Codex Latin 2777

Missing Text
prior to
EPISTOLA VII. HILARI PAPAE AD LEONTIUM., 2

EPISTOLA HILARI DIACONI SACRAE ROMANAE ECCLESIAE, ET SANCTI LEONIS PAPAE LEGATI, AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De Ephesino conciliabulo, factionibus Dioscori, et fuga sua.
1 Gloriosissimae et piissimae Pulcheriae Augustae Hilarius diaconus.
2 Studium mihi fuisse, etc. ( Hanc epistolam, quae est XLVI inter Leoninas, exscriptam reperies Patrologiae nostrae tom.
3 LIV, col. 837.)
EPISTOLA I. HILARI PAPAE AD EPISCOPOS TARRACONENSES. DE SYNODALI DECRETO.
1 Flavio Basilisco et Herminerico viris clarissimis consulibus.
2 I. Quoniam religiosus, sancto Spiritu congregante, conventus hortatur, ut quaecunque pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus: si placet, fratres, ea quae ad ordinationum tenorem pertinent, iuxta divinae legis praecepta et Nicaenorum canonum constituta, ita adiuvante Domino in omne aevum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare: quia nos, qui potissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi: quia meminimus, quod timere debemus, qualiter comminetur Dominus negligentiae sacerdotum, siquidem reatu maiore delinquit, qui potiori honore perfruitur: et graviora facit vitia peccatorum, sublimitas dignitatum.
3 II. Cavendum ergo imprimis est, ne ad sacratos gradus, sicut gestis prioribus ante praescriptum est, quisquam, qui uxorem non virginem duxit, aspiret.
4 Repellendus est etiam quisque, qui in secundae uxoris nuptias contra apostolica praecepta convenit.
5 III. Inscii quoque litterarum, necnon et aliqua membrorum damna perpessi, et hi qui ex poenitentibus sunt [ex poenitentes sunt], ad sacros ordines aspirare non audeant.
6 Quisquis talium consecrator exstiterit, factum suum dissolvet.
7 IV. Sed et quod quis commisit illicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit: nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere.
8 Sed qui in causis Dei vel contumacia, vel in aliquo excessu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit abolere noluerit: in se, quiquid in alium [alio] non resecarit [resecuerit], inveniet.
9 Quod ut deinceps possit tenacius custodiri, si placet, sententias, causas et subscriptiones proprias omnes commendate [commodate], ut synodali iudicio auditus [aditus] claudatur illicitis [illicitus].
10 Ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est: Exaudi Christe, Hilaro vita: dictum est sexies.
11 Haec et confirmamus, et haec docemus dictum est octies.
12 Haec tenenda sunt, haec servanda sunt: dictum est quinquies.
13 Doctrinae vestrae gratias agimus: dictum est decies.
14 Ista ut in perpetuum serventur, rogamus: dictum est quindecies.
15 Ista per sanctum Petrum, ut in perpetuum serventur optamus: dictum est octies.
16 Haec praesumptio nunquam fiat: dictum est decies.
17 Qui haec violaverit, in se inveniet: dictum est septies.
18 Et facto silentio, Hilarus episcopus dixit.
19 V. Praeterea, fratres, nova et inaudita (sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis, sub certa relatione pervenit) in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur.
20 Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium: et credunt, sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium, velut legali [legatorio] aut testamentario iure, posse dimitti.
21 Nam plerique sacerdotes in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare: ut scilicet non legitima exspectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur [praebeatur] assensu.
22 Quod quam grave sit, aestimate, atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis auferamus, ne (quod turpe dictu est) homini quisquam putet deberi, quod Dei est.
23 Ut, autem quod ad nos prolatum [perlatum] est, ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum scripta legantur.
24 Paulus notarius recitavit Additur in ms.
25 Iustelli: Et statutum est ne quid ultra huiusmodi a sacerdotibus praesumatur.
EPISTOLA TARRACONENSIUM EPISCOPORUM AD HILARUM PAPAM.
1 De ordinatione episcopi per Silvanum Calaguritanum episcopum contra Patrum regulas et Nicaenos canones facta apud Romanum pontificem conqueruntur, eumque consulunt, quid in hoc casu facere, aut qua ratione abusibus eiusmodi occurrere debeant.
2 Domino beatissimo, et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae Hilaro, Ascanius episcopus; et universi episcopi Tarraconensis provinciae.
3 Etiamsi nulla exstaret [dictaret] necessitas ecclesiasticae disciplinae, expetendum re vera nobis fuerat illud privilegium sedis vestrae, quo susceptis regni clavibus post resurrectionem Salvatoris, per totum orbem beatissimi Petri singularis praedicatio universorum illuminationi prospexit: cuius vicarii principatus sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus, et amandus.
4 Proinde nos Deum in vobis penitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam, inde responsa quaerentes, unde nihil errore, nihil praesumptione, sed pontificali totum deliberatione praecipitur.
5 Cum haec ita se habeant, est tamen inter nos falsus frater, cuius praesumptionem sicut diutius tacere non licuit, ita et loqui futuri iudicii necessitas imperavit.
6 Silvanus quidam episcopus Calagurae in ultima parte nostrae provinciae constitutus, divinationes [ordinationes] sibi indebitas usurpando, humilitatem nostram ad hoc usque perduxit, ut contra eius vanissimam superstitionem sedis vestrae unicum remedium flagitemus.
7 Hic namque iam ante septem aut octo amplius annos, postponens Patrum regulas, et vestra instituta despiciens, nullis petentibus populis episcopum ordinavit: cuius praeproperum factum existimantes fraterna et pacifica posse admonitione sanari, profecit in peius.
8 Denique contra vetustatem canonum, contra synodi constituta, alterius fratris nostri presbyterum, spiritu tantum praesumptionis accensus, in eodem loco, qui illi fuerat destinatus, cui invito et repugnanti imposuerat manus, et qui nostro iam coetui fuerat aggregatus episcopum fecit.
9 Hinc factum est, ut de eius miserrima temeritate ad nos Caesaraugustanae urbis episcopus frater noster referret, cuius diligentia et sollicitudo admodum prospexerat, si in aliquo profuisset.
10 Siquidem cunctis in vicinia positis episcopis, ne se schismatico adiungerent, frequentissime contradixit: sed obstinatione damnabili totum, quod erat illicitum, et quod nobis pudor est dicere, non erubuit solus ille committere.
11 Proinde quia his praesumptionibus, quae unitatem dividunt, quae schisma faciunt, velociter debet occurri: quaesumus sedem vestram, ut quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus instruamur: quatenus fraternitate collecta: prolatis in medium venerandae synodi constitutis, contra rebellionis spiritum vestra auctoritate subnixi, quid oporteat de ordinatore et de ordinato fieri, intelligere, Deo adiuvante, possimus.
12 Erit profecto vester triumphus, si apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri cathedra obtinet, catholica audiat Ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint exstirpata.
13 Et subscriptio.
14 Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum iugi aevo divina conservet aeternitas.
EPISTOLA TARRACONENSIUM EPISCOPORUM AD HILARUM PAPAM.
1 Beatissimo, et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae Hilaro, Ascanius et universi episcopi Tarraconensis provinciae.
2 Quam curam apostolatus vester de provinciarum suarum sacerdotibus gerat, filio nostro illustri Vincentio provinciae nostrae, referente cognovimus: cuius impulsu votum nostrum in ausum scribendi prona devotione surrexit.
3 Ergo provinciali litterario sermone debita coronae vestrae obsequia deferentes, his quaesumus, ut dignatione, qua caeteros, etiam humilitatem nostram in orationibus vestris in mente habere dignemini, beatissime et apostolica reverentia in Christo a nobis colende pater: illud specialius deprecantes, ut factum nostrum, quod tam voto pene omnis provinciae, quam exemplo vetustatis in notitiam vestram defertur, perpensis assertionibus nostris, roborare dignemini.
4 Episcopus Barcinonensium civitatis sanctus Nundinarius sortem explevit conditionis humanae.
5 Hic episcopo venerabili fratri nostro Irenaeo, quem ipse antea in dioecesi sua nobis volentibus constituerat, derelinquens ei, quod potuit habere paupertas, supremae voluntatis arbitrio, in locum suum ut substitueretur, optavit: sed defuncti iudicium in eius meritum non vacillat.
6 Siquidem omnis clerus et plebs eiusdem civitatis, et optimi et plurimi provinciales, ut idem eius locum observaret, a nobis speraverunt, dato consensu.
7 Nos cogitantes defuncti iudicium, et probantes eius vitam, et eorum nobilitatem atque multitudinem, qui petebant, simul et utilitatem Ecclesiae memoratae, optimum duximus, ut tanto sacerdoti, qui ad divina migraverat, non minoris meriti substitueretur antistes, praesertim cum Ecclesia illius municipii, in qua ante fuerat ordinatus, semper huius civitatis Ecclesiae fuisse dioecesis constet.
8 Ergo suppliciter precamur apostolatum vestrum, ut humilitatis nostrae decretum, quod iuste a nobis videtur factum, vestra auctoritate firmetis.
9 Iamdudum sane questi fueramus litteris nostris de praesumptione Silvani episcopi: et miramur, quod nulla apostolatus vestri responsa suscepimus.
10 Nunc haec eadem suggerentes, petimus, ut quid super his rebus observandum sit, apostolicis sermonibus nos dignemini informare.
11 Et ne forsitan per negligentiam portitoris, aut per longinqui itineris difficultatem, humilitatis nostrae ad vos scripta non potuerint ex hoc negotio pervenire, etiam suggestionem nostram maluimus iterare.
12 Et subscriptio: Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum iugi aevo divina conservet aeternitas nobis omnibus et Ecclesiae suae, domine vere [venerande] noster et apostolice papa.
EPISTOLA II. HILARI PAPAE AD ASCANIUM ET RELIQUOS TARRACONENSIS PROVINCIAE EPISCOPOS.
1 IV. De removendis episcopis qui illicite ordinati sunt,
I. Ut nullus sine consensu episcopi metropolitani episcopus ordinetur.
2 II. Ut nullus episcoporum, relicta propria Ecclesia, ad aliam transeat.
3 III. Ut Irenaeus remotus a Barcinonensi Ecclesia, ad propriam revertatur.
4 et ne in una Ecclesia duo episcopi habeantur.
5 V. De damnatione Irenaei, si ad suam Ecclesiam non revertatur.
6 Hilarus episcopus Ascanio et universis episcopis Tarraconensis provinciae.
7 Postquam litteras vestrae dilectionis accepimus, quibus praesumptiones Silvani episcopi Calagurensium Ecclesiae retundi petistis, et rursum Barcinonensium quaeritis nimis illicita vota firmari: honoratorum et possessorum Turiassonentium, Calcantesium, Calaguritanorum, Virgiliensium, Triciensium, Legionensium et Civitatensium, cum subscriptionibus diversorum, litteras nobis constat ingestas: per quas id quod de Silvano querela vestra deprompserat, excusabant.
8 Sed reprehensione iustissima eorum pariter iusta allegatio non carebat; quia praeter conscientiam metropolitani, fratris et coepiscopi nostri Ascanii, nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes.
9 Unde, quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra praecepta beati apostoli, nihil contra Nicaenorum canonum constitutum tentetur.
10 I. Hoc autem primum, iuxta eorumdem Patrum regulas, volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanii metropolitani aliquatenus consecretur antistes; quia hoc vetus ordo tenuit, hoc trecentorum decem et octo sanctorum Patrum definivit auctoritas; cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultarit.
11 II. In quorum contumeliam a superbo spiritu etiam pars illa contemnitur, qua vetatur [cavetur], ne quis, relicta Ecclesia sua, ad alteram transire praesumat.
12 Quod nimis improbe conniventibus, et (ut doleatur gravius) vobis asserentibus, Irenaeus episcopus conatur admittere, qui [quod] nostra auctoritate roborari cupitis, quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis accendi.
13 Lectis ergo in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat, litteris vestris, quae de ordinandis episcopis secundum statuta canonum vel praedecessorum meorum decreta sunt, prolata sententia, gestorum, quae pariter direximus, tenore discetis.
14 III. Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensi; atque ad sua remisso Irenaeo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant, quod non licet, obtinere; talis protinus de clero proprio Barcinonensibus episcopus ordinetur, qualem te praecipue, frater Ascani, oporteat eligere, et deceat consecrare: ne si similiter forte factum fuerit, non sine obiurgatione tui maxime nominis retundat [retundatur] nostra praeceptio, quod in iniuriam Dei, a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum, didicerimus admissum.
15 Nec episcopalis honor haereditarium ius putetur, quod [qui] nobis sola Dei nostri benignitate Christi [abest a cod. Iust.] confertur.
16 IV. Ordinatos ergo nunc episcopos ( licet dum te ] qui, licet te ignorante provecti sunt, cum suis auctoribus meruerunt submoveri) hac ratione firmamus, si nec viduarum [viduae] maritus fuerit quisquam, et in unius virginis nuptias ac vota convenerit, sicut et legalia constituta praecipiunt, dicendo: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Levit. XXI; Ezech. XLIV): secundum quod etiam beatus apostolus Paulus, magister gentium, de his qui fieri desiderant sacerdotes, propria institutione non tacuit, dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III).
17 Cuius sane tenore sententiae ita informati esse debetis, fratres carissimi, ut inter caetera quae cavenda sunt, haec studeatis praecipue custodire, quae cognoscitis ante universa mandari.
18 In quibus etiam prospiciendum [perspiciendum] est, ne duo simul sint in una Ecclesia sacerdotes: nec litterarum ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, vel etiam ex poenitentibus [expoenitens] aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere.
19 Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis, voluntatem Dei nostri, qui nos peccare prohibet, deseratis.
20 Cuius indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas eius, dum fiunt illicita per eos qui sunt interpretes placationis, offenditur.
21 V. Ut autem omnia secundum haec quae scripsimus, corrigantur, praesentes litteras, Traiano subdiacono nostro veniente, direximus.
22 Quod si Irenaeus episcopus ad Ecclesiam suam, deposito improbitatis ambitu, redire neglexerit, quod ei non iudicio, sed humanitate praestabitur, removendum se ab episcopali consortio esse cognoscat.
23 Deus incolumes vos custodiat, fratres carissimi. Data tertio calendas Ianuarii (an. Dom. 495), Basilisco et Herminerico viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA III. HILARI PAPAE AD ASCANIUM TARRACONENSEM EPISCOPUM PRIVATIM SCRIPTA: ESTQUE EIUSDEM ARGUMENTI CUM EPISTOLA PRAECEDENTE.
1 Dilectissimo fratri Ascanio Hilarus episcopus.
2 Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam [gratiam] ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotii [sacerdotum] eius specula constituti, prohibeamus illicita, et sequenda doceamus.
3 Unde directis per Traianum subdiaconum nostrum litteris admonemus, ut quae male sunt facta, corrigantur.
4 Et miramur admodum dilectionem tuam Barcinonensium petitiones non solum nulla auctoritate retudisse, verum etiam, directis ad nos litteris, consummationem [consensionem: ita et cod. Iust.] pravi desiderii postulasse, adhibendo in epistolarum prooemio concilii mentionem: tanquam culpae minuerentur excessus per multitudinem imperitorum [impetitorum. Forte petitorum], cum si etiam sub significatione [subsignationem] unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, et subscriptiones proprias factas [fratres] singulis commodassent [commendassent], dilectionem tamen tuam rei, de qua [quae] displicet, summa tangebat: quia pro loco et honore tibi debito, caeteri sacerdotes docendi fuerant, non sequendi.
5 Unde sicut in generalibus litteris indicavi, Irenaeus ad propriam revertatur Ecclesiam, et Barcinonensibus de suo clero protinus consecretur antistes, cui tamen statuta canonum et apostolica praecepta concordent.
6 Et licet hi qui praeter notitiam atque consensum tuae dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis debuerint auctoribus submoveri: ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui episcopi facti sunt, ita volumus permanere, ut in apostolicis praeceptionibus et statutis sanctorum Patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil, quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat sicut hactenus factum est perpetretur.
7 Tuae sollicitudinis est, frater carissime, omnia debita tibi auctoritate tueri, et illicitis non modo non praebere assensum, sed etiam cuncta, quae contra regulam facta repereris, coercere: atque ante omnia, quae sola unitate [humanitate] decernimus, Irenaeum ad Ecclesiam suam redire compelle.
8 Ad quam sponte potius redire [remeare] debebit, si a sacerdotali consortio non [deest negatio in cod. Iust., eademque superflua] metuit separari.
9 Nec unius Ecclesiae duo esse permittantur antistites, quod opportunius supradicti subdiaconi fieri delegamus instantia, quem etiam pro conservanda Ecclesiae disciplina, commeare ad Hispanias, dispositionis nostrae fecit auctoritas.
10 Deus autem incolumem te custodiat, frater carissime.
EPISTOLA IV. HILARI PAPAE AD LEONTIUM, VERANUM ET VICTURUM EPISCOPOS.
1 Delegat illis Ingenui et Auxanii episcoporum controversiam, statuitque, ut Cemelenensis civitas et Nicaense castellum ad unius episcopi regimen revertantur.
2 Dilectissimis fratribus Leontio, Verano, et Victuro episcopis, Hilarus papa.
3 Movemur ratione iustitiae, quae licet ab omnibus qui recta sapiunt, debeat custodiri, tum praecipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum caeteros informari convenit institutis.
4 Frater igitur et coepiscopus noster Ingenuus Ebredunensis, Alpium maritimarum provinciae metropolitani semper honore subnixus in praeiudicium suum, sicut annexa declarant, quaedam nos, petente fratre et coepiscopo nostro Auxanio, statuisse commemorat, quae universis in hac eadem causa defensionibus contrairent.
5 Siquidem relationibus in nostro iudicio recensitis, quas frater et coepiscopus noster Veranus ad sanctae memoriae decessorem meum cum caeteris provinciae sacerdotibus misit, et apostolicae sedis, quae tunc directa fuerat, responsione patefacta manifestum est, nihil postea debuisse tentari, nec ad iniuriam synodalium regularum quidquam per obreptionem, quae proxime facta est, oportere constitui.
6 Nam licet et hoc etiam quod a nobis est elicitum censeatur infirmum, quia et ipsum insinuatum est exsequi noluisse qui meruit; tamen ne odio vel gratia moveamur, quae in causarum disceptationibus esse non debet, ita vestrae caritati cognitionem annexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei iudicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit.
7 Nolumus namque fratres carissimi, ecclesiarum privilegia, quae semper sunt servanda, confundi: nec in alterius provincia sacerdotis alterum ius habere permittimus: quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in iniuriam ipsius Domini prosilitur, cuius exspectatio fructus nostri ministerii non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponitur animarum.
8 Habeat itaque pontificium frater et coepiscopus noster Ingenuus provinciae suae, de cuius dudum ab apostolica sede est illicita cessione culpatus: et custoditis omnibus, quae super ecclesiis Cemelenensis civitatis, vel castelli Nicaensis, sicut diximus, sanctae memoriae decessoris mei definivit auctoritas, nihil ecclesiarum iuri noceat, quod in altera memoratarum a praedicto fratre, ad excludendam cupiditatem, quemadmodum perhibuit, ambitionis alienae, proxime est episcopus consecratus: sed statutae correctionis forma permaneat, ut ad unius antistitis regimen praedicta loca revertantur, quae in duos dividi non decuit sacerdotes.
9 Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi.
EPISTOLA V. HILARI PAPAE AD LEONTIUM EPISCOPUM ARELATENSEM.
1 De episcopatus sui primordiis.
2 Dilectissimo fratri Leontio, Hilarus papa.
3 Quantum reverentiae in spiritu Dei, qui subditos sibi inhabitat sacerdotes, beato Petro apostolo et sedi ipsius deferatur, omnibus arbitror esse compertum, quibus paternarum traditionum incorrupta custodia est.
4 Quos cum volumus de nostrae ordinationis primordiis gratulari, opera quae in nos divinae pietatis dignatio ostendit, sanctitati tuae duximus indicanda: ut ipse primum pro eo quem nobis invicem semper impendimus, praestante Domino, laeteris affectu: deinde ut dispositione tuae fraternitatis omnibus per universam provinciam fratribus et consacerdotibus innotescat, quod humilitatem meam dextera Domini visitare dignata sit, et mihi apostolicae sedis regimen non pro merito, sed pro suae gratiae abundantissima largitate commiserit.
5 Proinde, frater carissime, quod sanctitati tuae praesenti sermone patefecimus, in omnium fratrum, quemadmodum diximus, notitiam deferre dignaberis ut supplicaturi Domino nostro Iesu Christo, sicut exsultationis gaudia, ita profutura universali Ecclesiae orationum suarum nobis vota coniungat.
6 Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
7 Data VIII calendas Februarias (anno Christi 462), D. N. Severo Augusto consule.
EPISTOLA LEONTII ARELAT. EPISCOPI AD HILARUM PAPAM.
1 Gratulatur Hilaro pontificatum: rogatque, ut Arelatensis Ecclesiae iura tueatur.
2 Quod Leonem sanctissimum praedecessorem tuum mors abstulerit contra haereses invigilantem, et lolium in agro Domini, heu! nimis fruticans eradicantem, dolemus: quod de tua sanctitate reparaverit, gratulamur.
3 Nam gaudet filius de honore matris: et cum Ecclesia Romana sit omnium mater, fuit nobis gaudendum, quod in tanta consternatione rerum, et infirmitate saeculorum super eam te erexerit, ut iudices populos in aequitate, et gentes in terra dirigas.
4 Unde cum nobis nuntius ille per Concordium Ecclesiae nostrae diaconum, qui tunc praesens erat cum sanctitas tua ad id honoris fastigatum culmen evecta est, relatus est, gratias Deo nostro reddidimus, et te decrevimus quam primum hac humilitatis nostrae epistola salutare: ut et sic affectus, qui inter tuam sanctitatem et nos iamdiu coaluit, in Domino corroboraretur, et de caetero augeatur cum debita reverentia, qua decet filios patrem prosequi.
5 Benedictus itaque qui venit in nomine Domini.
6 Iam fortiter sanctitati tuae insudandum, et anhelandum est, ut quod sanctissimus Leo papa incepit, ad terminabilem perducas limitem, et cum exercitu Gedeonis per tubas in ore fortium concrepantes, et per lampades in robusta manu agitatas et ventilatas, maledictos muros Iericho iam toties anathematizatos et quassatos sanctitas tua faciat prosternere.
7 Caeterum cum Ecclesia nostra Arelatensis semper ab apostolica sede amplis favoribus et privilegiis fuerit decorata; rogamus sanctitatem tuam ut per eam nihil nobis decedat, sed potius augeatur, ut et collaborare tecum in vinea Domini Dei Sabaoth valeamus, et invidorum conatus infringere: quos, si non esset auctoritas reprimens, certum est de die in diem grassaturos in peius, quia malitia qua nos oderunt, ascendit semper.
8 Dat.
9 Severo Aug. cos.
EPISTOLA VI. HILARI PAPAE AD LEONTIUM.
1 Respondet ad litteras Leontii, quas scripserat cum praecedentem Hilarii epistolam nondum accepisset.
2 Dilectissimo fratri Leontio Hilarus papa.
3 Dilectioni meae, quae circa Ecclesias Gallicanas, omnesque in eis Domini sacerdotes, etiam in inferiori gradu positos, abundat, multum accedit augmenti, quod per virum spectabilem Pappolum filium nostrum sermonis tui ad me sunt delata principia.
4 Ex quo tamen coniicio, paginam meam, quam dudum de episcopatus mei primordiis misi, nec dum traditam tibi fuisse cum scriberes: de qua utique non siluisses, nisi perlatorum aliqua causa tardasset.
5 Unde quod et consuetudo poscebat et caritas, iampridem me exsecutum fuisse significo, et hoc ipsis litterarum exemplaribus, quae direxi, plenius nosse vos cupio; ut officio fraterno in nullo intelligatis fuisse me desidem, et ita vicissim frequentandis studeamus alloquiis, ut vicem nobis communis praesentiae scribendi cura compenset, frater carissime.
6 Affectus itaque tui gratiam perire non passus es, quod ei sollicitudni intentum te esse cognosco, ut custodiendi paternorum canonum regulis studere me cupias.
7 Quo desiderio nihil concipi salubrius potest, quam ut in una Ecclesia, cui oportet nec maculae aliquid inesse, nec rugae; una sit in omnibus observatio disciplinae.
8 Cui si aliquid eruditionis aut correptionis addendum est, rectissime per vestram diligentiam consuletur, si quemadmodum es dignatus scribere, tam instructa ad nos fuerit persona directa, quae inquisitionem nostram plene ex omnibus possit instruere.
9 Spondeo enim, quantum gratia Dei donat ut spondeam, hoc me ad universalem sacerdotum Domini concordiam provisurum, ut omnes non sua audeant quaerere, sed quae sunt Christi studeant obtinere.
10 Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
EPISTOLA VII. HILARI PAPAE AD LEONTIUM.
1 Monet ut relationem mittat de Herme, qui Ecclesiae Narbonensis episcopatum temere usurpasse dicebatur.



© 2006 - 2025 Monumenta Informatik