monumenta.ch > Iohannes Boccaccius > Iohannes Boccaccius, De casibus virorum illustrium, 1, 18
Iohannes Boccaccius, De casibus virorum illustrium, 1, XVII. De Sansone. <<<     >>> XIX. Miseri quidam.

XVIII. In mulieres. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 Blandum et exitiale malum mulier, paucis ad salutem ante cognitum quam expertum. He quidem, quodammodo Dei vilipenso iudicio, non ad societatis gradum reassummendum, a quo suo deiecte merito sunt, quin imo dum ad imperium conantur, malitia quadam innata, in miseros fere omnes coniuravere viros. Et si faciem roseo colore ac vivido fulgidam, cec168.16 v oculos longos graves atque ceruleos, auream crispamque cesariem, os cinnameum, exstensum nasum, eburneum collum, recte ex rotundis surgens humeris, pectus duplici quadam duritie atque rotunda tumorositate levatum, extensa brachia, manus tenues, protensos digitos, et gracile corpus, parvumque pedem, plurimum in suum propositum posse cognoscant, tota tamen solertia in id vigilant, ut, his quodammodo a natura concessis aliis superadditis industria sua quesitis, habeant quod intendunt. Seque ante alia invicem consulunt, et quod videtur nature forte vitio superfluum resecant arte, et defectus mira sagacitate resarciunt. Nam nimia macilentia tenuem virginem mellitis cibis et offis in grossitiem trahere, pinguem ieiuniis aut acetis iunceam reddere, curvam adversa contractione dirigere, humeros superbos reprimere, demissos extollere, colla distrahere, brevem longare, claudam etiam rectam reddere satagunt. Quid manuum tumorositates, quid faciei lentigines, quid oculorum maculas quid aliarum partium defectus dixerim? Quibus omnibus, Hippocrate non vocato, medentur doctissime. Sic fuscos aquis aureos reddere crines; porrectos calamistro crispos et anulatos facere; frontem minus latam subtractione pilorum ampliare; supercilia extensa iunctaque forcipe disiungere, et in tenuem deducere girum et perpetua nigredine tingere; dentes casu sublatos reformare ebore, fuscatos pigmentis gummisque in albedinem revocare pristinam; exili vitro quos aliter carpere novacula nequivere pilos e facie tollere; cutisque grossitiem radentes minuere; decoloratam faciem et pallentia pingere labia; seque suis artibus tales facere novere ut, quas incompositas ante putasses deformes, cultas ipsam Venerem arbitrareris. Quid si addidisse velim quibus in modis crines flavos componant, dum hos circumvolvunt capiti, illos in nodum cogunt, alios in cincinnulos vertunt; quibus pingant floribus; quibus ornent corollis, quibus aureis gemmeisque infulis aut coronis seu tenuissimis in auram paululum dimissis velis insigniant? Quid si vestes descripsisse? Ad regum purpuras devenere, auro pretiosisque lapidibus insignes; rituque bec Allobrogas, Heduos illa, ista Cyprios, alia Egyptios aut Grecos fingit vel Arabes, cum ytalo non sufficiat incessisse bav935.18 v habitu, non sufficiet calamus, non papyrus. Demum astutia muliebri mentes hominum terebrantes, sensere acutius quis incedendi modus, quando pectoris delitie, quando cruris paululum ostendendum sit; qua oculi parte prospiciendi sint homines, qua lubrica gesticulatione cec168.17 r trahendi; quis faciem deceat risus, et - quod optime noverunt - dum tempus est, id nolle quod velint ostendere. Sed quid earum artes nescius explicare conor? Ante celi sydera vel maris to harenas dinumeres. Hec tamen palam omnia: que sint in conclavi mellita verba, que blanditie, que lascivie, que si oportuerint lacrime, que illis plurimum obsequiose sunt, honestius tacuisse arbitror quam narrasse. His igitur tot et talibus, seu ab eorum aliquo, sepissime capiuntur spectatores egregii, quibus plus cure oblectatio voluptatis est quam virtutis labor. Qui dum advertentes quas ipsi confecimus catenas confringere nequeamus, in exitium sepissime ruimus. Hei michi! Satis ad perniciem erat humani generis rudis forma, nisi tot superadderentur ministeria. Ea forsan captus est primus homo: his captus est Paris, captus Thiestes et Pyrrus; his decipulis grandis pre ceteris Hercules in excusationem mortalium ceterorum occupatus est, adeo ut non solum Deyaniram, predilectissimam sibi, verum se ipsum amplissimamque famam suam oblivisceretur omnino, seque sic dilecte puelle iussis obsequentem redderet, ut, fortitudinis omnia argumenta deposita, nens muliebre officium exerceret. His Sanson, populi Dei iudex, deceptus est tonsus orbatus atque detentus in gremio adamate puelle eiusque fraude ab hostibus suis est, et puerorum etiam factus ludibrium. Tantum igitur in tantis hominibus morsicantes oculi venustas forme et artificiosa puellarum lepiditas potuere. Et quod turpius est, non ea in etate in qua plurimum solent cupidinis excandescere flamme, verum eis iam senescentibus correpti sunt. O mortalium predulce malum, mulier, quid concupisci potest quod nolis? Quid vis quin audeas? Quid audes quin perficias? Ergo in tam validas humane libertatis hostes vellem iuvenes, reseratis mentium oculis, dum formarum muliebrium arbitri ad spectacula presidemus, troianum intueremur incendium, Agamenonis necem, Herculis desidiam et Sansonis orbitatem; et earum insuper meditaremur ingenium artes et laqueos; et mentis prospiceremus acie quot et que nepharia etiam vulturibus abhorrenda, sub illa oris colorata pigmentis pellicula, sub vestibus aureis atque purpureis abscondantur; insuper qui simus et ad quid nati utinam sano intueremur animo, liberique et indignantes, animali tam indomito recusaremus subicere colla. Et si dicta movere nequeant, saltem efferati mores earum timorem inbav935.19 ricerent, et cautiores nos earum in amplexibus facerent. Avarissimum quippe animal est femina, iracundum, instabile, infidele, libidinosum, cec168.17 v truculentum, vanis potius quam certis avidum. Si mentior, acta patent: auro Dalila Sansonem tradidit hostibus; Euridices cupiditate monilis Anphioraum latitantem detexit; Danes Iovem, in aurum versum, per tegulas effluentem adversus virgineam honestatem, suscepit in gremio; Aragnes se a Pallade victam suspendio confessa est; Amata ob Enee victoriam laqueum induit; Phyllis amore Demophontis inpatiens se suspendit. Cui se Nysus, Megarensium rex, tutius credidisse debuerat quam Sylle? Hec fervens libidine hosti patrem cum patria tradidit. Qua in parte securior quam in coniugis sinu esse debuerat Agamenon? Hec urens semivinctum adultero perimendum concessit. Sino Semiramidis inclitam ob pruriginem legem; Herculem Ioles blanda seduxit; Egyptia Salomonem; Antonium Cleopatra; Poppeia non semel tantum relictis viris adhesit adulteris. Quotiens insuper, quo promptior apparebat pecunia, ibi Sempronie verti illico animus compertus est; Medea patrem spoliavit, fratrem discerpsit, propriis filiis non pepercit; Prognes non Ytim filium tantum occidit, sed coctum patri comedendum apposuit. Eamus igitur - ne plura referam - iuvenes cecique nos laqueis mulierum inseramus; tam pio animali tam fido tam benigno animas nostras commictamus, consilia reseremus et credamus substantias. Si sint qui dicant sibi nec Sansonis esse vires et Herculem captum, prole posteritatem generis esse servandam, nec omnes esse tam execrabiles mulieres, non inficiar; meminisse tamen hos volo, si Antheum sternere, Diomedem perimere, triplicem superare Gerionem, aut Cerberum trahere nequeamus, mente etiam constanti atque virili ipsum Herculem lascivientem superare, et laborantem equare possumus (et a tenellis virgunculis superatum hac in peste legisse potuimus). Preterea non potuere Ulixem Circis pocula decepisse, Sirenarum cantus tenuisse nec maris exterruisse pericula. Nemo alios rite vicit qui se ante vicisse non potuit. Si ergo quam mente geris effrenatam conculcabis libidinem, frustra explicabunt retia, frustra mulieres apponent laqueos. Que quidem, etsi prolis gratia appetende sint - quod ego absit ut negem - non tamen eis subiacendum est. Si homines sumus, cur nobis sint care monstrandum, nec quoquo modo dividendum nedum illis concedendum in nos imperium est (ut effeminati quidam in maximam suam perniciem fecere quandoque) nullis lacrimis, nullis earum querelis credendum, ab astutiis earundem tanquam a capitali hoste bav935.19 v cavendum est. Nec animo teneo sic omnes percec168.18 rversas esse: quis dubitet quin in tam maxima multitudine reperiantur alique pie, modeste ac sanctissime et dignissime reverentia summa mulieres? Sino christianas, ex quibus plurime grandi mentis integritate, virginitate, simplicitate, castitate, constantia aliisque meritis floruere: sed et gentiles alique summis preconiis meruere laudes. Que siquando reperiantur, amande colende et pro viribus extollende sunt, ultra quam homines. Nam sicuti magis quam in Briareo in pigmeo miranda esset virtus herculea, sic in muliere quam in homine commendanda est. Sed quoniam rarissime sunt, ne dum Lucretiam querimus, in Calphurniama aut Semproniam incidamus, omnes fugiendas censeo, debito posteritati concesso.



Iohannes Boccaccius, De casibus virorum illustrium, 1, XVII. De Sansone. <<<     >>> XIX. Miseri quidam.
monumenta.ch > Iohannes Boccaccius > Iohannes Boccaccius, De casibus virorum illustrium, 1, 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik