monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.246 > Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.)
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO. <<<     >>> HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.)

HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.)

1 Lectio sancti Evangelii quam modo audistis, fratres charissimi, huius sacratissimae observationis revelat exordium; cum Dominici nobis ieiunii exponit sacramentum.
2 Narrat enim sanctus evangelista Matthaeus quod Salvator noster post baptismum suum et post descensionem Spiritus sancti super ipsum, ab eodem Spiritu ductus sit in desertum ut tentaretur a diabolo; et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit, eumque tentator adiens, tentaverit: sed veris sententiis divinae legis victus, et Domini mandato repulsus, abscesserit, et post discessum diaboli, angeli sancti accedentes, Redemptori nostro, ut vero Domino et conditori, ministraverint.
3 Nobis ergo in his omnibus Redemptor noster, fratres dilectissimi, exemplum dedit, quia nobis ieiunavit, nobis contra tentatorem conflixit, nobisque superavit.
4 Victoria Christi gloria est nostra: sicque nos per abstinentiam carnem nostram mortificantes, animas nostras debemus praeparare ad tentationem, et per orationem et Dei verbum victoriam capientes, aeternam cum sanctis angelis in coelo sperare beatitudinem.
5 Sed quia diebus his lectio congruit: nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris audivimus, qui quadragesimae tempus inchoamus, discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum numerum custoditur.
6 Moyses enim, ut legem acciperet secundo, diebus quadraginta ieiunavit (Exod. XXIV); Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit (III Reg. XIX).
7 Ipse auctor hominum ad homines veniens in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit, nos quoque, in quantum possumus, annuo tempore Quadragesimae carnem nostram per abstinentiam affligere conamur.
8 Cur ergo in abstinentia quadragenarium numerum custodimus, nisi quia contra praecepta Domini, sive per corporis voluptatem, seu per affectus animi fecimus? In hoc quippe mortali corpore ex quatuor elementis, id est terra, aqua, igne et aere, subsistimus; et quatuor affectibus animi, id est metu, cupiditate, tristitia et gaudio afficimur.
9 Praecepta autem Dominica per decalogum sunt accepta: qui ergo per carnis desideria atque affectus animi decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem per ieiunium et poenitentiae luctum quater decies affligamus.
10 Quamvis de hoc Quadragesimae tempore sit aliud adhuc quod possit intelligi: a praesenti etenim die usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt, ex quibus dum sex Dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus iam in abstinentia quam triginta et sex dies remanent.
11 Dum vero per trecentos et sexaginta et quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus per temperantiam, iustitiam, prudentiam et fortitudinem.
12 Et qui nobismetipsis in desideriis per totum annum viximus, auctori nostro in eius decimis per abstinentiam carnem nostram mortificemus.
13 Nullusque in isto sacratissimo tempore, exceptis Dominicis diebus, prandere praesumat, nisi forte ille quem infirmitas ieiunare non permittit: quia aliis diebus ieiunare aut remedium est aut praemium, in Quadragesima vero non ieiunare, peccatum est.
14 Alio tempore qui ieiunat, accipiet indulgentiam: in Quadragesima quoque, qui potest, et non ieiunat, sentiet poenam.
15 Et ipse tamen qui ieiunare non praevalet secretius sibi soli, aut si est alius infirmus cum ipso sibi in domo sua praeparet quod accipiat; et illos qui ieiunare praevalent, ad prandium non invitet, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum.
16 Castitatem, fratres, cum propriis uxoribus tenete; ecclesias frequentate; ad nocturnas vigilias maturius exsurgite; ad sacra missarum solemnia, si possibile sit, quotidie convenite; orationi saepe incumbite; veniam peccatorum vestrorum indesinenter petite; eleemosynarum largitate peccatorum flammas exstinguite; per bona opera conditori vestro reconciliari studete; pacem cum omnibus habete; quatenus sic sanctum Pascha expectantes, gratiam in conspectu Redemptoris nostri invenire valeatis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
17 Amen.



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO. <<<     >>> HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.)
monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.246 > Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.)