monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, VI. <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

62 Possem latius persequi, sed vereor ne haec ipsa aliquibus aut superflua aut prolixa videantur. Fortassis enim dicat aliquis: Nonne de Patris et Filii divinitate quinque illis, quos scripsisti, libris conclusurum te esse promiseras? Sed quid faciam, cum quotidie novas seminent quaestionescsg102.246? Non praeterit sponsio, sed astringit obiectio. Nam quemadmodum potest finis esse responsi, si modus nullus obiecti sit?
63 Et tamen de Patris et Filii divinitate consummaturum responsionem in superioribus me spoponderam: hoc autem libro de incarnationis Dominicae sacramento plenior, sicut debuit, facta digestio est. Nam cum illud quod ait Dominus: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. 26, 38]; et infra: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid., 39); non ad Spiritus sancti compassionem, sed ad rationabilis assumptionem animae et naturae humanae refertur affectum, consequens est ut per assertionem Dominici sacramenti et plenitudinem naturae csg98.193 humanae fuisse astruamus in Christo, et ab infirmitatis praeiudicio Spiritum sanctum separemus. Non est enim obnoxius infirmitati, qui non est obnoxius passioni.
64 Quaero igitur qua ratione [Arium in ea sententia fuisse litteris prodiderunt August. de Haeres. cap. 55, Theodoretus lib. IV Haeret. Fabul. cap. 1, et alii.] animam putent quidam a Domino Iesu non esse susceptam; an quia metus est ne sensu Christus laberetur humano? Dicunt quippe quia concupiscentia carnis legi mentis repugnet [Rom. 7, 23]. Sed qui hoc ait, tantum abest ut Christum putaverit lege carnis in peccati vincula csg102.247 fuisse deducendum; ut ipse in aestu positus fragilitatis humanae, per Christum sibi subveniri posse crediderit dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Ibid. XXIV, 25). Qui ergo alios a carnis lubrico vindicabat, numquid formidare poterat, ne etiam ipse dominatu quodam carnis istius vinceretur?
65 Sed carnis istius, sicut volunt, formidabat, illecebras. Ergo et carnis susceptionem declinare debuerat; ne ad lubricum traheretur erroris. Sed quomodo lubricum poterat timere peccati, qui peccatum remissurus advenerat? Et ideo cum susceperit carnem hominis, consequens est ut perfectionem incarnationis plenitudinemque susceperit; nihil enim in Christo imperfectum. Suscepit itaque carnem, ut resuscitaret: assumpsit animam, sed animam perfectam, rationabilem, humanam assumpsit atque suscepit.
66 Nam quis potest negare quod susceperit animam, cum ipse dicat: csg98.194 Animam meam pono pro ovibus meis? Et iterum: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam [Ioan. 10, 15]. Non per parabolam hoc dicitur, csg102.248 nec perfunctoria significatione, in qua aliud dicitur, et aliud intelligitur, sicut illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea [Esai. 2, 13]: licet etiam illud ad Christi animam possit referri, quae ideo posita est, ut aboleret Iudaicae superstitionis errorem, et unius sacrificii institueret veritatem.
67 Sed de hoc dubitent prophetico, evangelicum hoc refutare non possunt de animae proprietate dictum; cum de morte Domini et resurrectione sit dictum; denique addit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. 10, 18]. Eamdem igitur ponit, quam suscepit. Suscepit dico; non enim Verbum ipsum Dei vivum in sua carne ad nostrae animae vicem factum est: sed sicut carnem nostram, ita et animam nostram perfectam naturae humanae assumptione suscepit. Assumpsit, inquam, animam, ut incarnationis suae benediceret sacramento; suscepit affectum meum, ut emendaret.
68 Quid autem opus fuit carnem suscipere sine anima; cum utique insensibilis caro, et irrationabilis anima nec peccato sit obnoxia, nec digna praemio? Illud ergo csg102.249 pro nobis suscepit, quod in nobis amplius periclitabatur. Quid autem mihi prodest, si totum me non redemit? Sed totum me redemit, qui ait: Mihi indignamini, qui totum hominem csg98.195 sanum feci in sabbato [Ioan. 7, 23]? Totum me redemit, quia in virum perfectum fidelis non ex parte, sed totus resurgit.
69 Desinant ergo isti misericordes timere, ne Christus carnem suam, vel animam perfectam sensumque hominis non potuerit gubernare, qui etiam illum asinae pullum, quem ante nemo sederat [Luc. 19, 30], gubernavit. Qui plantavit aurem, non audiet [Psal. 93, 9]? Qui alios regebat, se regere ipse non poterat? Qui peccata donabat, peccatum ipse faciebat? Desinant nimium solliciti isti, tamquam paedagogi Christi, vereri ne etiam in ipso concupiscentia carnis legem mentis oppresserit, quae non oppressit in Paulo, sed tantummodo repugnavit [Rom. 7, 23]. Athleta Christi victorias mentis numerat suae. hi trepidant ne caro titubaverit in Domino, quae vicit in servulo?
70 Non vult pro se timere nos Christus, non vult pro se flere nos Dominus. Denique dicit: Filiae Hierusalem, nolite me flere, vos ipsas flete [Luc. 23, 28]. Et istis dicit: Nolite mihi csg102.250 timere, vobis timete. An non audistis dicentem David: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo [Psal. 26, 1]? et alibi: Non timebo quid faciat mihi homo [Psal. 117, 6]; et alibi: Non timebo quid faciat [Mss. aliquot, mihi caro. Ergo lapsum; duo, Deus lapsum . . . . . timere potuit.] mihi caro [Psal. 55, 5].
71 Dicit ergo: Ego lapsum naturae humanae timere potui, quem homo ipse non timuit: Deus igitur ante carnem, Deus in carne, perfectionem naturae assumpsi humanae: suscepi sensum hominis, sed non sum sensu carnis inflatus. Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam: sensu hominis esurivi: sensu hominis rogavi, qui rogantes exaudire csg98.196 consuevi: [Haec Ambrosii doctrina de Christi in sapientia profectu tam incommoda visa est Petro Lombardo, ut eam ab aliorum Patrum atque adeo ab Ecclesiae sensu alienam esse pronuntiet; nisi tamen accipiatur de profectu externo, et secundum aliorum hominum opinionem: Quia ita se habebat, inquit, et gerebat, ac si agnitionis expers esset. Verum isthaec responsio non iniuria Estio aliisque theologis non satisfacit; quippe quae causam adiudicaret adversariis. Quid enim illis expeditius, quam ut speciem illam profectus tantummodo externam divinitati, qua in Christo animae vicem suppleri dictitabant, ascriberent? Petavius lib. XI de Incarn. cap. 2, non eamdem hac de re Patrum omnium scribit esse sententiam; cum alii profectum hominis in Christo admitterent, alii negarent. De sancto autem nostro ita loquitur: Ambrosius vero re ipsa Christum profecisse, et incrementum cepisse ut aetatis, ita et sapientiae, gratiaeque praecipuae magis quam caeteri omnes affirmare videtur. Haec ille, in cuius suae opinionis confirmationem citat sequentis num. verba, Quomodo proficiebat, etc. Verumtamen quominus magno viro hic assentiamur, prohibet ipsemet Ambrosius. Etenim cum lib. V de Fide, cap. 18, num. 221, retulisset non paucos esse, qui Dominum quidem secundum divinitatem omnia cognovisse, at secundum humanitatem vere ignorasse nonnulla profitebantur; sequenti num. sibi non probari hanc opinionem non dissimulat. Nec tamen propterea eos ullo modo habet pro haereticis, quin immo catholicos fuisse haud immerito ex ipsis verbis, quibus utitur, colligimus. Unde facile pateremur nos persuaderi sanctum Doctorem, cum videret eamdem opinionem, quae et multorum et catholicorum erat, refellendis Apollinaristarum commentis commodam esse, in ea hic argumentari, non in propria: quod et nonnumquam ipsi usu venire a nobis iam non semel observatum est. Caeterum nihilominus verisimile nobis videtur, quidquid hoc loco disputandum de Christi profectu, accommodandum attribuendumque tertiae illi scientiae, quam in eo praeter beatam atque infusam sub nomine acquisitae sive experimentalis admittunt theologi. Hanc esse aiunt qua Sanctus noster dicit sensu humano Christum profecisse, nimirum per notitiam rerum a sensibus acceptam: non quod eam notitiam ignorantia praecederet, sed quoniam quae antea sciret, id novo cognoscendi modo, id est, experiendo per aetatis accessum disceret. Quale aliquid in Adamo factum agnoscit August. lib. VIII, de Gen. ad litt. cap. 8. Sed ne mentem cum Ambrosii tum aliorum quorumdam Patrum ea in reliquido perspectam habeamus, hoc in causa est, nempe quod ad asserendam Christo Domino humanam animam videbant sufficere, si profectum aliquem, qualiscumque demum is esset, e Scriptura in ipso demonstrarent, proindeque non multum de inquirenda eiusmodi profectus natura satagebant. Nec difficulter illud advertas apud Epiphanium Haeres. 77, n. 26, Theodoretum lib. V Haeret. Fabul. cap. 13, atque alios.] sensu hominis profeci, sicut scriptum est: Et Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia [Pauci mss., apud Deum et apud homines. Profectus aetatis, et profectus sapientiae, sed humanae est. Quomodo proficiebat sapientia Dei, doceat te ordo verborum. Ideo autem, etc.] apud Deum et homines [Luc. 2, 52].
72 Quomodo proficiebat Sapientia Dei? Doceat te ordo verborum. Profectus est aetatis, et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum, aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis: sapientia autem sensu proficit, csg102.251 quia a sensu sapientia. Iesus autem proficiebat aetate et sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo et ipse susceptus est: si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, utique mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur, non utique divinum. Sensus igitur proficiebat humanus; sensum ergo suscepit humanum.
73 Et ut sciamus quia secundum hominem loquebatur, praemisit supra dicens: Puer autem crescebat et confortabatur et implebatur sapientia; et gratia Dei erat cum illo (Ibid., 40). Et puer, nostrae nomen aetatis est: nec confortari virtus poterat Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei, nec plenitudo divinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia. Nam quomodo implebatur, qui ut omnia [Duo mss., impleret, ascendit: absono et contrario sensu.] impleret descendit [Ephes. 4, 10]?
74 Per quem autem sensum Esaias dixit, patrem puer nesciebat aut matrem? Scriptum est enim: Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae [Esai. 8, 4]. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt: expers autem agnitionis infantia, csg102.252 csg98.197 per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat.
75 Sed verendum est, inquis, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem eius adoramus et carnem, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei, crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe, qui de eo dixit: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei [II Cor. 13, 4]; ipse dixit quia non divisus est Christus. Numquid etiam cum dicimus quia animam rationabilem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum [I Cor. 1, 13]?
76 Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationabili et intellectus capaci in carne sua fuit, sed animam rationabilem et intellectus capacem, et ipsam humanam, et eiusdem substantiae, cuius nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem, eiusdemque cuius caro est nostra substantiae, suscipiens Deus Verbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati; quia peccatum ipse non fecit, sed pro nobis peccatum factus est; ut nos essemus iustitia Dei [Quidam mss, in ipso. Ergo carnem dicunt eiusdem, cuius anima nostra caroque substantiae fuisse.] in ipso [II Cor. 5, 21]. Caro ergo ipsius et anima eiusdem cuius anima nostra caroque substantiae est.
77 Nec timeo [Hoc quoque obiectum fuisse ab Apollinaristis testatur Athanasius epist. ad Epict. iam saepius laudata.] ne tetrada csg102.253 videar inducere, nos enim vere solam, qui hoc asserimus, colimus Trinitatem. Non enim Christum divido, cum carnis eius divinitatisque distinguo substantiam; sed unum Christum cum Patre et Spiritu Dei praedico, et illos magis qui carnem Christi unius cum divinitate eius dicunt csg98.198 esse substantiae, tetrada inducere demonstrabo. Non enim quod eiusdem substantiae est, unus, sed unum est, nam utique Filium eiusdem cum Patre substantiae confitentes in tractatu concilii Nicaeni, non unam personam, sed unam divinitatem in Patre et Filio crediderunat.
78 Ergo cum dicunt eiusdem carnem, cuius et Filius Dei erat, fuisse substantiae, ipsi quod nobis obiiciunt ineptiis vanae assertionis incurrunt, ut dividant Christum. Itaque quartum increatum, quod adoremus, inducunt, cum sola increata sit divinitas Trinitatis.



Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik