monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.154 v > 147
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLVI.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CXLVIII.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

bnf8562.26-a17  EPISTULA CXLVII.AD MAGISTRUM RAIMUNDUM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Magistro RAIMUNDO.
2 Rumor acerbissimus exulceravit, et gravissime affligit animam meam, nec erit requies donec me litteris vestris super his quae maxime timeo certiorari contingat. Scripserunt enim mihi socii Parisienses, quod illi qui quaerunt animam domini Pictaviensis, nescio quorum utentes ministerio et arte inerti et omnino exsecranda, ei venenum propinaverunt: ex quo iam quidam religiosus prior, qui calicis toxicati fuerat particeps, obiit, et episcopus, ut aiunt, incidit in languorem.
3 Timui ergo, et timeo supra modum, eo quod audivi quorumdam invidiam, et aliquem de episcopis Pictaviensibus nuper veneno peremptum. An fama haec fideliter asserat incertum est, aliorum vero tanta crudelitas est, ut nec vicinos lateat nec remotos. Cunctis autem innotuit quam praeceps et audax sit, et ignara timoris Domini, caeca ambitio, ut metus quam fiduciae causae plurimae concurrere videantur.
4 Precor itaque, ut sub omni festinatione, quae circa vos sunt, diligentissime perscribatis, et domino episcopo, si aegritudine, quae absit! non praepeditur, persuadeatis, ut et ipse scribat, quae fuerint scribenda pro tempore. Fueram rogaturus ut ipse et vos scriberetis de his quae gesta sunt in colloquio Chinonensi, et postea, pro nobis, et contra nos, et quid videatur vobis de hoc, quod me taliter absentavit, ut nec pacem receperim cum aliis sub iuramento et conditionibus oblatis, quia extunc non vidi litteras vestras; sed causa maior, quae me nunc compulit ad scribendum, omnes huiusmodi curas absorbuit, si tamen, quod utinam Dominus largiatur, cum domino episcopo rite, quod ad incolumitatem dico, agitur, tunc et ad hoc responderi gratissime acceptabo. Caeterum, quia haec sollicitudo ab animo meo non recedit, si, quod Dominus avertat!
5 dominum episcopum sic aegrotare contigerit, omnem, sicut vir sapiens et prudens, operam date, ut in huiusmodi periculo se exhibeat Christianum, et mortem, si necesse fuerit, tanquam Christi sacerdos exspectet, et domo disposita, naturae munus, quod evitari non potest, patienter excipiat. Confido autem in Domino Iesu Christo, quod qui ei dedit prudentiam transeundi per bona temporalia, ei in consummatione cursus praestabit gratiam, ut cuius vita apud commensales effulsit, mors eius etiam morituris omnibus proficiat ad exemplum: fidem devotionis et fidei nullo quis unquam argumento fidelius faciet, quam si operam dederit quis et diligentiam, ut quos in carne coexsulantes, et in Domino peregrinantes amavit, exhortatione virtutum et insignibus bonorum operum, et maxime in fine viae promoveat transeuntes, et quasi geminae charitatis brachiis persequatur et impellat migrantes et ascendentes ad Christum.
6 Si vero per misericordiam Dei res circa vos laetius agitur, precor attentius, quatenus interpretem nostrum modis omnibus ad haec inducere studeatis, ut quod de hierarchia, cuius unum librum transtulit, residuum est, ad formam suam transferat et emendet; quia id quod praemisit, his, qui illud viderunt in Francia, satis placet.
7 Plura scripturus eram, sed festinatio non permittit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik