut enim ille dixit: Ero similis Altissimo: sic et Arius altissimum Dei Filium sui similem vult videri: quem non in divinitatis aeternae maiestate veneratur, sed ex carnis infirmitate metitur.



Ambrosius, De Fide, 5, XVIII. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > 19