monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, III. <<<     >>> V.

CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

23 Noli igitur et tu secundum naturam interpretari, quod praeter divinitatis naturam est. Nam etsi credas a Christo veram carnem esse susceptam, et offeras transfigurandum corpus altaribus; non distinguas tamen naturam divinitatis et corporis, et tibi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti. Divide quod meum, divide quod suum Verbi est. Ego quod erat illius, non habebam: et ille quod meum est, non habebat. Suscepit quod meum est, ut impertiret quod suum est: suscepit non ut confunderet, sed ut repleret. Si credas susceptionem, affingas confusionem; Manichaeus esse desisti, nec tamen Ecclesiae filius esse coepisti.
24 Si credas susceptionem corporis, adiungas divinitati compassionem: portionem utique perfidiae, non perfidiam declinasti; credis enim quod tibi prodesse praesumis: non credis quod Deo dignum est.
25 Rursus si credas quia idem Deus et novi et veteris Testamenti est, tempora autem Verbo eius et momenta praemittas: tolerabilior Valentinus est, qui non saecula ante Deum, sed deos putat esse, quod saecula sunt; minoris enim sacrilegii est copulari divinitati saecula, quam praeferri.
26 Si credas iterum quia Christus principium non sumpsit ex Virgine, sed tamen aliquod ante Christum aestimes esse principium: in tempore distantia, de impietate contentio est; Virginis enim supparem negasti esse, non temporis. Ego autem et supparem Virginis secundum susceptionem corporis non negabo, et creatorem temporis confitebor. Quid enim proficis, si dicas quia Christus haec an illa sit creatura? Creatura mutatur, non divinitas adoratur.
27 Noluit se sic Christus agnosci, nec his tantum, quae supra hominem sunt, meritis aestimari. Denique cum interrogasset: Quem me dicunt esse homines? cum alii dicerent Eliam, alii Hieremiam, aut unum ex prophetis; nullius sententiam praedicavit: cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16); hunc solum non immerito laudavit.
28 Ergo Ioannes dicit, Petrus dicit, Christus probavit, et tu non probas, Ariane? Nec Ioanni et Petro putas esse credendum, quos vel solos pro testimonio gloriae suae Dominus noster Iesus Christus ad omnium fidem credidit abundare? Denique quasi ad testimonium veteris et novi Testamenti Moyses cum Elia adsciscitur, cum Ioanne Petrus frequenter adhibetur.
29 Petrus dicit, Tu es; non dicit: Tu esse coepisti. Petrus dicit: Tu es Filius Dei; non dicit: Tu es creatura. Dixit hoc Ioannes. Si adhuc non credidisti, quia non intellexisti mysterium supra sapientiam recumbentis, repetivit Petrus. Commendavit utrumque Christus, alterum iudicio, alterum mysterio; id enim addidit, ut legeres quod in Christi pectore recumbebat, et intelligeres quod eius caput, in quo principale omnium sensuum est, arcano quodam sapientiae replebatur. Sed si non putas intelligendum esse mysterium, saltem noli impugnare iudicium. Laudatur Petrus, quia Dei Filium credidit, quem videbat; quia se ab imperitae plebis rudibus adhuc opinionibus separabat. Denique cum interrogasset Dominus, quid homines de Filio hominis aestimarent, cum diceretur vulgi sententia, Petrus tacebat.
30 Taces ergo, Simon, et respondentibus aliis, adhuc taces; cum ipse sis primus, qui etiam non interrogatus interrogas: nec times, ne reprehendaris a Domino, quia non respondes interroganti? Ideo, inquit, non respondeo, quia non interrogor meam, sed alienam sententiam; legi enim: Ut non loquatur os meum opera hominum : opus autem est perfidorum perfidias praedicare. Ergo taceo adhuc, quia nondum id quod sentio interrogor: non proferam labiis, quod animus non probavit. Erit tempus quando respondeam. Interrogabor et ipse quid sentiam, tunc demum respondebo quod meum est; meum est enim fidem loqui, pietatem asserere, gratiam praedicare.
31 Non igitur quasi pigrior sensu, voce tardior tacet, nec quasi fastidiosus differt vocis obsequium: sed quasi cautus periculum vulgaris opinionis evitat, qui periculum non evitabat salutis. Denique in posterioribus habes quia exsilivit e navi, ut occurreret Domino, non gloriae cupidus, sed obedientiae praematurus.
32 Hic ergo qui ante reticebat, ut doceret nos quod impiorum nec verbum debeamus iterare: hic, inquam, ubi audivit: Vos autem quid me dicitis? statim loci non immemor sui, primatum egit: primatum confessionis utique, non honoris; primatum fidei, non ordinis. Hoc est dicere: Nunc nemo me vincat, nunc meae partes sunt: debeo compensare quod tacui, debet prodesse quod silui. Lingua mea non habet spinas; sine impedimento fides debet exire. Dum alii coenum, alienae licet, prolatae tamen impietatis evacuant, qui aut Eliam, aut Hieremiam, aut unum ex prophetis Christum esse dixerunt; habuit enim ista vox coenum, habuit ista vox spinas: dum alii, inquam, hoc lavant coenum, dum in aliis enodantur hae spinae, vox nostra Filium Dei Christum resultet. Mihi purus est sermo, cui nullas spinas expressa reliquit impietas.
33 Hic est ergo Petrus qui respondit pro caeteris apostolis, immo prae caeteris (Ibid., 16); et ideo fundamentum dicitur, quia novit non solum proprium, sed etiam commune servare. Huic astipulatus est Christus, revelavit Pater. Nam qui veram generationem loquitur Patris, a Patre assumpsit, non sumpsit ex carne.



Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ambrosius > 4