Iustinus, Epitoma Ed.2: Ruehl/Seel - B. G. Teubner, Stuttgart, 1972
LIBER XIX, [cap. 2]
1 Interea Hamilcar bello Siciliensi interficitur relictis tribus filiis, Himilcone, Hannone, Gisgone.
2 Asdrubali quoque par numerus filiorum fuit, Hannibal, Asdrubal et Sapho.
3 Per hos res Karthaginiensium ea tempestate regebantur.
4 Itaque et Mauris bellum inlatum et adversus Numidas pugnatum et Afri conpulsi stipendium urbis conditae Karthaginiensibus remittere.
5 Dein, cum familia tanta imperatorum gravis liberae civitati esset omniaque ipsi agerent simul et iudicarent, centum ex numero senatorum iudices deliguntur, qui reversis a bello ducibus rationem rerum gestarum exigerent, ut hoc metu ita in bello imperia cogitarent, ut domi iudicia legesque respicerent.
6 In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Himilco succedit, qui cum navali terrestrique bello secunda proelia fecisset multasque civitates cepisset, repente pestilentis sideris vi exercitum amisit.
7 Quae res cum nuntiata Karthagine esset, maesta civitas fuit; omnia ululatibus non secus ac si urbs ipsa capta esset personabant, clausae privatae domus, clausa deorum templa, intermissa omnia sacra, omnia privata officia damnata.
8 Cuncti deinde ad portum congregantur egredientesque paucos e navibus, qui cladi superfuerant, de suis percontantur.
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik