monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XIV. <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

104 Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire. Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine csg98.150 coeli et terrae. Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim. Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire. Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus.
105 Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est : hoc est, immutabilis, semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur. Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse csg102.191 memoravit. Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino. Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur.
106 In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo. Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius eius est? In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus csg98.151 dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.
107 Ergo quemadmodum duos non dicimus Dominos, cum et Patrem et Filium designamus; ita nec tres Dominos dicimus, cum dominum Spiritum confitemur. Sicut enim sacrilegium est tres Dominos aut Deos dicere, ita etiam hoc plenum sacrilegii est duos Dominos aut Deos dicere; quia unus Deus, unus Dominus, unus est Spiritus sanctus: et qui Deus, Dominus: et qui Dominus, Deus: quia et in domicsg102.192natione divinitas, et in divinitate dominatus est.
108 Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, clamabo ad te, exaudi me. Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus. Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia. Non enim largitatis collativa, sed naturalis placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik