| HOMILIA II. IN VIGILIA PASCHAE. |
0 | LUC. XXIV. IOAN. XX. In illo tempore, stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere, etc. |
1 | Gloriam suae resurrectionis Dominus et Redemptor noster paulatim discipulis et per incrementum temporis ostendit, quia nimirum tanta erat virtus miraculi, ut hanc repente totam capere fragilia mortalium pectora non possent. Consulens igitur ipse imbecillitati quaerentium, primo venientibus ad monumentum et feminis suo amore ferventibus et viris, revolutum lapidem, et ablato suo corpore linteamina, quibus involutum erat, sola posita monstravit; deinde curiosius inquirentibus feminis, et de eo quod invenerant mente consternatis angelorum visionem ostendit, qui illum resurrexisse certa manifestatione patefacerent, ac sic praecurrente fama patratae resurrectionis, tandem ipse Dominus virtutum et rex gloriae apparens, quanta potentia mortem quam ad horam gustaverat devicisset, aperuit. Et quidem quantum et evangelicae serie lectionis invenimus, quinquies ipsa qua resurrexit die, visus est hominibus primo Mariae Magdalenae ad monumentum, quando ei desideranti pedes eius amplecti dictum est: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum . Deinde duabus a monumento currentibus nuntiare discipulis quae ab angelis de perfecta eius resurrectione didicerant, de quibus scriptum est: Quia accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum . Apparuit ipso die advesperascente duobus euntibus in castellum Emaus , qui eum ad hospitium vocantes in panis fractione cognoverunt; apparuit et Petro . Quod si evangelista quando vel ubi factum sit, minime designaverit, tamen quia factum sit non tacet, scribens quia cum praefati duo discipuli, cognito Domino in Emaus, statim redissent Hierusalem, invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Ac deinde subiungit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Statimque annectit quintam eius apparitionem, de qua modo cum legeretur audivimus, ita incipiens: |
2 | Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Ubi primo notandum et diligenter memoriae commendandum est, quod de se loquentibus discipulis Dominus astare in medio, et praesentiam suae visionis revelare dignatus est. Hoc est enim quod fidelibus cunctis alibi promisit, dicens: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum . Ad confirmandam namque fidei nostrae constantiam, quod semper agit praesentia divinae pietatis, aliquando etiam praesentia voluit corporalis ostendere visionis. Nam et de nobis quamvis porro infra apostolorum pedes iacentibus hoc ipsum eius misericordia fieri confidere debemus, ipsum, videlicet, esse in medio nostri, quotiescunque convenientes in nomine illius congregamur. Nomen quippe illius Iesus, id est, Salvator est. Et cum de acquisitione perpetuae salutis locuturi convenimus, constat nimirum quia in nomine Iesu congregamur. Nec dubitare fas est de his quae ipse amat conferentibus nobis eum esse praesentem, et tanto utique verius, quanto ea quae ore proferimus perfectiori corde retinemus. Deinde videndum quod apparens Salvator discipulis pacis statim eis gaudia mandat, id ipsum celebrata immortalitatis gloria iterans, quod ad passionem iturus mortis quasi pignus eis speciale salutis accurate commendaverat dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis . Cuius gratiam muneris eo quoque nato visi mox pastoribus angeli praedicabant laudantes Deum, et dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis , quia nimirum tota Redemptoris nostri in carne dispensatio, mundi est reconciliatio. Ad hoc quippe incarnatus, ad hoc passus, ad hoc est resuscitatus a mortuis, ut nos qui peccando iram Dei incidimus, ipse reconciliando ad Dei pacem reduceret. Unde recte et a propheta Pater futuri saeculi, Princeps pacis, nominatur . Et Apostolus de eo scribens his qui ex gentibus crediderant, ait: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem . Apparente autem sibi Domino, conturbati et conterriti discipuli, existimabant se spiritum videre. Agnoscentes quidem Dominum esse qui apparuit, sed putantes quia non in corporis eum, sed in spiritus sui substantia viderunt , id est, quia non corpus ipsius quod defunctum et sepultum noverant, iam resuscitatum a morte conspicerent, sed spiritum potius quem, relicto corpore, in manus patris commendaverat, prae oculis haberent. Sed hunc eorum errorem simul et pavorem, quo ad novam incognitamque visionem fuerant perculsi, benigna magister piissimus gratia consolationis et admonitionis abstergere curavit. |
3 | Quid, inquiens, turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Non autem sine causa manus suas potius ac pedes, quam vultum quem aeque noverant, eos videre ac recognoscere iubet, sed ut, visis clavorum signis quibus cruci erat affixus, non solum corpus esse quod videbant, sed ut ipsum Domini sui corpus quod crucifixum noverant intelligere possent. Unde bene Ioannes, dominicae apparitionis memoriam faciens, latus quoque suum, quod a milite fuerat vulneratum, discipulis eum ostendisse perhibet, ut quo plura notissimae passionis ac susceptae mortis indicia cognoscerent, eo certiori patratae iam resurrectionis ac dirutae mortis fide gauderent. Qui ut illos per omnia de fide resurrectionis certos redderet, non tantum oculis intuendum, sed attrectandum quoque manibus corpus, quod immortale illis ostendebat, exhibuit dicens: |
4 | Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quatenus gloriam resurrectionis praedicaturi, modum quoque nobis resuscitati corporis qualis esset sperandus absque omni valerent ambiguitate monstrare. Unde cum magna fiducia beatus Ioannes apostolus auditores suos ad sequenda fidei et veritatis, quam didicit, arcana provocat dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae tentaverunt de Verbo vitae . Solent autem gentiles hoc in loco simplicitati fidei nostrae deceptionum laqueos tendere dicendo: Qua temeritate confiditis quia Christus quem colitis vestra de pulvere corpora possit incorrupta reducere, qui nec suorum vulnerum, quae in cruce suscepit, potuit cicatrices obducere, sed resuscitato, ut dicitis, suo corpore a mortuis, signa adhuc mortis inesse non celavit? Quibus respondemus, quia Christus, cum omnipotens sit Deus, et nostra, ut promisit, corpora de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam, de terrae pulvere coelestem suscitavit ad gloriam, et suum quod moriendo exuerat corpus quale voluit revocavit ad vitam. Quod cum abolitis passionis indiciis ostendere discipulis posset, certe utique dispensationis gratia passionis in eo maluit indicia reservare. Primo, videlicet, ut discipuli, qui haec videbant, manifeste possent dignoscere non spiritum sine corpore, sed corpus esse spirituale quod videbant, certamque fidem peractae resurrectionis eius, certam spem futurae omnium hominum resurrectionis mundo praedicarent. Deinde, ut ipse Dominus et Deus noster Iesus Christus, qui in humilitate Patrem interpellat pro nobis, ostensis vulnerum suorum cicatricibus, quantum pro humana salute laboraverit, ei perpetuo demonstret, miroque et ineffabili nobis ordine eum qui nil unquam potest oblivisci, qui semper misereri paratus est, absque intermissione admoneat quam congrue hominibus misereatur, quorum particeps naturae, doloris et passionis ipse Dei Filius effectus sit, pro quibus ipse confligens, mortis imperium moriendo prostravit. Tertio, ut omnes electi perpetua beatitudine suscepti, videntes in Deo ac Domino suo signa passionis, nunquam illi gratias agere desistant, per cuius mortem se vivere cognoscunt, sicque fieri valeat quod voce totius Ecclesiae cantat propheta in Psalmis: Misericordias Domini in aeternum cantabo . Ad extremum ut etiam reprobi in iudicio signa eiusdem passionis aspiciant, sicut scriptum est: Videbunt in quem transfixerunt , ac se iustissime damnandos intelligant, non solum hi qui ei impias intulere manus, sed et illi qui vel suscepta eius mysteria pro nihilo contemnunt, vel sibi oblata nunquam suscipere curarunt, vel etiam maiore impietate in eos qui susceperant odiis ac persecutionibus exstinguere aut corrumpere laborant. Non ergo fallit fides resurrectionis Christi, non decipit nos spes resurrectionis nostrae, quia Deus Pater et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam . Et sicut alibi idem Apostolus ait: Quod si spiritus eius, inquit , qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis . Quod de electis specialiter dictum constat, quoniam quidem omnes resurgemus, non autem omnes immutabimur, sed soli qui nunc spiritus sancti inhabitatione reguntur, tunc in aeternae vitae beatitudine maiori eiusdem spiritus gratia sublevantur. Igitur Dominus, ad confirmandam resurrectionis fidem, se ipsum vivum discipulis praebuit, verba exhortationis attulit, vestigia passionis non solum intuenda, sed et palpanda demonstravit. Sed infirma adhuc eorum praecordia novitatem tantae potentiae capere nequeunt, magisque mirari prae gaudio quod videbant, quam credere quod docebantur incipiunt. Verum Dominus ne quid in eorum mente resideret ambigui, sumptis etiam epulis, comedit coram eis, ut si visibus oculorum, si suorum tactibus non crederent digitorum, vel alimentorum carnalium perceptione carnem esse quae apparuit cognoscerent. Qua in re, fratres , cavenda est haeresis stulta Cerinthianorum, ne quis videlicet pueriliter desipiens aestimet vel Mediatoris Dei et Domini nostri corpus excitatum a mortuis, sustentaculo eguisse ciborum, vel nostra post resurrectionem corpora in vita et conversatione spirituali escis reficienda carnalibus, ubi divinae contemplatio claritatis esurire et sitire, sicut et bonorum caeterorum penuriam pati nullatenus sinit. Unde ardentissimus vitae illius amator de sua certus devotione, Deo spe laetabundus loquitur: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua . Et Philippus eodem fervens amore: Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis . Simpliciter itaque et pie sentiendum est resuscitatum a morte, et immortale iam factum corpus dominicum, nullam quidem necessitatem, attamen facultatem habuisse vescendi; ideoque ubi opportunitas probandae substantiae naturalis exigebat, cibis esse refectum, qui nimirum cibi nullum saginae adiumentum, ut mortalium corporibus solent, illi praebuerint, sed quomodo in ignem missa aqua, ita mox comesti spirituali eius sint virtute absumpti. Sed et nostra post resurrectionem corpora coelesti gloria praedita, credendum est ad quidquid voluerint agendum esse potentia, ad perveniendum ubicunque libuerit esse promptissima; sed quia tunc nulla manducandi necessitas vel utilitas aliunde potest incurrere , nullatenus immortale saeculum cibis mortalibus esse fruiturum, ubi filiis resurrectionis non aliud esca et potus quam vita et salus, gaudium, pax, et omnia bona, quam illud nimirum sit quod in psalmo canitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te . Et iterum: Videbitur Deus deorum in Sion . Unde et Apostolus illius saeculi arcana scribens , ait: Quando erit Deus omnia in omnibus . Expleta autem refectione Dominus adhuc exhortationis monita subiunxit, dicens: |
5 | Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Id est, cum mortali adhuc et passibili carne vestri essem similis. |
6 | Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Omnem Magister veritatis tollit scrupulum simulationis, undique veritatis iura confirmat. Videtur, palpatur, reficitur, sermo exhortationis per singula praebetur, et ne solum eius testimonium minus sufficere putaretur, etiam Moysi et prophetarum auctoritas, qui eius incarnationem, passionem et resurrectionem suis praesignaverunt scriptis, ad medium producitur. Ne vero ad intelligenda horum mystica dicta, tardi forte remanerent, sensum quoque illis quo haec intelligere possent aperuit: quo facto, nil ultra priscae dubietatis in eorum mente residere permisit, nec tamen illis adhuc rationem passionis ac resurrectionis suae reddere desistit . Nam sequitur: |
7 | Et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Ideo autem Christum pati et resurgere oportebat a mortuis, quia impossibile erat mundum salvari nisi Deus homo veniret, qui in hominis habitu apparens, et homines quae essent divina instrueret, et mortem ut homo suscipiens divina virtute revinceret, sicque in se credentes, et ad contemptum subeundae mortis accenderet, et certitudine sperandae resurrectionis ac vitae perpetis animaret. Quo enim aptius exemplo poterant homines ad fidem participandae gloriae, et promerendae vitae immortalis erigi, quam cum ipsum Deum cognoscerent humanitatis ac mortalitatis suae factum participem? Quo efficacius ordine ad toleranda pro sua salute adversa quaeque provocarentur, quam cum auctorem suum didicissent pro eorum salute innumera ab impiis genera probrorum, et ipsam mortis subiisse sententiam? Qua ratione congruentius spem resurrectionis acciperent, quam cum eius se sacramentis ablutos et sanctificatos, eius corpori adunatos esse meminissent, qui, pro ipsis morte gustata, citius exemplum resurgendi a morte praeberet? Oportebat itaque pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari, inquit, in nomine eius poenitentiam, et remissionem in omnes gentes. Qui nimirum ordo erat necessarius, ut prius pro salute mundi sanguis funderetur Christi, postquam per eius resurrectionem et ascensionem patefieret hominibus coelestis ianua regni; et sic demum mitterentur qui cunctis per orbem nationibus verbum vitae praedicarent, ac sacramenta fidei, quibus salvari atque ad gaudia supernae patriae possent attingere, ministrarent, cooperante ipso Mediatore Dei et hominum, homine Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |
| HOMILIA III. IN FERIA SEXTA INTER OCTAVAM PASCHAE. |
0 | MATTH. XXVIII. In illo tempore undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt, etc. |
1 | Evangelica lectio, fratres charissimi, quam modo audivimus, et iuxta litteram gaudio plena refulget, quia triumphum Redemptoris nostri, simul et redemptionis nostrae dona plano sermone describit. Et si hanc enucleatius pertractare velimus, gratiorem in littera fructum spiritualis sensus inditum esse comperimus. Sermo etenim Dei, aromatum more, quo subtilius quasi terendo et cernendo discutitur, eo maiorem internae suae virtutis fragrantiam reddit. Planum namque est et dulce ad audiendum piis, quod: |
2 | Discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt. Sed non vacat mysterio, quod Dominus in Galilaea post resurrectionem, vel quod in monte discipulis apparuit. In monte etenim apparuit, ut significaret quia corpus, quod de communi generis terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevatum coelesti virtute induerit. In monte apparuit, ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis cupiditatibus ad superna studeant desideria transire. Nomen vero Galilaeae quid mysterii salutaris contineat, crebra Patrum expositione notissimum est. Sed non ab re est saepius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere. Galilaea quippe transmigratio facta, vel revelatio, dicitur. Utraque autem interpretatio nominis ad unum finem respicit. Siquidem supra legimus dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis eius quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Et nunc, evangelista narrante, cognovimus quia. |
3 | Abierunt discipuli in Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Quid est ergo quod Dominus Iesus praecedit discipulos in Galilaeam, ut videatur ab eis, sequuntur illi et videntes eum adorant, nisi quia surrexit Christus a mortuis, primitiae dormientium ? Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et ipsi in suo ordine ad vitam de morte transmigrant, ibique eum videntes adorant, quia in specie suae divinitatis contemplantes sine fine collaudant. Cui visioni congruit illud, quod Galilaea etiam revelatio interpretatur. Tunc etenim revelata facie, sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, eiusque vestigia fide sequimur non ficta. |
4 | Et videntes, inquit, eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Si quaerimus unde dubitaverint, qui videntes Dominum adoraverunt, nulla magis causa occurrit, quam ea cuius Lucas meminit cum ipso resurrectionis suae die discipulis eum apparuisse narraret, conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre . Videntes ergo Dominum cognoscunt, et quia hunc Deum esse didicerant, dimissis in terram vultibus adorant. Sed inerat mentibus eorum non contemnenda dubietas, quia se non corpus in quo passus est resuscitatum, sed spiritum, quem finita passione tradidit, solum videre putabant. Unde confestim Magister pius et eos qui iam crediderunt in fide confortat, et illos qui adhuc dubitaverunt ad fidei gratiam convocat, omnibus, scilicet, intimans, ad quantam gloriae magnificentiam assumpta pro hominibus et morti data humanitas resurgendo pervenerit. |
5 | Data est mihi, inquit, omnis potestas in coelo et in terra. Non enim hoc de coaeterna Patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, quam suscipiendo minoratus est paulo minus ab angelis, et in qua resurgendo a mortuis, gloria et honore coronatus est, et constitutus super opera manuum Patris, omniaque subiecta sub pedibus eius . Interque omnia etiam mors ipsa, quae ei ad tempus praevalere visa est, eius pedibus substrata est. Quod ergo Psalmista de Domino resurgente a mortuis ait Patri: Omnia subiecisti sub pedibus eius, hoc est utique quod resurgens ipse Dominus ait discipulis: |
6 | Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et quidem etiam priusquam a morte resurgeret, noverant angelicae in coelo virtutes iure subditas homini, quem a suo Conditore specialiter assumptum esse videbant; sed caeci in terra homines dedignabantur ei subiici, quem communi secum mortalitate cognoverant indutum. Contemnebant eius virtutem in miraculis intelligere divinam, cui infirmitatem in passionibus inesse cernebant humanam. Propter quod benigne Mediator ipse Dei et hominum, etiam hominibus in terra notum fieri volens quia data sit ei omnis potestas in coelo et in terra, quatenus et ipsis cum angelis in coelo vitam possent habere perennem, misit doctores qui cunctis per orbem nationibus verbum vitae praedicarent. |
7 | MATTH. ULT. MARC. XVI. Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Rectissimus autem ordo praedicandi et modernis quoque praedicatoribus Ecclesiae diligentissime sectandus, ut primo quidem doceatur auditor, deinde fidei sacramentis imbuatur, deinde servandis Domini mandatis ex tempore liberius instruatur. Quia neque indoctus quisque et ignarus Christianae fidei potest eiusdem fidei sacramentis ablui, neque lavacro baptismi a peccatis emundari sufficit, si non post baptisma studeat quisque bonis operibus insistere. Prius ergo docere gentes, id est, scientia veritatis instruere, ac sic baptizare praecipit, quia et: Sine fide impossibile est placere Deo ; et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei . Ad extremum vero subiungit: |
8 | Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. Quanta autem merces piae conversationis, quale pignus futurae beatitudinis etiam in praesenti fidelibus maneat, subsequenter insinuat, dicens: |
9 | Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Libet autem conferre huic testimonio quod Marcus ait: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei . Quia enim ipse Deus et homo est, assumptus est in coelum humanitate, quam de terra susceperat; manet cum sanctis in terra divinitate, qua terram pariter implet et coelum: manet autem omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ex quo intelligitur, quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo, qui divina mansione et inhabitatione sint digni. Nec dubitandum eos post huius saeculi certamina manere cum Christo in regno, qui in saeculo certantes Christum in sui cordis hospitio meruerunt habere mansorem. Notandum interea quod praesens ubique divina Maiestas aliter electis suis, aliter adest reprobis. Adest enim reprobis potentia naturae incomprehensibilis, qua omnia cognoscit novissima et antiqua, intelligit cogitationes a longe, et omnes vias singulorum praevidet. Adest electis gratia piae protectionis, qua illos specialiter per praesentia dona vel flagella quasi filios pater erudit, atque ad possessionem futurae haereditatis erudiendo provehit . Adest electis, ut scriptum est: Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit . Adest reprobis, ut praemissum est: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum . Unde necesse est ut semper in operibus nequam paveant mali, quorum etiam cogitationes singulae conspectui districti iudicis patent, semper in operatione iustitiae et in his quae propter iustitiam patiuntur gaudeant boni, quibus Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum , et in quacunque tribulatione positis nunquam eius pietas abest, cui canitur in psalmo: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Contere brachium peccatoris et maligni . Quam pietatis suae praesentiam non tantum nobis verbo promisit, sed et evidentibus designavit indiciis, cum post resurrectionem suam discipulis saepius, usque ad diem quo coelos petiit, apparuit, eorumque animos admonendo, increpando, Spiritus sancti donum tribuendo, roboravit. E quibus quidem apparitionibus decem solummodo in evangelistarum scriptis invenimus, sed plures fuisse docet Apostolus, dicens: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae, et post haec undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tanquam abortivo, visus est et mihi . Quibus enim locis vel temporibus factae sint visiones quas commemorat ignoramus: tantum scimus quia quod sibi novissime visum esse Dominum confirmat, post ascensionem eius factum est, vel quando illum de coelo alloquens de persecutore doctorem ecclesiae fecit ; vel quando in paradisum et tertium coelum raptus audivit arcana verba quae non licebat homini loqui . Et, sicut alibi dicit Mysterium Evangelii, quod ab homine non accepit, per revelationem Iesu Christi didicit . Decies vero visum, ut diximus, post resurrectionem Dominum Evangeliorum nobis et Actuum apostolorum prodit historia, ubi ipso resurrectionis suae die quinquies apparuisse legitur. |
10 | Primo quidem Mariae Magdalenae flenti ad monumentum; deinde, eidem Mariae, et alteri eiusdem nominis feminae, regredientibus a monumento nuntiare discipulis quae ibi compererant, occurrens apparuit; tertio, Simoni Petro; quarto, Cleophae et socio eius, cum quibus ipse gradiens in Emaus, ibidem in panis fractione cognitus est. Qui mox reversi Hierosolymam, invenerunt discipulos loquentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Nam plenius alibi quando Simoni apparuerit, non legitur. Quinto, apparuit eis in eodem loco ianuis clausis, ubi non erat Thomas. Sexto, post dies octo, quando erat cum eis et Thomas. Septimo, piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo, in monte Galilaeae, quod hodierna lectione audivimus. Nono, recumbentibus illis undecim apparuit, die quo ascendit in coelum. Decimo, viderunt eum ipsa die non iam in terra positum, sed elevatum in aera, coelosque petentem dicentibus sibi angelis: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. ; , |
11 | Hac ergo frequentia corporalis suae manifestationis ostendere voluit Dominus, ut diximus, in omni loco se bonorum desideriis divinitus esse praesentem. Apparuit namque ad monumentum lugentibus ; aderit et nobis absentiae eius recordatione salubriter contristatis. Occurrit revertentibus a monumento, ut agnita resurrectionis gaudia praedicarent ; aderit et nobis, dum bona quae novimus proximis fideliter annuntiare gaudemus. Apparuit in fractione panis his qui se peregrinum esse putantes ad hospitium vocaverunt ; aderit et nobis cum peregrinis et pauperibus, quaecunque possumus, bona libenter impendimus. Aderit et nobis in fractione panis, cum sacramenta corporis eius, videlicet, panis vivi , casta ac simplici conscientia sumimus. Apparuit in abdito de sua resurrectione loquentibus; adest et nobis modo eius dono idem agentibus. Aderit nobis semper cum, ab externis operibus ad tempus vacantes, de eius gratia locuturi convenimus . Apparuit, cum foribus clausis intus Iudaeorum metu residerent . Apparuit cum minorato eodem metu apertis eum gressibus in montis vertice quaererent . Adfuit quondam confortaturus suo Spiritu Ecclesiam, cum ab infidelibus premeretur. Ad publicum venire ac dilatari prohiberetur. Adest eidem et nunc cum inclinato ad fidem culmine regali terror quievit persecutionis, et omnis mundi sublimitas apostolicis est subdita vestigiis. Apparuit piscantibus , eisque apparens divinis adiuvit beneficiis: aderit et nobis, cum necessaria vitae temporalis recta intentione curamus, iustisque nostris laboribus subsidium suae pietatis adiungit . Apparuit recumbentibus , aderit et nobis, cum, iuxta Apostoli monita, sive manducamus, sive bibimus, sive aliud quid agamus , omnia in gloriam Dei facimus . Apparuit primo in Iudaea , deinde in Galilaea, post haec rursum in Iudaea die quo ascendit in coelum. Aderat Ecclesiae, cum primo solius Iudaeae terminis clauderetur, adest modo, cum Iudaeis ob culpam perfidiae derelictis transmigravit ad gentes. Aderit in futuro, cum ante finem saeculi revertetur ad Iudaeam, et, sicut Apostolus ait, intrante gentium multitudine, sic omnis Israel salvus erit . Novissime illis apparuit ascendens in coelum . Aderit et nobis, ut eum post mortem sequi mereamur ad coelos, si ante mortem eum in Bethaniam unde ascendit, id est, in domum obedientiae, sequi curamus . Ipse etenim coelos ascensurus Bethaniam venit, quia, sicut Apostolus ait, Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus illum exaltavit . Venimus ibidem et nos, si quod ille monet agimus, quod promisit intendimus. Esto, ait , fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae . Fitque, ipsius gratia largiente, ut qui nobiscum usque ad vitae huius terminum manet, post hanc nos vitam ad videnda secum vitae coelestis praemia sublevet, in qua vivit et regnat cum Patre, Deus, in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. |