monumenta.ch > Petrus Blesensis > 41
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XL. AD PRAELATUM QUEMDAM AMICUM SUUM. <<<     >>> EPISTULA XLII. AD ROBERTUM CAMERACENSEM ELECTUM . A. D. 1173?]

EPISTULA XLI. AD HENRICUM II. REGEM ANGLORUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Domino regi Angliae, suus PETRUS Blesens. Bath. archid., salutem in eo qui dat salutem regibus.
2 Diu quaesivi, et non inveni quem desiderat anima mea; diu vos insecutus, sed non assecutus sum. Vanae namque voces populi, de viis vestris varie sentientes, dum pes meus staret in via recta, me in invium retorserunt. Salomon equidem dicit: Tria investigabilia esse, et quartum, penitus inveniri non posse: viam aquilae in coelo, viam navis in mari, viam colubri super terram, viam viri in adolescentia sua. Ego quintum possum adiicere: Viam regis in Anglia. Cucurri, domine, hactenus in incertum; et adhuc ignoro, quo veniam, aut quo vadam.
3 Fatigatus enim ab itinere, insuper et arreptus apud Neuportum dysenteria gravi, cursores diversos vestrorum exploratores itinerum ante faciem meam circumquaque praemisi. Mandetis igitur, ubi et qua die inveniri possitis, benignissime princeps, ut curram in via mandatorum vestrorum, et sit lucerna pedibus meis verbum tuum.
4 Cum enim reipublicae intersit iniuncta mihi per vos negotia tempestivius expediri, non parcam corpori misero et afflicto, donec desideratissimam faciem vestram conspiciam; tu vero dirige in conspectu tuo, Domine, viam meam. Nuntii vestri a Romana curia redierunt, exonerati quidem argento, onerati plumbo; non multum indumentis aut evectionibus honorati.
5 Applicuerunt praeterea in magno comitatu nuntii regum Hispaniae, deferentes ad vos illam antiquam, et utinam antiquatam regnorum controversiam, quae tot civitatum populos traxit in exterminium et ruinam. Benedictus autem Deus; nam sicut regina Austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; sic hodie remotissimi reges in hac querela gravi et inexplicabili vestro iudicio se submittunt, postulantes instantius ut quaestio tam nodosa sub vestrae discretionis examine resolvatur.
6 Bene valeat charissimus dominus meus, diuque ac feliciter vivat et regnet.