Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972

Close Window

LIBER I, [cap. 1]


1 Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat.
2 Populus nullis legibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant.
3 Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur.
4 Primus omnium Ninus, rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit.
5 Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos terminos usque Libyae perdomuit.
6 Fuere quidem temporibus antiquiores Vezosis Aegyptius et Scythiae rex Tanaus, quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit.
7 Sed longinqua, non finitima bella gerebant nec imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant contentique victoria imperio abstinebant.
8 Ninus magnitudine quaesitae dominationis continua possessione firmavit.
9 Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit.

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik