Codex Latin 2777

Missing Text
prior to
EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet.

EPISTOLA PRIMA ( olim II.) AD NARSETEM. Hortatur ut legatis auxilium praestet ad episcopos Ecclesiae perturbatores corrigendos.
1 Pelagius, Narsae patricio et duci in Italia.
2 Quali nos de gloriae vestrae studiis iudicio gratulemur, non solum vestram, sed multorum ac pene omnium credimus habere notitiam; et idcirco nunc de his quae vobis praesentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam vestram duximus conquerendum.
3 Thracius siquidem atque Maximilianus nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare: intantum ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter, necessitate compellente, quidam infatigabiliter venientes, preces offerrent.
4 Ob quam causam Petrum presbyterum sedis nostrae, sed et Proiectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea quae canonicis statutis a praedictis pseudoepiscopis compererint commissa, vel digna debeant ibi ultione compescere, vel eosdem ad nos usque perducere.
5 Et ideo salutantes paterno affectu gloriam vestram, petimus ut praefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus praebeatis auxilium; nec putetis alicuius esse peccati, si huiusmodi homines comprimuntur.
6 Hoc enim et divinae et humanae [al. mundanae] leges statuerunt, ut ab Ecclesiae unitate divisi, et eius pacem iniquissime perturbantes, a saecularibus etiam potestatibus comprimantur.
7 Nec quidquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si id ordinetis, ut hi qui in suam et aliorum perniciem debacchantur, competenti debeant vigore compesci.
EPISTOLA II (Olim III). AD EUMDEM. Monet ut schismaticos coerceat.
1 Non vos hominum vaniloquia retardent, dicentium quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel ea quae committuntur reprimit, vel animarum salutem requirit.
2 Errant huiusmodi rumoris fabulatores.
3 Non persequitur, nisi qui ad malum cogit.
4 Qui vero malum vel factum iam punit, vel prohibet ne fiat; non persequitur iste, sed diligit.
5 Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus a malo, nec retrahendus a malo ad bonum est, humanas et divinas leges necesse est evacuari, quae et malis poenam, et bonis praemia iustitia suadente constituunt.
6 Malum autem schisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi homines debere opprimi, et canonicae Scripturae auctoritas, et paternarum regularum nos veritas docet.
7 Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in schismate eum esse non dubium est, et contra universalem Ecclesiam altare conatur erigere.
8 Sed quid de talibus insertus Chalcedonensi synodo canon statuat, gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: Qui a communione seipsum suspendit, et collectam facit, et altare constituit; et noluerit vocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire primo et secundum vocanti, hunc omnino damnari, nec unquam vel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem.
9 Si enim permanserit turbas faciens et seditiones Ecclesiae, per exteram potestatem tanquam seditiosum comprimi.
10 Et beatus Augustinus de talibus dicit (Enchir. c. 72): Multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati.
11 Nam in corripiendo filio, quantumvis aspere, nunquam paternus amor amittitur: fit tamen, quod nollet, ut doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus.
12 Ecce videtis quemadmodum tanti testimonio Patris non persequatur coercendo talia, sed diligat emendando tales semper Ecclesia.
13 Facite ergo etiam vos, quod scientes intentionem Christianitatis vestrae frequenter hortamur; et date operam ut talia fieri ultra non liceat, sed etiam (quod vobis facillimum esse non dubito) hi qui talia praesumpserunt, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur.
14 Recolere enim debet celsitudo vestra, quid per vos Deus fecerit tempore illo quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi clementissimum principem exinde retulissetis: et quid fieri debuisset, eius iterum scriptis recognovissetis, et inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen et is qui ordinabatur, et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt.
15 De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid dicam? quos idonea est excellentia vestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriari: cum, si quid eos de iudicio universalis synodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere debuerunt; et non clausis oculis corpus Christi Dei nostri, hoc est sanctam Ecclesiam lacerare.
16 Nolite ergo dubitare huiusmodi homines principali vel iudiciali auctoritate comprimere: quia regulae Patrum hoc specialiter constituerunt, ut si qua ecclesiastici officii persona cui subiectus est restiterit, vel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit; iste excommunicetur atque damnetur.
17 Quod si forte et hoc contempserit, et permanserit divisiones et schisma faciendo, per potestates publicas opprimatur.
18 Ecce, domine, quod animus vester forte timidus est, ne persequi videaris, de Patrum vobis auctoritate haec breviter dirigenda curavit [L. curavi]: cum mille alia exempla et constitutiones sint quibus evidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta Ecclesia, non solum exsiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coerceri.
EPISTOLA III ( olim IV). AD NARSEN PATRICIUM. Ut schismaticos, a quibus fuerat iniuste communione interdictus, reprimat.
1 Pelagius Narsae patricio Relegentes litteras excellentiae vestrae, de iniuria quidem quam vobis iniquorum hominum praesumptio ingessit, valde doluimus.
2 Sed quia scimus occulto Dei iudicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem et superbiam, et a contaminatione schismatis custoditam; egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consuevit.
3 Nec enim sine illius providentia factum esse credendum est, ut insensati et perversi homines ad hoc usque prosilirent, ut suam divisionem catholicam esse credentes Ecclesiam, a sua vos pollutione prohiberent.
4 Sic enim per misericordiam Dei etiam nescientibus illis hoc factum est, ut a schismaticorum factione eruti, catholicae, quam diligitis, servari vos contigisset Ecclesiae.
5 Quamvis igitur vestra per illorum scelus utilitas facta sit, nolite tamen impunitam praesumptionem iniquorum hominum grassari permittere.
6 Si enim hoc quod in vestram gloriam praesumpserunt, non fuerit vindicta compressum, quod in minoribus non valeant puniri, ambigi ultra non debet.
7 Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et ne eis amplius talia committendi spiritus crescat, vestris coercitionibus reprimantur.
8 Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra vos talia praesumpserunt, ut alia vobis corrigentibus, ab eodem scelere alios possitis, Deo propitiante, munire.
9 Quales autem sint qui Ecclesiam fugiunt, Eufrasii vos scelera (quae amplius occulta Deus esse noluit) evidenter informant: qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem, nec fratris charitatem, nec sacerdotii reverentiam cogitavit.
10 Incestuoso autem adulterio etiam ipsius vindictae abstulit modum: quia, si adulterium punias, non remanet in quo vindicetur incestus.
11 Si incestuoso ingeras poenam, inultum crimen adulterii remanebit.
12 Ecce de quo collegio sunt, qui quantum ad superbiam suam, iniuriam vobis inferre moliti sunt; et quantum ad providentiam Dei, impollutos vos Ecclesiae servaverunt.
13 Auferte tales ab ista provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione.
14 Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime Ecclesiae Aquileiensi invasor, qui et [forte est] in schismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit retinere nec meritum.
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRITICA.
1 Quemadmodum v. cl.
2 Antonius Pagi in Critica Baronii epistolam 10 Pelagii I ad Childebertum ex duplici fragmento duarum plane diversarum epistolarum consertam esse animadvertit; ita plane et hoc idem aliis eiusdem Pelagii epistolis accidisse non dubito.
3 Geminae ad Narsetem epistolae, illa nempe quae num. 5 et altera quae num. 3 apud Labbeum leguntur, unam eamdemque continuatam epistolam exhibent in fragmento quod Holstenius vulgavit, legiturque in Collectione VenetoLabbeana tom.
4 VI, et Valeriano patricio inscribitur: quod sane fragmentum primo quidem totam epistolam quintam ad Narsetem reddit, cui unica serie succenturiata est epistola 3. Nec sane geminae illae epistolae argumentum habent diversum, neque altera ab altera seiungi commode possent.
EPISTOLA IV ( olim V). AD NARSEN PATRICIUM. Monet ut Aquileiensem et Mediolanensem episcopos ad principem sub custodia dirigat.
1 Pelagius, Narsae patricio.
2 Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis; ut et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat; et ille qui contra morem antiquum eum ordinare praesumpsit, canonum vindictae subiaceat.
3 Nec licuit alicui aliquando, nec licebit particularem synodum congregare: sed quoties aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt, rationem, aut sponte ii qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro recipienda ratione conveniant, aut si forte (sicut de talibus scriptum est (Prov. XVIII), Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit ) ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint; eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per saeculares comprimi potestates.
EPISTOLA V ( olim VI). AD EPISCOPOS TUSCIAE. Ipsos ob schisma reprehendit.
1 Dilectissimis fratribus Gaudentio, Maximiliano, Gerontio, Iusto, Terentio, Vitali et Laurentio per Tusciam Annonariam, Pelagius.
2 Directam a vobis relationem, defensore Ecclesiae nostrae Iordane deferente, suscipientes, satis mirati sumus ita vos apostolicae auctoritatis oblitos, ut divisionem vestram ab universali Ecclesia meo etiam volueritis (quod absit) consensu firmari; et quos decuit popularem ignorantiam sacerdotali doctrina comprimere, in contumeliam sedis apostolicae, plebis velle sequi iudicium.
3 Nec ista dicentes, iniuriam nostram dolemus, quibus donante Domino propositum est in mansuetudine supportantes omnia fraternae pacis vinculo custodire: sed (sicut diximus) divisionem vestram a generali Ecclesia, quam tolerabiliter ferre non potero, vehementer stupeo.
4 Cum enim beatissimus Augustinus dominicae sententiae memor, qua fundamentum Ecclesiae in apostolicis sedibus collocavit, in schismate esse dicat, quicunque se a praesulis earumdem sedium auctoritate vel communione suspenderit; nec aliam manifestet esse Ecclesiam, nisi quae in pontificibus apostolicarum sedium est solidata radicibus: quomodo vos ab universi orbis communione separatos esse non creditis, si mei inter sacra mysteria secundum consuetudinem nominis memoriam reticetis, in quo, licet indigno, apostolicae sedis per successionem episcopatus praesenti tempore videtis consistere firmitatem? Sed ne apud vos forte, vel apud greges qui vobis commissi sunt, de fide nostra aliqua possit remanere suspicio, hoc dilectionem vestram certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem quam sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicaenae synodi firmavit auctoritas, quam Constantinopolitanae, Ephesinae primae, et Chalcedonensis, sanctarum synodorum explanavere sententiae, nec quidquam de praefatarum synodorum definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse; sed omnia, Deo propitio, quae ab illis de fidei puritate conscripta sunt, inviolabiliter custodire: anathematis nihilominus iudicio subdens, quisquis ad suprascriptarum quatuor synodorum fidem vel ad beatissimi Leonis praesulis apostolicae sedis Tomum, qui in Chalcedonensi est synodo confirmatus, aliqua ex parte vel infirmandum quoquomodo, vel in dubium (quod absit) deducendum aliquando consenserit.
5 Hac igitur dilectio vestra fidei nostrae professione munita, ignorantiam hominum (sicut sacerdotes decet) in spiritu mansuetudinis edocere festinet, et a prava intentione modis omnibus revocare atque unitati Ecclesiae reddere.
6 Quod si quis forte etiam post haec aliquem sibi superesse credit scrupulum; ab insano tumultu desinens, ad nos magis venire festinet: ut ex his quae dubitat, rationabili satisfactione percepta, laetus, Deo propitio, cognita veritate, universali reformetur Ecclesiae.
7 Nos enim (secundum apostolicam sententiam) parati sumus ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est fide (I Petr. III): quia in nullo nos a sanctis Patribus, custodiente nos divina gratia, cognovimus deviasse.
8 Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
9 Dat.
10 XV calend.
11 Mart., anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.
EPISTOLA VI ( olim VII). AD UNIVERSUM POPULUM DEI. De fide catholica.
1 Pelagius episcopus universo populo Dei.
2 Vas electionis beatissimus Paulus apostolus, cum de Iudaeis in Christo necdum credentibus loqueretur, zelum eos Dei habere professus est, sed ne ex hoc sine culpa esse crederentur, consequenter adiecit: Sed non secundum scientiam (Rom. X): ut eos necessarie per doctrinam a Deo sibi creditam ostenderet emendandos.
3 Quod testimonium nostro etiam tempori convenire charitas vestra non ambigit: quia etsi zelum Dei in quorumdam mentibus esse deprehendimus, in hoc tamen quod suspicionibus quibusdam sine notitia veritatis se concusserunt atque concutiunt, et quod se a visceribus unicae matris Ecclesiae nefaria animositate discerpunt, sine scientia eos esse non dubium est. Et possemus [possumus] quidem totius causae rationem ad sedandos rumores hominum, divina nobis cooperante misericordia, fiducialiter explicare; nihilque contra fidem Patrum contraque quatuor synodorum firmitatem ullatenus esse tentandum [tentatum], lucidissimis approbationibus demonstrare; magisque id actum, ut memoratarum synodorum firmitas contra omnes inimicos immobili soliditate consisteret.
4 Sed quia hoc his qui lacte potius quam solido cibo nutriendi sunt (I Cor. VI) necessarium esse non duximus, ut (sicut memoratus Doctor gentium dicit) inter perfectos loquenda sit sapientia: hoc interim quod etiam parvulis abunde sufficiat, ad notitiam omnium deferendum esse perspeximus.
5 Id autem est, ut fidem meam annexa subter professione definiam, in qua, Deo propitio, et rectae me apostolorum doctrinae et Patrum inhaerere vestigiis evidenter appareat, ut per vos, qui zelum Dei etiam cum scientia possidetis, caeteris innotescat, quos operante Domini nostri gratia, non sine vestra mercede ab irrationabili divisionis suae malo confidimus liberandos.
6 De sanctis vero quatuor conciliis, id est Nicaeno trecentorum decem et octo, Constantinopolitano centum quinquaginta, Ephesino primo ducentorum, sed et de Chalcedonensi sexcentorum triginta, ita me protegente divina misericordia sensisse, et usque ad terminum vitae meae sentire toto animo et tota virtute profiteor, ut eas in sanctae fidei defensione et damnationibus haeresum atque haereticorum, ut pote sancto firmatas Spiritu, omnimoda devotione custodiam: quarum firmitatem, quia universalis Ecclesiae firmitas est, ita me tueri ac defendere profiteor, sicut eas decessores meos defendisse non dubium est: in quibus illum (S. Leo) maxime et sequi et imitari desidero, quem Chalcedonensis synodi auctorem novimus exstitisse; qui suo congruens nomini, eius se membrum qui de tribu Iuda leo exstitit, vivacissima fidei sollicitudine evidenter ostendit.
7 Similem igitur suprascriptis synodis reverentiam me semper exhibiturum esse confido, et quicunque ab iisdem quatuor conciliis absoluti sunt, me esse orthodoxos habiturum, nec unquam in vita mea, Deo nos in omnibus protegente, aliquid de sanctae et verae praedicationis eorum auctoritate minuere.
8 Sed et canones, quos sedes apostolica suscepit, sequor et veneror, et Deo adiuvante defendo, neque vel de hac professione reticere aut discedere aliquando promitto.
9 Epistolas etiam beatae recordationis papae Coelestini, Sixti et prae omnibus beati Leonis, nec non etiam successorum eius, Hilarii, Simplicii, Felicis, Gelasii, Anastasii, Symmachi, Hormisdae, Ioannis, Felicis, Bonifacii, Ioannis alterius, et Agapeti, pro defensione fidei catholicae, et pro firmitate suprascriptarum quatuor synodorum, et contra haereticos, tam ad principes quam ad episcopos, vel quoslibet alios per Orientem et Illyricum atque Dardaniam, aliasque provincias diversis temporibus missas, inviolabiliter, adiuvante Christo Domino nostro, me custodire profiteor, et omnes quos ipsi damnaverunt habere damnatos; et quos ipsi receperunt, praecipue venerabiles episcopos Theodoritum et Ibam, me inter orthodoxos venerari.
10 Haec est igitur fides mea et spes mea, quae in me dono misericordiae Dei est: pro qua maxime paratos nos esse debere, beatus Petrus ad respondendum omni poscenti nos rationem (I Petr. III).
11 Cum hac professione me vivere opto, cum ipsa ante tribunal Christi assistere: per hanc a peccatis meis absolvi me credo, et ad dexteram gloriae divina misericordia deportandum.
12 Quicunque autem aliud senserit, crediderit, praedicaverit, hunc anathematizat sancta et universalis Ecclesia Dei.
13 Deus vos incolumes custodiat, filii dilectissimi.
14 Amen.



© 2006 - 2025 Monumenta Informatik