Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972

Close Window

(LIBER XIX, [cap. 1])


3 Sed Afrorum sicuti causa iustior, ita et fortuna superior fuit, bellumque cum his solutione pecuniae, non armis finitum.
4 In Sardinia quoque Asdrubal graviter vulneratus imperio Hamilcari fratri tradito interiit, cuius mortem cum luctus civitatis, tum et dictaturae undecim et triumphi quattuor insignem fecere.
5 Hostibus quoque crevere animi, veluti cum duce vires Poenorum cecidissent.
6 Itaque Siciliae populis propter adsiduas Karthaginiensium iniurias ad Leonidam fratrem regis Spartanorum, concurrentibus grave bellum natum, in quo et diu et varia victoria fuit proeliatum.
7 Dum haec aguntur, legati a Dario, Persarum rege, Karthaginem venerunt adferentes edictum, quo Poeni humanas hostias immolare et canina vesci prohibebantur; mortuorum quoque corpora cremare potius quam terra obruere a rege iubebantur; petentes simul auxilia adversus Graeciam, qui inlaturus bellum Darius erat.
8 Sed Karthaginienses auxilia negantes propter adsidua finitimorum bella ceteris, ne per omnia contumaces viderentur, cupide paruere.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik