monumenta.ch > Petrus Blesensis > 40
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXIX. AD AMICUM QUEMDAM. <<<     >>> EPISTULA XLI. AD HENRICUM II. REGEM ANGLORUM.

EPISTULA XL. AD PRAELATUM QUEMDAM AMICUM SUUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Charissimo amico suo H., suus P. Blesensis Bathon. archid., salutem et circumstantiam labiorum.
2 Gauderem plurimum, si esset modestior et correctior sermo vester, si lingua vestra in lubrico non sederet. Multorum siquidem contra vos odium provocatis, dum non cohibetis spiritum, dum labia incircumcisa in susurrium et detractionem illicite relaxatis. Ut autem de caeteris taceam, quae insania est domino regi detrahere, famamque ipsius venenosis sermonibus lacessere?
3 Sane omne turpiloquium inhonestum est in praelato, et plerumque damnosum. Nam cum detractionum iniurias nullus aequanimiter ferat; principes, quibus reverentia debetur impensior, eas impatientius ferunt, et plerumque animantur in perniciem detractorum. Ioannes apostolus detractorem suum garrientem redarguens, dicit: Is qui amat principatum gerere, Diotrephes, garriens in nos, non recipit nos: propter hoc, si venero, commonebo opera eius. Ex quo notatur linguam prurientem etiam sanctis et perfectis in Domino displicere.
4 Istiusmodi homines sciniphes sunt mordentes et pungentes occulte, dumque bona aliorum detractionibus aeruginant et corrumpunt, comparantur aerugini et serpenti. Ideo Salomon dicit: Si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet, qui detrahit in occulto. Et idem: Susurro et bilinguis maledictus: turbat enim pacificos. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae. Os eorum repletum est amaritudine et dolo : ipsorumque detractiones apud Deum et homines fetent; quia sepulcrum patens et fetens est guttur eorum; venenum aspidum sub labiis eorum. Ideo Apostolus ad Corinthios scribens: His, inquit, qui huiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino, ut sine querela et sine rumusculis operantes pacem invicem habeant. Verba siquidem, quibus vita principum depravatur, occultari non possunt, atque in publicum deducta magnatum suscitant indignationem, et auctoribus suis convertuntur in malum.
5 Salomon dicit: Ne detraxeris principi in occulto: aves enim coeli portabunt verbum: et qui habet pennas annuntiabit sententiam. Et de principum indignatione non tacens, Indignatio, inquit, regis, nuntius est mortis. Sed et in lege Domini, Filius est mortis, qui principi maledicit. Certe absurdum est nimis in praelato, scurrilitati operam dare, et labia Christi Evangelio consecrata, immunda et damnabili verborum procacitate polluere.
6 Quod si vobis tanta, et tam effrenis detrahendi libido est, saltem in hominibus mediae manus malitiam linguae prurientis exercere sufficiat. Non ponatis os vestrum in coelum, et in terram lingua vestra non transeat : cum iuxta apostolum, Regi tanquam praecellenti reverentia debeatur : cum et vos ei vinculo fidelitatis astrinxeritis, cautius, quaeso, vobis prospicite, nec habeatis spiritum in naribus, aut linguam in lubrico: sed sicut vestrae professionis ordinem decet, sic apponatis linguae custodiam, ut se in libertatem malitiae non relaxet.
7 Nam, teste Iacobo: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, huius vana est religio. Vir linguosus non dirigetur in terra. Lingua siquidem modicum membrum est, totiusque corporis gratiam plerumque contaminat. Nec sperandum est, quod ab ulla turpitudine se cohibeat, qui immunditiam linguae non refrenat.
8 Nam testimonio Salomonis, Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu: sic vir, qui non potest cohibere spiritum in loquendo. Sic et in lege Domini, vas quod cooperculum non habet, reputatur immundum.