monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 308
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCVII.AD ROGERUM ARCHIEP. ET ALIOS EBORACENSES. <<<     >>> EPISTULA CCCIX.EIUSDEM AD EUMDEM.

EPISTULA CCCVIII.HENRICI REGIS AD BARTHOLOMAEUM EXON. EPISC. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 HENRICUS rex Angliae et dux Norman. et Aquit. et comes Andegav., B. Exoniensi episcopo, salutem.
2 Sciatis quod concessi pacem meam omnibus qui exierunt de Anglia propter Thomam Cantuar. archiepiscopum, et omnes res suas sicut eas melius habuerunt, quando eadem causa exierunt de Anglia, et beneficia quae idem archiepiscopus eis postea contulit. Quare eos secure venire faciatis, et res suas habeant bene, et in pace, salva fidelitate mea, quam mihi facient. Testibus Gaufr. archid. Cant. Ric. archid. Pict. Ric. de Hum. Const. Bac. de Luci, Reginald. de Curtenai apud Cloec.