monumenta.ch > Orosius > Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 12
Orosius, Historiae, Liber 4, 11 <<<     >>> 13

Caput 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  eodem anno Galli Cisalpini novi exstitere hostes. adversum quos varia sorte bellatum est; nam in primo conflictu Valerio consule tria milia quingenti cecidere Romani, secundo quattuordecim milia Gallorum caesa, duo milia capta sunt, sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est. 2  T. bsb65382.245 Manlio Torquato C. Atilio Bubulco consulibus Sardinia insula rebellavit auctoribus Poenis. unde mox Sardi subacti et oppressi sunt; Carthaginiensibus autem violatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. 3  contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus nec impetrarent, novissime Hannonis, minimi hominis inter bmv545.47 v legatos, oratibke1009.66rone meruerunt. 4  csg547.41 hoc anno porta Iani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat; quod bnf4872.35 r sub Numa solum Pompilio rege provenerat. 5  Hic demum nobis tacendum est et tempora, quibus conferri nostra nullo modo csg621.154 possunt, silentio transmitti expedit, ne obtrectatores dierum vitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus. 6  ecce portae Iani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem subolem suam bsb65382.246 in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspiravit. 7  et hoc quando? post primum Punicum bellum; post quantum temporis? post annos CCCCXL; quamdiu? anno uno; et quid altebnf9665.83ro subsecutum est? ut de ceteris taceam, bellum Gallicum et Hannibal cum bello Punico secundo. 8  ei mihi, cognovisse haec et denudasse quam etiam me pudet! pax ista unius anni vel magis umbra pacis lenimentum miseriarum an incentivum malorum fuit? stilicidium istud olei in medium magnae flammae cadens extinxit bnf4874.25 r fomitem tanti ignis an aluit ? parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus sanavit aegrotum an potius incendit ? 9  per annos prope septingentos, id est ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate Romana sanguinem viscera non sudarunt, et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera civitas, vere misera mater, vix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, bsb65382.247 conquievit. 10  hoc, si quisquam hominum tam parum in vita sua bnf4871.39 v quietis habuisset, numquid vel vixisse diceretur? aut, si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus agatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum diem tranquillum et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo levamentum malorum accipiet ac non totum annum miseriis deputabit? 11  sed illi, inquit, hunc annum pro glorioso signo infatigabilis virtutis conlocaverunt. atque utinam pro oblivione calamitatis continuae praeterissent. 12  nam sicut in corpore hominis ita demum lepra dinoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, at si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulteri faciat, perit illa discretio: ita si continuus labor aequali tolerantia sine respirandi appetitu perfluxisset, intentio voluntatis et electio consuetudinis diceretur. 13  cum autem bsb65382.248 in hoc pausillulum otii tantopere vel maiorum gaudia vel minorum studia reclinantur, csg621.155 profecto discerbke1009.66vnitur, et quam iucunditatem habuerit haec brevitas et quam amaritudinem illa prolixitas, hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam vitanda fuerit, si vitari quacumque potuisset.

bav829.98 med6535.132

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik