Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972
LIBER XLIV, [cap. 1]
1 Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita et huius operis finis futura est.
2 Hanc veteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt.
3 Haec inter Africam et Galliam posita Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur.
4 Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior.
5 Nam neque ut Africa violento sole torretur, neque ut Gallia adsiduis ventis fatigatur, sed media inter utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestivis imbribus in omnia frugum genera fecunda est, adeo ut non ipsis tantum incolis, verum etiam Italiae urbique Romanae cunctarum rerum abundantia sufficiat.
6 Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, verum et vini, mellis oleique.
7 Nec ferri solum materia praecipua, sed et equorum pernices greges.
8 Sed nec summae tantum terrae laudanda bona, verum et abstrusorum metallorum felices divitiae.
9 Iam lini spartique vis ingens, minii certe nulla feracior terra.
10 In hac cursus amnium non torrentes rapidique, ut noceant, sed lenes et vineis campisque inrigui, aestuariis quoque Oceani adfatim piscosi, plerique etiam divites auro, quod in balucibus vehunt.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik