6 | Τῷ ποθεινοτάτῳ υἱῷ Εὐτυ χεῖ πρεσβυτέρῳ, Λέων ἐπίσκοπος. |
7 | Εἰς γνῶσιν ἡμετέραν διὰ τῶν τῆς σῆς ἀγάπης ἐπιστολῶν ἀνήνεγκας, ὅτι ἡ Νεστοριαὴ αἵρεσις τινῶν πάλιν ταῖς σπουδαῖς ἀνθεῖ. |
8 | Τὸν ζῆλον τὸν σὸν ἐκ τούτου τοῦ μέρους ἡμῖν ἀρέσαντα ἀντιγράφομεν, ἐπειδὴ μηνυτὴς τοῦ σοῦ λογισμοῦ ἐστιν ὁ λόγος ὃν ἐδεξάμεθα. |
9 | Διὸ μὴ ἀμφιβάλῃς τὼν ἀρχηγὼν τῆς καθολικῆς πίστεως τὸν Δεσπότην ἐν πᾶσί σοι παρεσόμενον. |
10 | Ἠμεῖ;ς δὲ ὥτε πληρέστερον ὧν τῇ ἀναιδείᾳ τοῦτο γίνεται δυνηθῶμεν γνῶναι, ἐπάναγκές ἐστι, τοῦ Δεσπότου βοηθοῦντος, προνοῆσαι, ἄχρις οὗ ὁ ἀθέμιτος ἰὸς ὁ πάλαι κατακριθεὶς, ῥιζόθεν δυνηθῇ σεβεσθῆναι. |
11 | Ὁ Θεὸς ὑγιῆ σε διαφυλάξαι, υἱὲ ποθεινότατε. |
| EPISTOLA XXI, EUTYCHIS AD S. LEONEM Nunc primum inter Leonis epistolas inserta. |
| CAP. I. |
1 | De mea in Dominum et Deum omnium Christum spe et fide confidens, ante omnia quidem testis Deus Verbum est, in sensibus huiusmodi dignoscens veritatis probationem; invoco autem vestram sanctitatem in testimonio cordis mei et ratione sensuum meorum atque verborum. |
2 | Sed pessimus diabolus fascinavit tale studium nostrum et propositum, a quibus vires eius destrui oportuit. |
3 | His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens [Leg. movit] Eusebium episcopum oppidi Dorylaeensis, libellum dantem sancto episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano et quibusdam aliis inventis in eadem urbe, qui propter diversas causas suas convenerant, quomodo haereticum compellavit, non veritate accusationem movens, sed perniciem mihi machinans et perturbationem Ecclesiis Dei. |
4 | Vocabar ad responsionem accusationis ab ipsorum sanctitate; sed gravi aegritudine super ipsam senectutem retentus, occurri ad purgationem, non ignorans compositam factionem contra salutem meam. |
5 | Et quidem libellis statim, subscriptione mea his addita, obtuli scripta, ostendens de sancta fide professionem meam. |
6 | Sancto autem Flaviano archiepiscopo neque libellum suscipiente, neque ut legeretur iubente, audiente tamen et respondente me ipsis verbis eam fidem quae Nicaeae exposita est a sancta synodo, confirmata vero apud Ephesum, expetebar duas naturas fateri et anathematizare eos qui hoc negarent. |
7 | Ego autem metuens definitionem a synodo, nec adimere nec addere verbum contra expositam fidem a sancta synodo Nicaena, sciens vero sanctos et beatos patres nostros Iulium, Felicem, Athanasium, Gregorium sanctissimos episcopos refutantes duarum naturarum vocabulum, et non audens de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem venit ultimis diebus in uterum sanctae Virginis Mariae immutabiliter quomodo voluit et scit, in veritate, non in phantasmate homo factus, aut anathematizare supradictos patres nostros, rogabam ut innotescerent ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur iudicaretis, profitens omnibus modis me secuturum quae probassetis. |
| CAP. II. |
1 | Sed nullo eorum quae a me dicebantur audito, abrupta synodo publicaverunt deiectionis sententiam, quam adversus me ante cognitionem parabant; in tantum adversum me calumniae factione instruebant, ut et saluti meae discrimen incumberet, nisi cito opera Dei orationibus sanctitatis tuae, militaris manus me ab incursione rapuisset. |
2 | Tunc duces aliorum monasteriorum cogere coeperunt in deiectionem meam subscribere (quod numquam nec in eos qui se haereticos professi sunt, vel adversus ipsum Nestorium factum est), in tantum ut cum ad satisfaciendum plebi proponerem fidei meae confessiones, non solum et arcerent eas audiri, verum et arriperent hi qui contra me supradictam factionem meditabantur, ut exinde tamquam haereticus apud omnes haberer. |
| CAP. III. |
1 | Ad vos igitur religionis defensores et huiusmodi factiones exsecrantes confugio, nihil et nunc novum inducens contra fidem iam inde nobis ab initio traditam, sed anathematizans Apollinarium, Valentinum, Manem et Nestorium, et eos qui dicunt carnem Domini nostri Iesu Christi Salvatoris e coelo descendisse, et non e Spiritu sancto et sancta Virgine Maria, et omnes haereses usque ad magum Simonem. |
2 | Et nihilominus tamquam haereticus de vita mea periclitor. |
3 | Et obsecro, nullo mihi praeiudicio facto ex his quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit super fidem proferre sententiam, et nullam deinceps permittere a factiosis contra me calumniam procedere, et non excuti et eximi de numero orthodoxorum eum qui in continentia et omni castitate septuaginta annos vitam peregit, ita ut in ipso exitu vitae naufragium patiatur. |
4 | Subiunxi autem his litteris meis utrumque libellum et eum qui ab accusatore meo oblatus est synodo, et qui a me gestus quidem est, non tamen susceptus, et editionem fidei meae, nec non et ea quae de duabus naturis a sanctis patribus nostris decreta sunt. |
5 | Item verba Eutychetis. |
6 | Testor vos coram Deo, qui cuncta vivificat, et Christo Iesu, qui sub Pontio Pilato testificatus est optimam illam confessionem, ne quid ad gratiam faciatis. |
7 | Ego enim iam idem a maioribus meis ita sensi, et a pueritia mea ita illuminatus sum, quemadmodum sancta et ex universo orbe terrarum apud Nicaeam habita synodus trecentorum decem et octo beatissimorum episcoporum fidem constituit, et quam confirmavit ac definivit denuo obtinere solam sancta synodus Ephesi collecta, et numquam aliter sensi quam quemadmodum praecepit recta et sola vera fides orthodoxa. Et cunctis quaecumque sunt (circa) eamdem fidem a sancta eadem synodo constituta Ephesi assentior; cuius synodi dux et princeps fuit beatae ac sanctae recordationis episcopus Cyrillus Alexandrinorum et praedicationis ac fidei sanctorum et electorum Dei Gregorii maioris, et item Gregorii, Basilii, Athanasii, Attici, Procli socius et particeps. |
8 | Eum et omnes eos orthodoxos et fideles habui, et honoravi tamquam sanctos, et magistros meos existimavi. |
9 | Anathema autem dico Nestorio et Apollinari et omnibus haereticis usque ad Simonem, et qui dicunt carnem Domini nostri Iesu Christi de coelo descendisse. |
10 | Ipse enim qui est Verbum Dei descendit de coelo sine carne, et factus est caro in utero sanctae Virginis ex ipsa carne Virginis incommutabiliter et inconvertibiliter, sicut ipse novit et voluit. |
11 | Et factus est qui est semper Deus perfectus ante saecula, idem et homo perfectus in extremo dierum propter nos et nostram salutem. |
12 | Hanc igitur meam plenam professionem habeat sanctitas vestra. |
13 | Eutyches presbyter et archimandrites huic libello subscripsi manu mea. |
14 | Exemplar Iulii episcopi urbis Romae, ut asserunt Eutychis scripta ad Dionysium episcopum, cuius sensu ductus ipse Eutyches decidit in errorem. |
15 | Miror audiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum, incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam. |
16 | Illi enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex coelo descendit, Deum confitentes; alium vero terrenum hominem esse dicunt, et illum quidem infabricabilem, hunc dominum, alium servum; impium, seu venerentur eum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant eum qui nos sanguine suo redemit. |
17 | Hi vero qui Deum descendisse de coelo confitentur, et carnem factam ex Virgine, et unum esse cum carne, frustra conturbantur, excedentes in verba impietatis illorum. |
18 | Dicunt enim et ipsi, sicut audio, duas naturas. |
19 | Ad quod et Ioannes evidenter probat (unum) Dominum nostrum, cum dicat: Verbum caro factum est; et Paulus apostolus, cum dicat: Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. |
20 | Si enim natus ex Virgine Iesus nominatur, et ipse est per quem universa facta sunt, una scilicet natura facta est, quoniam et una persona, non in duo divisa, cum nec propria natura corporis est, et propria natura Deitas sit secundum carnem. |
21 | Sed sicut homo una natura est, ita et is qui ad similitudinem hominis est factus Christus. |
22 | Quod si non agnoscunt id quod per adunationem unum est, possunt et unum in plura partiri et plurimas dicere naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, sanguine et spiritu constet: quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est eorum natura. |
23 | Unde et Deitatis natura cum corpore unum est. |
24 | Et nec in duas naturas dividitur. |
25 | Nec enim poterat totum Filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex femina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem quod descendisset e coelis, vocaretur Filius hominis, non Filius Dei. |
26 | Et hoc Paulianae divisionis est. |
27 | Nos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset e coelis, et cum in terra natus est. |
28 | Qui igitur sic sentiunt, non excedunt (ab) inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis praeceptis consentiant, sermonibus discrepent. |
29 | Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligant, alteram colere, alteram non adorare, et in divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. |
30 | Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis Deitatis, et passionabilis carnis, ut per hoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum. |
31 | Nec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum. |
32 | Nec cum nos unitatem evangelicam atque apostolicam praedicemus, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse coelestem, cum nos e contra divinas Scripturas legamus dicentes filium esse non ex coelo. |
33 | Nec enim cum dicimus Filium Dei creatum ex muliere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. |
34 | Dicimus enim utrumque et ex coelo totum propter Deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personae. |
| EPISTOLA XXII, FLAVIANI EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI PRIMA AD LEONEM PAPAM. |
| . . . |
1 | Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Domino salutem. |
| CAP. I. |
1 | Nihil est quod stare faciat diaboli nequitiam, incontentibile malum, plenum veneno mortifero (Iac. III, 8); sursum atque deorsum circuit quaerens quem percutiat, quos conturbet, quos devoret (I Petr. V, 8). |
2 | Unde et vigilare et sobrii esse ad orationes, et propinquare Deo, et fatuas quaestiones respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos aeternos ex Scriptura sancta didicimus. |
3 | Deponens itaque tumorem luctus, lacrymarum multitudinem, quoniam unus eorum qui sub me constituti sunt, clericus captus est, nec eum salvare praevalui, neque lupo praeripere; licet animam meam paratus fuissem ponere pro eo. |
4 | Ut raptus est, ut exsilivit, odio habens vocantis vocem, et ad perditionem maxime currens, et memorias quoque paternas declinans, et eorum itinera prorsus abhorrens, pergo in hunc sermonem. |
| CAP. II. |
1 | Sunt quidam in vestibus ovium, intus autem lupi rapaces (Matth. VII, 15); quos ex fructibus agnoscimus. |
2 | Isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Ioan. II, 19). |
3 | Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum, qui in eis est, erumpentes: et apprehendentes infirmiores et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem (II Petr. III, 16), subvertentes et iniuriantes paternas doctrinas, sicut et sanctas Scripturas ad perditionem suam: quos oportet praescientes cavere, ne malitia eorum quidam seducti abscindantur a propria firmitate. |
4 | Exacuerunt enim linguas suas sicut serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum; sicut de his clamavit propheta (Ps. CXXXIX, 4). |
| CAP. III. |
1 | Talis igitur nobis quidam nunc apparuit Eutyches dudum presbyter et archimandrita, tamquam ea quae nostra sunt sapiens, et rectam fidem in se habens; Nestorii quidem impietati resistens, et pugnam adversus eum simulans; trecentorum vero decem et octo sanctorum Patrum de fide confectam expositionem, et sanctae memoriae Cyrilli ad Nestorium scriptam epistolam, et eiusdem similiter ad Orientales, quibus omnes consenserunt, conatus evertere et antiqua impii Valentini et Apollinaris mala dogmata renovare. |
2 | Nec timuit Regis veri praeceptum dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis, melius erat ut suspenderetur mola asinaria circa collum eius, et mergeretur in profondum maris (Matth. XVIII, 6). |
3 | Impudenter autem omnem abiiciens, et pellem, quae eum circumdabat, excutiens, aperte coram sancta synodo nostra affirmabat, dicens: Dominum nostrum Iesum Christum non oportere ex duabus naturis post inhumanationem, in una subsistentia et in una persona a nobis agnoscendum; neque carnem Domini consubstantialem nobis esse, tamquam ex nobis assumptam et unitam Deo Verbo secundum subsistentiam; sed dicebat, Virginem quidem, quae eum peperit, secundum carnem consubstantialem nobis esse, ipsum autem Dominum non sumpsisse ex ea carnem nobis consubstantialem; sed Domini corpus non esse quidem corpus hominis, humanum autem corpus [esse] quod ex Virgine est, omnibus expositionibus sanctorum Patrum resistens. |
| CAP. IV. |
1 | Sed ne cuncta percurrens immensitatem litteris faciam, gesta, quae dudum in eo confecta sunt, direximus tuae Sanctitati; in quibus et sacerdotio eum velut in talibus captum, et monasterii dispositione, et nostra communione privavimus: quatenus et tua Sanctitas cognoscens ea quae eius sunt, omnibus qui sub tua reverentia constituti sunt, Deo amantissimis episcopis manifestam faciat eius impietatem; ne forsitan ignorantes ea quae sapit, et in quibus aperte captus est, tamquam ad consortem fidei litteras, aut aliter confessiones ad eum reperiantur efficere. |
2 | Omnem cum vestra beatitudine in Christo fraternitatem, ego et qui mecum sunt plurimum salutamus. |
3 | Incolumis in Domino, et orans pro nobis, doneris nobis, Deo amantissime Pater. |
4 | Τῷ ὁσιωτάτῳ καὶ θεοφιλεστάτῳ πατρὶκαὶ συλλειτουργῷ Λέοντι, Φλαυιανὸς ἐν Κυρίῳ κυρίῳ, χαίρειν. |
5 | Οὐδὲν ἵστησιν ἄρα τὴν τοῦ διαβόλου πονηρίαν, τὸ ἀκατάσχετον κακὸν, τὸ πλῆρες ἰοῦ θανατηφόρου· ἄνω γὰρ καὶ κάτω περινοστεῖ, ζητῶν τίνα πλήξῃ, τίνα σπαράξῃ, τίνα καταπίῃ. |
6 | Διὸ καὶ γρηγορεῖν, καὶ νήφειν εἰς προσευχὰς, καί τῷ Θεῷ ἐγγίζειν, καὶ τὰς μωρὰς ζητήσεις παραιτεῖσθαι, καὶ τοῖς πατράσιν ἀκολουθεῖν, καὶ μὴ μετατιθέναι ὅρια αἰώνια, ὑπὸ τῶν θείων γραφῶν δεδιδάγμεθα. |
7 | Ἀποθέμενος οὖν τοῦ πένθους τὸν ὄγκον, τῶν δακρύων τὸ πλῆθος, ὅτι γε τῶν ὑπ' ἐμὲ τελούντων κληρικὸς εἷς θηριάλωτος γέγονε, καὶ οὐκ ἠδυνήθην αὐτόν περισῶσαι, οὐδὲ ἁρπάσαι τοῦ λύκου, καίτοι τὴν ψυχήν μου ἑτοίμως ἔχων θεῖναι ὑπὲρ αὐτοῦ· πῶς ἡρπάγη, πῶς ἀπεπήδα, μισῶν τὴν τοῦ καλοῦντος φωνὴν, καὶ πρὸς τὸν ἀπολλύντα μάλιστα τρέχων, τάχα που καὶ τὰ μνήματα τῶν πατέρων ἐκκλίνων, καὶ τὰς τρίβους αὐτῶν μυσαττόμενος, βαδιοῦμαὶ τῷ λόγῳ. |
8 | Εἰσί τινες ἐν ἐνδύμασι προβάτων, ἕσωθεν δέ εἰσι λύκοι ἅρπαγες· οὓς ἀπὸ τῶν καρπῶν ἐπιγινώσκομεν. |
9 | Οὗτοι τὰ πρόβατα δοκοῦσι μὲν εἶναι ἐξ ἡμῶν, ἀλλ' οὐκ εἰσὶν ἐξ ἡμῶν· εἰ γὰρ ἦσαν ἐξ ἡμῶν, μεμενήκεσαν ἂν μεθ' ἡμῶν. |
10 | Ὅταν δὲ τὴν ἑαυτῶν ἀπεμέσωσι δυσσέβειαν, τὸν ἐν αὐτοῖς ἀποῤῥήξαντες δόλον, ἐπιλαβόμενοι τῶν ἀσθενεστέρων, καὶ τὰ αἰσθητήρια πρὸς τὰ θεῖα λόγια ἐχόντων ἀγύμναστα, σὺν ἑαυτοῖς ὠθοῦσιν αὐτοὺς εἰς ἀπώλειαν, στρεβλοῦντες καὶ σκὼπτοντες τὰς τῶν πατέρων διδασκαλίας, ὡς καὶ τὰς λοιπὰς γραφὰς, πρὸς τὴν ἰδίαν ἀπώλειαν ἑαυτῶν· οὓς δεῖ προγινώσκοντας φυλάττεσθαι, ἵνα μὴ τῇ πανουργίᾳ αὐτῶν ὑπαχθέντες τινὲς, ἐκπέσωσι τοῦ ἰδίου στηριγμοῦ. |
11 | « Ἠκόνησαν γάρ γλῶσσαν αὐτῶν, ὡσεὶ ὄφεως· ὶὸς ἀσπίδων ὑπὸ τὰ χείλη αὐτῶν, » περὶ τούτων ἀνακέκραγεν ὁ προφήτης. |
12 | Τοιοῦτος ἡμῖν τανῦν ἀναπέφανται Εὐτιχὴς, ὁ πάλαι πρεσβύτερος καὶ ἀρχιμανδρίτης· ὃς μὲν τὰ ἡμέτερα δῆθεν φρονῶν, καὶ τὴν ὀρθὴν πίστιν ἐν ἑαυτῷ ἔχων, τῇ μὲν Νεστορίου δυσσεβείᾳ ἀνθεστηκὼς, καὶ τὸν πρὸς αὐτὸν πόλεμον ὑποκοριζόμενος, τὴν δὲ τῶν τριακοσίων δέκα καὶ ὀκτὼ ἁγίων πατέρων περὶ τῆς πίστεως γενομένην ἔκθεσιν, καὶ τοῦ τῆς θείας μνήμης Κυρίλλου πρὸς τε Νεστόριον γραφεῖσαν ἐπιστολὴν καὶ τὴν πρὸς τοὺς τῆς ἀνατολῆς τοῦ αὐτοῦ ὁμοίως, αἷς πάντες συνέθεντο, πειρώμενος ἀνατρέπειν, τὴν πάλαι τοῦ δυσσεβοῦς Οὐαλεντίνου καὶ Ἀπολλιναρίου κακοδοξίαν ἀνανεούμενος. |
13 | Καὶ οὐκ ἐφοβήθη τὸ διάταγμα τοῦ ἀληθινοῦ Βασιλέως, λέγοντος· Ὃς ἐὰν σκανδαλίσῃ ἕνα τῶν μικρῶν τούτων τῶν ἐλαχίστων, συμφέρει αὐτῷ, ἵνα κρεμασθῃ μύλος ὀνικὸς περὶ τὸν τράχηλον αὐτοῦ, καὶ καταποντισθῇ εἰς τὸ πέλαγος τῆς θαλάσσης. |
14 | Αἰδῶ πᾶσαν ἀποβαλὼν, καὶ ἣν περιέκειτο τῆς πλάνης δορὰν ἀποτιναξάμενος, διαῤῥήδην ἐπὶ τῆς ἁγίας συνόδου ἡμῶν διϊσχυρίζετο, λέγων τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν μὴ δεῖν ἐκ δύο φύσεων μετὰ τὴν ἐνανθρώπησιν, ἐν μιᾷ ὑποστάσει, καὶ ἐν ἑνὶ προσώπῳ παρ' ἡμῶν γνωριζόμενον, μήτε μὴν τὴν σάρκα τοῦ Κυρίου ὁμοούσιον ἡμῖν ὑπάρχειν, οἷα δὴ ἐξ ἡμῶν προσληφθεῖσαν καὶ ἑνωθεῖσαν τῷ Θεῳ Λόγῷ καθ' ὑπόστασιν· ἀλλ' ἔφασκε, τὴν μὲν τεκοῦσαν αὐτὸν Παρθένον κατὰ σάρκα, ὁμοούσιον ἡμῖν εἶναι, αὐτὸν δὲ τὸν Κύριον μὴ εἰληφέναι ἐξ αὐτῆς σάρκα ἡμῖν ὁμοούσιον· ἀλλὰ τὸ τοῦ Κυρίου σῶμα μὴ εἶναι μὲν σῶμα ἀνθρώπου, ἀνθρώπινον δὲ σῶμα τὸ ἐκ τῆς Παρθένου· πάσαις ταῖς ἐκθέσεσι τῶν ἁγίων Πατέρων ἐναντιούμενος. |
15 | Ἀλλ' ἵνα μὴ πάντα καταλέγων, μῆκος ἐμποιήσω τῷ γράμματι, πάλαι τὴν ἐπ' αὐτῷ γεγενημένην πρᾶξιν ἀπεστείλαμεν τῇ σῇ ὁσιότητι, ἐν ᾗ καὶ τῆς ἱερωσύνης αὐτὸν, ὡς ἐπὶ τοιούτοις ἁλόντα, ἐγυμνώσαμεν, καὶ τοῦ προστατεῖ;ν μοναστηρίου, καὶ τῆς ἡμετέρας κοινωνίας· ὥστε καὶ τὴν σὴν ὁσιότητα γνοῦσαν τὰ κατ' αὐτὸν, πᾶσι τοῖς ὑπὸ τὴν σὴν θεοσέβειαν τελοῦσι θεοφιλεστάτοις ἐπισκόποις δήλην ποιῆσαι τὴν αὐτοῦ δυσσήβειαν· ἵνα μὴ ἀγνοίᾳ πολλάκις τῶν παρ' αὐτοῦ φρονηθέντων, ἐφ' οἷς τε ἑάλω σαφῶς, ὡς πρός ὁμόδοξον, ἢ διὰ γραμμάτων, ἢ καὶ ἑτέρως, τὰς πρὸς αὐτὸν ὁμιλίας εὑρεθῶσι ποιούμενοι. |
16 | Πᾶσαν τὴν σὐν τῇ ὑμετέρᾳ θεοφιλείᾳ ἐν Χριστῷ ἀδελφότητα ἐγώ τε καὶ οἱ σὺν ἐμοὶ πλεῖστα προσαγορεύομεν. |
17 | Ἐῤῥωμένος ἐν Κυρίῳ, καὶ ὑπερευχόμενος ἡμῶν, χαρισθείης ἡμῖν, θεοφιλέστατε πάτερ. |
| EIUSDEM EPISTOLAE FLAVIANI CONSTANTINOPOLITANI EPISC. AD LEONEM PAPAM alia versio antiquior. |
| . . . |
1 | Domino Beatissimo et Deo amabili Patri LEONI FLAVIANUS in Domino aeternam salutem. |
| CAP. I. |
1 | Nulla res diaboli venena compescit, nec continet mortiferas eius sagittas. |
2 | Sursum enim atque deorsum pervolans, quaerit quos possit occidere, quos possit superare, quos possit devorare. |
3 | Propter quam rem vigilandum est et orationibus a Deo obtinendum, ut fatuas inquisitiones evitare possimus. |
4 | Decet enim sequi patres nostros, neque commutare definitionem eorum perpetuam, quam secundum sacras Scripturas didicimus regulariter definitam. |
5 | Depositis ergo fletibus et lacrymis, quas incessanter fundo, quia sub me clericus degens invasus est a fero daemone, et non potui eum liberare, nec auferre a tali lupo, qui animam meam pro illo paratus eram ponere; quomodo raptus sit, quomodo resiliit a proposito divino, et ad illum cucurrit, qui perdere consuevit, praecepta Patrum declinans, et constituta eorum despiciens, iam incipio enarrare. |
| CAP. II. |
1 | Sunt quidam veste sua oves significantes, interius autem lupi rapaces: quos ex fructibus eorum debemus agnoscere. |
2 | Isti prima fronte videntur esse de numero nostro; sed non sunt de numero nostro. |
3 | Si enim de numero nostro fuissent, nobiscum mansissent. |
4 | Quando autem coeperunt assumere impietatem, illud quod prius occultabatur in illis aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus. |
5 | Inveniuntur autem infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones nesciunt, et secum eos in perditionem praecipitant, dissipantes, et vituperantes Patrum disciplinas et relinquentes sanctas Scripturas ad suam ipsorum perditionem. |
6 | Quos debemus praevidere, et a quibus multum vacare, ne in sua malitia aliqui occupati, concidant de sua firmitate. |
7 | Exacuerunt enim linguam suam quasi serpentes, et venenum in labiis habent quasi aspides. |
8 | De his haec propheta clamavit. |
| CAP. III. |
1 | Talis nobis Eutyches emersit, quondam presbyter et archimandrites, qui quasi nostrae religionis sectam sapiebat, et hanc praeferebat; Nestorii autem impietatem confirmabat, et succingebatur pro Nestorio militare in pugna quae contra Nestorium parabatur: trecentorum autem decem et octo sanctorum Patrum de fide expositionem factam et sanctae memoriae Cyrilli epistolam scriptam ad Nestorium vel ad similes eius, cui omnes assenserant, tentavit evellere, antiquam impii Valentini et Apollinaris reparans sectam, et non timuit praeceptum veri Regis dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis, expedit ei ut mola asinaria alligetur collo eius, et demergatur in profundum maris. |
2 | Verecundiam autem omnem eius perfidia abiecit, et quam gerebat infidelitatis pellem excutiens, in sancta nostra synodo asserebat, instanter dicens, Dominum nostrum Iesum Christum non oportere confiteri de duabus naturis post humanam susceptionem, cum a nobis unius substantiae et unius personae cognoscatur; neque carnem Domini coessentialem nobis subsistere tamquam ex nobis susceptam, et coadunatam Deo Verbo secundum substantiam; sed dicebat, Virginem quidem, quae eum genuit secundum carnem, consubstantialem nobis esse, ipsum autem Dominum non suscepisse pisse ex ea carnem consubstantialem nobis, sed corpus Domini non esse quidem corpus hominis, humanum vero corpus esse, quod est ex Virgine; omnium Patrum expositionibus contraria sentiens. |
| CAP. IV. |
1 | Sed ne multa dicens, longam faciam epistolam, olim quidquid egimus, misimus ad beatitudinem vestram; quibus litteris docuimus, et presbyterio illum esse nudatum, quia sic captus est; et iussimus eum in monasteriis nullam habere rationem, et exclusimus eum a communione nostra; ut sanctitas vestra hoc cognoscens, quod circa illum actum est, omnibus episcopis sub beatitudine vestra degentibus manifestare dignetur illius impietatem ne nescientes aliqui quid ille senserit, quasi ad orthodoxum vel per litteras, vel per aliquam coniunctionem loquantur. |