monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 309
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCVIII.HENRICI REGIS AD BARTHOLOMAEUM EXON. EPISC. <<<     >>> EPISTULA CCCX.BARTHOLOMAEI EXON. ET ROGERI WIGOAN. AD ALEXANDRUM PAPAM.

EPISTULA CCCIX.EIUSDEM AD EUMDEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 HENRICUS rex Angl. et dux Norman. et Aquitan. et comes Andeg., B. episcopo Exon. caro et fideli suo, salutem.
2 Sciatis quod per gratiam Dei prospera navigatione applicui in Normanniam, et inveni totam terram meam cismarinam in summa pace et tranquillitate, disponente Deo, constitutam, et homines ac fideles meos de adventu meo (ut oportebat) uberiori laetitia perfusos. Accessi deinde ad dominos legatos: et quanquam eos in principio duros invenissem, et, ut videbatur, penitus flecti non possent, tamen contra spem omnium, contra opinionem singulorum pax denique secuta et ad honorem Dei et Ecclesiae et meum et regni mei inter nos est reformata, sicut ex sequentibus vobis plenius innotescet.
3 Haec enim sunt quae me ad eorum instantiam observaturum promisi: quod, scilicet ab instanti festo Pentecostes usque in annum tantam pecuniam dabo, unde ad arbitrium fratrum templi CC milites ad defensionem terrae Hierosolymitanae per annum valeant teneri, et quod licebit fieri appellationes ad dominum papam libere: ita tamen ut si quos suspectos habuerim, antequam de regno exeant, iurent quod in itinere illo nec malum meum, nec dedecus regni mei perquirent: et quod consuetudines quae tempore meo contra ecclesias terrae meae inductae sunt dimittam, quas quidem aut paucas aut nullas aestimo: et quod possessiones Cant.
4 Ecclesiae si quae ablatae sunt plene restituam, sicut habuit uno anno antequam archiepiscopus de Anglia egrederetur. Clericis praeterea et laicis utriusque sexus pacem meam et possessiones suas restituam, qui occasione praenominati archiepiscopi destituti fuerunt. Et hoc mihi ex parte domini papae in remissionem omnium peccatorum iniunxerunt observandum.
5 Ego autem pace reformata statim in Angliam venissem, nisi quia Domini legati colloquium habituri sunt apud Cadomum die Martis proxima post Ascensionem Domini. Cum autem rediero, vos mihi statim occurrere non praetermittatis.