monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.11 > sectio 194 > Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 6
Orosius, Historiae, Liber 4, 5 <<<     >>> 7

Caput 6 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Et quoniam ex hoc iam Punica bella succedunt, res ipsa exigit, ut de Carthagine, quae ante urbem Romam duo et septuaginta annos ab Helissa condita invenitur, eiusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Iustinus exprimunt, vel pauca referantur. 2  Carthaginienses vernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam, qua infeliciter exagitante nulla umquam tempora vel foris prospera vel domi quieta duxerunt. 3  sed cum inter cetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut victimas inmolabant aetatemque inpuberem, quae etiam hostium misericordiam provocaret, aris admovebant. 4  De quo sacrorum immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non invenio. si enim huiusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus bsb65382.235 hominum occisione hominum satisfieret, intellegendum fuit se bke1009.53r operarios atque adiutores pestilentiae conduci, ut ipsi quos illa non corripuisset occiderent: 5  bnf4874.22 v sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita ut illi non sedarent morbos sed praevenirent. 6  Itaque Carthaginienses aversis dis propter istius modi sacra - sicut Pompeius Trogus et Iustinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum irato Deo - 7  cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello iterum infelicius victi sunt. propter quod ducem suum Mazeum et paucos qui superfuerant milites exulare iusserunt. exules veniam per legatos petentes csg621.142 repulsi patriam bello et obsidione cinxerunt. 8  ibi tunc Mazeus dux exulum Carthalonem filium suum, sacerdotem Herculis, cur sibi velut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae bsb65382.236 ita ut erat cum purpuris infulisque suspendit. 9  post paucos dies urbem ipsam cepit; qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. haec temporibus Cyri Persarum regis gesta sunt. 10  Post haec vero Himelcho rex Carthaginiensium bmv545.43 r cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. 11  nec mora: morbis, populo catervatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, iam nec sepeliebatur: cuius mali nuntius cum attonitam repentino bnf4872.31 v luctu Carthaginem replevisset, non secus ac si capta esset turbata civitas fuit. 12  omnia ululatibus personabant, clausae ubibnf4871.35 vque ianuae, cuncta publica privataque officia damnata, universi ad portum decurrunt egredientesque de navibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 13  postquam de clade suorum, tacentibus illis vel gementibus, miseri intellegunt, tunc toto litore plangentium voces, bsb65382.237 tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querellae audiebantur. 14  inter haec procedit et ipse de navi sua imperator bnf9665.75 sordida servilique tunica discinctus; ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina; ipse quoque manus ad caelum tendens nunc suam nunc publicam infelicitatem accusat et deflet; 15  ad postremum vociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos, qui lacrimantes prosequebantur, ultimo dimisit adloquio ac deinde obseratis ianuis exclusisque etiam filiis gladio dolorem vitamque finivit. haec Darii temporibus gesta sunt. bke1009.53v16  Post haec Hanno, vir quidam Carthaginiensis privatis opibus reipublicae vires superans, invadendae dominationis hausit csg621.143 cupiditatem. cui rei consilium utile ratus est, ut simulatis unicae filiae nuptiis omnes senatores, quorum dignitatem obstaturam inceptis suis arbitrabatur, inter pocula veneno bsb65382.238 necaret. 17  quae res per ministros prodita sine ultione vitata est, ne in viro potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. hoc consilio elusus Hanno alio machinamento facinus adgredi parat: servitia concitat, quibus repente incautam urbem opprimeret. 18  sed cum ante statutam caedibus diem proditum se praeventumque intellexisset, castellum quoddam cum viginti milibus servorum armatis occupavit. 19  ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est ac primo virgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. 20  corpus verberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatique omnes supplicio traditi, ne quis eum eiusdem familiae umquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. haec temporibus Philippi gesta sunt. 21  csg547.38 Post haec Carthaginienses cum Tyrum bsb65382.239 urbem, auctorem originis suae, ab Alexandro Magno captam eversamque didicissent, timentes transitum eius in Africam futurum, Hamilcarem quendam cognomento Rhodanum, virum facundia sollertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt. 22  bmv545.43 v qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus omnia civibus suis per tabellas scriptas et post cera superlitas enuntiabat. hunc mortuo Alexandro Carthaginem reversum, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum animo verum etiam crudeli invidia necaverunt. 23  deinde cum adsidua nec umquam satis prospera adversus Siculos bella gererent et Syracusas urbem Siciliae tunc florentissimam obsidione cinxissent, per Agathoclen Siciliae regem miro circumventi ingenio usque ad extrema desperationis adducti sunt. 24  bsb65382.240 namque Agathocles cum apud Syracusas a Carthaginiensibus csg621.144 obsideretur ac se neque bello parem instructu cobnf4871.36 rpiarum neque obsidionis patientem stipendiorum sufficientia videret, bene proviso ac melius dissimulato consilio in Africam cum exercitu transiit. ibi suis quid moliatur aperit, deinde quid facto opus sit docet. 25  ilico unanimiter bnf9665.76 naves primum in quibus bke1009.54r venere succendunt, ne qua spes refugiendi foret; dein cum omnia in quae direxisset prosterneret, villas castellaque incenderet, Hannonem bnf4872.32 r quendam cum triginta milibus Poenorum obviam habuit. quem cum duobus milibus suorum interfecit; ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. 26  qua pugna et Afrorum animis incredibiliter med6535.62 r fractis et suorum in inmensum auctis urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. 27  castra deinde bsb65382.257 ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum vastationemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. 28  adicitur praesentibus malis tristior fama. nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur, quem revera incautum ac paene otiosum Andro Agathoclis frater oppresserat. 29  hoc per totam Africam rumore disperso non tributariae tantum urbes bnf4874.23 r ab his, verum etiam socii reges deficiebant. inter quos rex quoque Cyrenarum Afellas pactus est cum Agathocle communionem belli, dum regnum Africae ardenter adfectat. 30  sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclen blandimentis et insidiis circumventus occisus est. 31  Carthaginienses contractis undique copiis in bellum exarsere. quibus Agathocles habens secum Afellae copias congreditur, eosque magno utriusque bsb65382.258 exercitus sanguine et gravi proelio superat. 32  hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar dux Poenorum cum exercitu fuerit. bmv545.44 r ob quam noxam in medio foro iussu Carthaginiensium patibulo suffixus crudele spectaculum suis praebuit. 33  deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses csg621.145 Siciliam instructa classe vastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia arcessito terrestri navalique certamine saepe superati, novissime ad Romana bella conversi sunt. 34  Pro dolor, leguntne ista de veteribus, qui de recentibus conqueruntur? immo legunt et ea non aequitate sed aemulatione coniciunt. 35  maximo enim illo et ineffabili quem nec ipsi discernunt stimulo conpunguntur non propter tempora mala sed propter tempora Christiana, et derivatio est bsb65382.259 invidi ulceris, ut, quidquid sub exsecrabili agitur, atrocius esse videatur: 36  sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis videri solet, eos, quos exsecrantur, nihil non pravum, nihil non subsicivum, nihil non in vulnus suum dicto factove agere, et hoc tamen plane simpliciter, in tanbke1009.54vtum enim captum cor obliquat invidia, ut rectum natura non videat. 37  de quorum numero sunt isti, sed multo miseriores quia inimici Dei ac perinde inimici veritatis - de quibus flentes haec dicimus et quos bnf4871.36 v misericorditer, si patiantur, bnf9665.77 arguimus, ut sanemus, - 38  qui vitioso oculo haec vident atque ideo duplicia illis videntur quae vident et confusi caligine nequitiae in id cadunt, ut minus videndo plus videant, cum tamen id quod est ita ut est videre non possint; 39  qui graviora arbitrantur flagella patris, quam hostis incendia; qui acerbiorem vocant blandientem admonentem et redimentem Deum quam persequentem dominantem trucidantemque diabolum; 40  quamquam, bsb65382.260 si de patre intellegerent, de castigatione gauderent et, si praevideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea vero non fuerat, leviora ducerent, etsi graviora paterentur. 41  quamquam contemptus miseriarum possunt etiam a suis bnf4872.32 v discere, apud quos summa mala pro summis bonis aestimata sunt, tantum ut gloriam famae celebrem atque inlustrem consequerentur: 42  per quos colligi datur, quanta nobis, quibus aeternitas beata promittitur, sint toleranda pro vita, cum illi tanta csg621.146 potuerint tolerare pro fama.

bav829.98

Orosius, Historiae, Liber 4, 5 <<<     >>> 7
monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.11 > sectio 194 > Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik