monumenta.ch > Petrus Blesensis > 36
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXV. AD ANSELMAM SANCTIMONIALEM. <<<     >>> EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM.

bnf16714.31-c29  bnf14764.32-d28  bnf2607.13 v-a5  EPISTULA XXXVI. AD CHRISTIANAM SANCTIMONIALEM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Charissimae sorori suae CHRISTIANAE, suus P. Blesensis Bathoniensis archidiaconus, salutem in eo sine quo non est salus.
2 Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia ambulans in spiritu salutari custodias vas tuum in sanctificatione et odore suavitatis. Unde, et sicut unguentum effusum est nomen tuum. Publice dicitur, atque apud Deum et homines laudem plurimam meruisti, quia ab eo tempore, quo vitam sanctimonialem professa es, ab observantia castitatis et sanctimoniae non cessasti.
3 Unde et secundum nomen tuum, sic et laus tua in fines terrae. bnf14764.33 Cum esses nuptiis mortalium destinata, te Filius Altissimi desponsare dignatus est, sicut ipse per prophetam loquitur: Desponsabo te, inquit, in misericordia et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide Desponsantur siquidem virgines Christo, ut suam ei offerant castitatem.
4 Despondi, inquit Apostolus, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Eas enim sponsalitio amore sibi libentissime foederat Deus, hab707.46 r quas saeculum non foedavit. Amator et zelator est virginitatis, qui nasci de Virgine praeelegit. Ideo autem specialiter de virgine nasci voluit, ut matrem suam virginem pudicitiae et humilitatis exemplo aliae sequerentur virgines, atque cohabitationis aeternae gloriae fierent participes et consortes.
5 Adducentur, inquit, virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Vide ergo, soror, charissima, ne in vacuum gratiam Dei acceperis. Gratiam siquidem Christi accepisti bnf16714.32 in vacuum, et lampadem defers vacuam, si non habes oleum charitatis, id est, si Christum ex toto corde non diligis. Tunc enim pulchra est, et Christo placet castitas, si eius comes est charitas, iuxta illud: O quam pulchra est casta generatio cum charitate. Charitatem ergo habeas, soror, et humilitatem, quae illi acceptissima est, qui in coelis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra. Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem verba mea? Mariam virginem respexit Dominus, non quia pulchra, non quia nobilis, non quia sapiens, sed quia humilis erat. Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae. Sis ergo humilis, quae pro Christo te humiliasti, et elegisti abiecta esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Non prodest humilitas, nisi finaliter perseveret.
6 Cum enim omnes virtutes currant ad bravium, sola perseverantia coronatur. Omnis gloria eius filiae regis ab intus, inquit Propheta, in fimbriis aureis. Fimbriae sunt vestimenti extremitates. Est ergo gloria sanctimonialis in fimbriis: nihil enim prodest gloria bonae conversationis in principio, nisi sit gloriosus et finis.
7 Spes fructuum relevat agricolam a labore, fortemque pugilem contemnere facit molestias ictuum spes coronae. Tibi quoque furetur gravamina claustri et gratae servitutis obsequium exspectatio iubilaei. Tunc columba septimo die emissa ad arcam, iterum non redibit, filii cervarum euntes ad pastum nequaquam ad matres iterum revertentur: quia tu et consimiles tui euntes in gloriam filiorum Dei eritis in loco pascuae, nec redibitis ad molestias huius vitae.
8 Haec te, dilectissima soror, breviter exhortari et exorare decrevi, non ut admonitione mea indigeas, sed ut ad palmam et bravium animosius curras, quia iuxta gentilem, Non nocet admisso subdere calcar equo bnf16714.32-a29.

sbb1698.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik