monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 11 > 303
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCII.AD CONVENTUM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCCIV.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

bnf8562.84-a20  EPISTULA CCCIII.AD WILLELMUM SUBPRIOREM CANTUARIENSEM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Suo BRITONI, suus I., salutem et pium in futura prospectum.
2 Ex his quae universitati vestrae scripta sunt colligere poteris, quid te oporteat facere. Nec est quod nugatorias, ut hactenus, praetendas excusationes, quia tempus est ut ecclesia vestra patiatur aut compatiatur. Si enim communicaverit necessitatibus patris, in consolationibus, quas indubitanter, Deo propitio, speramus, in brevi reflorescet. Et quidem a centum annis tempus exstitisse non arbitror, quo tam facile posset ad reparanda omnia antiqua privilegia respirare; si patri in his sollicito viriliter et efficaciter vellet assistere, et necessariis participare sumptibus.
3 Sed nescio quo pacto regnare vultis sine onere et sollicitudine, cum certum sit Non nisi supremo magna labore peti.
4 In his autem eatenus iam profecit per Dei gratiam industria pauperis et proscripti ut in his emerendis duo millia marcarum antecessorem suum, si data esset occasio, expensurum fuisse non dubitem. Dicitur quod candelabra alienastis in usus vanos, fortasse non sine conscientia sacrilegii: et adeo tenaces estis in Ecclesiae necessitatibus et honoribus reformandis.
5 Circa hoc sollicita fratres tuos: et si illi contemnendo desipiunt, tu ecclesiae et tibi providere memineris. Si episcopus Londoniensis iter arripuerit ad curiam, procura, sicut tibi iniunctum est, ut duo monachi sufficienter instruantur, ei cum vocati fuerint occursuri.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik