Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972

Close Window

LIBER I, [cap. 1]


1 Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat.
2 Populus nullis legibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant.
3 Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur.
4 Primus omnium Ninus, rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit.
5 Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos terminos usque Libyae perdomuit.
6 Fuere quidem temporibus antiquiores Vezosis Aegyptius et Scythiae rex Tanaus, quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit.
7 Sed longinqua, non finitima bella gerebant nec imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant contentique victoria imperio abstinebant.
8 Ninus magnitudine quaesitae dominationis continua possessione firmavit.
9 Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit.
10 Postremum bellum illi fuit cum Zoroastre, rege Bactrianorum, qui primus dicitur artes magicas invenisse et mundi principia siderumque motus diligentissime spectasse.
11 Hoc occiso et ipse decessit, relicto adhuc impubere filio Ninia et uxore Semiramide.

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik