monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 306
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCV.AD SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM. . <<<     >>> EPISTULA CCCVII.AD ROGERUM ARCHIEP. ET ALIOS EBORACENSES.

EPISTULA CCCVI.AD WILLELMUM SENONENSEM EPISCOPUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Venerabili domino et Patri charissimo WILLELMO Dei gratia Senonensi archiepiscopo, et sedis apostolicae legato, suus IOANNES, salutem, et promptissimae devotionis obsequium.
2 Licet Anglicanae Ecclesiae adhuc quoad multa sit ingens desolatio, tristitia tamen illius iam ex maxima parte in gaudium transiit, et luctus in cantica felici prorsus et laeta mutatione conversus est: si quidem iam adeo ad memoriam martyris inaudita miracula crebuerunt, ut, si alias inaudita illic provenerint, vix censeantur illius miraculis ascribenda.
3 Sicut enim in omni conditione nobilis animus studuit conniventibus praeminere, sic et nunc, ut aliorum sanctorum pace dixerim, alios, de quibus legerim vel audierim, in miraculorum exhibitione praecedit. Quod ideo facile crediderim provenisse, ut fidem in pluribus orbis nostri partibus non tam sopitam quam fere prorsus exstinctam pius Dominus excitaret, spem erigeret, solidaret charitatem, et obstrueret ora iniquorum qui sancto viro detrahebant in vita, et odio personae causam Christi persequebantur.
4 Quis enim amodo veram et fidelem dubitet doctrinam Christi, qui verbis suis adhaerentem hominem nobis notum tanta felicitate remunerat? Quis causam fuisse iniquam (nisi daemoniacus) dicet, quae patronum suum tanta coronat gloria?
5 Dubitatur a plurimis an pars domini papae in qua stamus de iustitia niteretur; sed eam a crimine schismatis gloriosus martyr absolvit, qui si fautor esset schismatis, nequaquam tantis miraculis coruscaret. Erat namque vir tantae prudentiae, ut non facile posset errore quolibet supplantari in tanto periculo animarum. Mirarer itaque supra modum cur eum dominus papa in catalogo martyrum recipi non praeceperit, nisi quia in ecclesiastica historia legisse me recolo, quod cum Pilatus missa relatione Tiberium Caesarem consuluiset, an Christum qui tot et tanta fecerat, et a plurimis colebatur ut Deus, coli oporteret ut Deum: senatus ab imperatore consultus respondit colendum quidem fuisse ut Deum, nisi quia id provinciales citra senatus auctoritatem praesumpserant.
6 Et quidem sic nutu faciente divino responsum est, ne deitas Christi, cuius nomen erat Iudaeis et gentibus praedicandum, terrenae potestati videretur obnoxia, et eam emendicatam dicerent infideles, qui velint nolint coguntur audire, quoniam Dominus regnavit, irascantur populi, et exsultet terra in qua Christi fundatur Ecclesia.
7 Sic ergo nutu divino arbitror evenisse ut martyris huius gloria, nec decreto pontificis, nec edicto principis attollatur, sed Christo praecipue auctore invalescat, cuius honorem, quoad vixit, studuit dilatare, honorem Christi salvum fore semper expressit. Et Christus ei vicem non referet? Absit ut veritas fallax sit in promissis! Legitur in Actibus apostolorum quod quidam nondum baptizati citra auctoritatem apostolorum Spiritum sanctum acceperant: sed nunquid hoc senatus apostolicus infirmavit?
8 Profecto ubi Deus auctor est, frustra superior desideratur auctoritas. Si quis autem huius tanti martyris gloriam evacuari desiderat, quicunque sit ille, antequam ei credamus, aut maiora aut saltem similia operetur. Alioquin peccare creditur in Spiritum sanctum cuius operibus detrahere non veretur.