monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XII. <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

92 Sed quid veremini, an illud quod oblatrare consuestis, ne tres faciatis deos? Absit; ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur. Neque enim cum Filium Deum dicimus, duos deos dicimus. Nam si cum deitatem Spiritus confitecsg98.146mini, putatis tres deos dici: ergo et cum deitatem Filii dicitis, quia non potestis eam negare, duos inducitis deos. Necesse est igitur iuxta sententiam vestram, si Deum personae csg102.186 unius, non unius naturae nomen putatis, aut duos deos dicatis, aut Deum Filium denegetis.
93 Sed excusemus vos ab inscientia, etsi non excusamus a culpa. Etenim secundum nostram sententiam quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis. Sicut unum Deum dicimus, et Patrem vero deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes; ita etiam Spiritum sanctum a deitatis non excludimus unitate, et tres deos non asserimus, sed negamus; quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis. Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis; cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik