CAPUT II. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
7 | Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis csg102.219 Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, assereus ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce. |
8 | Dicitur hoc Sabelliano, qui Patrem Filiumque confundit. Dicitur hoc Marcionitae, qui alium putat Deum novi, alium veteris Testamenti. Dicitur hoc Manichaeo et Valentino, qui non putaverunt veritatem carnis humanae a Christo esse susceptam. Paulus quoque Samosatenus et Basilides in eadem sententiae sorte numerantur. csg98.172 |
9 | Similiter quoque eiusdem sententiae auctoritate damnantur, qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt. Alii enim quidam vel Arianorum Iudaei, vel Ariani sunt Iudaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant. |
10 | Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur csg102.220 Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando. |
11 | Illos quoque percellit ista sententia, qui animam rationabilem ab incarnationis Dominicae segregant sacramento, naturam hominis ab homine separare cupientes. Et isti fortasse recte offerunt Trinitati: sed rationem nesciunt naturae humanae divinaeque distinguere; Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti. |
12 | Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur. Siquidem sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia concsg98.173versio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, iustus in Dei regno. |
13 | Caveamus csg102.221 igitur ne quis nos a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat. Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praeiudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus. |