Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972

Close Window

LIBER IX, [cap. 1]


1 In Graeciam Philippus cum venisset, sollicitatus paucarum civitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit.
2 In cuius emolumentum egregie pertinere ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit.
3 Haec namque urbs condita primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit; dein variante victoria nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium iuris habita est, quae incerta possessio effecit, ut nemine quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur.
4 Igitur Philippus longa obsidionis mora exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur.
5 Captis itaque CLXX navibus mercium et distractis anhelantem inopiam paululum recreavit.
6 Deinde, ne unius urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonensi urbes expugnat, filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik