monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

118 Refert itaque advertere quo loci haec Dominus disputaverit; frequenter enim eius oracula ex locorum in quibus diversatus est, qualitatibus aestimantur. Ieiunaturus, ab Spiritu, sicut legimus, ducitur in desertum, ut evacuaret diaboli tentamenta. Nam etsi in abundantia copiarum contineater vixisse laudandum est; tamen in divitiis et amoenitatibus frequentior tentationis illecebra est. Denique tentator ut tentet, copias pollicetar: et Dominus ut vincat, famem nutrit. Nec ego diffiteor in divitiis esse posse continentiam: sed etsi qui mare navigat, frequenter evadit; magis tamen obnoxius est periculo, quam qui navigare noluerit.
119 Videamus caetera. Promissurus regnum coelorum csg98.155 Iesus montem ascendit. Alibi per sata ducit discipulos, seminaturus in eorum affectibus coelestium segetem praeceptorum; ut messis animorum fecunda flavesceret. Consummaturus susceptae carnis officia, cum perfectionem in discipulis iam videret, quos vercsg102.197borum suorum radice fundaverat, hortum ingreditur, ut olearum novellas in domo Domini plantaret, et iustum palmae florentem modo, vitemque fecundam rivo sui sanguinis irrigaret.
120 Hoc quoque loco in porticu Salomonis deambulabat dedicationis, ut legimus, die, hoc est, in pectore sapientis atque pacifici deambulabat Christus, eius sibi dedicaturus affectum. Quae ista porticus sit, docet Propheta dicens: Deambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae. Habemus ergo in nobis domum Dei, habemus atria, habemus et porticus, habemus et plateas; quia scriptum est: Inque plateis tuis superfluant aquae tuae. Dilata ergo hanc porticum tui cordis Dei Verbo, quod tibi dicit: Dilata os tuum et adimplebo illud.
121 Ergo deambulans in corde sapientis atque pacifici Dei Verbum, audiamus quid loquatur: Ego et Pater unum sumus. Non dicet hoc in pectore perturbatoris et stulti; quia Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim illi est. Non capiunt fidei magnitudinem angusta impiorum pectora. Denique Iudaei audientes: Ego et Pater unum sumus; csg102.198 tulerunt lapides, ut lapidarent eum.
122 Qui hoc audire non potest, Iudaeus est: qui hoc audire non potest, lapidat Christum asperioribus omni caure perfidiae suae saxis; et si mihi creditis, vulnerat Christum. Nam etsi ille iam nunc vulnus sentire non possit: Nunc enim secundum carnem iam non novimus Christum; tamen Arianorum impietate csg98.156 lapidatur, qui Ecclesiae pietate laetatur.
123 Bonum mihi est, Domine, lex oris tui; servo praeceptum tuum. Unum te esse cum Patre ipse dixisti. Quia hoc credidit Petrus, claves regni coelorum accepit, et sui securus peccata donavit; quia hoc non credidit Iudas, impietatis suae se laqueo strangulavit. O dura infidelium saxa verborum! O informem laqueum proditoris, sed deformius pretium Iudaeorum! O argentum improbum, quo aut emitur ad necem iustus, aut venditur! Ioseph venditus, emptus Iesus Christus : alter ad servitutem, alter ad mortem. Detestabilis haereditas, feralis auctio, quae aut fratrem vendit iniuriae, aut Dominum licitatur exitio, salutis omnium redemptorem.
124 Duo igitur quae praestantiora sunt omnibus, Iudaea violavit, fidem atque pietatem; sed in utroque Christum fidei et pietatis auctorem. Nam et in patriarcha Ioseph typus Christi fuit, et in veritate sui corporis Christus: Qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed forcsg102.199mam servi accepit; propter lapsus videlicet nostros suscipiens servitutem, nec refugiens passionem.
125 Alibi viginti aureis emitur, alibi triginta. Quomodo enim poterat verum eius pretium comprehendi, cuius non potest meritum definiri? Erratur in pretio, quia erratur in studio. Viginti aureis in veteri Testamento venditur, triginta in Evangelio; pretiosior enim typo veritas, largior gratia, quam disciplina: opimior Lege praesentia; quia Lex promisit adventum, Legem adventus implevit.
126 Viginti aureis emunt Iscsg98.157maelitae, triginta Iudaei. Nec hic figura mediocris. Ad sacrilegium perfidi largiores, quam ad salutem fideles sunt. Utriusque tamen contractus considerare convenit qualitatem. Viginti aurei pretium servitutis, triginta aurei crucis sunt. Quamvis enim simili modo assumptionis et passionis sint admiranda mysteria; plenitudo tamen fidei in sacramento est passionis. Non minoris quidem aestimo sanctae Virginis partum: sed gratius sumo benedicti corporis sacramentum. Quid clementius quam quod mihi suas donavit iniurias? Plenius tamen est, quod tantum contulit nobis; ut qui moriturus non erat, quia Deus erat; nostra ille morte moreretur, ut nos eius Spiritu csg102.200 viveremus.
127 Denique non otiose et Iudas Iscarioth unguentum illud trecentis denariis aestimavit : quod utique ipsius pretii definitione crucem videretur Domini declarare. Unde et Dominus ait: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Cur igitur Iudas hoc charius aestimavit? Quia peccatoribus pluris constat remissio peccatorum, et indulgentia videtur esse pretiosior. Denique habes scriptum: Quia cui multum dimittitur, plus diligit. Ergo et ipsi peccatores Dominicae passionis, quam perdiderunt, gratiam confitentur, et testimonium ferunt Christo, qui Christum sunt persecuti.csg98.158
128 Aut quia in malevolam animam non intrat sapientia; etiam hoc loquebatur proditoris affectus, charius aestimabat Dominici corporis passionem; ut omnes a fide pretii enormitate revocaret. Ideoque Dominus gratis se obtulit, ne quem revocaret a Christo paupertatis necessitas. Patriarchae eum vili vendiderunt, ut omnes emerent. Esaias dixit: Quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite: manducate sine argento; ut eum acquireret, qui non habebat argentum. O Iuda proditor, unguentum csg102.201 passionis eius trecentis denariis aestimas, et passionem eius triginta denariis vendis! Dives in aestimatione, vilis in scelere.
129 Ergo non omnes eodem pretio emunt Christum. Alio emit Photinus, qui ad mortem emit: alio Arianus, qui emit ad iniuriam: alio catholicus, qui emit ad gloriam. Sed emit sine pecunia, secundum quod scriptum est: Qui non habet pecuniam, emat sine pretio.
130 Non omnes, inquit, qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum. Etsi multi se nominent christianos, nomen usurpant, non tamen omnes mercedem habent. Et Cain obtulit sacrificium, et Iudas accepit osculum, sed audivit: Iuda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore scelus imples, ac pacis instrumento odia seris, et charitatis officio mortem irrogas.
131 Ergo nec Ariani sibi usurpato nomine blandiantur, quia christianos esse se dicunt. Respondebit eis Dominus: Nomen meum praetenditis, et substantiam csg98.159 denegatis: sed non agnosco nomen meum, ubi non est mea sempiterna divinitas. Non est nomen meum, quod a Patre dividitur, ab Spiritu separatur: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco doctrinam meam: non agnosco nomen csg102.202 meum, ubi non agnosco Spiritum meum. Nescit enim se Spiritus Patris comparare servitiis, quae creavit. De quo multa iam diximus.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XVI. <<<     >>> XVIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik