monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3
Hugutio Pisanus, Derivationes, U/V, , U 2 <<<     >>> U 4

U 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  VAGOR -aris, spatiari, errare, huc et illuc discurrere; unde vagabundus -a -um, et vagus -a -um; quod autem dicitur vagus quasi a via actus, et vagari a via agi, idest sine via, vel vagari quasi vacuum agi, ethimologia est, non compositio; et comparatur. 2  Unde hec vagitas -tis, et vagulus -a -um, aliquantulum vagus; unde hec vagula dicitur iuvenca que vagatur per campum, et hic vagulus, anulus quia vagatur in digito; et hec vanga, quoddam genus fossorii, quia vagando fodit. 3  Vagus componitur pervagus -a -um, valde vagus. 4  Item med275.86 r a vagus vagio -is -givi, flere, plorare, et est proprie infantium in cunis adhuc existentium, unde vagitus -tus, ipse clamor infantium , et vagito -as frequentativum, frequenter vel violenter vagire, et Vagiticanus, deus infantium. 5  Item a vagor vagurio -is, idest per otium vagari; et hic vagecra ebrayce, levita grece, ministerialis latine; item a vagor vagius -a -um, qui genibus iunctis ambulat. 6  Vagor componitur convagor -aris, devagor, et divagor, valde vel deorsum, diversis modis vel in diversas partes vagari vel a vagatione cessare; evagor, extra vagari, extra ire; girovagor -aris, circumcirca vagari, unde girovagus -a -um, erroneus, et pervagor. 7  Vagor et eius composita deponentia sunt et corripiunt hanc sillabam, scilicet va-, similiter vagio cum suis compositis neutrum est et producit hanc sillabam, scilicet va-.

bnf15462.292

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik