monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, De Fide, 1, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

118 Deus igitur ex Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ex Patre natus, non factus, unius substantiae cum Patre.
119 Sic nempe nostri secundum Scripturas dixerunt Patres, qui etiam sacrilega dogmata ideo suis inserenda putavere decretis, ut Arii perfidia ipsa se proderet; ne quasi fucis quibusdam et coloribus illita velaretur. Fucum enim faciunt, qui non audent explicare quod sentiunt. Censorie itaque impietas Ariana non expositione reseratur, sed damnatione detegitur; ut qui curiose gestit audire, prius damnatam cognosceret, ne laberetur, quam expositam audiret, ut crederet.
120 Eos, inquit, qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat: et qui ex nihilo factum, aut ex alia substantia vel οὐσίᾳ dicunt esse, aut mutabilem, aut convertibilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
121 Accepisti, sancte Imperator, eos qui talia asserunt, iure damnatos. Non humana industria, non composito aliquo trecenti decem et octo, ut supra pressius dixi (Prolog. n. 5), episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis Dominus Iesus suo probaret se adesse concilio; Crux in trecentis, Iesu nomen in decem et octo est sacerdotibus.
122 Hoc et in Ariminensi concilio habuit prima confessio, et post Ariminense concilium secunda correctio. Confessionem epistola ad imperatorem Constantium missa testatur, correctionem secuta concilia confitentur.