monumenta.ch > Iohannes Boccaccius > Iohannes Boccaccius, De mulieribus claris, 24
Iohannes Boccaccius, De mulieribus claris, XXIII. De Yole Etholorum regis filia. <<<     >>> XXV. De Yocasta Thebarum regina.

hlh41.6 v  cec168.181 r  XXIV. De Deyanira Herculis coniuge. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 Deyanira Oenei Etholorum regis - ut quidam asserunt - fuit filia et Meleagri soror: tanta insignis formositate virgo, ut ob eius nuptias consequendas certamen inter Acheloum et Herculem oriretur. Que cum victori cessisset Herculi, a Nesso centauro adamata est; et cum illam Hercules e Calidonia transferret in patriam, ab Ebeno Calidonie fluvio, imbrium pridianarum turgido, moratus, obvium habuit amantem Nessum, se, quia eques esset, ad transportandam Deyaniram ultro Herculi obsequiosum prebentem. Cui cum concessisset Hercules, nataturus post coniugem ipse, quasi voto potitus, cum transvadasset fluvium, cum dilecta fugam arripuit. Quem cum non posset Hercules pedibus consequi, sagitta lerneo infecta tabo, fugientem actigit. Quod sentiens Nessus seque mortuum arbitratus, vestem sanguine suo infectam confestim Deyanire tradidit, asserens, sic cruentam si induat, posse Herculem ab omni extero in suum amorem retrahere. Quam Deyanira credula, loco pregrandis muneris, summens, clam aliquandiu servatam, Herculi Omphalem, seu Yolem, cec168.181 v amanti, per Lycam servulum caute transmisit. Ipse autem cum sudore cruorem, veneno infectum, resolvisset porisque bibisset, versus in rabiem se igni comburendum ultro concessit. Et sic Deyanira, tanto viduata viro, dum retrahere speraret, perdidit et Nessi cedem etiam expiavit.

bsb46460.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik