monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XV. <<<     >>> XVII.

CAPUT XVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

109 (Alias cap. XVIII.) Ergo sanctus Pater, sanctus Filius, sanctus et Spiritus: sed non tres sancti; quia unus est Deus sanctus, unus est Dominus. Una est enim vera sanctitas, sicut una est vera divinitas, una illa vera sanctitas naturalis.
110 Ideo omnia haec quae sancta nos credimus, illam solam praedicant sanctitatem. Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant et dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Non semel dicunt, i.e singularitatem credas: non bis dicunt, ne Spiritum excludas: non sanctos dicunt, ne pluralitatem csg98.152 aestimes: sed ter repetunt, et idem dicunt, ut etiam in hymno distinctionem Trinitatis, csg102.193 et divinitatis intelligas unitatem: hoc cum dicunt, Deum praedicant.
111 Nos quoque nihil pretiosius invenimus quo Deum praedicare possimus, nisi ut sanctum appellemus. Quodlibet aliud inferius Deo, inferius est Domino. Ergo hinc quoque considerate utrum aliquid sancto Spiritui derogandum sit, cuius nomen Dei laus est. Sic enim laudatur Pater, sic laudatur et Filius, quemadmodum et Spiritus nominatur et laudatur. Seraphim laudat, omnis beatorum chorus laudat, ut sanctum Deum dicat, sanctum Filium, sanctum Spiritum.
112 Quomodo igitur non omnia habet quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio a sacerdotibus in baptismate nominatur et in oblationibus invocatur cum Patre et Filio a Seraphim in coelestibus praedicatur cum Patre et Filio habitat in sanctis, infunditur iustis, inspiratur prophetis. Unde et in Scriptura divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret quae locutus est Spiritus.
113 Aut si nolunt omnia habere quae Dei sunt, et posse omnia Spiritum sanctum, dicant quid non habeat, quidve non possit. Nam sicut omnia habet Filius, nec invidet Pater quominus omnia naturaliter det Filio, qui dedit quod maius est omnibus, quemadmodum Scriptura testatur dicens: Pater csg102.194 quod dedit mihi, maius est omnibus; ita etiam csg98.153 Spiritus Christi habet, quod maius est omnibus, quia iustitia nescit invidiam.
114 Itaque si diligenter advertamus, etiam hic divinae potestatis comprehendimus unitatem. Pater, inquit, quod dedit mihi maius omnibus est: et nemo potest rapere ea de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Ib. 30). Nam si recte supra ostendimus manum Dei esse Spiritum sanctum, eadem utique manus Patris est, quae Filii est manus; quoniam idem Spiritus Patris, qui Spiritus Filii est. Ideo sicut non rapitur Patri, ita non rapitur Filio, ita non rapitur et Spiritui, quicumque de nobis in hoc nomine Trinitatis vitam accepit aeternam.
115 Ex ipso autem quod et dedisse Filio Pater, et accepisse a Filio Spiritus dicitur; quia scriptum est : Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (quod de munere magis dispensationis videtur, quam de potestatis divinae iure dixisse, quia quos Filius redemit, Spiritus quoque sanctificaturus accepit); ex istis ipsis, inquam, verbis, de quibus calumniam instruunt, unitas divinitatis advertitur, non indigentia largitatis.
116 Dedit Pater per generationem, non per adoptionem: dedit quasi id csg102.195 quod esset in ipso divinae iure naturae, non quasi liberalitatis gratia, quod deesset. Et ideo quia sic acquisit Filius populos ut Pater, sic vivificat Filius ut Pater, aequalitatem suam ad Patrem unitate potestatis expressit dicens: Ego et Pater unum sumus. Cum enim dicit: Ego et Pater, revelatur aequalitas: cum dicit: Unum sumus, unitas csg98.154 declaratur. Aequalitas confusionem excludit, unitas separationem: aequalitas Patrem Filiumque distinguit, unitas Patrem Filiumque non separat.
117 Ergo cum dicit, Ego et Pater, Sabellianum repellit; quia alium se, alium Patrem dixit: repellit Photinianum, quia se cum Deo Patre iunxit. Illos superioribus repellit, quia dixit, Ego et Pater: inferioribus Arianos, quia dicit: Unum sumus; tamen et in superioribus et in inferioribus haereticam iugulat saevitatem Sabellianorum; quia unum dixit sumus, non unus sumus: Arianorum; quia ego et Pater, non Pater et ego dixit. Quod utique non contumaciae, sed pietatis et praescientiae fuit; ne nos errorem in ordine putaremus. Nescit enim csg102.196 unitas ordinem, gradum nescit aequalitas: nec cadit in Dei Filium, ut per contumaciam pietatem laederet magister ipse pietatis.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Ambrosius > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik