Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972

Close Window

LIBER IV, [cap. 1]


1 Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse direptamque velut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc vehitur.
2 Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cavernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis, ut ventorum tota ferme flatibus pateat; nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia.
3 Quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc vaporem, nunc fumum eructet.
4 Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat incendium.
5 Et ubi acrior per spiramenta cavernarum ventus incubuit, harenarum moles egeruntur.
6 Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur.
7 Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae.
8 Primum quod nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, verum etiam saevo, neque experientibus modo terribile, verum etiam procul visentibus.
9 Vndarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias veluti terga dantes in imum desidere, alias quasi victrices in sublime ferri videas; nunc hic fremitum ferventis aestus, nunc illic gemitum in voraginem desidentis exaudias.
10 Accedunt vicini et perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, velut ipsis undis alatur incendium; neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik