Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972

Close Window

LIBER XXXVI, [cap. 1]


1 Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, vitiis adulescentiae in segnitiam labitur tantumque contemptum apud omnes inertiae, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit.
2 Itaque cum ab imperio eius passim civitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit; cuius adventum non inviti Orientis populi videre et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem et quod veteri Macedonum imperio adsueti novi populi superbiam indigne ferebant.
3 Itaque cum et Persarum et Elymaeorum Bactrianorumque auxiliis iuvaretur, multis proeliis Parthos fudit.
4 Ad postremum tamen pacis simulatione deceptus capitur traductusque per ora civitatium populis, qui desciverant, in ludibrium favoris ostenditur.
5 Missus deinde in Hyrcaniam benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur.
6 Dum haec aguntur, interim in Syria Trypho, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso pupillo regnum Syriae invadit.
7 Quo diu potitus tandem exsolescente favore recentis imperii ab Antiocho, puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur, rursusque regnum Syriae ad subolem Demetrii revertitur.
8 Igitur Antiochus, memor quod et pater propter superbiam invisus et frater propter segnitiam contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates, quae initio fraterni imperii defecerant, summa industria persequitur, domitasque rursus regni terminis adicit; Iudaeos quoque, qui in Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant, subegit.
9 Quorum vires tantae fuere, ut post haec nullum Macedonum regem tulerint domesticisque imperiis usi Syriam magnis bellis infestaverint.

© 2006 - 2023 Monumenta Informatik