Codex Latin 2777

Missing Text
between
EPISTOLA VII. Metropolitani dignitas a Proculo usurpata, Patroclo asseritur. Ipsius est cuivis de Galliae clero formatas dare. Ordinationes praecipites ac per saltum vetantur., 2., 4
and
EPISTOLA X. Adversus Proculi ausus et illicitas ordinationes.

EPISTOLA VIII. SEU LIBELLUS PAULINI DIACONI ADVERSUS COELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS. Quod Zosimus Coelestii haeresim condemnarit, eiusdemque adversum se calumniam respuerit, ac demum suam ipsius approbarit fidem, gratulatur; et cur Romam non adeat, exponit. (Hanc epistolam legere est inter opera Paulini, ubi eam videsis infra.)
EPISTOLA IX. I. Quod monachi vel laici nisi per gradus ecclesiasticos non debeant ad summum sacerdotium pervenire. - II. Quod si quis interdicta despexerit, gradus superioris periculo subiacebit. - III. Quae in singulis cleri gradibus tempora sint praefixa.
. . .
1 ZOSIMUS Hesychio episcopo Salonitano.
CAP. I.
1.
1 Exigit dilectio tua praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, et significas nonnullos ex monachorum populari coetu, quorum solitudo quavis frequentia maior est, sed et laicos ad sacerdotium festinare.
2 Hoc autem (Ivo p. 5, c. 102) specialiter et sub praedecessoribus nostris, et nuper a nobis interdictum constat, litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis, in quibus regionibus familiaris est ista praesumptio, quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena, ne quis (Dist. 36, c. 2, et dist. 59, c. 1) penitus contra patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporis approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret: et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores eius, ut carerent eo ordine, quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum.
3 Unde miramur ad dilectionem tuam statuta apostolicae sedis non fuisse perlata.
4 Laudamus igitur constantiam propositi tui, frater charissime, nec aliud de pontificii tui vetere censura auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus, pro praeceptis Patrum, in procinctu fidei constitutus occurreres.
2.
1 Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non opinamur, aestimas defuisse, supplemus.
2 Obsiste talibus ordinationibus, obsiste superbiae et arrogantiae venienti.
3 Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas.
4 Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt: quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae pensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit, et prius velit docere, quam discere? Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu divini rudimenta [Merl. rudimentis] servitii: necilli vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri: nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione temporibus.
5 Iam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur.
6 Iure inde summi pontificis locum sperare debebit.
3.
1 Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri.
2 Hinc passim numerosa popularitas etiam his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum paroecias extendi cupiunt, aud quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur.
3 Quod oportet districti semper esse iudicii.
4 Rarum est enim omne quod magnum est.
CAP. II.
4.
1 Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectioni tuae provinciis adiunguntur.
2 Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum; ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat, post tot prohibitiones, impune tentari.
3 Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur (Nicolaus I, epist. al. 40, n. 4).
CAP. III.
5.
1 Haec autem (Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit. cleric. lib. I, c. 13) singulis gradibus observanda sunt tempora.
2 Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret.
3 Si maior iam et grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim, si divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur: exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit.
4 Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri.
5 De quo loco, si eo illum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit.
6 Hac tamen lege servata, ut neque digamus, neque poenitens, ad hos gradus possit admitti.
7 Sane, ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicta observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus.
8 Data IX kalendas Martias (Anno 418, Februar. 21) DD. NN. Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.



© 2009 - 2020 Monumenta Informatik