monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.21 > Dicuil, Mensura, 7, 11
Dicuil, Mensura, 7, X <<<     >>> XII

XI ZITATLINKS EINBLENDEN

1  Habitari etiam dicuntur loca Aethiopiae adusta Trogodytarum, et Ichthyophagorum nationibus, quorum cum ferulae surgunt ad arboris magnitudinem, earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, et quae candidae, aquas revomunt, etiam potui accommodatas. 2  Alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, pauxillae edis ignobiliter ad culmen fastigiatam. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda prope omnia. Quarto loco, Capraria appellatur, enormibus lacertis plusquam aliae referta. Sequitur Nivaria aere nebuloso, et coacto, ac propterea semper nivalis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis; unde etiam duo exhibiti sunt Iubae regi. In ea aedificiorum durant vestigia. Avium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas ferentia multa, nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. Perhibent etiam expui in eam undoso mari belluas; deinde, cum monstra illa cum putredine tabefacta sunt, omnia illic infici tetro odore: ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere, insularum qualitatem".