monumenta.ch > Hugutio Pisanus > Hugutio Pisanus, Derivationes, p2, A 306
Hugutio Pisanus, Derivationes, A, , A 305 <<<     >>> A 307

A 306 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  AQUA, secundum Ysidorum, ab equalitate superficiei dicitur, unde hec aquula -le diminutivum et aquosus -a -um aqua plenus, et proprie dicitur locus aquosus, potio vero aquatum; et comparatur -sior -simus et cetera, unde hec aquositas -tis, idest inundatio aquarum. 2  Item ab aqua aquaticus -a -um, et hic et hec aquatilis et hoc -le pro eodem, et hic et hec aqualis -lis, idest vas aquatile grossum et latum, unde Plautus ‘date isti sellam ut sedeat et aqualim cum aqua’; quod quandoque accipitur pro grosso ventre; et tunc invenitur hic aqualiculus -li, idest ventriculus, unde Persius ‘pinguis aqualiculus propenso sesquipede extat’. 3  Item ab aqua hic aquarius -rii, et pro quodam signo, eo quod tunc cum sol est in eo, est abundantia aquarum, et aquarius dicitur serviens qui portat aquam, unde aquaria ancilla que aquam defert, et hic aquariolus -li serviens meretricis, qui cum broco defert aquam med275.5 v ad eam mundandam et venustandam, et hoc aqualium -lii summa pars capitis, ideo sic dicta, quia prius suscipit aquam defluentem quam totum corpus. 4  Item ab aqua Aquitania, et dicitur sic quia ab obliquis aquis Ligeris pene in orbem circuitur, vel dicitur Equitania ab equitate aque illius fluvii, quia fere undique eam cingit, vel per contrarium quia eam oblique cingit. 5  Item ab aqua hic aquilo -lonis, quasi aquas ligans, quia ventus est serenus et aquas stringit, et aquilus -a -um dicebant antiqui pro niger -a -um, idest niger vel fuscus, et hii Aquarii -riorum heretici, quia solam aquam in calice bnf15462.23 solent Deo ferre, et per compositionem aquagium -gii, idest aqueductus, quod et hoc aquaductile -lis dicitur, scilicet via per quam aqua agitatur et ducitur de proprio loco; et hoc aquilicium -cii pro eodem vel guttatorium, quia per illud tota die aqua elicitur, idest foras emittitur. 6  Aqua componitur cum vomo -is et fit aquavomus -mi, qui aquam vomit, et cum bibo et fit aquabibus -bi, qui sepe bibit aquam, et possunt declinari adiective. 7  Item ab aqua aquor -aris deponens, et componitur adaquor -aris pro eodem, scilicet ad aquam ducere vel potare animalia. 8  Invenitur tamen activum adaquo -as ut in Theodolo bsb34420.17 ‘adaquare gregem simul et relevare calorem ’.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik