monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 311
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCX.BARTHOLOMAEI EXON. ET ROGERI WIGOAN. AD ALEXANDRUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA CCCXII.AD WILLELMUM SENONENSEM ARCHIEP.

EPISTULA CCCXI.AD EUMDEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Domino papae, IOANNES.
2 A finibus terrae ad vos clamat Anglicana Ecclesia, ut miserabilis illius Ecclesiae, quae prae caeteris omnibus in partibus occidentis fundata et solidata in cruore martyrum crevit et dilatata est in variis agonibus confessorum, minuatis angustias, et electum suum, quem legatorum vestrorum procurante industria tandem obtinuit, iubeatis, accepta consecratione vigere plenitudine potestatis.
3 Petunt hoc episcopi et abbates: petit clerus et populus, quorum votis et vocibus meae parvitatis non est fas abesse suffragium. Et quidem electionis suae formam ipsa mater mea Cant. Ecclesia litteris suis vobis luculenter expressit, quae tam episcoporum quam eorum qui ad vacantium ecclesiarum regimen electi sunt, assensu et testimonio roborata est: ipsius quoque electi merita retulerunt tanti et tales viri, ut tam ab electo quam ab electione procul arceatur omnis sinistra suspicio.
4 Cum ergo canonica sit electio et electus omni acceptione dignus, non ob aliud forte credendum est tanti Patris consecrationem fuisse dilatam, nisi ut illustrius splendeat et fortius vigeat, cum a sanctitate vestra acceperit firmamentum. Plura loqui vereor in auribus maiestatis vestrae, praesertim cum materiae excellentiam deprimat stylus humilior, et ad exspolienda susceptae causae merita, quae per se patent, mens inops et victa lingua succumbat.
5 Pietatem vestram doceat Spiritus sanctus ut fidelium vota promoveatis prout Ecclesiae expedit: et celeritate adiiciatis quod oratio non praesumit. Si calamus, serenissime Pater, excessit, necessitati quae legibus arctari nescit, ascribatur, non homini. Angustiae enim nostrae multiplicatae sunt super numerum. Valeat semper et vigeat sanctitas vestra.