CAPUT IX. | |
1 | Metrica Tirones nunc promant carmina castos, Et laudem capiat quadrato carmine virgo. |
2 | Trinus in arce Deus qui pollet, saecla creavit, Regnator mundi regnans in sedibus altis Indigno conferre mihi dignetur in aevum Cum sanctis requiem, quos laudo versibus istis. |
3 | Arbiter altithronus, qui servat sceptra superna, Tradidit his coeli per sudum scandere limen, Inter sanctorum cuneos qui laude perenni Rite glorificant moderantem regna Tonantem. |
4 | Omnipotens Dominus, mundi formator, et auctor, Nobis pauperibus confer suffragia certa, Et ne concedas tradendos hostibus isthinc, Sed magis exiguos defendens dextera tangat, Ne praedo pellax coelorum claudere limen, Vel sanctos valeat noxarum fallere scaena, Ne fur strophosus foveam detrudat in atram, Conditor a summo quod Christus servat olympo, Pastor ovile tuens, neque possit nebula raptor, Regales vastans caulas, bis dicere puppup, Omnia sed custos defendat ovilia iam nunc Maxima, praecipuum quae gestat nomine nomen; Addere praesidium, mater, dignare precatu; Nam tu perpetuum prompsisti lumine lumen, Inantque, clamante sacro spiramine, euntes, Cuius per multum iubar alto splendet ab axe, Ac populos pariter replet vibramine flumen, Rex regum, et princeps populorum dictus ab aevo, Magnus de magno rerum regimine rector. |
5 | Illum nectere non possunt, nec cingere coeli, Nec mare navigerum spumoso gurgite vallat, Aut zonae mundi, quae stipant aethera celsa. |
6 | Clarorum vitam, qui castis moribus isthic, Auxiliante Deo, vernabant flore perenni, Sanctis aggrediar studiis edicere pauper. |
7 | Tanta tam digne si pauper praemia perdat, Omnia cum nullus verbis explanet, et apte Sat. . . . . . . . . . . . . . . . . |