monumenta.ch > Petrus Blesensis > 37
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVI. AD CHRISTIANAM SANCTIMONIALEM. <<<     >>> EPISTULA XXXVIII. AD ALBERTUM ROMANAE ECCLESIAE CARDINALEM.

bnf14764.33-b22  bnf2607.13 v-a52  EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Charissimo socio et amico magistro ALEXANDRO, priori de Gemetico, suus P. Blesensis Bath. archid., salutem in vero salutari.
2 Promiseram vobis librum vestrum die Sabbati, quae iam praeteriit, remittere; quod non feci. Sed et Apostolus se in Hispaniam transiturum promiserat, suamque promissionem, Domino disponente aliter, hab707.46 v non implevit. Credideram totum librum transcurrisse legendo infra diem praescriptum; qui postea legendi licentiam non habui per momentum. De vestra itaque dilectione confisus, librum adhuc retinere praesumo; cumque alias accusabilem praesumptio faciat, hic excusabilem facit ipsa praesumptio. Nam et in iure civili, si quis equum sibi accommodatum ultra tempus et locum sibi destinatum duxerit, furti actione tenetur: qui tamen, si de confidentia dilectionis hoc fecit, a furto et a mendacio excusatur.
3 Bene valeat, et oret pro me amicus meus.

bnf16714.32 sbb1698.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik