monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 3 <<<     >>> § 5

§ 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid est enim ieiunium nisi substantia et imago caelestis ? ieiunium refectio animae, cibus mentis est, ieiunium uita est angelorum, ieiunium culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis.
2 hoc ad deum gradu citius peruenitur, hoc gradu Helias ascendit ante quam curru, hanc hereditatem sobrietatis abstemiae ad caelum abiens discipulo dereliquit, bnf1732.208 in hac uirtute et spiritu Heliae uenit Iohannes.
3 denique in deserto et ille uacabat ieiuniis; esca autem eius erat locustae et mei siluestre.
4 et ideo qui uitae humanae possibilitatem continentia supergressus fuerat, non homo, sed angelus aestimatus est.
5 de ipso legimus: etiam plus quam propheta.
6 hic est, de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te.
7 quis humana uirtute equos igneos, currus igneos potuisset ascendere, regere aerios currus nisi qui naturam humani corporis incorruptibilis ieiunii uirtute mutasset?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik