monumenta.ch > Petrus Blesensis > 38
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIX. AD AMICUM QUEMDAM.

EPISTULA XXXVIII. AD ALBERTUM ROMANAE ECCLESIAE CARDINALEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dilectissimo domino suo ALBERTO Dei gratia Rom. Ecclesiae presbytero cardinali et cancellario, suus P. Blesensis, modicus domini Cantuariensis cancellarius, salutem in vero salutari.
2 Si loquar ad dominum meum, cum sim cinis et pulvis, quasi edicti venia impetrata; rogo, ut eiusdem officii participatio, sicut ad audaciam me compellit, sic ad indulgentiam vos inflectat. Gratias ago Deo et vobis, quia in spiritu mansuetudinis mihi more vestro blande, et quasi socialiter tetigistis ea, quae in domino meo notabilia videbantur. Scio, quia spiritualis homo omnia diiudicat; ipse autem a nemine iudicatur. Unde et increpationem vestram, sive me, sive dominum meum tangat, cum gratiarum actione recipio.
3 Scriptum est enim: Ego, quos amo, arguo et castigo. Et utinam corripiat me iustus in misericordia, et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Non dico dominum meum, talem esse, qui peccatum non fecerit, nec inventum sit in ore eius mendacium; mentirer enim.
4 Nam si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Neque vos cum austeritate moveri oportet, si quandoque ad vehementem tentationis impulsum cadit humana fragilitas. Ecce qui Deo serviunt, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Verumtamen ex quo placuit ei, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, segregare dominum meum, ut in ecclesia patriarchali sibi sacerdotio fungeretur; non enim sumpsit sibi honorem, sed vocatus est a Domino tanquam Aaron; non exuit monachum, factus vitula Ephraim docta diligere trituram, nec fuit dominator in clero, sed forma gregis in populo, vas suum in sanctificatione custodiens, et labia consecrata ad vaniloquia non relaxans.
5 Victum vero et habitum, omnesque actus suos sub arctioris censurae nodo cohibuit; ut qui a primitivis adolescentiae motibus, in castris monasticae religionis Deo militaverat, iam non monachum, sed angelum in homine fateretur. Si eius humilitatem attenditis, nemo est in oculis suis deiectior, et, sicut de Moyse legitur, mitissimus omnium, qui morantur super terram, libenter intelligens super egenum et pauperem, pressuras pauperum in visceribus misericordiae suas faciens; et quasi praesagiret necessitates viduae et pupilli, praeparationem cordis eorum beneficiis antecurrens.
6 Cum de Iob legatur, quia erat simplex, et rectus, ac timens Deum, domino meo iusto et timorato sua simplicitas imputatur ad culpam. Sane Christus Iesus Petrum, et Andream, et alios, per quos operatus est salutem in medio terrae, non de foro Iustiniani, sed de simplicitate piscatoria legitur assumpsisse. Inflat enim sapientia huius mundi, et legum ventosa loquacitas, nec plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
7 Si dominus meus humiliter sentit, si alta non sapit, si non ambulat in magnis et mirabilibus supra se, si praestigia versuti iuris ignorat, eruditus tamen in lege Domini, et in ea, quae desursum est sapientia, ambulat super semitas iustitiae, nihil in causarum decisionibus statuens, quod in commune auditorium, et publicam hominum notitiam non deducat.
8 Educit enim quasi lumen iustitiam suam, et iudicium suum tanquam meridiem.
9 Novi autem quosdam, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, innocentiam domini mei detractionibus attentasse; ei notam avaritiae inurentes, quia bona pauperum, et patrimonium crucifixi venatoribus non effundit. Talium gratiam non venatur, quorum laudem vituperium putat: neque gloriam mendicat ex alienae vocis officio, cuius gloria haec est, testimonium conscientiae suae. Ipsum saepe monui, ut esset propitius famae suae, et donis obstrueret os loquentium iniqua, et erat eius responsio: Si talibus, dicebat, placerem, Christi servus non essem. Si expedit placere hominibus, laus mea sit in Domino apud mansuetos et iustos; ac si diceret cum Propheta: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur. Non enim, qui se ipsum commendat, vel qui ab hominibus commendatur, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Imponunt ei alii, quod circa suae parentelae promotionem nimis anxie versetur, et quod non spiritus Patris, sed caro et sanguis revelat hoc ei.
10 Porro si suis parentibus pietatis affectus impendit, non est hoc extra ordinem charitatis: cum Apostolus dicat: Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Verumtamen non adeo sanguini se indulget, quin etiam extraneis, si honesti sunt, munifice et magnifice provideat, eosque propinquioribus consanguineis anteponat.
11 Processerunt in sua malitia detractores, sicut Apostolus dicit: Deo odibiles, vestraeque serenitatem gratiae meo domino turbaverunt, elongantes ab eo amicum et proximum. Doleo, doleo: et ex quo posuistis eum contrarium vobis, factus sum mihimetipsi gravis. Scio enim, quod extra suorum exigentiam meritorum vestram ei gratiam subtraxistis.
12 Appones tamen, Domine, ut complacitior sis adhuc, et iratus misericordiae recordaberis. Revelabit enim Dominus titulos virtutum, et gratiarum dotes, quas plantavit in eo; confundetque labia dolosa, et mendaces ostendet, qui maculaverunt innoxium. Vestrae autem intererit sanctitatis, ut Dominum meum, qui in omni veritate et sinceritate vos diligit, foveatis in Christi visceribus, et meam supplendo insufficientiam, negotia eius, quibus aequitas assistit et ratio, benigne et efficaciter proponere et promovere velitis. Valete.



Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIX. AD AMICUM QUEMDAM.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > 38