monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

7 Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, assereus ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce.
8 Dicitur hoc Sabelliano, qui Patrem Filiumque confundit. Dicitur hoc Marcionitae, qui alium putat Deum novi, alium veteris Testamenti. Dicitur hoc Manichaeo et Valentino, qui non putaverunt veritatem carnis humanae a Christo esse susceptam. Paulus quoque Samosatenus et Basilides in eadem sententiae sorte numerantur.
9 Similiter quoque eiusdem sententiae auctoritate damnantur, qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt. Alii enim quidam vel Arianorum Iudaei, vel Ariani sunt Iudaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant.
10 Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando.
11 Illos quoque percellit ista sententia, qui animam rationabilem ab incarnationis Dominicae segregant sacramento, naturam hominis ab homine separare cupientes. Et isti fortasse recte offerunt Trinitati: sed rationem nesciunt naturae humanae divinaeque distinguere; Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti.
12 Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur. Siquidem sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia conversio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, iustus in Dei regno.
13 Caveamus igitur ne quis nos a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat. Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praeiudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus.