monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Fide, 4, IX. <<<    

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

117 Plerique etiam hinc faciunt quaestionem, quia scriptum est: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me; dicentes: Quomodo aequalis est Patri Filius, qui dixit quia propter Patrem vivit?
118 Qui hoc proponunt, primum respondeant, cuiusmodi vita sit Filii, utrum ea quam Pater largitus sit non habenti? Sed quomodo vitam aliquando potuit non habere, cum ipse sit vita, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita? Vita utique sempiterna, sicut virtus est sempiterna. Aliquando ergo, ut sic loquar, se vita non habuit?
119 Considerate quid lectum sit hodie de Domino Iesu, quia mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Cuius mors vita est, huius divinitas vita non est; cum divinitas vita sit sempiterna?
120 An vero vita eius in Patris est potestate? Sed ne corporis quidem sui vitam in alterius fuisse potestate memoravit, sicut scriptum est: Ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo.
121 Eius ergo vita secundum divinitatem in alterius potestate posita iudicatur, cuius vita secundum corpus alienae non erat subdita potestati? Aliena enim potestas erat, si non erat unitas potestatis. Sed sicut potestatis suae esse significat ponere animam, et liberae voluntatis: ita etiam quod secundum mandatum deposuit Patris, suae ac paternae voluntatis significat unitatem.
122 Ergo si vitam Filius neque aliquo accepit ex tempore, neque alienae habet potestati subditam, videamus qua ratione dixerit: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Exponamus ut possumus: imo ipse potius exponat.
123 Considera igitur quid ante praemiserit; ais enim: Amen, amen dico vobis. Ante instruit quemadmodum audire debeas: Vere, inquit, vere dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii homini, et biberitis sanguinem eius, non habebitis vitam in vobis. Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit, et tu quod secundum Filium hominis de carne est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse referendum?
124 Denique addidit: Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus est potus. Carnem audis, sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis; et divinitati calumniaris? Audi dicentem ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet. Nos autem quotiescumque sacramenta sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annuntiamus.
125 Ergo posteaquam se loqui secundum hominis Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Quomodo igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; ita et qui manducat me, ipse vivit propter me.
126 Si primam eligunt, hoc significat quia sicut missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo propter Patrem. Quasi quis autem missus est, atque descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis? Ergo sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit; ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem. Denique et qui manducat quasi filium hominis, et ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis suae adventui comparavit.
127 Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem Filii cum Patre, et similitudinem eius cum homine manifesta distinctione colligimus? Nam quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam? Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat, ut ipse Dominus supra dixit.
128 Aequalitas ergo filii ad Patrem per unitatem quoque vivificationis astruitur; quando sic vivificat Filius ut Pater. Agnosce ergo eius vitam et potentiam sempiternam. Similitudo etiam nostra ad filium, et quaedam secundum carnem unitas declaratur; quoniam quemadmodum Dei Filius a Patre, sic homo est vivificatus in carne. Sic enim scriptum est, quia sicut Deus Iesum Christum a mortuis suscitavit, ita etiam nos quasi homines vivificamur a Dei Filio.
129 Secundum hanc ergo expositionem non solum ad conditionem humanam derivatur gratia largitatis, sed etiam divinitatis aeternitas praedicatur; divinitatis, quia ipsa vivificat: humanae autem conditionis, quia vivificata est et in Christo.
130 Quod si quis utrumque ad Christi refert divinitatem: ergo Filius Dei hominibus comparatur; ut ita Filius propter Patrem vivat, sicut nos propter Filium Dei vivimus. Sed Filius Dei vitam largitur aeternam, nos autem largiri nequimus; ergo nostri comparatione nec ille largitur. Habeant igitur Ariani fidei suae praemium, ne vitam aeternam adipiscantur a Filio.
131 Libet iam ulterius progredi; nam si illis placet hunc locum ad divinae perpetuitatem referre substantiae, accipiant etiam tertiam expositionem. Nonne evidenter videtur dicere quod sicut vivus Pater est, ita vivit et Filius? Quod utique quis non advertat ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit, esse referendum? Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Dedit per unitatem: dedit, non ut auferat, sed ut clarificetur in Filio: dedit, ut complaceat: dedit non ut Pater custodiret, sed ut Filius possideret.
132 Sed obiiciendum putant quia dixerat: Ego vivo propter Patrem. Utique si ad divinitatem referunt, propter Patrem vivit Filius; quia ex Patre Filius est: propter Patrem; quia unius substantiae cum Patre: propter Patrem; quia eructatum est Verbum ex Patris corde, quia a Patre processit, quia ex paterno generatus est utero, quia fons Pater Filii est, quia radix Pater Filii est.
133 Sed dicunt fortasse: Si unitatem putas Patris ac Filii vitae esse, cum Filius dixerit: Et ego vivo propter Patrem, numquid unitas est Filii vitae atque hominum: cum dixerit Filius quia Qui manducat me, et ipse vivit propter me?
134 Immo plane, sicut unitatem fateor esse vitae coelestis in Patre et Filio per divinae unitatem substantiae, ita vel divinae naturae vel Dominicae incarnationis excepto privilegium, societatem nobiscum vitae spiritalis in Filio esse profiteor per humanae unitatem naturae: Qualis enim coelestis tales et coelestes. Denique sicut in illo sedemus ad dextram Patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore, de quo postea dicemus plenius (Infr. lib. V): sicut, inquam, sedemus in Christo per corporis unitatem: ita et in Christo vivimus per corporis unitatem.
135 Non solum autem non vereor quia scriptum est: Et ego vivo propter Patrem; sed etiam si per Patrem dixisset, non vererer.
136 Solent enim etiam illud obiicere quia dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei; ut clarificetur Filius eius per ipsum. Non solum enim per Patrem, et a Patre Filius clarificatur, quia scriptum est: Clarifica me, Pater; et alibi: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum : sed etiam per Filium et a Filio clarificatur Pater, quia veritas dixit: Ego te clarificavi super terram.
137 Sicut ergo clarificatur per Patrem, ita etiam propter Patrem vivit. Unde et quidam δόξαν opinionem magis putaverunt esse, quam gloriam; et ideo sic interpretati sunt: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi; et nunc clarifica me, Pater, hoc est, δόξασον, ut sit hic sensus: Ego opinionem de te hominibus huiusmodi infudi, ut cognoscant te Deum verum; et tu hanc de me confirma illis opinionem, ut credant me tuum Filium et Deum verum. CAPUT XI. Discrimen quod conflare Ariani moliebantur e verbis Apostoli ex Patre omnia, et per Filium omnia esse docentis, irridetur. Ostenditur enim illic eamdem Patris ac Filii omnipotentiam exprimi: quod cum ex aliis locis, tum ex ipsius Pauli textu confirmatur. Hunc absurde ad Patrem referri ab haereticis, ac pertinere ad Filium ex eiusdem serie demonstrari: nec tamen quidquam Filii derogari potentiae, si de Patre intelligatur. Postremo in istis, ex quo, per quem, et in quo aliquid, nullam intercedere differentiam, et haec omnia de tribus personis dici, evincit.
138 Iam illud ridiculum est, quod quidam ex illo Apostolico discretionem inter Patrem et Filium faciunt potestatis, quia scriptum est: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Aiunt enim non mediocrem divinae maiestatis esse distantiam, quia dictum est: Ex illo omnia, et per hunc omnia. Nihil autem expressius, quam quod hoc loco omnipotens Filius evidenti ratione signatur; nam ut ex illo omnia, ita per hunc omnia.
139 Inter omnia Pater non est, cui dictum est: Quia universa serviunt tibi. Inter omnia Filius non est, quia omnia per ipsum facta sunt, et omnia in ipso constant, et ipse est super omnes coelos. Non ergo inter omnia Filius, sed super omnia: qui secundum carnem quidem est ex familia Iudaeorum; idem tamen super omnia Deus benedictus in saecula, cuius est nomen super omne nomen, et de quo dicitur: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Subiiciendo autem omnia, nihil reliquit ei non subiectum, sicut Apostolus dixit. Quod si hoc etiam secundum incarnationis locutus est sacramentum, quemadmodum possumus de supernae generationis incomparabili maiestate dubitare?
140 Nihil igitur potestatis inter Patrem et Filium certum est interesse. Denique eo usque nihil interest potestatis, ut idem Apostolus ex ipso dixerit esse omnia, per quem omnia sicut habes: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
141 Si igitur Pater, sicut putant, tantummodo significatur, non potest idem et omnipotens esse, quia ex ipso omnia: et omnipotens non esse, quia per ipsum omnia. Aut igitur invalidum, nec omnipotentem Patrem sua assertione memorabunt, aut certe omnipotentem etiam Filium vel inviti voce propria fatebuntur.
142 Eligant tamen utrum hic Patrem declaratum putent. Si Patrem, ergo et per ipsum omnia: si Filium, ergo et ex ipso omnia. Si autem et per Patrem omnia, nihil utique Filio derogandum: et si ex Filio omnia, similiter et Filio deferendum.
143 Ac ne insidiari nos unius arbitrentur obreptione versiculi, totum caput recenseamus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula
144 De quo igitur dictum putant, de Patre, an de Filio? Si de Patre: sed non est Sapientia Dei Pater; quia Sapientia Dei Filius est. Quid est autem quod non possit Sapientia, de qua scriptum est: Cum sit una omnipotens et permanens, in se omnia innovat? Non ergo accedentem legimus, sed permanentem. Habes ergo iuxta Salomonem, omnipotentem et permanentem Sapientiam. Habes etiam bonam, quia scriptum est: Sapientiam autem non vincit malitia.
145 Sed ad propositum revertamur. Quam inscrutabilia sunt, inquit, iudicia eius! Si igitur omne iudicium Pater dedit Filio, Filium Pater videtur declarare, qui iudicat.
146 Denique ut scias quia non de Patre, sed de Filio dicit, addidit: Quis prior, inquit, dedit illi? Dedit enim Pater Filio: sed dedit iure generationis, non munere largitatis. Et ideo quia negari non potest a Patre accepisse Filium, secundum quod scriptum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo : dicendo tamen: Quis prior dedit illi? non accepisse per naturam a Patre Filium denegavit, sed priorem non posse dici inter Patrem et Filium declaravit; quia etsi Pater dedit Filio, non tamen quasi posteriori dedit: quia increata et inaestimabilis Trinitas, quae unius est aeternitatis et gloriae, nec tempus, nec gradum, vel posterioris recipit, vel prioris.
147 Quod si Graecos magis codices sequendos putamus, qui habent τὶς προσέδωκεν αὐτῷ vides quoniam cui nihil addi potest, non dispar a pleno est. Ergo si Filio magis convenit hoc totum Apostolicum caput, videmus et de Filio esse credendum, quia ex ipso omnia, sicut scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
148 Esto tamen de Patre dictum putent. Itaque meminerimus quia sicut ex ipso legimus omnia, ita etiam per ipsum omnia: in universitatem quippe totius creaturae Patris et Filii profertur auctoritas. Ac licet superius omnipotentem Filium paterno probaverimus exemplo, tamen quia illis derogare studium est, considerent quia et Patri derogant. Si enim infirmus Filius, quia per ipsum omnia, numquid infirmus et Pater, quia et per Patrem omnia?
149 Sed ut agnoscant nullam discretionem inter haec esse, iterum demonstrabo eiusdem esse, ex quo aliquid, et per quem aliquid; et ostendam utrumque de Patre lectum. Sic enim habemus: Fidelis Deus per quem vocati estis in communionem Filii eius. Quid Apostolus dixerit, considerent. Per Patrem vocamur, et nihil est quaestionis: per Filium creamur, et hoc vilius aestimarunt? Pater in communionem Filii vocavit, et religiose hoc sicut debemus, accipimus: Filius omnia creavit, et putant non liberae fuisse voluntatis arbitrium, sed coactae atque servilis operationis obsequium?
150 Ut autem agnoscas plenius nihil distare inter Patris et Filii potestatem, cum per Patrem in communionem Filii eius vocemur; ex Filio est ipsa communio, sicut scriptum est: Quoniam de plenitudine eius nos omnes accepimus; licet secundum Graecum Evangelium, ex plenitudine eius intelligere debeamus.
151 Ecce et per Patrem communio, et ex Filio communio: sed non discrepans, sed una communio; sicut idem Ioannes in epistola sua dixit: Et communicatio nostra sit cum Patre, et cum Filio eius Iesu Christo.
152 Accipe etiam quia non solum ex Patre et Filio, sed etiam ex Spiritu sancto unam nobis communionem Scriptura commemoravit: Gratia, inquit, Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis.
153 Quaero autem in quo minor videatur is per quem omnia, quam is ex quo omnia? An quia operator asseritur? Sed operatur et Pater; quia verus est, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sicut igitur Pater operatur, operatur et Filius. Non ergo operator infirmus aut vilis est; quoniam operatur et Pater: et ideo quod commune est Filio cum Patre, vel propter Patrem inferiore loco accipi non oportet; ne Patri potius in Filio ab haereticis derogetur.
154 Nec mediocre illud, quod alibi etiam idem sanctus Ioannes ad refellendas Arianae perfidiae quaestiones, ait: Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam qui facit iustitiam, ex ipso natus est. Iustus autem quis nisi Dominus, qui iustitias dilexit? Aut quem, sicut superiora indicant, repromissorem vitae habemus aeternae, si Filium non habemus? Si igitur Filius Dei vitam nobis promisit aeternam, et ipse iustus est, ex ipso utique nati sumus. Aut si ex Filio nos per gratiam natos negant, nec iustum Filium confitentur.
155 Credas igitur necesse est etiam ex Dei Filio omnia; quia omnium sicut Deus Pater, ita et Filius et auctor est et creator. Videmus ergo inanem esse hanc quaestionem, cum et de Filio credi conveniat, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
156 Diximus quomodo ex ipso, quomodo etiam per ipsum. In ipso autem omnia esse quis dubitet, cum alibi scriptum sit: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant? Habes ergo ex ipso gratiam, ipsum operatorem, in ipso omnium firmamentum. CAPUT XII. Quod obiiciebatur ex Ioanne Filium viti et Patrem agricolae comparari, de incarnatione intelligendum: qui vero secundum generationem divinam illud accipiant, Filio duas iniurias inferre, quem et Paulo postponant, et aequent aliis hominibus: totidem etiam Patri, quem non solum eidem Apostolo parem, sed etiam nihili esse testificentur. Tum falsa interpretatione denuo reiecta, veraque confirmata, Filius quoque secundum divinitatem agricola esse, ac uva secundum humanitatem, astruitur; unde superior praecellentiae paternae explicatio stabilitur.
157 Illud quoque ad separandam Patris et Filii divinitatem obiicere consueverunt, quia Dominus dixit in Evangelio: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; agricolam et vitem diversae dicentes esse naturae, et vitem in agricolae esse potestate.
158 Sic ergo vultis esse Filium secundum divinitatem, sicut vitis est; ut sine cultore nihil valeat, et possit deseri vel recidi: et ex littera calumniam comparatis, quia Dominus vitem se esse dixit, incarnationis suae significans sacramentum? Tamen si placet ut ex littera argumentemur, fateor et ego, immo profiteor quia vitem se Filius nominavit. Vae enim mihi, si sacramentum salutis publicae denegavero!
159 Quomodo ergo vultis accipere quod se vitem Dei Filius nominavit? Si secundum divinam substantiam dictum accipitis: et sicut inter agricolam et vitem, ita etiam inter Patrem et Filium divinitatis creditis esse distantiam, geminam Filio, geminam Patri facitis iniuriam: Filio, quia si secundum divinitatem inferior est quam agricola, inferior etiam Paulo apostolo vestra assertione necesse est aestimetur; quia et Paulus agricolam se esse dixit, sicut habes: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Num ergo vultis ut Paulus melior sit Dei Filio?
160 Habetis unam iniuriam. Alteram, quia si secundum substantiam generationis aeternae, vitis est Filius, cum dixerit: Ego sum vitis, vos palmites estis; unius nobiscum etiam illa divina generatio videbitur esse substantiae. Sed quis similis tibi in diis, Domine, sicut scriptum est? Et rursus in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei?
161 Nec tamen soli Filio derogatis, sed etiam Patri. Nam si in agricolae nomine omnis paternae praerogativa est potestatis, cum etiam Paulus agricola sit, Patri utique, cui Filium negatis, aequalem Apostolum comparatis.
162 Deinde cum scriptum sit: Sed neque qui plantat, est quidquam, neque qui rigat: sed qui dat incrementum Deus; in eo nomine vos summam paternae maiestatis locabitis, quod videtis infirmum. Si enim qui plantat, et qui rigat, nihil est, sed qui dat incrementum Deus; videte quid vestra asserere moliatur impietas, ut et Pater nomine sit contemnendus agricolae; et Deus aliquis incrementum paterno operi qui tribuat, requirendus. Impie igitur ex nomine agricolae praeferendam Dei Patris existimant potestatem, in quo sit Patri Deo cum homine appellationis commune consortium.
163 Quid autem egregium, si ei (ut vultis, haeretici) Filio praeferatur, cuius divina substantia ab humana conditione non discrepet? Nam si vitem Filium secundum divinam substantiam appellatum putatis, non solum corruptelae, incertisque elementorum obnoxium iudicatis, sed etiam humanae tantummodo consortem naturae; quia unius naturae sunt vitis et palmites; ut non per incarnationis sacramentum carnem Dei Filius assumpsisse videatur, sed principium sumpsisse de carne.
164 Ego autem dicam plane carnem eius, licet novo generationis mysterio, unius tamen naturae fuisse nobiscum, et hoc salutis nostrae sacramentum esse, non divinae generationis exordium. Vitis enim est, quia meas sustinet passiones; quandoquidem in illo nixa fragilis prius humana conditio fecundis redivivae fructibus pietatis adolevit.
165 Verumtamen si te pompa delectat agricolae; dicas, velim, quis ille sit, qui locutus est in propheta: Domine, notum mihi fac, ut sciam: tunc vidi cogitationes eorum. Ego ut agnus ductus sum innocens ad immolandum, et nesciebam: adversum me cogitaverunt consilium, dicentes: Venite, iniiciamus lignum in panem eius. Si enim Filius incarnationis futurae loquitur sacramentum, quia impium est ut de Patre credas, Filius est utique qui supra dicit: Ego plantavi te vitem fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae?
166 Itaque et Filium vides esse agricolam, unius nominis cum Patre, unius operis, unius dignitatis atque substantiae. Ergo si agricola et vitis est Filius, vitem utique secundum incarnationis accipimus sacramentum.
167 Sed non solum se esse vitem dixit, sed etiam botryonem voce prophetica nuncupavit, tunc quando ad vallem botryonis exploratores Moyses iussu Domini direxit. Quae est illa vallis, nisi humilitas incarnationis, et fecunditas passionis? Et puto botryonem ideo dictum, quia ex vinea illa translata ex Aegypto, hoc est, ex familia Iudaeorum, utilis mundo fructus emicuit. Nemo certe botryonem potest ad generationem referre divinam: aut qui refert, aliud nihil relinquit, nisi ut botryonem illum natum ex vite credamus. Itaque ascribit insipiens Patri, quod reprehendit in Filio.
168 Verum si iam dubitari non potest quod vitis secundum incarnationem Dei Filius nominatus sit, videtis secundum quod sacramentum Dominus sit, locutus; Quoniam Pater maior me est. Nam cum hoc in superioribus dixerit, continuo subiecit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est, ut agnosceres secundum id Patrem esse maiorem: quia sicut agricola vitium, ita Pater Dominicae carnis est cultor: quae et augeri potuit per aetatem, et per passionem recidi; ut omne humanum genus ab aestu saecularium noxio voluptatum, diffusae salutaribus brachiis crucis umbra velaret.



Ambrosius, De Fide, 4, IX. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > 10