Codex Ms. 518

Missing Text
at the end of Gregorius Turonensis, Historiae

(3) Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis.
4 Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperiret, sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam adfixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque hodie in Christi nomine constant.
XV De basilica sancti Simphoriani.
1 Eo tempore et basilica beati Simphoriani Agustidunensis martiris ab Eufronio presbitero aedificata est. Et ipse Eufronius huius deinceps urbis episcopatum sortitus est. Hic enim marmorem, qui super sanctum sepulchrum beati Martini habetur, cum grandi devotione transmisit.
XVI De Namatio episcopo et ecclesia Arverna.
1 Sanctus vero Namatius post obitum Rustici episcopi apud Arvernus in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam, qui nunc constat et senior infra murus civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longo pedes CL, in lato pedes LX, id est infra capso, in alto usque cameram pedes L, inante absidam rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere; totumque aedificium in modum crucis habetur expositum.
2 Habet fenestras XLII, columnas LXX, ostia VIII. Terror namque ibidem Dei et claritas magna conspicitur, et vere plerumque inibi odor suavissimus quasi aromatum advenire a religiosis sentitur. Parietes ad altarium opere sarsurio ex multa marmorum genera exornatos habet. Exactum ergo in duodecimo anno beatus pontifex aedificium, Bononiae civitatem Italiae sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Agricolae et Vitalis exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri manifestissime crucifixos esse cognovimus.
XVII De coniuge eius et basilica sancti Stephani.
1 Cuius coniux basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificavit. Quam cum fucis colorum adornare velit, tenebat librum in sinum suum, legens historias actionis antiquae, pictoribus indicans, quae in parietibus fingere deberent. Factum est autem quadam die, ut, sedente ea in basilica ac legente, adveniret quidam pauper ad orationem, et aspiciens eam in veste nigra, senio iam provecta, putavit esse unam de egentibus protulitque quadram panis et posuit in sinu eius et abscessit.
2 Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam eius non intellexit, accepit et gratias egit reposuitque, hanc suis epulis anteponens et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est.
XVIII Quod Childericus Aurilianus et Andecavo venit Odovacrius.
1 Igitur Childericus Aurilianis pugnas egit, Adovacrius vero cum Saxonibus Andecavo venit. Magna tunc lues populum devastavit. Mortuus est autem Egidius et reliquit filium Syagrium nomine. Quo defuncto, Adovacrius de Andecavo vel aliis locis obsedes accepit. Brittani de Bituricas a Gothis expulsi sunt, multis apud Dolensim vicum peremptis.
2 Paulos vero comes cum Romanis ac Francis Gothis bella intulit et praedas egit. Veniente vero Adovacrio Andecavus, Childericus rex sequenti die advenit, interemptoque Paulo comite, civitatem obtinuit. Magnum ea die incendio domus aeclesiae concremata est.
XIX Bellum inter Saxones ac Romanus.
1 His ita gestis, inter Saxones atque Romanos bellum gestum est; sed Saxones terga vertentes, multos de suis, Romanis insequentibus, gladio reliquerunt; insolae eorum cum multo populo interempto a Francis captae atque subversi sunt. Eo anno minse nono terra tremuit. Odovacrius cum Childerico foedus iniit, Alamannusque, qui partem Italiae pervaserant, subiugarunt.
XX De Victorio duce.
1 Eoricus autem Gothorum rex Victorium ducem super septem civitatis praeposuit anno XIIII, regni sui. Qui protinus Arvernus adveniens, civitatem addere voluit, unde et criptae illae usque hodie perstant. Ad basilicam sancti Iuliani colomnas, quae sunt in aede positae, exhibere iussit. Basilicam sancti Laurenti et sancti Germani Licaniacensis vici iussit aedificare.
2 Fuit autem Arvernus annis novem. Super Euchirium vero senatorem calumnias devolvit; quem in carcere positum nocte extrahi iussit, ligatumque iuxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi iussit. Ipse vero dum nimium esset in amore mulierum luxoriosus et ab Arvernus veriritur interfeci, Romam aufugit, ibique similem timptans exercere luxoriam, lapidibus est obrutus.
3 Post cuius excessum regnavit Euricus annus IIII; obiit autem anno vicissimo septimo regni sui. Fuit etiam et tunc terrae motus magnus.
XXI De Eparchio episcopo.
1 Defuncto autem apud Arvernus Namatio episcopo, Eparchius successit, vir sanctissimus atque religiosus. Et quia eo tempore ecclesia parvam infra muros urbis possessionem habebat, ipsi sacerdoti in ipso, quod modo salutatorium dicitur, mansio erat, atque ad gratias Deo tempore nocturno reddendas ad altarium ecclesiae consurgebat.
2 Factum est autem, ut nocte quadam ingrediens, plenam ecclesiam a demonibus repperiret ipsumque principem in modum ornatae mulieris in throni illius cathedra resedentem. Cui ait pontifex: 'O meretrix execranda, non sufficit tibi loca cuncta variis pollutionibus infecire, adhuc et cathedram a Domino consecratam fetida sessionis tuae accessione coinquinas? Abscede a domo Dei, ne a te amplius polluatur'.
3 Cui ait: 'Et quia mihi meretricis nomen inponis, multas tibi parabo insidias ob desideria mulierum'. Et haec dicens, sicut fumus evanuit. Verumtamen sacerdos temptatus est per commotionem corporis a concupiscentia; sed signo crucis sanctae munitus, nihil ei inimicus nocere potuit. Ferunt etiam, ipsum in arce Cantobennici montis monasterium collocasse, ubi nunc oratorium est, et ibi se diebus quadragesimae sanctae recludere; die autem caenae dominicae cum magno psallentio, comitantibus clericis civibusque, ad ecclesiam suam revertebatur.
4 Quo migrante, Sidonius ex praefecto substituetur, vir secundum saeculi dignitatem nobilissimus et de primis Galliarum senatoribus, ita ut filiam sibi Aviti imperatoris in matrimonio sociaret. Huius tempore, cum adhuc apud urbem Arvernam Victorius, cui supra meminimus, moraretur, fuit in monasterio beati Quirici urbis ipsius abba Abraham nomine, qui fide atque operibus Abrahae illius prioris gratia refulgebat, sicut in libro vitae eius scripsimus.
XXII De Sidonio episcopo.
1 Sanctus vero Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex inproviso luculentissime quae voluisset, nulla obsistente mora, conponeret. Contigit autem quadam die, ut ad festivitatem basilicae monasterii, cui supra meminimus, invitatus accederet, ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta sollemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur nec putaretur ab adstantibus, ibidem hominem locutum fuisse, sed angelum.
2 Quod in praefatione libri, quem de missis ab eo conpositis coniunximus, plenius declaravimus. Cum autem esset magnificae sanctitatis atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque nesciente coniuge vasa argentea auferebat a domo et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum, sed tamen, dato egenis pretio, species domi restituebat.
XXIII De sanctitate Sidonii episcopi, et de iniuriis eius ultione divina moderatis.
1 Cumque ad officium dominicum fuisset mancipatus et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexerunt contra eum duo presbiteri, et ablatam ei omnem potestatem a rebus ecclesiae, artum ei victum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redigerunt. Sed non longi temporis spatio inultam eius iniuriam divina voluit sustinere clementia.
2 Nam unus ex his nequissimis et indignum dici presbiteris, cum ante nocte minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad matutinis audiens fuisset commotum, fervens felle contra sanctum Dei surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat. Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exalavit.
3 Expectat enim eum puer a foris cum cereo dominum egressurum. Iamque advenerat lux, et satelles eius, id est alius presbiter, mittit nuntium, dicens: 'Veni, ne tarderis, ut quae nobis die hesterna convenit pariter expleamus' . Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii repperit dominum super sellula secessi defunctum.
4 Unde indubitatum est, non minoris criminis hunc reum esse quam Arrium illum, cui similiter in secessum fuerunt interna deposita per partis inferioris egestum, quia nec istud sine heresi potest accipi, ut in ecclesiam non obaudiatur sacerdos Dei, cui ad pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo neque ab hominibus aliquid est commissum.
5 Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, suae restituetur potestati. Factum est autem post haec, ut accedente febre aegrotare coepisset. Qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque ibidem inlatus fuisset, conveniebant ad eum multitudo virorum ac mulierum simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium: 'Cur nos deseres, pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Numquid erit nobis post transitum tuum vita? Numquid erit postmodum, qui nos sapientiae sale sic condiat aut ad dominici nominis timorem talis prudentiae ratione redarguat?' Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: 'Nolite timere, o populi, ecce! frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit sacerdos vester'.
6 Qui non intellegentes, putabant, eum loqui aliquid in extasi. Quo migrante, presbiter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem ecclesiae, tamquam si iam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens: 'Tandem respexit in me Deus, cognoscens, me iustiorem esse Sidonio, largitusque est mihi hanc potestatem'.
7 Cumque per totam urbem superbus feritur, adveniente die dominico, qui inminebat post transitum sancti viri, praeparato epulo, iussit cunctos cives in domo ecclesiae invitari, dispectisque senioribus, primus recumbit in toro. Cui oblatum pincerna poculum ait: 'Domine mi, vidi somnium, quem, si permittis, edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce! erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi iudex resedebat cunctis potestate praestantior, cui adsistebant multi sacerdotum in albis vestibus, sed et promiscuae populorum turbae valde innumerabiles.
8 Verum cum haec trepidus contemplarem, conspicio eminus inter eos beatum adstare Sidonium, et cum presbitero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migravit, adtente litigantem. Quo devicto, iubet rex, ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum suggeret, dicens, te in eo scelere, propter quod prior ille damnatus fuerat, fuisse participem.
9 Verum ubi iudex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter reliquos occolere coepi et a tergo statui, tractans apud memet ipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar. Dum haec mecum tacitus volverem, amotis omnibus, remansi solus in publico vocatusque a iudice propius accedo.
10 Cuius virtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu. Et ille: 'Ne timeas, puer', inquid, 'sed vade, dic presbitero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te arcersiri deprecatus est. Tu vero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris'.
11 Haec eo loquente, exterritus presbiter, elapsum de manu calicem, reddidit spiritum; ac de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum cum satellite suo. Tale iudicium super contumaces clericos Dominus in hunc praetulit mundum, ut unus Arrii sortiretur mortem, alius tamquam Simon Magus apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur.
12 Qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra sanctum episcopum suum. Interea cum iam terror Francorum resonaret in his partibus et omnes eos amore desiderabili cupirent regnare, sanctus Abrunculus Lingonicae civitatis episcopus apud Burgondiones coepit haberi suspectus.
13 Cumque odium de die in diem cresceret, iussum est, ut clam gladio feriretur. Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum dimissus Arvernus advenit, ibique iuxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datur episcopus.
XXIV De fame Burgundiae et Ecdicio.
1 Sed tempore Sidoni episcopi magna Burgundiam famis oppressit. Cumque populi per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alemoniam largeretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, huius propinquos, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibitur. Nam invaliscente fame, misit pueros suos cum equitibus et plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantur sibi adducerent.
2 At illi euntes, cunctus pauperes, quodquod invenire potuerunt, adduxerunt ad domum eius, ibique eos per omnem tempus sterelitates pascens, ab interitu famis eximit. Fueruntque, ut multi aiunt, amplius quam quattuor milia promiscui sexus. Adveniente autem ubertate, ordinata iterum evectionem, unumquemque in loco suo restituit.
3 Post quorum discessum vox ad eum e caelis lapsa pervenit, dicens: 'Ecdici, Ecdici, quia fecisti rem hanc, tibi et simine tuo panis non deerit in sempiternum, eo quod obaudieris verbis meis et famem meam refectione pauperum saciaberis'. Quem Ecdicium mirae velocitatis fuisse, multi commemorant. Nam quadam vice multitudinem Gothorum cum decim viris fugasse perscribitur.
4 Sed et sanctos Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis prestetisse perhibetur benefitium. Extat exinde hodieque apud nos beati Sidoni epistola, in qua eum declamaturiae conlaudavit.
XXV De Euvarege persecutore.
1 Huius temporis et Euarix rex Gothorum, excidens Hispanum limitem, gravem in Galliis super christianis intulit persecutionem. Truncabat passim perversitate suae non consentientis, clericus carceribus subegebat, sacerdotis vero alius dabat exilio, alius gladio trucidabat. Nam et ipsus sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem facerit fidei.
2 Maxime tunc Novimpopulanae geminaeque Germaniae urbes ab hac tempestate depopulatae sunt. Extat hodieque et pro ac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidoni ipsius epistola, quae haec ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus ultione divina percussus interiit.
XXVI De obitu sancti Perpetui et episcopatu Volosiani ac Viri.
1 Post haec beatus Perpetuus Turonicae civitatis episcopus, impletis triginta in episcopatu annis, in pace quievit. In cuius loco Volusianus, unus ex senatoribus, subrogatus est. Sed a Gothis suspectus habitus, episcopatus sui anno septimo in Hispaniis est quasi captivus adductus, sed protinus vitam finivit.
2 In cuius loco Virus succedens, septimus post beatum Martinum ordinatur episcopus.
XXVII Quod Chlodovechus regnum accepit.
1 His ita gestis, mortuo Childerico, regnavit Chlodovechus, filius eius pro eo. Anno autem quinto regni eius Siacrius Romanorum rex, Egidi filius, apud civitatem Sexonas, quam quondam supra memoratus Egidius tenuerat, sedem habebat. Super quem Chlodovechus cum Ragnechario, parente suo, quia et ipse regnum tenebat, veniens, campum pugnae praeparare deposcit.
2 Sed nec iste distolit ac resistere metuit. Itaque inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, terga vertit et ad Alaricum regem Tholosa curso veluci perlabitur. Chlodovechus vero ad Alarico mittit, ut eum redderit; alioquin noverit, sibi bellum ob eius retentationem inferri.
3 Ad ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurrerit, ut Gothorum pavere mos est, vinctum legatis tradedit. Quem Chlodovechus receptum custodiae mancipare praecipit; regnoque eius acceptum, eum gladio clam feriri mandavit. Eo tempore multae aeclesiae a Chlodovecho exercitu depraedatae sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus involutus.
4 Igitur de quadam eclesia urceum mirae magnitudinis ac pulchritudinis hostes abstulerant, cum reliqua eclesiastici ministerii ornamenta. Episcopus autem eclesiae illius missus ad regem dirigit, poscens, ut, si aliud de sacris vasis recipere non meretur, saltim vel urceum aeclesia sua reciperit. Haec audiens rex, ait nuntio: 'Sequere nos usque Sexonas, quia ibi cuncta que adquisita sunt dividenda erunt.
5 Cumque mihi vas illud sors dederit, quae papa poscit, adimpleam'. Dehinc adveniens Sexonas, cunctum onus praedae in medio positum, ait rex: 'Rogo vos, o fortissimi proeliatores, ut saltim mihi vas istud' - hoc enim de urceo supra memorato dicebat, - 'extra partem concidere non abnuatis'. Haec regi dicente, illi quorum erat mens sanior aiunt: 'Omnia, gloriose rex, quae cernimus, tua sunt, sed et nos ipsi tuo sumus dominio subiugati.
6 Nunc quod tibi bene placitum viditur facito; nullus enim potestati tuae resistere valet'. Cum haec ita dixissent, unus levis, invidus ac facilis, cum voce magna elevatam bipennem urceo inpulit, dicens: 'Nihil hinc accipies, nisi quae tibi sors vera largitur'. Ad haec obstupefactis omnibus, rex iniuriam suam patientiae lenitate coercuit, acceptumque urceum nuntio eclesiastico reddidit, servans abditum sub pectore vulnus.
7 Transacto vero anno, iussit omnem cum armorum apparatu advenire falangam, ostensuram in campo Marcio horum armorum nitorem. Verum ubi cunctus circuire diliberat, venit ad urcei percussorem; cui ait: 'Nullus tam inculta ut tu detulit arma; nam neque tibi hasta neque gladius neque securis est utilis'.
8 Et adpraehensam securem eius terrae deiecit. At ille cum paulolum inclinatus fuisset ad collegendum, rex, elevatis manibus, securem suam capite eius defixit. 'Sic', inquid, 'tu Sexonas in urceo illo fecisti'. Quo mortuo, reliquos abscedere iubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens. Multa bella victuriasque fecit.
9 Nam decimo regni sui anno Thoringis bellum intulit eosdemque suis diccionibus subiugavit.
XXVIII Quod Chlodovechus Chrodigilde accepit.
1 Fuit igitur et Gundevechus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris, cui supra meminimus. Huic fuerunt quattuor filii: Gundobadus, Godigisilus, Chilpericus et Godomarus. Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio uxoremque eius, ligatu ad collum lapidem, aquis inmersit.
2 Huius duas filias exilio condemnavit; quarum senior mutata veste Crona, iunior Chrotchildis vocabatur. Porro Chlodovechus, dum legationem in Burgundiam saepius mittit, Chrotchildis puella repperitur a legatis eius. Qui cum ea vidissent elegantem atque sapientem et cognovissent, quod de regio esset genere, nuntiaverunt haec Chlodovecho regi.
3 Nec moratus ille ad Gundobadum legationem dirigit, eam sibi in matrimonio petens. Quod ille recusare metuens, tradidit eam viris; illeque accipientes puellam, regi velotius repraesentant. Qua visa, rex valde gavisus, suo eam coniugio sociavit, habens iam de concubina filium nomine Theudericum.
XXIX De primo eorum filio baptizato in albis defuncto.
1 Igitur ex Chrotchilde regina habuit filium primogenitum. Quem cum mulier baptismo consecrare vellit, praedicabat assiduae viro, dicens: 'Nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi neque aliis potuerunt subvenire. Sunt enim aut ex lapide aut ex ligno aut ex metallo aliquo sculpti. Nomina vero quae eis indedistis homines fuere, non dii, ut Saturnus, qui a filio ne a regno depelleretur, per fugam elapsus adseritur, ut ipse Iovis omnium stuprorum spurcissimus perpetratur, incestatur virorum, propinquarum derisor, qui nec ab ipsius sororis propriae potuit abstenere concubitum, ut ipsa ait: Iovisque et soror et coniux.
2 Quid Mars Mercuriusque potuere? Qui potius sunt magicis artibus praediti, quam divini nominis potentiam habuere. Sed ille magis coli debit, qui caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt verbo ex non extantibus procreavit, qui solem lucere fecit et caelum stillis ornavit, qui aquas reptilibus, terras animantibus, aera volatilibus adimplivit, cuius nutu terrae frugibus, pomis arbores, uvis vineae decorantur, cuius manu genus humanum creatum est, cuius largitione ipsa illa creatura omnes homini suo, quem creavit, et obsequio et benefitio famulatur'.
3 Sed cum haec regina dicerit, nullatinus ad credendum regis animus movebatur, sed dicebat: 'Deorum nostrorum iussione cuncta creantur ac prudeunt, Deus vero vester nihil posse manefestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur'. Interea regina fidelis filium ad baptismum exhibet, adornare eclesiam velis praecipit atque curtinis, quo facilius vel hoc misterio provocaretur ad credendum, qui flecti praedicationem non poterat.
4 Baptizatus autem puer, quem Ingomerem vocitaverunt, in ipsis, sicut regeneratus fuerat, albis obiit. Qua de causa commotus felle rex, non signiter increpabat regina, dicens: 'Si in nomine deorum meorum puer fuisset decatus, vixisset utique; nunc autem, quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere omnino non potuit'.
5 Ad haec regina: 'Deo', inquid, 'omnipotenti, creatori omnium, gratias ago, qui me non usquequaque iudicavit indigna, ut de utero meo genitum regno suo dignaretur adscire. Mihi autem dolore huius causae animus non attingitur, quia scio, in albis ab hoc mundo vocatus Dei obtutibus nutriendus'. Post hunc vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomere vocavit; et hic cum egrotare coepisset, dicebat rex: 'Non potest aliud, nisi et de hoc sicut et de fratre eius contingat, ut baptizatus in nomine Christi vestri protinus moriatur'.
6 Sed orante matre, Domino iubente convaluit.
XXX Bellum contra Alamannus.
1 Regina vero non cessabat praedicare, ut Deum verum cognusceret et idola neglegerit. Sed nullo modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos conmoveretur, in quo conpulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat. Factum est autem, ut confligente utroque exercitu vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internitionem ruere coepit.
2 Quod ille videns, elevatis ad caelum oculis, conpunctus corde, commotus in lacrimis, ait: 'Iesu Christi, quem Chrotchildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus victuriamque in te sperantibus tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito, ut, si mihi victuriam super hos hostes indulseris et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomine dicatus probasse se praedicat, credam tibi et in nomine tuo baptizer.
3 Invocavi enim deos meos, sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo; unde credo, eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi oboedientibus non occurrunt. Te nunc invoco, tibi credere desidero, tantum ut eruar ab adversariis meis'. Cumque haec dicerit, Alamanni terga vertentes, in fugam labi coeperunt.
4 Cumque regem suum cernirent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: 'Ne amplius, quaesumus, pereat populus, iam tui sumus'. Ad ille, prohibito bello, cohortato populo cum pace regressus, narravit reginae, qualiter per invocationem nominis Christi victuriam meruit obtenire. [Actum anno XV. regni sui.]
XXXI De baptismo Chlodovechi.
1 Tunc regina arcessire clam sanctum Remedium Remensis urbis episcopum iubet, depraecans, ut regi verbum salutis insinuaret. Quem sacerdos arcessitum secritius coepit ei insinuare, ut Deum verum, factorem caeli ac terrae, crederit, idola neglegerit, quae neque sibi neque aliis prodesse possunt. At ille ait: 'Libenter te, sanctissime pater, audiebam; sed restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deus suos; sed vado et loquor eis iuxta verbum tuum'.
2 Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnes populus pariter adclamavit: 'Mortalis deus abigimus, pie rex, et Deum quem Remegius praedicat inmortalem sequi parati sumus'. Nuntiantur haec antestiti, qui gaudio magno repletus, iussit lavacrum praeparari. Velis depictis adumbrantur plateae, eclesiae curtinis albentibus adurnantur, baptistirium conponitur, balsama difunduntur, micant flagrantes odorem cerei, totumque templum baptistirii divino respergetur ab odore, talemque ibi gratiam adstantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari.
3 Rex ergo prior poposcit, se a pontifeci baptizare. Procedit novos Constantinus ad lavacrum, deleturus leprae veteris morbum sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: 'Mitis depone colla, Sigamber; adora quod incendisti, incende quod adorasti'.
4 Erat autem sanctus Remegius episcopus egregiae scientiae et rethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita praelatus, ut Silvestri virtutebus equaretur. Est enim nunc liber vitae eius, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti delebutusque sacro crismate cum signaculo crucis Christi.
5 De exercito vero eius baptizati sunt amplius tria milia. Baptizata est et soror eius Albofledis, quae non post multum tempus migravit ad Dominum. Pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remegius consolaturiam misit epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: Anget me et satis me anget vestrae causa tristitiae, quod bonae memoriae germana vestra transiit Albofledis.
6 Sed consolare possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat quam lugere. Conversa est enim et alia soror eius Lantechildis nomen, quae in haeresim Arrianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritum sanctum, crismata est.
XXXII Bellum contra Gundobadum.
1 Tunc Gundobadus et Godegisilus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararem cum Massiliensem provintiam retinebant. Erant autem tam ille quam populi eorum Arrianae sectae subiecti. Cumque se invicem inpugnarent, auditas Godigisilus Chlodovechi regis victurias misit ad eum legationem occulte, dicens: 'Si mihi ad persequendum fratrem meum praebueris solatium, ut eum bello interficere aut de regione eiecere possim, tributum tibi, quale tu ipse vellis iniungere, annis singulis dissolvam'.
2 Quod ille libenter accipiens, auxilium ei, ubicumque necessitas poposcerit, repromisit, et statuto tempore contra Gundobadum exercitum commovit. Quo audito, Gundobadus ignorans dolum fratris, misit ad eum, dicens: 'Veni in adiuturium meum, quia Franci se conmovent contra nos et regionem nostram adeunt, ut eam capiant.
3 Ideoque simus unianimis adversus gentem inimicam nobis, ne separati invicem quod aliae gentes passi sunt perferamus'. Ad ille: 'Vadam', inquid, 'cum exercitu meo et tibi auxilium praebeam'. Moventesque simul hii tres exercitum, id est Chlodovechus contra Gundobadum et Godigiselo, cum omni instrumento belli ad castrum cui Divione nomen est pervenerunt.
4 Confligentesque super Oscaram fluvium, Godigiselus Chlodovecho coniungetur, ac uterque exercitus Gundobadi populum adteret. At ille dolum fratres, quem non suspecabatur, advertens, terga dedit fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas percurrens, Avinionem urbem ingreditur. Godigisilus vero, obtenta victuria, promissam Chlodovecho aliquam partem regni sui, cum pace discessit Viennamque triumphans, tamquam si iam totum possederit regnum, ingreditur.
5 Auctis adhuc Chlodovechus rex viribus post Gundobadum abiit, ut eum de civitate extractum interemeret. Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat, ne ei mors repentina succederet. Habebat tamen secum virum inlustrem Aredium, strinuum atque sapientem, quem ad se arcessitum, ait: 'Vallant me undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia venerunt hi barbari super nos, ut, nobis interemptis, regionem totam evertant'.
6 Ad haec Aredius ait: 'Oportit te lenire feritatem hominis huius, ne pereas. Nunc ergo, si placit in oculis tuis, ego a te fugire et ad eum transire consimulo, cumque ad eum accessero, ego faciam, ut neque te neque hanc noceant regionem. Tantum ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studias, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur' .
7 Et ille: 'Faciam', inquid, 'quaecumque mandaveris'. Haec eo dicente, vale dicens Aredius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: 'Ecce! ego humilis tuos, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum in me famulum atque fidelem et tu et posteri tui habebitis'.
8 Quem ille prumptissime colligens secum retinuit. Erat enim iocundus in fabulis, strinuns in consiliis, iustus in iuditiis et in conmisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercito circa murus urbis resedente, ait Aredius: 'Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones vellit accepere, consilium licet non egeatis, tamen fide integra ministrabam; idemque vel tibi congruum vel civitatibus erat, per quas transire diliberas.
9 Cur', inquid, 'retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, prata depascis, vineas dissecas, olivita succidis omnesque regiones fructus evertis; interim et ille nocere nihil praevalis. Mitte potius legationem et tributum, quod tibi annis singulis dissolvat, inpone, ut et regio salva sit et tu tributa dissolventi perpetuo domineris.
10 Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies'. Quo consilio rex accepto hostem patriae redire iubet ad propria. Tunc missa legationem ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa inposita reddere debeat, iubet. Ad ille et de praesenti solvit et deinceps solviturum se esse promittit.
XXXIII De interitu Godigisili.
1 Post haec resumptis viribus, iam dispiciens rege Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godigisilo fratrem suum exercitum conmovet eumque apud Viennam civitatem inclusum obsidit. Verum ubi minori populo alimenta dificere coeperunt, timens Godigiselus, ne ad se usque fames extenderetur, iussit expelli minoris populi ab urbe.
2 Quo facto, expulsus est inter citeros artifex ille, cui de aquaeducto cura manebat. Ille vero indignans, cur fuerit eiectus ab urbem cum ceteris, ad Gundobadum furibundus vadit, indicans, qualiter civitatem inrumpens ultionem exerceret in fratre. Illo quoque duci exercitum per aquaeducto directum, multis cum ferreis vectibus praecidentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum; quo cum vectibus illis per magisterium artefecis repulso, civitatem introeunt, illisque de muro sagittantibus, hi terga praeveniunt.
3 Datum autem de medio civitatis sonum bucinae, obsedentes portas capiunt apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad eclesiam hereticorum confugit ibique cum episcopo Arriano interfectus est. Denique Franci, qui apud Godigiselo erant, in unam se turrem congregant.
4 Gundobadus autem iussit, ne unus quidem ex ipsis aliquid noceretur; sed adpraehensus eos Tholosae in exilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus Burgundionibusque, qui Godigiselo consenserant. Ipse vero regionem omnem, quod nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit. Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos obpraemerent.
XXXIV Quod Gundobadus converti voluit.
1 Cum autem cognovisset, assertiones hereticorum nihil esse, a sancto Avito episcopo Viennense, Christum, filium Dei, et Spiritum sanctum aequalis Patri confessus, clam ut crismaretur expetiit. Cui ait sacerdos: 'Si vere credis hoc, quod nos ipse Dominus edocuit, debes exsequere. Ait autem: Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
2 Sic et ipsis sanctis ac dilictis suis beatis apostolis, cum de futurae persecutiones temptationibus doceret, insinuavit, dicens: Adtendete vobis ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in sinagogis suis flagellabunt vos, et ante regis et praesides stabitis propter me in testimonium illis et omnibus gentibus.
3 Tu vero cum sis rex et ad nullo adpraehendi formidas, seditionem paviscis populi, ne Creatorem omnium in publico fateares. Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis credere, ore profer in plebe. Sic enim et beatus apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
4 Sic et propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in eclesia magna, in populo gravi laudabo te. Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes. Metuens enim populum, o rex, ignorans, quia satius est, ut populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitate faveas populari.
5 Tu enim es capud populi, non populus capud tuum. Si enim ad bellum proficiscaris, tu praecedis catervas hostium, et ille quo abieris subsequuntur. Unde melius est, ut te praecedente cognoscant veritatem, quam pereunte permaneant in errorem. Nam Deus non inriditur, nec enim diligit illum qui propter terrenum regnum eum non confitetur in saeculum'.
6 Ista ille ratione confusus, usque ad exitum vitae suae in hac insania perduravit, nec publice aequalitatem Trinitatis voluit confiteri. Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Avitus; namque insurgente heresim apud urbem Constantinopolitanam tam illam quam Eutices quam quae Sabellius docuit, id est nihil divinitatis habuisse dominum nostrum Iesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit.
7 Extant exinde nunc apud nos epistolae admirabilis, quae sicut tunc heresim oppraesserunt, ita nunc eclesiam Dei aedificant. Scripsit enim humiliarum librum unum, de mundi principio et de diversis aliis conditionibus libros sex versu conpaginatus, epistolarum libros novem, inter quas supradictae contenentur epistolae.
8 Refert enim in quadam omilia, quam de rogationibus scripsit, has ipsas rogationes, quas ante ascensionis dominicae triumphum caelebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, instatutas fuisse, dum urbis illa multis terreretur prodigiis. Nam terrae moto frequenti quatiebatur, sed et cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat.
9 Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus paschalis sollemnitatis diebus, expectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hic magnae sollemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum missarum celebrarentur sollemnia, subito palatium regale intramuraneum divino igne succenditur.
10 Pavore omnibus perterritis et eclesiam egressis, credentibus, ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur aut certe disrupta tellore degiscerit, sanctus sacerdus prostratus ante altare, cum gemitu et lacrimis Domini misericordiam inpraecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio pontefecis incliti, restinxitque domus incendium flumen profluentium lacrimarum.
11 Cumque haec agerentur, adpropinquante ascensione, ut iam diximus, maiestatis dominicae, indixit populis ieiunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi helarem dispensationem. Cessantebus quoque exinde terroribus, per cunctas provintias dispersa facti fama cunctus sacerdotes imitare conmonuit, quod sacerdus fecit ex fide.
12 Quae usque nunc in Dei nomine per omnes eclesias in conpunctione cordis et contritione spiritus caelebratur.
XXXV Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt.
1 Igitur Alaricus rex Gothorum cum viderit, Chlodovechum regem gentes assiduae debellare, legatus ad eum dirigit, dicens: 'Si frater meus vellit, insederat animo, ut nos Deo propitio pariter videremus'. Quod Chlodovechus non respuens, ad eum venit. Coniunctique in insula Ligeris, quae erat iuxta vicum Ambaciensim terreturium urbis Toronicae, simul locuti, comedentes pariter ac bibentes, promissa sibi amicitia, pacifici discesserunt.
2 Multi iam tunc ex Galleis habere Francos dominos summo desiderio cupiebant.
XXXVI De Quintiano episcopo.
1 Unde factum est, ut Quintianus Rutenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur. Dicebant enim ei: 'Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram hanc. Post dies autem paucos, orto inter eum et cives scandalum, Gothos, qui in hac urbe morabantur, suspitio attigit, exprobrantibus civibus, quod velit se Francorum ditionibus subiugare; consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio.
2 Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe Rutena egrediens, Arvernus advenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum retenuit, dicens: 'Sufficit huius facultas ecclesiae, ut utrumque susteneat: tantum caritas, quam beatus praedicat apostolus, permaneat inter sacerdotes Dei'.
3 Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Arverno habebat. Reliqua vero de sancto Quintiano, tam insidiae quas pertulit quam illa quae per eum Dominus operare dignatus est, scripta sunt in libro Vitae eius.
XXXVII Bellum cum Alarico.
1 Igitur Chlodovechus rex ait suis: 'Valde molestum fero, quod hi Arriani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adiutorium, et superatis redegamus terram in ditione nostra'. Cumque placuisset omnibus hic sermo, conmoto exercitu, Pectavus dirigit. Ibi tunc Alaricus commorabatur. Sed quoniam pars hostium per territurium Turonicum transiebat, pro reverentia beati Martini dedit edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta aquamque praesumeret.
2 Quidam autem de exercitu, inventum cuiusdam pauperis faenum, ait: 'Nonne rex herbam tantum praesumi mandavit, nihil aliud? Et hoc, inquid, 'herba est. Non enim erimus transgressores praecepti eius, si eam praesumimus'. Cumque vim faciens pauperi faenum vertute tulisset, factum pervenit ad regem. Quem dicto citius gladio peremptum, ait: 'Et ubi erit spes victuriae, si beato Martino offendimus?' Satisque fuit exercitui nihil ulterius ab ac regione praesumere.
3 Ipsi vero rex direxit nuntius ad beatam basilicam, dicens: 'Ite et forsitan aliquod victuriae auspicium ab aedae sancta suscipitis'. Tunc datis muneribus, quod loco sancto exhiberent, ait: 'Si tu, Domine, adiutor mihi es et gentem hanc incredulam semperque aemulam tibi meis manibus tradere decrevisti, in ingressu basilicae sancti Martini dignare propitius revelare, ut cognuscam, quia propitius dignaberis esse famulo tuo'.
4 Maturantibus autem pueris et ad locum accedentibus iuxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilicam, hanc antefanam ex inproviso primicirius, qui erat, inposuit: Praecinxisti me, Domine, virtutem ad bellum, subplantasti insurgentes in me subtus me et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdedisti.
5 Quod psallentium audientes, Domino gratias agentes et vota beato confessori promittentes, laeti nuntiaverunt regi. Porro ille cum ad fluvium Vigennam cum exercitu advenisset, in quo loco eum transire deberit, paenitus ignorabat. Intumuerat enim ab inundationem pluviarum. Cumque illa nocte Dominum depraecatus fuisset, ut ei vadum quo transire possit dignaretur ostendere, mane facto cerva mirae magnitudinis ante eos nuto Dei flumine ingreditur, illaque vadante, populus quo transire possit agnovit.
6 Veniente autem rege apud Pictavus, dum eminus in tenturiis commoraret, pharus ignea, de basilica sancti Helari egressa, visa est ei tamquam super se advenire, scilicet ut, lumine beati confessoris adiutus Helarii, liberius hereticas acies, contra quas saepe idem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret.
7 Contestatus est autem omni exercitu, ut nec ibi quidem aut in via aliquem expoliarent aut res cuiusquam direperent. Erat in his diebus vir laudabilis sanctitatis Maxentius abba, reclausus in monastyrio suo ob Dei timore infra terminum Pictavensim. Cuius monastyrio nomen lectioni non indidimus, quia locus ille usque hodie Cellula sancti Maxenti vocatur.
8 Cuius monachi cum unum hostium cuneum ad monastyrium cernerent propinquare, abbatem exorant, ut de cellola sua egrederetur ad consolandum eos. Illoque demorante, hii timore perculsi, eum aperto ustio de cellola sua producunt. At ille in occursum hostium, quasi pacem rogaturus, perget intrepidus. Unus autem ex his evaginato gladio, ut capud eius libraret, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque retrursum ruit.
9 Ad ipse ad pedes beati viri veniam deposcens sternitur. Quod videntes reliqui, cum timore maximo ad exercitum redierunt, timentes, ne et ipse pariter interirent. Huius vero brachium beatus confessor cum oleo benedicto contrectans, inposito signo crucis, restituit sanum, eiusque obtentu monastyrio permansit inlaesum.
10 Multasque et alias virtutes operatus est, quas si quis diligenter inquiret, librum Vitae illius legens cuncta repperiet. [Anno XXV. Chlodovechi.] Interea Chlodovechus rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladense decimo ab urbe Pictava miliario convenit, et confligentibus his eminus, resistunt comminus illi.
11 Cumque secundum consuetudinem Gothi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victuriam, Domino adiuvante, obtinuit. Habebat autem in adiuturium suum filium Sygiberthi Claudi nomen Chlodericum. Hic Sygiberthus pugnans contra Alamannos apud Tulbiacensim oppidum percussus in genuculum claudicabat. Porro rex, cum, fugatis Gothis, Alaricum regem interfecisset, duo ex adverso subito advenientes, cum contis utraque ei latera feriunt.
12 Sed auxilio tam luricae quam velocis equi, ne periret, exemptus est. Maximus ibi tunc Arvernorum populus, qui cum Apollinare venerat, et primi qui erant ex senatoribus corruerunt. De hac pugna Amalaricus, filius Alarici, in Spaniam fugit regnumque patris sagaciter occupavit. Chlodovechus vero filium suum Theudoricum per Albigensim ac Rutinam civitatem ad Arvernus dirigit.
13 Qui abiens, urbes illas a finibus Gothorum usque Burgundionum terminum patris sui dicionibus subiugavit. Regnavit autem Alaricus annos XXII. Chlodovechus vero apud Burdigalinsi urbe hiemem agens, cunctos thesauros Alarici a Tholosa auferens, Ecolisnam venit. Cui tantam Dominus gratiam tribuit, ut in eius contemplatione muri sponte corruerent.
14 Tunc, exclusis Gothis, urbem suo dominio subiugavit. Post haec, patrata victuria, Turonus est regressus multa sanctae basilicae beati Martini munera offerens.
XXXVIII De patriciato Chlodovechi regis.
1 Igitur ab Anastasio imperatore codecillos de consolato accepit, et in basilica beati Martini tunica blattea indutus et clamide, inponens vertice diademam. Tunc ascenso equite, aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii et eclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate benignissima erogavit, et ab ea die tamquam consul aut augustus est vocitatus.
2 Egressus autem a Turonus Parisius venit ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad eum venit.
XXXIX De Licinio episcopo.
1 Denique migrante Eustochio Turonorum episcopo, VIII. post sanctum Martinum Licinius Turonicis episcopus ordinatur. Huius tempore bellum superius scriptum gestum est. Et huius tempore Chlodovechus rex Turonus venit. Hic fertur in Oriente fuisse ac loca visitasse sanctorum ipsamque adisse Hierusolimam et loca passionis ac resurrectionis dominicae, quae in evangeliis legimus, saepe vidisse.
XL De interitu Sigiberthi senioris et fili eius.
1 Cum autem Chlodovechus rex apud Parisius moraretur, misit clam ad filium Sigyberthi, dicens: 'Ecce! pater tuus senuit et pededibile claudicat. Si illi', inquid, 'moreretur , recte tibi cum amicitia nostra regnum illius reddebatur'. Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridiae in tenturia sua obdormiens, inmissis super eum filius percussoribus eum ibidem interfecit, tamquam regnum illius possessurus.
2 Sed iuditio Dei in foveam, quam patri hostiliter fodit, incessit. Misit igitur nuntius ad Chlodovechum regem de patris obito nuntiantes atque dicentes: 'Pater meus mortuos est, et ego thesaurus cum regnum eius paenes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent bona voluntate transmittam'.
3 Et illi: 'Gratias', inquid, 'tuae voluntate ago et rogo, ut venientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus'. Quibus venientibus iste patris thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: 'In hanc arcellolam solitus erat pater meus numismata auri congerere'. - 'Inmitte', inquiunt illi, 'manum tuam usque ad fundum et cuncta reppereas'.
4 Quod cum fecisset et esset valde declinus, unus elevata manu bipinnem cerebrum eius inlisit, et sic quae in patre egerat indignus incurrit. Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sygibertus vel filius eius, in eodem loco adveniens, convocavit omnem populum illum, dicens: 'Audite, quid contingerit.
5 Dum ego', inquid, 'per Scaldem fluvium navigarem', Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interficere vellim. Cumque ille per Buconiam silvam fugiret, inmissis super eum latruncolis, morti tradidit et occidit. Ipse quoque dum thesaurus eius aperit, a nescio quo percussus interiit.
6 Sed in his ego nequaquam conscius sum. Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere, quod fieri nefas est. Sed quia haec evenerunt, consilio vobis praebeo, si videtur acceptum: convertimini ad me, ut sub meam sitis defensionem'. At ille ista audientes, plaudentes tam parmis quam vocibus, eum clypeo evectum super se regem constituunt.
7 Regnumque Sigyberthi acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni adscivit. Prosternebat enim cotidiae Deus hostes eius sub manu ipsius et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo et facerit quae placita erant in oculis eius.
XLI De interitu Chararici et fili eius.
1 Post haec ad Chararicum dirigit. Quando autem cum Siagrio pugnavit, hic Chararicus, evocatus ad solatium Chlodovechi, eminus stetit, neutre adiuvans parti; sed eventum rei expectans, ut cui evenerit victuriam, cum illo et hic amicitia conligaret. Ob hanc causam Chlodovechus indignans, contra eum abiit.
2 Quem circumventum dolis coepit cum filio vinctusque totondit et Chararicum quidem presbiterum, filio vero eius diaconem ordinari iubet. Cumque Chararicus de humilitate sua conquireret et fleret, filius eius dixisse fertur: 'In viridi', inquid, 'lignum hae frondis succisae sunt nec omnino ariscunt, sed velociter emergent, ut crescere queant; utinam tam velociter qui haec fecit intereat!' Quod verbum sonuit in aures Chlodovechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad crescendum laxare ipsumque interficere.
3 At ille iussit eos pariter capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populis adquesivit.
XLII De interitu Ragnachari et fratrum eius.
1 Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum tam effrenis in luxoria, ut vix vel propinquis quidem parentibus indulgeret. His habebat Farronem consiliarium simili spurcitia lutolentum, de quo fertur, cum aliquid aut cibi aut muneris vel cuiuslibet rei regi adlatum fuisset, dicere solitum, hoc sibi suoque Farroni sufficere.
2 Pro qua re Franci maxima indignatione tumibant. Unde factum est, ut, datis aureis sive armellis vel baltheis, Chlodovechus, sed totum adsimilatum auro - erat enim aereum deauratum sub dolo factum - haec dedit leudibus eius, ut super eum invitaretur. Porro cum exercitum contra eum commovisset, et ille speculatores plerumque ad cognuscendum transmitteret, reversis nuntiis, interrogat, quam valida haec manus foret.
3 Qui responderunt: 'Tibi tuoque Farroni est maximum supplimentum' . Veniens autem Chlodovechus, bellum contra eum instruit. At ille devictum cernens exercitum suum, fuga labi parat, sed ab exercitum conpraehensus ac ligatis postergum manibus in conspectu Chlodovechi una cum Richario fratre suo perducetur.
4 Cui ille: 'Cur', inquid, 'humiliasti genus nostrum, ut te vincere permitteris? Melius enim tibi fuerat mori'. Et elevatam securem capite eius defixit, conversusque ad fratrem eius, ait: 'Si tu solatium fratri tribuissis, allegatus utique non fuisset'; similiter et hunc secure percussum interfecit.
5 Post quorum mortem cognuscent proditores eorum, aurum, quod a regi acceperant, esse adulterum. Quod cum rege dixissent, ille respondisse fertur: 'Merito', inquid, 'tale aurum accepit, qui domino suo ad mortem propria voluntate deducit'; hoc illis quod viverent debere sufficere, ne male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent.
6 Quod ille audientes, optabant gratiam adipisci, illud sibi adserentes sufficere, si vivere mererentur. Fuerunt autem supradicti regis propinqui huius; quorum frater Rignomeris nomen apud Cinomannis civitatem ex iusso Chlodovechi est interfectus. Quibus mortuis, omnem regnum eorum et thesaurus Chlodovechus accepit.
7 Interfectisque et aliis multis regibus vel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatavit. Tamen, congregatis suis quadam vice, dixisse fertur de parentibus, quos ipse perdiderat: 'Vae mihi, qui tamquam peregrinus inter extraneus remansi et non habeo de parentibus, qui mihi, si venerit adversitas, possit aliquid adiuvare'.
8 Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte potuisset adhuc aliquem repperire, ut interficeret.
XLIII De obitu Chlodovechi.
1 His ita transactis, apud Parisius obiit, sepultusque in basilica sanctorum apostolorum, quam cum Chrodechilde regina ipse construxerat. Migravit autem post Vogladinse bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni eius anni triginta; [aetas tota XLV anni]. A transitu ergo sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit XI. annus episcopatus Licini Toronici sacerdotes, supputantur anni CXII. Chrodechildis autem regina post mortem viri sui Toronus venit, ibique ad basilica beati Martini deserviens, cum summa pudititia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisius visitans.
Liber III
Praefatio.
1 Vellim, si placet, parumper conferre, quae christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint et quae hereticis eandem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem, qualiter illam Abraham veneratur ad elicem, Iacob praedicat in benedictionem, Moyses cognuscit in sentem, populus sequitur in nubem eandemque paviscit in montem, vel qualiter eam Aaron portat in logium, aut David vaticinatur in psalmum, orans innovari se per spiritum rectum, nec sibi auferri spiritum sanctum, atque se confirmari per spiritum principalem.
2 Magnum et hic ego cerno mistirium, quod scilicet, quem heretici minorem adserunt, principalem vox prophetica nuntiavit. Sed haec, ut diximus, omissa, ad nostra tempora revertamur. Arrius enim, qui huius iniquae sectae primus iniquosque inventur fuit, interiora in secessum deposita, infernalibus ignebus subditur, Hilarius vero beatus individuae Trinitatis defensor, propter hanc in exilium deditus, et patriae et paradiso restauratur.
3 Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsus hereticos adiuturium eius oppraesset regnumque suum per totas Gallias dilatavit; Alaricus hanc denegans, a regno et populo atque ab ipsa, quod magis est, vita multatur aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit, heretici vero nec adquerunt melius, sed quod videntur habere, aufertur ab eis.
4 Probavit hoc Godigisili, Gundobadi atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt. Nos vero unum atque invisibilem et inmensum, inconpraehensibilem, inclitum, perennem atque perpetuum Dominum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti; confitemur et trinum in unitate propter aequalitatem substantiae, deitatis, omnipotentiae vel virtutis; qui est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans.
I De filiis Chlodovechi.
1 Defuncto igitur Chlodovecho regi, quattuor filii eius, id est Theudoricus, Chlodomeris, Childeberthus atque Chlothacharius, regnum eius accipiunt et inter se aequa lantia dividunt. Habebat iam tunc Theudoricus filium nomen Theudobertum, elegantem atque utilem. Cumque magna virtute pollerent et eis de exercitu rubor cupiosus inesset, Amalaricus, filius Alarici, rex Hispaniae sororem eorum in matrimonio postolat, quod ille clementer indulgent et eam ipse in regionem Hispaniae cum magnorum ornamentorum mole transmittunt.
II De episcopatu Dinifi, Apollonaris atque Quinciani.
1 Licinio autem urbis Toronicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit. Apud Arvernus vero post obitum beati Aprunculi sanctus Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quattuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicissimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutino eiectus fuerat, eligisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollonaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: 'Sufficiat, domne sancte, senectute tuae, quod es episcopus ordenatus.
2 Permittat', inquiunt, 'pietas tua servo tuo Apollonari locum huius honoris adipisci. Ille vero, cum ad hunc apicem ascenderet, sicut tibi placitum fuerit obsequitur; tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in onmibus iussioni, tantum ut humili suggestioni nostrae aurem benignitatis acommodis'. Quibus ille: 'Quid ego', inquid, 'praestabo, cuius potestati nihil est subditum? Sufficit enim, ut oratione vacans cottidianum mihi victum praestet eclesia'.
3 Ille autem haec audientes, Apollonarem ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit; quod quattuor abutens minsebus, migravit a saeculo. Cum autem haec Theudorico nuntiatum fuisset, iussit inibi sanctum Quintianum constitui et omnem ei potestatem tradi eclesiae, dicens: 'Hic ob nostri amoris zelo ab urbe sua eiectus est'.
4 Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedra Arverne eclesiae locaverunt; qui quartus decimus eclesiae illi praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationes eius, scripta sunt in libro, quem de eius vita conposuimus.
III Quod Dani Gallias appetierunt.
1 His ita gestis, Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum evectu navale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec navis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus.
2 Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus navali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit.
IV De Thoringorum regibus.
1 Porro tunc apud Thoringus tres fratres regnum gentis illius retinebant, id est Badericus, Hermenefredus atque Berthacharius. Denique Hermenefredus Berthacharium, fratrem suum, vi oppraemens, interfecit. Is moriens, Radegundem filiam orfanam dereliquid; reliquid enim et alius filius, de quibus in sequente scribemus.
2 Hermenefrede vero uxor iniqua atque crudelis Amalaberga nomen inter hos fratres bellum civile dissimenat. Nam veniens quadam die ad convivium vir eius, mensam mediam opertam repperit. Cumque uxori, quid sibi hoc vellit, interrogaret, respondit: 'Qui', inquid, 'a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum'.
3 Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit ac per occultus nuntius Theudoricum regem ad eum persequendum invitat, dicens: 'Si hunc interfecis, regionem hanc pari sorte dividimus'. Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Coniunctique simul fidem sibi invicem dantis, egressi sunt ad bellum.
4 Confligentisque cum Baderico, exercitum eius adterunt ipsumque obtruncant gladio, et obtenta victuria, Theudoricus ad propria est reversus. Protenus Hermenefredus oblitus fidei suae, quod regi Theudorico indulgere pollicitus est, implere dispexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia.
V Quod Sigimundus filium suum interfecit.
1 Igitur mortuo Gundobado, regnum eius Sigimundus filius obtenuit, monastiriumque Acaunensim sollerti cura cum domibus basilicisque aedificavit; qui, perditam priorem coniugem, filiam Theudorici regis Italici, de qua filium habebat nomen Sigiricum, aliam duxit uxorem, quae valide contra filium eius, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit.
2 Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnusceret, commotus felle diceret ad eam: 'Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contegerent, quae dominae tuae, id est matre meae, fuisse nuscuntur'. At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: 'Hic iniquos regnum tuum possedere desiderat, teque interfecto, eum usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum, quod avus eius Theudoricus Italiae tenuit, et iste possedeat.
3 Scit enim, quod te vivente haec non potest adimplere, et nisi tu cadas, ille non surgat'. His et huiuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilium utens, iniquus extitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium iubet; cui dormiente orarium sub collo positum ac sub mento legatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est.
4 Quo facto pater sero iam paenetens, super cadaver exanime ruens, flere coepit amarissimae. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: 'Te', inquid, 'plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saevissimus; nam hunc, qui innocens iugulatus est, necessarium non est plangi'. Nihilominus ille ad sanctus Acaunenses abiens, per multus dies in fletu et ieiuniis durans, veniam praecabatur.
5 Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio prosequente. Huius filiam rex Theudoricus accepit.
VI De interitu Chlodomeris.
1 Chrodechildis vero regina Chlodomerem vel reliquos filius suos adloquitur, dicens: 'Non me paeneteat, carissimi, vos dulciter enutrisse; indignate, quaeso, iniuriam meam et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindecate'. Haec illi audientes, Burgundias petunt et contra Sigimundum vel fratrem eius Godomarum dirigunt.
2 Devictumque exercitum eorum, Godomarus terga vertit. Sigimundus vero, dum ad Sanctos Acaunos fugire nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur atque, infra terminum Aurilianensim urbis in costodia positus, detenetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus, resumptis viribus, Burgundionis colligit regnumque recipit.
3 Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere distinat. Cui a beato Avito abbate, magno tunc tempore sacerdote, dictum est: 'Si', inquid, 'respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victuriam obtenibis; si vero eos occidens, tu ipse in manibus inimicorum traditus, simili sorte peribis; fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et coniugi ac liberis eius'.
4 Quod ille abscultare dispiciens consilium eius, ait: 'Stultum consilium esse puto, ut, inimicos domui relictus, contra reliquos eam, eosque a tergo, hunc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victuria patrabitur, si unus ab alio separetur; quo interfecto, facile et alius morte poterit distinare'.
5 Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Colomnam Aurilianinsim urbis vicum in puteum iactare praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium Theudoricum regem. Ille autem iniuriam soceri sui vindecare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Visorontiam locum urbis Viennensis coniuncti fuissent, cum Godomaro confligunt.
6 Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset et Chlodomeris insequeretur ac de suis non modico spatio elongatus esset, adsimilantes illi signum eius, dant ad eum voces, dicentes: 'Huc, huc convertere! Tui enim sumus'. At ille credens, abiit inruitque in medio inimicorum. Cuius amputatum caput et conto defixum elevant in sublimi.
7 Quod Franci cernentes atque cognuscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus, Godomarum fugant, Burgundionis oppraemunt patriamque in suam redigunt potestatem. Nec moratus Chlothacharius uxorem germani sui Guntheucam nomine sibi in matrimonio scciavit. Filios quoque eius Chrodichildis regina, exactis diebus luctus, secum recipit ac tenuit; quorum unus Theudoaldus, alter Guntharius, tertius Chlodovaldus vocabatur.
8 Godomarus iterum regnum recepit.
VII Bellum contra Thoringus.
1 Post Theudoricus non inmemor periurias Hermenefrede regis Thoringorum Chlothacharium fratrem suum in solatio suo vocat et adversum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem praedae, si eisdem munus victuriae divinitus conferritur. Convocatis igitur Francis, dicit ad eos: 'Indignamini, quaeso, tam meam iniuriam quam interitum parentum vestrorum, ac recolite, Thoringus quondam super parentes nostros violenter advenisse ac multa illis intulisse mala.
2 Qui, datis obsidibus pacem cum his inire voluerunt, sed ille obsedes ipsus diversis mortibus peremerunt et inruentes super parentes nostros, omnem substantiam abstullerunt, pueros per nervos femorum ad arbores appendentes, puellas amplius ducentas crudeli nece interfecerunt, ita ut, legatis brachiis super equorum cervicibus, ipsique acerrimo moti stimulo per diversa petentes, diversis in partebus feminas diviserunt.
3 Aliis vero super urbitas viarum extensis, sudibusque in terra confixis, plaustra desuper onerata transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus avibusque eas in cibaria dederunt. Nunc autem Herminefredus quod mihi pollicitus est fefellit et omnino haec adimplire dissimulat. Ecce! verbum directum habemus: Eamus cum Dei adiuturio contra eos!' Quod ille audientes et de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententiam Thoringiam petierunt.
4 Theudoricus autem, Chlothacharium fratrem et Theudobertum filium in solatio suo adsumptos, cum exercito abiit. Thoringi vero venientibus Francis dolos praeparant. In campum enim, quo certamen agi debebant, fossas effodiunt, quarum ora operta denso cispete planum adsimilant campum. In his ergo foveis, cum pugnare coepissent, multi Francorum equites conruerunt, et fuit eis valde inpedimentum; sed post cognitum hunc dolum, observare coeperunt.
5 Denique cum se Thoringi caedi vehementer viderent, fugato Hermenefredo rege ipsorum, terga vertunt et ad Onestrudem fluvium usque perveniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis facta est, ut alveos fluminis a cadaverum congeriae repleretur et Franci tamquam per pontem aliquod super eos in litus ulteriore transirent.
6 Patratam ergo victuriam, regionem illam capessunt et in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens, Radegundem, filiam Bertecharii regis, secum captivam abduxit sibique eam in matrimonio sociavit; cuius fratrem postea iniuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste, monastyrium sibi intra Pectavensem urbem construxit.
7 Quae orationibus, ieiuniis atque elymosinis praedita, in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti regis in Thoringiam essent, Theudoricus Chlothacharium, fratrem suum, occidere voluit, et praeparatis occulte cum arma viris, eum ad se vocat, quasi secricius cum eo aliquid tractaturus, expansumque in parte domus illius tenturium de uno pariete in altero, armatus post eum stare iubet.
8 Cumque tenturium illud esset brevior, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus est domum. Theudoricus vero intellegens, hunc haec cognovisse, fabulam fingit et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens, qualiter dolum suum deleniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit.
9 Chlothacharius autem vale dicens et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudoricus vero quaeritur ad suos, nullam extantem causam suum perdedisse catinum, et ad filium suum Theudobertum ait: 'Vade ad patruum tuum et roga, ut munus, quod ei dedi, tibi sua voluntate concedat'. Qui abiens, quod petiit inpetravit.
10 In talibus enim dolis Theudoricus multum callidus erat.
VIII De interitu Hermenifredi.
1 Idem vero regressus ad propria, Hermenefredum ad se data fidem securum praecipit venire, quem et honorificis ditavit muneribus. Factum est autem, dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo inpulsus, de altitudine muri ad terram corruit ibique spiritum exalavit.
2 Sed qui eum exinde deiecerit, ignoramus; multi tamen adserunt, Theudorici in hoc dolum manifestissime patuisse.
IX Quod Childeberthus Arvernus abiit.
1 Cum autem adhuc Theudoricus in Thoringiam esset, Arvernus sonuit, eum interfectum fuisse. Archadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childeberthum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernus vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus iugeri partibus discerni possit.
2 Dicere enim erat solitus rex: 'Vellim umquam Arvernam Lemanem, quae tantae iocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere'. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portae civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisam Archadius serram unius portae eum civitati intromisit.
3 Dum haec agerentur, nuntiatur, Theudoricum vivum de Thoringiam fuisse regressum.
X De interitu Amalarici.
1 Quod certissime Childeberthus cognoscens, ab Arverno rediit et Hispaniam propter sororem suam Chlotchildem dirigit. Haec vero multas insidias ab Amalarico viro suo propter fidem catholicam patiebatur. Nam plerumque procedente illa ad sanctam eclesiam, stercora et diversos fetores super eam proieci imperabat, ad extremum autem tanta eam crudilitate dicitur caecidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret, unde ille maxime commotus, Hispanias appetivit.
2 Amalaricus vero haec audiens, naves ad fugiendum parat. Porro inminente Childebertho, cum Amalaricus navem deberet ascendere, ei in mentem venit, multitudinem se praetiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. Cumque ad eosdem petendus in civitatem regrederetur, ab exercitu a porto exclusus est.
3 Videns autem, se non posse evadere, ad eclesiam christianorum confugire coepit. Sed priusquam limina sancta contingerit, unus emissam manum lanciam eum mortali ictu sauciavit, ibique decidens reddedit spiritum. Tunc Childeberthus cum magnis thesauris sororem adsumptam secum adducere cupiebat, quae, nescio quo casu, in via mortua est, et postea Parisius adlata, iuxta patrem suum Chlodovechum sepulta est.
4 Childeberthus vero inter reliquos thesauros ministeria eclesiarum praetiosissima detulit. Nam sexaginta calices, quindecim patenas, viginti evangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro ac gemmis praetiosis ornatas. Sed non est passus ea confringi. Cuncta enim eclesiis et basilicis sanctorum dispensavit ac tradidit.
XI Quod Childeberthus Burgundias abiit.
1 Quod Childeberthus et Chlotharius Burgundias, Theudericus Arvernus abiit. Post haec Chlothacharius et Childeberthus Burgundia petere distinant. Convocatusque Theudoricus in solatio eorum, ire noluit. Franci vero, qui ad eum aspiciebant, dixerunt: 'Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dispexeris, te relinquimus et illos sequi satius praeoptamus'.
2 At ille infidelis sibi exhistimans Arvernus, ait: 'Me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam adsumatis. Tantum hos ne sequamini!' His promissionibus hi inlecti suam voluntatem facere repromittunt.
3 Ille vero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitu cuncta regionis praedam cum hominibus in suis regionibus transferre permittere. Chlothacharius vero et Childeberthus in Burgundiam dirigunt, Agustidunumque obsedentes, cunctam, fugato Godomaro, Burgundiam occupaverunt.
XII De excidio regionibus Arvernae.
1 Theudoricus vero cum exercitu Arverno veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea Archadius sceleris illius auctor, cuius ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberthi regis. Placidina vero, mater eius, et Alchima, soror patris eius, conpraehensae apud Cadurcum urbem, rebus ablatis, exsilio condemnatae sunt.
2 Rex igitur Theudoricus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbana castra fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circuit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent resque pauperum, quae ibidem fuerant adgregatae, diripiunt et multa in hoc loco perpetrant mala.
3 Verumtamen auctores scelerum ab spiritu inmundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: 'Cur nos, martyr sanctae, sic crucias?' - sicut in libro virtutum eius conscripsimus.
XIII De Lovolautro et Meroliacensae castro.
1 Lovolautrum autem castro hostis expugnant Proculumque presbiterum, qui quondam sanctum Quintiano iniuriam intulerat, ad altarium eclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo, ob illius causa fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum, quid usque illa die defensatum est. Nam cum eum hostes expugnare non possent, ad propria iam redire disponerent, audientes haec obsessi, iam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait apostolus: Cum dixerint: 'Pax et securitas' , tunc repentinus superveniet interitus.
2 Denique per ipsius Proculi presbiteri servum iam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque vastato castello ducerentur captivi, inmanis pluvia, quae per triginta dies fuerat abnegata, discendit. Tunc obsessi Meroliacensis castrio, ne captivi abducerentur, redemptione data, liberantur. Sed haec ignavia eorum effecit; caster enim propria natura monitus erat.
3 Nam centenum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, sine murorum structione, in medio autem ingens stagnum aquae liquore gratissimum, ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus defluat aquae vivae. Sed in tam grande spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant frugesque in habundantiam collegant.
4 Huius munitionis tutamine elati qui obsessi erant, egressi foras, ut, arreptum aliquid praedae, iterum se intra castelli septa reconderent, ab hostibus conpraehensi sunt. Erant autem quinquaginta viri. Tunc ante ora parentum, vinctis postergum manibus, oblati, inminente iam gladio, adquiverunt obsessi, ne hi interfecerentur, singulos treantes dare in redemptionem suam.
5 Theudoricus autem ab Arverno discendens, Sigivaldum, parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquid. Erat ibi tunc temporis quidam Lytigius ex minoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctos episcopus pedibus eius prosterneret, numquam, ut se ei subderet, movebatur, ita ut quadam vice uxori quae sanctos ficerat, pro ridiculo indicaret.
6 Quae melioris intellegentiae modo commota, ait: 'Si ita est hodie pessumdatus, numquam eregeris'. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens, numquam Arverno regressus est.
XIV De interitu Munderici.
1 Mundericus igitur, qui se parentem regium adserebat, [multa] elatus superbia, ait: 'Quid mihi et Theudorico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut ille. Egrediar et collegam populum meum atque exegam sacramentum ab eis, ut sciat Theudoricus, quia rex sum ego, sicut et ille'. Et egressus coepit seducere populum, dicens: 'Princeps ego sum.
2 Sequimini me, et erit vobis bene'. Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum fidelitatis et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudoricus conperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: 'Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe'.
3 Dolosae enim haec Theudoricus dicebat, scilicet ut, cum ad eum venissit, interficeretur. Ille vero noluit, dicens: 'Ite; renuntiate rege vestro, quia rex sum sicut et ille'. Tunc rex commovere iussit exercitum, quo oppressus vi puneretur. Quod ille cognuscens et se non praevalens defensare, Victuriaci castri murus expetens cum rebus omnibus, in eo se studuet commonere, his secum quos seduxerat adgregatis.
4 Igitur commotus exercitus castrum vallat ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: 'Stemus fortes et usque ad mortem pariter demicemus et non subdamur inimicis'. Cumque exercitus a circuitu incontra iacula transmitteret nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt haec regi.
5 At ille misit quendam de suis Aregisilum nomine dixitque ei: 'Vidis', inquid, 'quod praevaleat hic perfedus in contumacia sua; vade et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum et dele memoriam eius a regno nostro'. Qui abiens, fecit iuxta quod ei praeceptum fuerat.
6 Dederat tamen prius signum populo, dicens: 'Cum ego haec et haec locutus fuero, statim inruentes interficite eum'. Ingressus autem Aregisilus, ait Munderico: 'Quousque hic resedis tamquam unus ex insipientibus? Numquid poteris diu regi resistere? Ecce ablatum tibi cibum! Cum te famis oppraesserit, ultro egredieris et traderis in manus inimicorum et morieris quasi unus ex canibus.
7 Audi potius consilium meum et subde te regi, ut vivere possis tu et fili tui'. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: 'Si egredior, conpraehensus a regi interficior et ego et fili mei vel omnes amici, qui mecum sunt adgregati'. Cui Aregisilus ait: 'Noli timere, sed, si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa et sta securus coram regi.
8 Ne timeas, sed eris cum eum, sicut prius fuisti'. Ad haec Mundericus respondit: 'Utinam securus sim, quod non interficiar!' Tunc Aregisilus, positis super altarium sanctum manibus, iuravit ei, ut securus egrederetur. Data igitur sacramenta, egredibatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili, populus autem spectabat a longe aspiciens eum.
9 Tunc pro signo ait Aregisilus: 'Quid aspicitis tam intenti, o populi? An numquid non vidistis prius Mundericum?' Et statim inruit populus in eum. At ille intellegens, ait: 'Evidentissime cognusco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum; verumtamen dico tibi, quia periuriis me decipisti, te vivum ultra nullus aspiciet'.
10 Et emissa lancea in scapulis eius, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatumque deinceps Mundericus gladium, cum suis magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exalavit, interficere quemcumque adsequi potuisset non distitit. Quo interfecto, res eius fisco conlatae sunt.
XV De captivitate Attali.
1 Theudoricus vero et Childiberthus foedus inierunt, et dato sibi sacramento, ut nullus contra alium moveretur, obsedes ab invicem acciperunt, quo facilius firmarentur, quae fuerant dicta. Multi tunc fili senatorum in hac obsidione dati sunt, sed orto iterum inter reges scandalum, ad servicium publicum sunt addicti; et quicumque eos ad costodiendum accepit, servus sibi ex his fecit.
2 Multi tamen ex eis per fugam lapsi, in patriam redierunt, nonnulli in servitio sunt retenti. Inter quos Attalus, nepus beati Gregori Lingonici episcopi, ad publicum servitium mancipatus est custusque equorum distinatus. Erat enim intra Treverici termini territurio cuidam barbaro serviens. Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum pueros distinavit, qui inventum, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens: 'Hic tali generatione decem auri libras redimi debet'.
3 Quibus redeuntibus, Leo quidam ex cocina domini sui ait: 'Utinam me permitteris, et forsitan ego poteram eum reducere de captivitate'. Gaviso autem domino, directus venit ad locum voluitque puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tunc locatum secum hominem quendam, ait: 'Veni mecum et venunda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum praetium meum, tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decrevi'.
4 Accepta vero sacramenta, homo ille abiit, et vinditum duodecim aureis, discessit. Sciscitatus autem emptor rudi famulo, quid opere sciret, respondit: 'In omnibus, quae mandi debent in mensis dominorum, valde scitus sum operari, nec metuo, quod repperire possit similis mei in hac scientia. Verum enim dico tibi, quia, etiam si regi epulum cupias praeparare, fercula regalia conponere possum, ne quisquam a me melius'.
5 Et ille: 'Ecce enim dies solis adest' - sic enim barbaries vocitare diem dominecum consueta est -, 'in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea. Rogo, ut facias mihi prandium, quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus'. Et ille: 'Iubeat', inquid, 'dominus meus congregari pullorum gallinatiorum multitudinem, et faciam quae praecipis'.
6 Praeparatis ergo quae dixerat puer, inluxit dominica dies, fecitque aepulum magnum diliciisque refertum. Aepulantibus autem omnibus et laudantibus prandium, parentes illius discesserunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in prumptu, diligebatque eum valde, et omnibus qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta.
7 Post anni vero curriculum, cum iam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, qui erat domi proximus, cum Attalo puero, custode equorum; et decubans in terram cum eo a longe, aversis dorsis, ut non cognuscerentur, quod loquerentur simul, dicit puero: 'Tempus est enim, ut iam cogitare de patria debeamus.
8 Ideoque moneo te, ut hac nocte, cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non depraemaris, sed, cum primum te vocitavero, adsis et ambulemus'. Vocaverat enim barbarus ille multos parentum suorum ad aepulum, inter quos erat et gener eius, qui acceperat filiam illius. Media autem nocte a convivio surgentibus et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porregensque ei bibere, in metatum eius.
9 Ait ad eum homo: 'Dic tu, o creditor soceri mei, sic valeas, quando enim voluntatem adhibibis, ut, adsumptis equitibus eius, eas in patriam tuam?' Hoc quasi ioco delectans dixit. Similiter et ille ioculariter respondens viritatem, ait: 'Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit'. Et ille: 'Utinam', inquid, 'costodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis adsumas!' Et ridentes discesserunt.
10 Dormientibus autem cunctis, vocavit Leo Attalum, stratisque equitibus, interrogat, si haberet gladium. Respondit: 'Non est mihi nisi tantum lancea parvula'. At ille ingressus mansionem domini sui, adpraehendit scutum eius ac frameam. Quo interrogante, quis esset aut quid sibi vellit, respondit: 'Ego sum Leo servus tuus, et suscito Attalo, ut surgat velocius et deducat equos ad pastum; detenitur enim sopore quasi ebrius'.
11 Qui ait: 'Fac ut libet'. Et haec dicens, obdormivit. Ille vero egressus foris, monivit puerum arma, invenitque ianuas atrii divinitua reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia caballorum; et gratias agens Deo, sumptis reliquis equitibus secum, discesserunt, unum etiam volucrum cum vestimentis tollentes.
12 Venientes autem ad Musellam fluvium, ut transirent, cum detenerentur a quibusdam, relictis equitibus et vestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam, et inter obscura noctis ingressi silvas, latuerunt. Tertia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant.
13 Tunc nutu Dei repertam arborem plenam pomis, qua vulgo pruna vocant, comedunt, et parumper sustentati, ingressi sunt iter Campaniae. Quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium dixeruntque: 'Prosternamus terrae, ne appareamus hominibus venientibus'. Et ecce! ex inproviso sterps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes proiecerunt se terrae cum evaginatis gladiis, scilicet ut, si adverterentur, confestim se quasi ab inprobis framea defensarent.
14 Verumtamen cum venissent in loco illo, coram sterpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam proiecerent: 'Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles nec repperiri possunt; verum dico per salutem meam, quia, si invenirentur, unum patibulum condemnari et alium gladiorum ictibus in frustra discerpi iubebam'.
15 Erat enim barbarus ille, qui haec agebat, dominus eorum de Remense urbe veniens, hos inquirens, et repperisset utique in via, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc, motis equitibus, discesserunt. Hi autem nocte ipsa adtigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati, ubinam esset domus Paulelli presbiteri, indicavit eis.
16 Qui dum per plateam praeterirent, signum ad matutinus motum est - erat enim dies dominica -, pulsantesque ianuam presbiteri, ingressi sunt, exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbiter: 'Vera est enim visio mea. Nam videbam duas in hac nocte columbas advolare et consedere in manu mea, ex quibus una alba, alia autem nigra erat'.
17 Dixitque puer presbitero: 'Indulgeat Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid victu praebeas; quarta enim inluciscit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus'. Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum vino et panem et abiit ad matutinus. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens puerus; sed inlusus a presbitero, regressus est.
18 Presbiter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumptis pueri epulo viribus, per duos dies in domo presbiteri conmorantes, abscesserunt, et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali, nepotis sui; Leonem autem a iugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitae suae.
XVI De Sigivaldo.
1 Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi eius non desistebant a furtis, homicidiis ac superventis diversisque sceleribus, nec ullus muttiri ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensim, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliam reliquerat, temerario auso pervaderet.
2 Sed cum ingressus in domo illa fuisset, statim amens effectus, lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basterna ut in aliam villam transtulit, sanum recipit. Et accedens, exposuit ei omnia, quae pertulerat. Quod ille audiens, vota beato martiri vovens, quae vi abstulerat duplicata restituit.
3 Meminimus et huius virtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani.
XVII De episcopis Turonicis.
1 Igitur Dinifio episcopo apud Toronus dicedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex iusso Chlodomeris regis, cui supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strinuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrodigilde regine, tribus annis Toronicam rexerunt eclesiam.
2 Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex, priusquam ad vigilias discenderet, iussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit.
3 Unde indubitatum est, veneno eum fuisse negatum. Quo decedente, Iniuriosus unus e civibus quintus decimus post beatum Martinum cathedram pontificalem sortitus est.
XVIII De interitu filiorum Chlodemeris.
1 Dum autem Chrodigildis regina Parisius moraretur, videns Childeberthus, quod mater sua filius Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus ac metuens, ne favente regine admitterentur in regno, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: 'Mater nostra filius fratris nostri secum retinet et vult eos regno donari; debes velociter adesse Parisius, et habito communi consilio, pertractare oportet, quid de his fieri debeat, utrum incisa caesariae ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis regnum germani nostri inter nosmet ipsus aequalitate habita dividatur'.
2 De quibus ille verbis valde gavisus, Parisius venit. Iactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos coniungi regis, quasi parvolus illos elevaturus in regno. Coniuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: 'Dirige parvolus ad nos, ut sublimentur in regno'.
3 Ad illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu putuque, direxit eos, dicens: 'Non me puto amisisse filium, si vos videam in eius regno substitui' . Qui abeuntes, adpraehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, costodiebantur utrique, seursum pueri et seursum hi parvoli.
4 Tunc Childeberthus atque Chlothacharius miserunt Archadium, cui supra meminimus, ad reginam cum forcipe evaginatoque gladio. Qui veniens, ostendit reginae utraque, dicens: 'Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, fili tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere iubeas, an utrumque iugulare'.
5 At illa exterrita nuntio et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudinem praeventa, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: 'Satius mihi enim est, si ad regnum non ereguntur, mortuos eos videre quam tonsus'. At ille parum admirans dolorem eius, nec scrutans, quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter, nuntians ac dicens: 'Favente regina opus coeptum perficite; ipsa enim vult explere consilium vestrum'.
6 Nec mora, adpraehensum Chlothacharius puerum seniorem brachium elesit in terra, defixumque cultrum in ascella, crudiliter interfecit. Quo vociferante, frater eius ad pedes Childeberthi prosternitur, adpraehensaque eius genua, agebat cum lacrimis: 'Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus'.
7 Tunc Childeberthus, lacrimis respersa facie, ait: 'Rogo, dulcissime frater, ut huius mihi vitam tua largitate concedas, et quae iusseris pro eius animam conferam, tantum ne interficiatur'. At ille convitiis actum ait: 'Aut eiece eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu', inquid, 'es incestatur huius causae, et tam velociter de fide risillis?' Haec ille audiens, repulsum a se puerum proiecit ad eum; ipse vero excipiens, transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, iugulavit; deinde pueros cum nutriciis peremerunt.
8 Quibus interfectis, Chlothacharius, ascensis equitibus, abscessit, parvi pendens de interfectione nepotum; sed et Childeberthus in suburbana concessit. Regina vero, conpositis corpusculis feretro, cum magno sallentio inmensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit.
9 Quorum unus decim annorum, alius vero septuennis erat. Tertium vero Chlodovaldum conpraehendere non potuerunt, quia per auxilium virorum fortium liberatus est. His, postpositum regnum terrenum, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est, bonisque operibus insistens, presbiter ab hoc mundo migravit.
10 Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt. Chrodigildis vero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur; assidua in elymosinis, pernox in vigiliis, in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia eclesiis, monastyriis vel quibuscumque locis sanctis necessaria praevidit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedolo deservire, quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratiam.
XIX De sancto Gregorio et situm Divioninsis castri.
1 Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam magnus Dei sacerdus, signis et virtutibus clarus. Sed quia huius pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectione. Est autem castrum firmissimis muris in media planitiae et satis iocunda conpositum, terras valde fertiles atque fecundas, ita ut, arvis semel scissis vomere, semina iaceantur, et magna fructuum opulentia subsequatur.
2 A meridie habet Oscarum fluvium piscibus valde praedivitem, ab aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum monitionis locum placida unda circumfluens, ante portam autem molinas mira velocitate divertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque aedificium triginta tres torres exornant, murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes desuper a minuto lapide aedificatum habetur, habens in altum pedes triginta, in lato pedes quindecim.
3 Qui cur non civitas dicta sit, ignoro. Habet enim in circuitu praetiosus fontes; a parte autem occidentes montes sunt uberrimi viniisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porregunt, ut respuant Scalonum. Nam veteres ferunt ab Auriliano hoc imperatore fuisse aedificatum.
XX Quod Theudoberthus Visigardem disponsavit.
1 Theudoricus autem filio suo Theudoberto Wisigardem, cuiusdam regis filiam, disponsaverat.
XXI Quod Theudoberthus in Provincia abiit.
1 Gothi vero cum post Chlodovechi mortem multa de id quae ille adquesierat pervasissent, Theudoricus Theudobertum, Chlothacharius vero Guntharium, seniorem filium suum, ad haec requirenda transmittunt. Sed Gunthecharius usque Rutinus accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudobertus vero usque ad Biterrensim civitatem abiens, Dehas castrum obtinuit atque in praedam deripuit.
2 Deinde ad alium castrum nomen Caprariam legatus mittit, dicens, nisi se ille subdant, omne loco illud incendio concremandum, eosque qui ibidem resedent captivandus.
XXII Quod postea Deoteriam accepit.
1 Erat autem ibidem tunc matrona Deoteria nomen utilis valde atque sapiens, cuius vir aput Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntius ad regem, dicens: 'Nullus tibi, domne piissime, resistere potest. Cognuscemus dominum nostrum; veni et quod bene placitum fuerit in oculis tuis facito'. Theudobertus autem ad castrum veniens, cum pace ingressus est, subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit.
2 Deoteria vero ad occursum eius venit; at ille speciosam eam cernens, amore eius capitur, suoque eam copulavit stratu.
XXIII De interitu Sigivaldi [et fuga Sigivaldi].
1 In illis diebus Theudoricus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theudobertum, ut et ille Sigivaldum, filium eius, neci daret, quem tunc secum habebat. Sed quia eum de sacro fonte exciperat, perdere noluit. Litteras vero, quas ei pater transmiserat, ipsi ad legendum dedit, dicens: 'Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accipi, ut te interficiam; si vero ille defunctus fuerit et me regnare audiens, tunc securus ad me reverteris'.
2 Quod audiens, gratias agens et vale dicens, abscessit. Arelatensim enim tunc urbem Gothi pervaserant, de qua Theudobertus obsedes retenebat; ad eam Sigivaldus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theodoberto, patrem suum graviter egrotare, et ad quem nisi velocius properaret, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur et ultra illuc non rediret.
3 At ille haec audiens, cuncta postposita, illuc dirigit, Deoteria cum filia sua Arverno relictam. Cumque abissit, Theudoricus non post multos dies obiit vicinsimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childeberthus et Chlothacharius contra Theudobertum, regnum eius auferre voluerunt, sed ille muneribus placatis a leodibus suis defensatus est et in regnum stabilitus.
4 Mittens postea Arvernum, Deoteriam exinde arcessivit eamque sibi in matrimonio sociavit.
XXIV Quod Childeberthus Theudobertho muneravit.
1 Videns autem Childeberthus, quod ei praevalere non potuit, legationem ad eum misit et ad se venire praecepit, dicens: 'Filios non habeo, te tamquam filium habere desidero'. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis quam de vestibus vel reliquis ornamentis, quod regem habere decet, terna ei paria condonavit, similiter et de equitibus atque catinis.
2 Haec audiens Sigivaldus, quod scilicet Theudoberthus regnum patris obtenuisset, ad eum de Italia rediit. Quem ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus, quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia, quae in fisco suo pater posuerat de rebus Sigivaldi, patri eius, ipsi reddi praecipit.
XXV De bonitate Theudoberthi.
1 At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit. Erat enim regnum cum iustitia regens, sacerdotes venerans, eclesias munerans, pauperes relevans et multa multis beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributo, quod in fisco suo ab eclesiis in Arvernum sitis reddebebatur, clementer indulsit.
XXVI De interitu filiae Deoteriae.
1 Deuteria vero cernens filiam suam valde adultam esse, timens, ne eam concupiscens rex sibi adsumeret, in basterna posita, indomitis bubus coniunctis, eam de ponte praecipitavit; quae in ipso flumine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum civitatem actum est.
XXVII Quod Theudoberthus Visigardem accepit.
1 Cumque iam septimus annus esset, quod Wisigardem disponsatam haberet et eam propter Deuteriam accipere nollet, cuniuncti Franci contra eum valde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de qua parvolum filium habebat Theodobaldum nomen, Wisigardem duxit uxorem.
2 Quam nec multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verum tamen Deuteriam ultra non habuit.
XXVIII Quod Childeberthus contra Chlothacharium abiit.
1 Quod Childeberthus cum Theudobertho contra Chlothacharium abiit. Childeberthus autem et Theodoberthus commoventes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans, se horum exercitum non sustenire, in silva confugit et concides magnas in silvas illas fecit, totamque spem suam in Dei pietate transfundens.
2 Sed et Chrodichildis regina haec audiens, beati Martini sepulchrum adiit, ibique in oratione prosternitur et tota nocte vigilat, orans, ne inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque hi venientes cum exercitibus suis eum obsederent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco, quo erant congregati, orta tempestas tentoria dissicit, res diripit et cuncta subvertit; inmixtaque fulgora cum tonitruis ac lapidibus super eos discendunt.
3 Ipse quoque super infectam grandine humum in facie proruunt et a lapidibus decedentibus graviter verberantur - nullum enim eis tegumen remanserat nisi parmae tantum-, hoc maxime metuentes, ne ab ignibus caelestibus cremarentur. Sed et equites eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicinsimo quoque repperirentur stadio; multi enim ex eis prorsus non sunt inventi.
4 Tunc illi a lapidibus, ut diximus, caesi et humo prostrati, paenitentiam agebant ac veniam praecabantur Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta decidit aut aliquis sonitus tonitrui est auditus, sed nec anilitum ullius venti in illo loco sinserunt.
5 Hi quoque mittentes nuntius ad eum, pacem et concordiam petierunt. Qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat, hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.
XXIX Quod Childeberthus in Hispaniis abierunt.
1 Quod Childeberthus et Chlothacharius in Hispaniis abierunt. Post haec Childeberthus rex in Hispaniam abiit. Qua ingressus cum Chlothachario, Caesaragustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsedent. At ille in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentis a cibis et poculis, cum tonica beati Vincenti martiris muros civitatis psallendo circuirent; mulieres quoque amictae nigris palleis, dissoluta caesariae, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur.
2 Et ita totam spem locus ille ad Domini misericordiam rettulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum ieiunium caelebrari, nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum praecibus divina misericordia flectiretur. Hii autem qui obsedebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuire, putabant, eos aliquid agere malefitii.
3 Tunc adpraehensum unum de civitate rusticum, ipse interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: 'Tonicam beati vincenti deportant et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant'. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt. Tamen adquisitam maximam Hispaniae partem, cum magnis spoliis in Galliis redierunt.
XXX De regibus Hispanorum.
1 Post Amalaricum vero Theuda rex ordinatus est in Hispaniis. Quem interfectum, Theudegisilum levaverunt regem. His dum ad caenam cum amicis suis aepularet et esset valde laetus, caereis subito extinctis, in recubitu ab inimicis gladio percussus, interiit. Post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gothi hanc detestabilem consuetudinem, ut, si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum adpeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem.
XXXI De filia Theudorici regis Italici.
1 Et quia Theudoricus Italiae Chlodovechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus parvolam filiam cum uxore reliquid. Hic autem cum adulta facta esset, per levitatem animi sui, relicto matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum Traguilanem nomen accepit et cum eum ad civitatem, qua defensare possit, aufugit.
2 Cumque mater eius contra eam valde frenderet petiretque ab ea, ne humiliaret diutius nobile genus, sed, demisso servo, similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere, nullatinus voluit adquiescere. Tunc mater eius contra eam frendens, exercitum commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes, in domo matris reduxerunt.
3 Erant autem sub Arriana secta viventes, et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes de alio calice reges accepiant et ex alio populus minor, veninum in calice illo posuit, de quo mater commonicatura erat. Quod illa hausto, protinus mortua est. Non enim dubium est, tale maleficium esse de parte diabuli.
4 Quid contra haec miseri heretici respondebunt, ut in sanctam eorum locum habeat inimicus? Nos vero Trinitate in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patres et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae invitantes, super se regem statuunt.
5 Hic vero cum dedicisset, quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem extiterit parricida, succensum vehementer balneum, eam in eodem cum una puella includi praecepit. Quae nec mora inter arduos vapores ingressa, in pavimento conruens, mortua atque consumpta est.
6 Quod cognuscentes hi regis Childeberthus et Chlothacharius, consubrini eius, necnon et Theudoberthus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte eius atque dicentes: 'Si haec quae egisti nobiscum non conposueris, regnum tuum auferimus et simile te poena damnabimus'.
7 Tunc ille timens, quinquagina eis milia aureorum transmisit. Childeberthus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudoberto, nepote suo, coniunctus, divisum inter se hoc aurum, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris adgressus, multum illis amplius, quam hi fraudaverant, abstulit.
XXXII Quod Theudoberthus in Italiam abiit.
1 Theudobertus vero in Italia abiit et exinde multum adquisivit. Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus eius in diversis febribus corruens vexabatur; multi enim ex his in illis locis mortui sunt. Quod videns Theudobertus ex ea reversus est, multa secum expolia ipse vel sui deferentes.
2 Dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum accessisse civitatem, in qua Buccelenum rursum dirixit. Qui, minorem illam Italiam captam atque in ditionibus regis antedicti redactam, maiorem petiit; in qua contra Belsuarium multis vicibus pugnans, victuriam obtenuit. Cumque imperator vidisset, quod Belsuarius crebrius vinceretur, amoto eo, Narsitem in eius loco statuit; Belsuarium vero comitem stabuli quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit.
3 Buccelenus vero contra Narsitem magna certamina gessit. Captam omnem Italiam, usque in mare terminum dilatavit; thesauros vero magnus ad Theudobertum de Italia dirixit. Quod cum Narsis imperatori posuisset in notitiam, imperator, conductis praetio gentibus, Narsiti solatium mittit, confligensque postea victus abscessit.
4 Deinceps vero Buccelenus Siciliam occupavit; de qua etiam tributa exigens, regi transmisit. Magna enim ei felicitas in his conditionibus fuit.
XXXIII De Asteriolo et Secundino.
1 Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habebantur; erat autem uterque sapiens et retoricis inbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc iactantia sumpserat ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret, quae usque ad hoc proficit, ut, oblitis verborum obiectionibus, propriis se manibus verberarent.
2 Cumque haec per regem pacificata fuissent et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio; et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in eius potestatem dedidit. Qui valde humiliatus est et ab honore depositus; sed per Wisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit.
3 Nam hic moriens filium dereliquid. Qui cum crevisset et esset adultus, coepit patris sui velle iniuriam vindecare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam ante eum fugiret, cum se iam videret eo inminente non posse evadere, ne in manus inimici conruerit, venino se, ut dicitur, interfecit.
XXXIV De munere Theudoberthi circa Virdunensis cives.
1 Desideratus autem Viredunensis episcopus, cui Theudoricus rex multas inrogavit iniurias, cum post multa exitia, damna atque erumnas ad libertatem propriam, Domino iubente, redisset et episcopatum, ut diximus, apud Viredunensim urbem potiretur, videns habitatoris eius valde pauperes atque distitutus, dolebat super eos; et cum ipse per Theudoricum de rebus suis remansisset extraneus nec haberet de proprio, qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudoberthi regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: 'Fama bonitatis tuae in universam terram vulgatur, cum tanta sit tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestis.
2 Rogo, si pietas tua habet alequid de pecunia, nobis commodis, qua cives nostros relevare valeamus; cumque hi negutium exercentes responsum in civitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis reddimus'. Tunc ille pietate commotus, septim ei milia aureorum pristitit, qua ille accipiens per cives suos erogavit.
3 At illi negutia exercentes divites per hoc effecti sunt et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: 'Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes, qui oppraemebantur inopia, per tuam suggestionem vel per meam largitatem sunt relevati'.
4 Et nihil exigens, antedictus cives divites fecit.
XXXV De interitu Sirivuldi.
1 Defuncto autem apud urbem supradictam memoratum antestitem, Agiricus cus quidam e civibus in eius est cathedram subrogatus. Siacrius autem, filius eius, reminiscens iniuriam patris, qualiter a Sirivuldo ad regem Theudoricum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis adfectus fuisset, oppraessum cum armata manu Sirivuldum taliter interfecit.
2 Mane facto, cum nebula esset condensa et vix, adhuc disrumpentibus tenebris, alequid quis possit discernere, venit ad villam eius in Divionensi territurio cui nomen est Floriacum; egressoque domo uno amicorum, putantes, ipsum Sirivuldum esse, interfecerunt eum, et revertentibus, quasi victuriam obtenuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum.
3 At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam adgrediuntur. Ad cuius osteum diutissime pugnantes, nihil ei poterant praevalere. Dehinc erutum ab uno latere parietem, ingredientes, gladium eum interemunt. Post mortem enim Theudorici hic interfectus est.
XXXVI De obitu Theudoberthi et de interitu Partheni.
1 His denique gestis, Theodoberthus rex aegrotare coepit. Ad quem medici multa studia inpenderunt; sed nihil valuit, quia eum iam Dominus vocare iubebat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt.
2 Ille vero in periculum se positum cernens, confugium ab urbe facit ac duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Treverecam deducentes, populi saevientes seditionem sua praedicatione conpraemerent. Quibus euntibus, nocte, dum in strato suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: 'Heu! heu! Succurrite qui adestis et auxilium ferte pereunte'.
3 A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant, quid hoc esset. Respondit ille: 'Ausanius amicus meus cum Papianilla coniuge, quos olim interfeci, ad iudicium me arcessibant, dicentes: 'Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino '. Zelo enim ductus, ante annos aliquos coniugem innocentem amicumque perimerat.
4 Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentes populi seditionem ferre non possint, eum in eclesia abdire voluerunt, scilicet ponentes eum in arca et desuper sternentes vestimenta, quae erant ad usum aeclesiae. Populus autem ingressus perscrutatusque universus eclesiae angulos, cum nihil repperissent, frendens egrediebatur.
5 Tunc unus ex suspicione locutus, ait: 'En arcam, in qua non est inquisitus adversarius noster'. Dicentibus vero costodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta eclesiae contenere, illi clavem postolant, aientes: 'Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringemus'. Denique, reserata arca, amotis lintiaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: 'Tradidit Deus inimicum nostrum in manibus nostris'.
6 Tunc caedentes eum pugnis sputisque perurguentes, vinctis postergum manibus, ad colomnam lapidibus obruerunt. Fuit autem in cibis valde vorax, sed quae sumebat, quo caelerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloae, velociter digerebat; sed et strepidus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat.
7 Hoc ergo exitu consummatus interiit.
XXXVII De hieme gravi.
1 Gravem eo anno et solito asperiorem hiemem fecit, ita ut torrentes concatiniti gelu pervium populis tamquam reliqua humus praeberet. Aves quoque rigore adfectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudoberthi conputantur anni XXXVII. Mortuo ergo Theudoberto quarto decimo regni sui anno, regnavit Theudoaldus, filius eius, pro eo.
Liber IV
I De obito Chrodigildis regina.
1 Igitur Chrodigildis regina, plena dierum bonisque operibus praedita, apud urbem Toronicam obiit tempore Iniuriosi episcopi. Quae Parisius cum magno psallentio deportata, in sacrario basilicae sancti Petri ad latus Chlodovechi regis sepulta est a filiis suis, Childebertho atque Chlothachario regibus.
2 Nam basilicam illam ipsa construxerat; in qua et Genuveifa beatissima est sepulta.
II Quod Chlothacharius fructuum eclesiis auferre voluit.
1 Quod Chlothacharius rex tertiam partem fructuum eclesiis auferre voluit. Denique Chlothacharius rex indixerat, ut omnes eclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent. Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc beatus Iniuriosus respuens, subscribere dedignatus est, dicens: 'Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociter aufret, quia iniquum est, ut pauperes, quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua horrea repleantur'.
2 Et iratus contra regem nec valedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam praecans et hoc quod fecerat damnans, simulque et rogans, ut pro se virtutem beati Martini antestites exoraret.
III De uxoribus ac filiis eius.
1 Denique ipse rex de diversis mulieribus septim filius habuit, id est de Ingunde Guntharium, Childericum, Chariberthum, Gunthchramnum, Sigyberthum et Chlothsindam filiam; de Aregundem vero, sororem Ingundis, Chilpericum; de Chunsinam habuit Chramnum. Quae autem causa fuerit, ut uxoris suae sororem acciperet, dicam.
2 Cum iam Ingundem in coniugio accipisset et eam unico amore diligeret, suggestionem ab ea accepit, dicentes: 'Fecit dominus meus de ancilla sua quod libuit et suo me stratui adscivit. Nunc ad conplendam mercide, quid famula tua suggerat, audiat dominus meus rex. Praecor, ut sorore meae, servae vestrae, utilem atque habentem virum ordinare dignimini, unde non humilier, sed potius exaltata servire fidelius possem'.
3 Quod ille audiens, cum esset nimium luxoriosus, in amore Aregundis incedit et ad villam, in qua ipsa resedebat, dirigit eamque sibi in matrimonio sociavit. Quae accepta, ad Ingundem rediens, ait: 'Tractavi mercidem illam inplere, quam me tua dulcitudo expetiit. Et requirens virum divitem atque sapientem, quem tuae sorori deberem adiungere, nihil melius quam me ipsum inveni.
4 Itaque noveris, quia eam coniugem accepi, quod tibi displicere non credo'. At illa: 'Quod bonum', inquid, 'videtur in oculis domini mei, faciat; tantum ancilla tua cum gratia regis vivat'. Guntharius vero, Chramnus atque Childericus vivente patre mortui sunt. Exitum vero Chramni in posterum scripsimus.
5 Alboenus quoque rex Langobardorum Chlothsindam, filiam regis, accepit. Obiit autem Iniuriosus episcopus urbis Turonicae decimo et septimo episcopatus sui anno; cui Baudinus ex domestico Chlothachari regis successit, decimus sextus post obitum beati Martini.
IV De Brinctanorum comitibus.
1 Chanao quoque Brittanorum comes tres fratres suos interfecit. Volens autem adhuc Macliavum interfecere, conpraehensum atque catenis oneratum in carcere retinebat. Qui per Filicem Namneticum episcopum a morte liberatus est. Post haec iuravit fratri suo, ut ei fidelis esset; sed nescio quo casu sacramentum inrumpere voluit.
2 Quod Chanao sentiens, iterum eum persequebatur. At ille, cum se evadere non posse videret, post alium comitem regiones illius fugit, nomen Chonomorem. His cum sentiret persecutores eius adpropinquare, sub terra eum in loculo abscondit, conponens desuper ex more tumulum parvumque ei spiraculum reservans, unde alitum resumere possit.
3 Advenientibus autem persecutoribus eius, dixerunt: 'Ecce! hic Macliavus mortuos atque sepultus iacet'. Quod illi audientes atque gaudentes et super tumulum illum bibentes, renuntiaverunt fratri, eum mortuum esse. Quod ille audiens, regnum eius integrum accepit. Nam semper Brittani sub Francorum potestatem post obitum regis Chlodovechi fuerunt, et comites, non regis appellati sunt.
4 Macliavus autem de sub terra consurgens, Veneticam urbem expetiit ibique tonsoratus et episcopus ordinatus est. Mortuo autem Chanaone, hic apostatavit, et dimissis capillis, uxorem, quam post clericatum reliquerat, cum regno fratris simul accepit, sed ab episcopis excommunicatus est. Cui qualis fuerit interitus, sequenter scribemus.
5 Obiit autem Baudinus episcopus anno sexto episcopatus sui. In cuius loco Guntharius abba subrogatur, XVII. post transitum sancti Martini.
V De sancto Gallo episcopo.
1 Denique cum beatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migratus est, sanctus Gallus in eius cathedram, rege opitulante, substitutus est. Huius tempore cum lues illa quam inguinariam vocant per diversas regiones desaeviret et maxime tunc Arelatensim provinciam depopularet, sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat.
2 Cumque die noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cernerit, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam vestem in similitudinem nivis candidam efferebat, et ait ad eum: 'Bene enim facis, o sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas. Exaudita est enim oratia tua; et ecce! eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperiet.
3 Nunc autem ne timeas; post octo vero annos time'. Unde manifestum fuit, transactis his annis eum a saeculo discessisse. Expergefactus autem et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per caelestem nuntium confortare dignatus est, rogationes illas instituit, ut media quadragesima psallendo ad basilicam beati Iuliam martyris itinere pedestri venirent.
4 Sunt autem in hoc itinere quasi stadia CCCLX. Tunc etiam in subita contemplatione parietes vel domorum vel ecclesiarum signari videbantur, unde a rusticis hic scriptos Thau vocabatur. Cum autem regiones illas, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit.
5 Unde ego non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari defendente Domino non videret. Cum autem ab hoc mundo migrasset et ablutus in ecclesia deportatus fuisset, Cato presbiter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit; et omnem rem ecclesiae, tamquam si iam esset episcopus, in sua redegit potestate, ordinatores removet, ministros respuit, cuncta per se ordinat.
VI De Catone presbytero.
1 Episcopi tamen qui advenerant ad sanctum Gallum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbitero: 'Videmus, quia te valde diligit pars maxima populorum; veni, consenti nobis, et benedicentes consecremus te ad episcopatum. Rex vero parvulus est, et si qua tibi adscribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nostra, cum proceribus et primis regni Theodovaldi regis agemus, ne tibi ulla excitetur iniuria.
2 Nobis quoque in tantum fideliter crede, ut spondeamus pro te omnia, etiamsi damni aliquid supervenerit, de nostris propriis facultatibus id reddituros' . Ad haec ille coturno vanae conflatus gloriae, ait: 'Nostis enim fama currente, me ab initio aetatis meae semper religiose vixisse, vacasse ieiuniis, elemosinis delectatum fuisse, continuatas saepius exercuisse vigilias, psallentio vero iugi crebra perstitisse statione nocturna.
3 Nec me dominus Deus meus patitur ab hac ordinatione privari, cui tantum famulatum exibui. Nam et ipsos clericati grados canonica sum semper institutione sortitus. Lector decim annis fui, subdiaconatus officium quinque annis ministravi, diaconatui vero quindecim annis mancipatus fui, presbiterii, inquam, honorem viginti annis potior.
4 Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum, quem fidelis servitus promeretur, accipiam? Vos igitur revertimini ad civitates vestras, et si quid utilitati vestrae conpetit, exercete; nam ego canonice adsumpturus sum hunc honorem' . Haec audientes episcopi et in eum vanam gloriam exsecrantes, discesserunt.
VII De episcopatu Cautini.
1 Igitur cum consensu clericorum ad episcopatum electus, cum adhuc non ordinatus cunctis ipse praeesset, Cautino archidiacono diversas minas intendere coepit, dicens: 'Ego te removebo, ego te humiliabo, ego tibi multas neces impendi praecipiam'. Cui ille: 'Gratiam', inquid, 'tuam, domne piissime, habere desidero; quam si mereor, unum tibi beneficium praestabo.
2 Sine ullo enim labore tuo et absque ullo dolo ego ad regem pergam et episcopatum tibi obtineam, nihil petens, nisi promerear gratiam tuam'. At ille suspicans, eum sibi velle inludere, haec valde despexit. Hic vero cum se cerneret humiliari atque calumniae subieci, languore simulato et per noctem civitatem egrediens, ad Theodovaldum regem petiit, adnuntians transitum sancti Galli.
3 Quod ille audiens vel qui cum eo erant, convocatis sacerdotibus apud Metensem civitatem, Cautinus archidiaconus episcopus ordinatur. Cum autem venissent nuntii Catonis presbiteri, hic iam episcopus erat. Tunc ex iussu regis traditis ei clericis et omnia, quae hi de rebus ecclesiae exhibuerant, ordinatisque qui cum eodem pergere deberent episcopis et camerariis, Arverno eum direxerunt.
4 Qui a civibus et clericis libenter exceptus, episcopus Arvernis est datus. Grandis postea inter ipsum et Catonem presbiterum inimicitiae ortae sunt, quia nullus umquam potuit flectere Catonem, ut episcopo suo subditus esset. Nam et divisio clericorum facta est, et alii Cautino episcopo erant subditi, alii Catoni presbitero; quod eis fuit maximum detrimentum.
5 Cautinus autem episcopus videns, eum nulla ratione posse flecti, ut sibi esset subditus, tam ei quam amicis eius vel quicumque ei consentiebant omnes res ecclesiae abstulit reliquidque eos inanes ac vacuos. Quicumque tamen ex ipsis ad eum convertebantur, iterum quod perdiderant recipiebant.
VIII De Hispanorum regibus.
1 Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum gravissimo dominationis suae iugo adterriret, exercitus imperatoris Hispanias est ingressus et civitates aliquas pervasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum eius accepit. Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit et eos plerumque devicit, civitatisque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum.
IX De obitu Theudovaldo.
1 Theodovaldus vero cum iam adultus esset, Vuldetradam duxit uxorem. Hunc Theodovaldum ferunt mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, quem suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: 'Serpens ampullam vino plenam repperit. Per huius enim os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit.
2 A quo inflatus vino, exire per aditum, quo ingressus fuerat, non valebat. Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur nec possit, ait ad serpentem: 'Evome prius quod ingluttisti, et tunc poteris abscidere liber'. Quae fabula magnum ei timorem atque odium praeparavit. Sub eo enim et Buccelenus, cum totam Italiam in Francorum regno redigisset, a Narsitae interfectus est, Italiam ad partem imperatoris captam, nec fuit qui eam ultra reciperet.
3 Sub huius tempore uvas in arbore quem savucum vocamus absque vitis coniunctione natas vidimus, et flores ipsorum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitae sunt, racimorum grana dederunt. Tunc et in circulum lunae quintae stella ex adverso veniens introisse visa est. Credo, haec signa mortem ipsius regis adnuntiasse.
4 Ipse vero valde infirmatus, a cinctura deorsum se iudecare non poterat. Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuos est, regnumque eius Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldotradam, uxorem eius, stratui suo. Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque Arvernus Chramnum, filium suum.
X De rebellione Saxenum.
1 Eo anno rebellantibus Saxonibus, Chlothacharius rex, commoto contra eos exercito, maximam eorum partem delevit, pervagans totam Thoringiam ac devastans, pro eo quod Saxonibus solatium praebuissent.
XI Quod Catonem ad episcopatum Turonici petierunt.
1 Quod Catonem ex iussu regis ad episcopatum Turonici petierunt. Decedente vero apud urbem Turonicam Guntharium episcopum, per emissionem, ut ferunt, Cautini episcopi Cato presbiter ad gubernandam Turonicae urbis ecclesiam petebatur. Unde factum est, ut coniuncti clerici cum Leubaste martyrario et abbate cum magno apparatu Arvernum properarent.
2 Cumque Catoni regis voluntatem patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi vero regredi cupientes, dicunt: 'Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus, quid debeamus sequi; alioquin revertimur ad propria. Non enim nostra te voluntate expetivimus, sed regis praeceptione'. At ille, ut erat vanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterva, clamorem dari praecepit his verbis: 'Cur nos deseris, bone pater, filios, quos usque nunc edocasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? Rogamus, ne nos relinquas, quos alere consuesti'.
3 Tunc ille conversus ad clerum Turonicum, ait: 'Videtis nunc, fratres dilectissimi, qualiter me haec multitudo pauperum diligit; non possum eos relinquere et ire vobiscum'. Istud hi responsum accipientes, regressi sunt Turonus. Cato autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut, si contigerit in articulo temporis illius regem mori Chlotharium, statim eiecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur ecclesiae.
4 Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non accepit; impletumque est in eo quod David cecinit, dicens: Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo. Erat enim vanitatis coturno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi praestantiorem. Nam quadam vice conductam pecuniam mulierem clamare fecit in ecclesia quasi per inergiam et se sanctum magnum Deoque carum confiteri, Cautinum autem episcopum omnibus sceleribus criminosum indignumque, qui sacerdotium debuisset adipisci.
XII De Anastasio presbytero.
1 Denique Cautinus, adsumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus execraretur, vino ultra modum deditus. Nam plerumque in tantum infundebatur potu, ut de convivio vix a quattuor portaretur. Unde factum est, ut epylenticus fieret in sequenti. Quod saepius populis manifestum fuit. Erat enim et avaritiae in tantum incumbens, ut, cuiuscumque possessionis fines eius termino adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non minuisset.
2 Et maioribus quidem cum rixa et scandalo auferebat, a minoribus autem violenter diripiebat. Quibus et a quibus, ut Sollius noster ait, nec dabat pretia contemnens nec accipiebat instrumenta desperans. Erat enim tunc temporis Anastasius presbiter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae Chrodigildis reginae proprietatem aliquam possidebat.
3 Quem plerumque conventum episcopus rogat suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret sibique possessionem hanc subderet. Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere differret eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad ultimum invitum urbi exhiberi praecepit ibique inpudenter teneri et, nisi instrumenta daret, iniuriis adfici et fame negari iussit.
4 Sed ille virili repugnans spiritu, numquam praebuit instrumenta, dicens, satius sibi esse ad tempus inaedia tabescere quam sobolem in posterum miseram derelinqui. Tunc ex iussu episcopi traditur custodibus, ut, nisi has chartulas proderet, fame necaretur. Erat enim ad basilicam sancti Cassii martyris cripta antiquissima abditissimaque, ubi erat sepulchrum magnum ex marmore Phario, in quo grandaevi cuiusdam hominis corpus positum videbatur.
5 In hoc sepulchro super sepultum vivens presbiter sepelitur operiturque lapide, quo prius sarchofagum fuit obtectum, datis ante ostium custodibus. Sed custodes fidi, quod lapide premeretur, cum esset hiems, accenso igne, vino sopiti calido, obdormiunt. At presbiter, tamquam novus Ionas, velut de ventre inferi, ita de conclusione tumuli Domini misericordiam flagitabat.
6 Et quia spatiosum, ut diximus, erat sarchofagum, etsi se integrum vertere non poterat, manus tamen in parte qua voluisset libere extendebat. Manabat enim ex ossibus mortui, ut ipse erat solitus referre, fetor letalis, qui non solum externa, verum etiam interna viscerum quatiebat. Cumque pallium aditus narium obseraret, quamdiu flatum continere poterat, nihil pessimum sentiebat; ubi autem se quasi suffocari potabat, remoto paululum ab ore pallio, non modo per os aut nares, verum etiam per ipsas, ut ita dicam, aures odorem pestiferum hauriebat.
7 Quid plura? Quando Divinitati, ut credo, condoluit, manum dexteram ad spondam sarchofagi tendit, repperitque vectem, qui, decidente opertorio, inter ipsum ac labium sepulchri remanserat. Quem paulatim commovens, sensit, cooperante Dei adiutorio, lapidem amoveri. Verum ubi ita remotum fuit, ut presbiter caput foris educeret, maiorem quo totus egreditur aditum liberius patefecit.
8 Interea operientibus nocturnis tenebris diem nec adhuc usquequaque diffusis, ad alium criptae ostium petit. Erat enim seris fortissimis clavisque firmissimis obseratum, verumtamen non erat ita levigatum, ut inter tabulas aspicere homo non possit. Ad hos aditus presbiter caput reclinat advertitque hominem viam praetereuntem.
9 Hunc, licet voce tenui, vocat. Exaudit ille; nec mora, secure manu tenens, sudes ligneos, quibus serae continebantur, incidit aditumque presbitero patefecit. At ille de nocte praeteriens, ad domum pergit, satis virum obsecrans, ne de hoc cuiquam aliquid enarraret. Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata regina tradiderat, ad Chlotharium regem defert, indicans, qualiter ab episcopo suo vivens sepulturae fuerat mancipatus, stupescentibus autem omnibus et dicentibus, numquam vel Neronem vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo vivens sepulchro reconderetur.
10 Advenit autem ad Chlotharium regem Cautinus episcopus, sed accusante presbitero, victus confususque discessit. Presbiter autem, acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit posseditque ac suis posteris dereliquit. In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit. De omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit.
11 Iudaeis valde carus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas, cum hic blandiretur et illi se adulatores manifestissime declararent, maiori quam constabant pretio venundabant.
XIII De levitate ac malitia Chramni.
1 De levitate ac malitia Chramni, et de Cautino ac Firmino. Chramnus vero his diebus apud Arvernus resedebat. Multae enim causae tunc per eum inrationabiliter gerebantur, et ob hoc acceleratus est de mundo; multum enim maledicebatur a populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bonum utilemque possit accipere, nisi collectis vilibus personis aetate iuvenele fluctuantibus, eosdem tantummodo diligebat, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum, datis praeceptionibus, eisdem vi detrahi iuberet.
2 Firminum a comitatum urbis graviter iniuriatum abegit et Salustium, Euvodi filium, subrogavit. Sed Firminus cum socro sua eclesiam petiit. Erant autem quadraginsimae dies, et Cautinus episcopus Brivatensim diocisim psallendo adire disposuerat iuxta institutione sancti Galli, sicut supra scripsimus.
3 Egressus est igitur episcopus ab urbe cum magno fletu, metuens, ne alequid in itinere adversi perferret. Intendebat enim et ipse rex Chramnus moenas. Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primus de latere suo, dicens: 'Ite et vi abstrahite Firminum Caesariamque, socrum eius, de eclesia'.
4 Discendente vero episcopo cum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a Chramno ingrediuntur eclesiam ac Firminum Caesariamquae variis collucutionum dolis mulcere temptant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per eclesiam conlocuntur et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias aedis sacrae, quae tunc reseratae fuerant, adpropinquant.
5 Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius Caesariam adpraehensis inter brachia ab aeclesia eieciunt, paratis pueris, qui susciperent. Quos statim in exilio direxerunt. Sed die altera depraessis somno costodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Iuliani basilicam confugiunt, et sic ab exilio liberantur.
6 Res tamen eorum fisco conlatae sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset, quod et ipsi iniuriaretur, ac memoratum iter terens, equum haberet stratum, vidit postergum hominis venientes cum caballis, qui ad occursum eius veniebant, et ait: 'Vae mihi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me conpraehendendum' .
7 Et ascenso equite, relicto psallentio, solus usque in porticum basilicae sancti Iuliani, ambis urguens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit. Sed nos haec narrantis, Salustii sententiam, quam in detractaturibus historiografforum protulit, memoramus. Ait enim: Arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt; deinde quia plerique quae delecta repraehenderis malevolentia et invidia dicta putant.
8 Sed coepta sequamur.
XIV Quod Chlothacharius contra Saxones abiit iterata vice.
1 Igitur Chlothacharius post mortem Theodovaldi cum regno Franciae suscepisse atque eum circuiret, audivit a suis in iterata insania efferviscere Saxonis sibique esse rebelles, et quod tributa, quae annis singulis consueverant ministrare, contemnerent reddere. His incitatus verbis, ad eos dirigit.
2 Cumque iam prope terminum illorum esset, Saxones legatus ad eum mittunt, dicentes: 'Non enim sumus contemptoris tui, et ea quae fratribus ac neputibus tuis reddere consuevimus non negamus, et maiora adhuc, si quaesieris, reddimus. Unum tantum exposcimus, ut sit pax, ne tuus exercitus et noster populus conlidatur'.
3 Haec audiens Chlothacharius rex, ait suis: 'Bene locuntur hii homines. Non incedamus super eos, ne forte peccemus in Deum'. At ille dixerunt: 'Scimus enim eos mendacis nec omnino quod promiserint impleturus. Eamus super eos'. Rursum Saxones obtulerunt medietatem facultatis suae, pacem petentes. Et Chlotharius ait suis: 'Dissistete, quaeso, ab his hominibus, ne super nos Dei ira concitetur'.
4 Quod illi non adquieverunt. Rursum Saxones obtulerunt vestimenta, pecora vel omni corpus facultatis suae, dicentes: 'Haec omnia tollite cum medietatem terrae nostrae, tantum uxoris et parvolus nostros relinquete liberos, et bellum inter nos non committatur'. Franci autem nec hoc adquiescere voluerunt.
5 Quibus ait Chlothacharius rex: 'Desistite, quaeso, desistite ab hac intentione. Verbum enim derictum non habemus; nolite ad bellum ire, in quo disperdamini. Tamen si abire volueritis, spontania voluntate ego non sequar'. Tunc illi ira commoti contra Chlotharium regem, super eum inruunt, et scindentes tenturium eius ipsumque convitiis exasperantes ac vi detrahentes, interficere voluerunt, si cum illis abire deferret.
6 Haec videns Chlotharius, invitus abiit cum eis. At ille, inito certamine, maxima ab adversariis internitione caeduntur, tantaque ab utroque exercitu multitudo caecidit, ut nec aestimare nec numerare paenitus possit. Tunc Chlotharius valde confusus pacem petiit, dicens, se non sua voluntate super eos venisse.
7 Qua obtenta, ad propriam rediit.
XV De episcopatu sancti Eufroni.
1 Turonici autem audientes, regressum fuisse regem de caede Saxonum, facto consensu in Eufronio presbitero, ad eum pergunt. Data quoque suggestionem, respondit rex: 'Praeciperam enim, ut Cato presbiter illuc ordinaretur; et cur est spreta iussio nostra?' Responderuntque: 'Petivimus enim eum, sed venire noluit'.
2 Haec illis dicentibus, advenit subito Cato presbiter, depraecans regem, ut, eiecto Cautino, ipsum Arverno iuberet institui. Quod rege inridente, petiit iterum, ut Turonus ordinaretur, quod ante dispexerat. Cui rex ait: 'Ego primum praecipi, ut Turonus te ad episcopatum consecrarent, sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongaveris a dominatione eius'.
3 Et sic confusus abscessit. De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt, eum nepotem esse beati Gregorii, cui supra meminimus. Respondit rex: 'Prima haec est et magna generatio. Fiat voluntas Dei et beati Martini, electio compleatur'. Et data praeceptione, octavos decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur episcopus.
XVI De Chramno.
1 De Chramno et satellitibus eius et malis quae gessit, vel qualiter Divione advenit. Chramnus vero apud Arvernus diversa, ut diximus, exercebat mala, semper adversus Cautinum episcopum invidiam tenens. Eo tempore graviter egrotavit, ita ut capilli eius a nimia febre decederunt. Habebat autem tunc secum virum magnificum et in omni bonitate perspicuum civem Arvernum Ascovindum nomen, qui eum vi ab hac malitia quaerebat avertere, sed non poterat.
2 Habebat enim et Leonem Pectavinsim ad omnia mala perpetranda gravem stimulum, qui nominis sui tamquam leo erat in omni cupiditate saevissimus. Hic fertur quadam vice dixisse, quod Martinus et Marcialis confessoris Domini nihil fisci viribus utile reliquissent. Sed statim percussus a virtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuos.
3 Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Toronus celebravitque vigilias, dedit munera, sed non eum respexit virtus consueta. Cum ipsa enim qua venerat infirmitate regressus est. Chramnus ab Arverno regressus, Pectavus civitatem venit. Ubi cum magna potentia resederet, seductus per malorum consilium, ad Childeberthum patruum suum transire cupit, patri insidias parare disponens.
4 Ille vero dolosae quidem, sed suscipere eum promittit, quem monere spiritaliter debuerat, ne patri exsisterit inimicus. Tunc per occultus nuntius inter se coniurati, contra Chlotharium unanimiter conspirant. Sed nec memor fuit Childeberthus, quod, quotienscumque adversus fratrem suum egit, semper confusus abscessit.
5 Chramnus vero, hoc foedere inito, Limovicino rediit et illud, per quod prius ambulaverat in regno patris sui, in sua dominatione redigit. Tunc Arvernus populos infra murus tenebatur inclusus, et diversis infirmitatibus oppraessus, graviter interibat. Porro Chlotharius rex duos filios suos, id est Chariberthum et Gunthramnum, ad eum diriget.
6 Qui per Arvernum venientes audientesque, quod in Lemovicino esset, usque ad montem quem Nigrum nomen dicunt accedunt eumque repperiunt, figentesque tenturia, contra se resederunt, mittentes legationem, ut res paternas, quas male pervaserat, reddere deberet; sin autem aliut, campum praepararet ad bellum.
7 Cumque ille patre subditum se esse confingeret diceretque: 'Omne quod circuivi laxare non potero, sed sub mea hoc potestate cum gratia patris mei cupio retenere', ille, ut proelium hoc inter ipsus deiudicaret, postulant. Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum convenissent, subito exorta tempestas cum gravi curuscatione atque tonitruo eos, ne pugnarent, inibuit.
8 Redeuntes autem ad castra, Chramnus dolosae per extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. Eo enim tempore bellum contra Saxones, quod supra diximus, gerebatur. At ille timentes, cum summa velocitate Burgundiam redierunt. Chramnus vero cum exercitu post eos dirigens, usque civitatem Cavillonensim venit eamque obsedens adquisivit.
9 Exinde usque Divionensem castrum pertendit, ibique cum die dominico advenisset, quid gestum fuerit, dicamus. Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cui in superiori libellum memoriam fecimus. Positis clerici tribus libris super altarium, id est prophetiae, apostoli atque evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramnum quid evenirit ostenderit, aut, si ei felicitas succiderit aut certe se regnare possit, divina potentia declararet; simulque unam habentes conibentiam, ut unusquisque in libro quod primum aperiebat hoc ad missas et legeret.
10 Aperto ergo primo omnium prophetarum libro, repperiunt: Auferam maceriam eius, et erit in dissolationem; pro eo quod debuit facere uvam, fecit autem lambruscam. Reseratumque apostoli librum, inveniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixerint: 'Pax et securitas', tunc repentinus superveniet illis interitus, sicut dolores parturientes, et non effugient.
11 Dominus autem per evangelium ait: Qui non audit verba mea, adsimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam; discendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna. Chramnus vero ad basilicas ab antedicto sacerdote susceptus est, ibique panem comedens, ad Childeberthum pertendit.
12 Infra murus tamen Divionensis non est permissus intrare. Fortiter tunc rex Chlotharius contra Saxones decertabat. Saxones enim, ut adserunt, per Childeberthum commoti atque indignantes contra Francos superiore anno, exeuntesque de regione sua in Francia venerant et usque Divitiam civitatem praedas egerunt nimiumque grave scelus perpetrati sunt.
XVII Quod Chramnus ad Childeberthum transiit.
1 Tunc Chramnus, iam accepta Wiliacharii filia, Parisius accedens, secum Childeberthum regem constringit in fide atque caritate, iurans, se patri esse certissimum inimicum. Childeberthus autem rex, dum Chlotharius contra Saxones decertaret, in campaniam Remensim accedit, et usque Remus civitatem properans, cuncta predis atque incendio devastavit.
2 Audierat enim, fratrem suum a Saxonibus fuisse perimtum, et regno suo cuncta subici aestimans, quae adire potuit universa pervasit.
XVIII De Austrapio duce.
1 Tunc et Austrapius dux Chramnum metuens, in basilica sancti Martini confugit. Cui tali in tribulatione posito non defuit divinum auxilium. Nam cum Chramnus ita eum constringi iussit, ut nullus illi alimenta praebere praesumerit, et ita arcius custodiretur, ut nec aquam quidem ei aurire liceret, quo facilius conpulsus inaedia ipse sponte sua de basilicam sancta periturus exiret, accedens quidam vasculum illi cum aqua simevivo detulit ad putandum.
2 Quo accepto, velociter iudex loci advolavit ereptumque de manu eius terrae diffudit. Quod velox Dei ultio et beati antestetis virtus est subsecuta. Eam namque die iudex qua ista gesserat correptus a febre, nocte media expiravit, nec pervenit in crastino ad illam horam, qua in basilica sancti poculum de manu excusserat fugitivi.
3 Post istud miraculum omnes ei opolentissime quae erant necessaria detulerunt. Redeunte autem in regnum suum rege Chlothario, magnus cum eo est habitus. Tempore vero eius ad clericatum accedens, apud Sellensim castrum, quod in Pectava habitur diocisi, episcopus ordenatur; futurum, ut, decedente Pientio antestite, qui tunc Pectavam regebat eclesiam, ipse succederet.
4 Sed rex Chariberthus in aliut vertit sententiam. Denique cum Pientius episcopus ab hac luce migrasset, apud Parisius civitatem Pascentius, qui tunc abba erat basilicae sancti Helari, ei succedit ex iussu regis Chariberthi, clamante Austrapio, sibi hunc redebere locum. Sed parum ei iactati profuere sermones.
5 Ipse quoque regressus ad castrum suum, mota super se Theifalorum seditione, quos saepe gravaverat, lancea sauciatus crudiliter vitam finivit. Dioceses vero suas eclesia Pectava recipit.
XIX De obitu sancti Medardi episcopi.
1 Tempore quoque Chlothari regis sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu et plenus dierum, sanctitate praecipuus, diem obiit. Quem Chlotharius rex cum summo honore apud Sessionas civitatem sepelivit et basilicam super eum fabricare coepit, quam postea Sigiberthus, filius eius, explevit atque conposuit.
2 Ad cuius beatum sepulchrum vidimus vinctorum conpedes atque catenas disruptas confractasque iacere; quae usque hodie in testimonium virtutis eius ad ipsum beati sepulchrum reservantur. Sed ad superiora redeamus.
XX De obitu Childeberthi et interitu Chramni.
1 Childeberthus igitur rex aegrotare coepit, et cum diutissime apud Parisius lectulo decubasset, obiit et ad basilicam beati Vincenti, quam ipse construxerat, est sepultus. Cuius regnum et thesauros Chlotharius rex accepit; Vulthrogotham vero et filias eius duas in exilium posuit. Chramnus autem patri repraesentatur, sed postea infidelis extitit.
2 Cumque se cerneret evadere non posse, Brittanias petiit, ibique cum Chonoobro Brittanorum comite ipse vel uxor eius ac filiae latuerunt. Wiliacharius autem, socer eius, ad basilica sancti Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis populi ac ludibria, quae in ea fiebant, per Wiliacharium coniugemque eius succensa est; quod non sine gravi suspirio memoramus.
3 Sed et civitas Toronica ante annum iam igne consumpta fuerat, et totae eclesiae in eadem constructae desertae relictae sunt. Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothario rege, ab stagno cooperta est et in illa ut prius fuerat elegantia reparata. Tunc duae acies locustarum apparuerunt, quae per Arvernum atque Limovicinum transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo, proelium inter se actum, maxime sunt conlisae.
4 Chlotharius autem rex contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Brittanias dirigit. Sed nec ille contra patrem egredi timuit. Cumque in unum campum conglobatus uterque resederet exercitus et Chramnus cum Brittanis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est.
5 Ea quoque nocte Chonoober Brittanorum comes dicit ad Chramnum: 'Iniustum censeo te contra patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut inruam super eum ipsumque cum toto exercitu prosternam'. Quod Chramnus, ut credo virtute Dei praeventus, fieri non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant.
6 Ibatque Chlotharius rex tamquam novus David contra Absolonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: 'Respice, Domine, de caelo et iudica causam meam, quia iniuste a filio iniurias patior. Respice, Domine, et iudica iuste, illudque inpone iudicium, quod quondam inter Absalonem et patrem eius David posuisti'.
7 Confligentes etenim pariter, Brittanorum comes terga vertit ibique et caecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naves in mare paratas habens; sed dum uxorem vel filias liberare voluit, ab exercitu patris oppraessus, captus atque legatus est. Quod cum Chlothario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igni consumi.
8 Inclusique in tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extensus orario sugillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.
XXI De obitu Chlothachari regis.
1 Rex vero Chlotharius anno quinquaginsimo primo regni sui cum multis muneribus limina beati Martini expetiit, et adveniens Toronus ad sepulchrum antedicti antestetis, cunctas actiones, quas fortassis neglegenter egerat, replicans et orans cum grande gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret et ea quae inrationabiliter conmiserat suo obtentu dilueret, exinde regressus, quinquaginsimo primo regni sui anno, dum in Cotiam silvam venationem exerceret, a febre corripitur, et exinde Conpendio villa rediit.
2 In qua cum graviter vexaretur a febre, aiebat: 'Wa! Quid potatis, qualis est illi rex caelestis, qui sic tam magnos regis interfecit?' In hoc enim taedio positus, spiritum exalavit. Quem quattuor filii sui cum magno honore Sessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentes anni diem, quod Chramnus fuerat interfectus.
XXII Divisio regni inter filios eius.
1 Chilpericus vero post patris funera thesaurus, qui in villa Brannacum erant congregati, accepit et ad Francos utiliores petiit ipsusque muneribus mollitus sibi subdidit. Et mox Parisius ingreditur sedemque Childeberthi regis occupat; sed non diu ei hoc licuit possedere; nam coniuncti fratres eius eum exinde repulerunt, et sic inter se hii quattuor, id est Chariberthus, Gunthramnus, Chilpericus atque Sigiberthus, divisionem legitimam faciunt.
2 Deditque sors Charibertho regnum Childeberthi sedemque habere Parisius, Gunthramno vero regnum Chlodomeris ac tenere sedem Aurilianensem, Chilperico vero regnum Chlothari, patris eius, cathedramque Sessionas habere, Sygibertho quoque regnum Theuderici sedemque habere Remensim.
XXIII Quod Sigiberthus contra Chunus abiit.
1 Quod Sigiberthus contra Chunus abiit, et Chilpericus civitates eius pervasit. Nam post mortem Chlothari regis Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigyberthus exercitum dirigit, et gestum contra eos bellum, vicit atque fugavit. Sed postea rex eorum amicitias cum eodem per legatus meruit. Dum autem cum eis esset turbatus Sigyberthus, Chilpericus, frater eius, Remus pervadit et alias civitates, quae ad eum pertenebant, abstulit.
2 Ex hoc enim inter eos, quod peius est, bellum civile surrexit. Rediens autem Sigyberthus victur a Chunis, Sessionas civitatem occupat, ibique inventum Theodoberthum, Chilperici regis filium, adpraehendit et in exilio transmittit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit; quo victo atque fugato, civitatis suas in sua dominatione restituit.
3 Theodoberthum vero, filium eius, apud Ponticonem villam custodire iussit per annum integrum; quem postea, ut erat clemens, muneribus ditatum patri reddidit sanum, data tamen sibi sacramenta, ne umquam contra eum agere deberet. Quod postea, peccatis facientibus, est inruptum.
XXIV De patriciato Celsi.
1 Cum autem Gunthchramnus rex regnum partem, sicut fratris sui, obtenuisset, amoto Agroecola patricio, Celsum patriciatus honori donavit, virum procerum statu, in scapulis validum, lacertu robustum, in verbis tumidum, in responsis oportunum, iuris lectione peritum; cui tanta deinceps habendi cupiditas extitit, ut saepius aeclesiarum res auferens suis ditionibus subiugaret.
2 Nam cum audisset quadam vice Isaiae prophetae lectionem in aeclesia legi, in qua ait: Vae his qui coniungunt domum ad domum et agrum ad agrum copolant usque ad terminum loci, exclamasse fertur: 'Incongruae hoc; vae mihi et filiis meis!' Sed reliquit filium, qui absque liberis functus, maximam partem facultatis aeclesiis, quas pater expoliaverat, derelinquit.
XXV De uxoribus Gunthchramni.
1 Gunthchramnus autem rex bonus primo Venerandam, cuiusdam suorum ancillam, pro concubina toro subiunxit; de qua Gundobadum filium suscepit. Postea vero Marcatrudem, filiam Magnarii, in matrimonium accepit. Gundobadum vero filium suum Aurilianis transmisit. Aemula autem Marcatrudis post habitum filium in huius morte crassatur; transmissum, ut aiunt, venenum in potu maedificavit.
2 Quo mortuo, ipsa iudicio Dei filium, quem habebat, perdidit et odium regis incurrit, demissaque ab eodem, ne multo post tempore mortua est. Post quam Austerchilde cognomento Bobillam accepit, de qua iterum duos filios habuit, duorum senior Chlotharius, minor Chlodomeris dicebatur.
XXVI De uxoribus Chariberthi.
1 Porro Chariberthus rex Ingobergam accepit uxorem, de qua filiam habuit, quae postea in Ganthia virum accipiens est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium suum duas puellas pauperis cuiusdam filias, quorum prima vocabatur Marcovefa, relegiosa veste habens, alia vero Merofledis; in quarum amore rex valde detenebatur.
2 Erant enim, ut diximus, artificis lanariae filiae. Aemula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem secretius operare fecit, futurum, ut, dum haec rex cerneret, odio filias eius haberet. Quo operante, vocavit regem. Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas regias conponentem.
3 Quod videns, commotus in ira, reliquid Ingobergam et Merofledem accepit. Habuit et aliam puellam opilionis, id est pastoris ovium, filiam, nomen Theudogildem, de qua et filium fertur habuisse, qui ut processit ex alvo, protinus delatus est ad sepulchrum. Huius regis tempore apud urbem Sanctonicam Leontius, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, adserens, non canonice eum fuisse huic honore donatum.
4 Decretum enim regis Chlotharii habuerat, ut absque metropolis consilium benediceretur, quia non erat praesens. Quo eiecto, consensum fecere in Heraclium tunc Burdigalensis urbis presbiterum; quod regi Charibertum subscriptum propriis manibus per nuncupatum presbiterum transmiserunt. Qui veniens Toronus, rem gestam beato Eufronio pandit, depraecans, ut hoc consensum subscribere dignaretur; quod vir Dei manifeste respuit.
5 Igitur postquam presbiter Parisiacae urbis portas ingressus regis praesentiam adiit, haec affatus est: 'Salvae, rex gloriosae. Sedis enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam'. Cui ille: 'Numquid', ait, 'tu Romanam adisti urbem, ut papae illius nobis salutem deferas?' 'Patris', inquid presbiter, 'tui Leontius cum provincialibus suis tibi salutem mittit, indicans Cymulum', - sic enim vocitare consueverant Emerium in infantia sua - 'eiectum ab episcopatu, pro eo quod, praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit.
6 Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco eius substituatur; quo fiat, ut, dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis prolixioribus propagitur. Haec eo dicente, frendens rex, eum a suis conspectibus extrahi iussit, et plaustro spinis oppleto inponi desuper et in exilium trudi praecipit, dicens: 'Potasne, quia non est super quisquam de filiis Chlothari regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem eius volontas elegit, absque nostrum iuditio proiecerunt?' Et statim directis viris relegiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camarariis suis, qui, exactis Leontio episcopo mille aureis, reliquos iuxta possibilitatem condempnavit episcopos.
7 Et sic principis est ulta iniuria. Post haec Marcoveifa, Merofledis scilicet sororem, coniugio copulavit. Pro qua causa a sancto Germano episcopo excomunicatus uterque est. Sed cum eam rex relinquere nollit, percussa iuditio Dei obiit. Ne multo post et ipse rex post eam decessit. Cuius post obitum Theodogildis, una reginarum eius, nuntius ad Gunthchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio eius.
8 Quibus rex hoc reddidit in responsis: 'Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis. Ego enim accipiam eam faciamque magnam in populis, ut scilicet maiorem mecum honorem quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur'. At illa gavisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens rex, ait: 'Rectius est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post hanc, quae indigne germani mei torum adivit'.
9 Tunc, ablatis multis, paucis relictis, Arelatinsi eam monasthirio distinavit. Haec vero aegre adquiescens ieiuniis ac vigiliis adfici, per occultus nuntios Gothum quendam adivit, promittens, si se in Hispaniis deductam coniugio copularet, cum thesauris suis de monasthirio egrediens, libenti eum animo sequeretur.
10 Quod ille, nihil dubitans, repromisit. Cumque haec, collictis rebus factisque volucris, a cenobio pararet egredi, antecepavit voluntatem eius industria abbatissae, depraehensamque fraudem, eam graviter caesam custodiae mancipare praecipit; in qua usque ad exitum vitae praesentis, non mediocribus adtrita passionibus, perduravit.
XXVII Quod Sigiberthus Brunichildem accepit.
1 Porro Sigyberthus rex cum videret, quod fratres eius indignas sibimet uxores acciperent et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonio sociarent, legationem in Hispaniam mittit et cum multis muneribus Brunichildem, Athanagilde regis filiam, petiit. Erat enim puella elegans opere, venusta aspectu, honesta moribus atque decora, prudens consilio et blanda colloquio.
2 Quam pater eius non denegans, cum magnis thesauris antedicto rege transmisit. Ille vero, congregatus senioribus secum, praeparatis aepulis, cum inminsa laetitia atque iocunditate eam accepit uxorem. Et quia Arrianae legi subiecta erat, per praedicationem sacerdotum atque ipsius regis commonitionem conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit atque chrismata est.
3 Quae in nomine Christi catholica perseverat.
XXVIII De uxoribus Chilperici.
1 Quod videns Chilpericus rex, cum iam plures haberet uxores, sororem eius Galsuintham expetiit, promittens per legatus se alias relicturum, tantum condignam sibi regisque prolem mereretur accipere. Pater vero eius has promissiones accipiens, filiam suam, similiter sicut anteriorem, ipsi cum magnis opibus distinavit.
2 Nam Galsuintha aetate senior a Brunichilde erat. Quae cum ad Chilpericum regem venisset, cum grande honore suscepta eiusque est sociata coniugio; a quo etiam magno amore diligebatur. Detulerat enim secum magnos thesauros. Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter eos grande scandalum.
3 Iam enim in lege catholica conversa fuerat et chrismata. Cumque se regi quaereretur assiduae iniurias, perferre diceretque, nullam se dignitatem cum eodem habere, petiit, ut, relictis thesauris quos secum detulerat, libera redire permitteretur ad patriam. Quod ille per ingenia dissimulans, verbis eam lenibus demulsit.
4 Ad extremum enim suggillari iussit a puero, mortuamque repperit in strato. Post cuius obitum Deus virtutem magnam ostendit. Lyghnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulchrum eius ardebat, nullo tangente, disrupto fune, in pavimento conruit et, fugientem ante eum duritiam pavimenti, tamquam in aliquod molle elimentum discendit, atque medius est suffossus nec omnino contritus.
5 Quod non sine magno miraculo videntibus fuit. Rex autem cum eam mortuam deflessit, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio. Post quod factum reputantes ei fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta, eum a regno deieciunt. Habebat autem tunc Chilpericus tres filius de Audovera priore regina sua, id est Theudoberthum, cui supra meminimus, Merovechum atque Chlodovechum.
6 Sed ad coepta redeamus.
XXIX De secundo Sigiberthi contra Chunus bellum.
1 Chuni vero iterum in Gallias venire conabantur. Adversum quos Sygiberthus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem virorum fortium. Cumque confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias ostendunt et eos valde superant. Fugiente autem exercitu Sigyberthi, ipsi inclusus a Chunis retenebatur, nisi postea, ut erat elegans et versutus, quos non potuit superare virtute proelii, superavit arte donandi.
2 Nam, datis muneribus, foedus cum rege iniit, ut omnibus diebus vitae suae nulla inter se proelia commoverint; idque ei magis ad laudem quam ad aliquid pertinere opproprium iusta ratione pensatur. Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigybertho dedit. Vocabatur enim gaganus. Omnes enim regis gentes illius hoc appellantur nomine.
XXX Quod Arverni ad capiendam Arilatensim abierunt.
1 Quod Arverni ad capiendam Arilatensim urbem ex iussu Sigiberthi regis abierunt. Sigyberthus vero rex Arelatinsim urbem capere cupiens, Arvernus commovere praecipit. Erat enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit. Sed et de alia parte Adovarius cum exercitu advenit. Ingressique urbem Arelatinsim, sacramenta pro parte Sigyberthi regis exegerunt.
2 Quod cum Gunthchramnus rex conperisset, Celsum patricium cum exercitu illuc dirigit. Qui abiens, Avennicam urbem abstulit. Accedens autem Arelate et vallans eam, inpugnare exercitum Sigyberthi, qui infra murus contenebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos: 'Egredimini foris et inite certamen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes neque nos neque urbis istius subiecta defendere.
3 Quod si vos Deo propitio illos devincitis, nos fidem, quam promisimus, custodimus; si vero illi contra vos invaluerent, ecce reseratas repperietis portas! Ingrediemini, ne pereatis'. Hoc illi dolo delusi, egressi foris, bellum parant. Sed superati ab exercitu Celsi, fugam iniunt venientesque ad urbem, portas repperiunt obseratas.
4 Cumque exercitus a tergo iaculis foderetur operireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigunt, ibique pannis superpositi, ulteriorem ripam expetunt. Sed multus ex his violentia amnis direptos enegavit, fecitque Rhodanus tunc Arvernis, quod fecisse quondam Semoes legitur de Troianis: Correpta sub undis Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.
5 Apparent rari nantes in gurgite vasto. Qui vix nandi, ut diximus, inpulso parmarumque adiuti amminiculo, litoris alterius plana contingere potuerunt. Qui nudati a rebus, ab equitibus distituti, non sine grande contumelia patriae restituti sunt. Firmino tamen et Adovario discedendi via indulta est.
6 Magni ibi tunc viri ex Arvernis non solum torrentes impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati. Ac sic Gunthchramnus rex, recepta urbe illa, iuxta consuetudinem bonitatis suae Avennicam ditionibus fratres sui restituit.
XXXI De Tauredune castro et aliis signis.
1 Igitur in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit. Super Rhodanum enim fluvium collocatum erat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monte sibi propinquo, cum hominibus, eclesiis opibusque ac domibus in fluvium ruit, exclusaque amnis illius litora, aqua retrorsum petiit.
2 Locus etenim ille ab utraque parte a montibus concluserat, inter quorum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quae ripae insedebant operuit atque delevit. Adcumulata enim aqua erumpens deursum, inopinatus repperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enegavit, domus evertit, iumenta delevit et cuncta quae litoribus illis insedebant usque ad Ienubam civitatem violenta atque subita inundatione deripuit atque subvertit.
3 Traditur a multis, tantam congeriem inibi aquae fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur. Quod dubium non est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illius inter angustias montium defluit, nec habuit in latere, cum fuit exclusus, quo se deverteret. Commotumque montem, qui descenderat, adsemel erupit et sic cuncta delevit.
4 Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde caster ruerat, advenerunt, et terram illam, quae monte deruente remanserat, fodientes, aes sive ferrum repperiunt. Quod dum agerent, mugitum montes, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a saeva cupiditate retenerentur, pars illa quae nondum deruerat super eos cecidit, quos operuit atque interfecit, nec ultra inventi sunt.
5 Similiter et ante cladem Arvernam magna regionem illam prodigia terruerunt. Nam plerumque tres et quattuor splendores magni circa solem apparuerunt, quod rustici soles vocabant, dicentes: 'Ecce tres vel quattuor soles in caelum!' Quadam tamen vice in Kalendis Octobribus ita sol obscuratus apparuit, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque decolor apparens, quasi saccus videbatur.
6 Nam et stilla, quam quidam comiten vocant, radium tamquam gladium habens, super regionem illam per annum integrum apparuit, et caelum ardere visum est, et multa alia signa apparuerunt. In eclesia vero Arverna, dum matutinae caelebrarentur vigiliae in quadam festivitate, aves coredallus, quam alaudam vocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis superpositis in tanta velocitate extinguit, ut putaris, ea in unius hominis manu posita aquae fuisse submersa; in sacrarium autem sub velo transiens, cicindelum extinguere voluit; sed ab ostiariis prohibita atque occisa est.
7 Simili et in basilica beati Andreae de lichinis lucentibus avis alia fecit. Iam vero adveniente ipsa clade, tanta strages de populo per totam regionem illam facta est, ut nec numerare possit, quantae ibidem ceciderunt legiones. Nam cum iam sarcofagi aut tabulae defecissent, decim aut eo amplius in unam humi fossam sepeliebantur.
8 Numerati sunt autem quadam dominica in una beati Petri basilicam tricenta defunctorum corpora. Erat enim et ipsa mors subita. Nam nascente in inguene aut in ascella vulnus in modum serpentis, ita interficiebatur homo ille a veneno, ut die altera aut tercia spiritum exalaret. Sed et sensum vis illa veneni auferebat ab homine.
9 Tunc et Cato presbiter mortuos est. Nam cum de hac lue multi fugissent, ille tamen populum sepeliens et missas viritim dicens, numquam ab eo loco discessit. Hic autem presbiter multae humanitatis et satis dilectur pauperum fuit; et credo, haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit.
10 Cautinus autem episcopus cum diversa loca, hanc cladem timens, circuisset, ad civitatem regressus est; et haec incurrens, parasciven passiones dominicae obiit. Nam ipsa hora et Tetradius, consubrinus eius, mortuus est. Tunc et Lugdunum, Bitorex, Cabillonum atque Divione ab hac infirmitate valde depopulatae sunt.
XXXII De Iuliano monacho.
1 Erat tunc temporis apud Randanensim monasterium civitatis Arvernae presbiter praeclarae virtutis Iulianus nomine, vir magnae abstinentiae, qui neque vinum neque ullum pulmentum utebatur, cilicio omni tempore sub tunicam habens, in vigiliis promtus, in oratione assiduus; cui inerguminos curare, caecos illuminare vel reliquas infirmitates depellere per invocationem dominici nominis et signaculum sanctae crucis facile erat.
2 Idem cum stando pedes ab humore haberet infectos et ei diceretur, cur contra possibilitatem corporis semper staret, dicere cum ioco spirituali erat solitus: 'Faciunt opus meum, dum et vita comis est, nec me eorum sustentatio, Domino iubente, relinquid' . Nam videmus eum quadam vice in basilica beati Iuliam martyris inerguminum verbo tantum curasse.
3 Quartanariis et aliis febribus saepe per orationem remedia conferebat. Qui sub hoc tempore lues dierum atque virtutum plenus ex hoc mundo est adsumptus in requie.
XXXIII De Sunniulfo abbate.
1 Transiet tunc et abba monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, vir totius simplicitatis et caritatis. Nam plerumque hospitum pedes ipse abluebat manibusque ipse tergebat: unum tantum, quod gregem commissum non timore, sed supplicatione regebat. Ipse quoque referre erat solitus, ductum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte litoris concurrentes populi ceu apes ad alvearia mergebantur; et erant alii usque ad cingulum, alii vero usque ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri.
2 Erat enim et pons super fluvium positus ita angustus, ut vix unius vestigii latitudinem recipere possit. Apparebat autem et in alia parte litoris domus magna, extrinsecus dealbata. Tunc his qui cum eo erant, quid sibi haec velint, interrogat. At illi dixerunt: 'De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit et inducitur laetus in domum quam conspicis ultra'.
3 Haec audiens, a somno excutitur, multo deinceps monachis severior apparens.
XXXIV De Burdigalense monacho.
1 Quid etiam apud quendam monasterium eo tempore actum sit, pandam; nomen autem monachi, quia superest, nominare nolo, ne, cum haec scripta ad eum pervenerit, vanam incurrens gloriam reviliscat. Quidam iuvenis ad monasterium veniens, abbati se commendavit, ut in Dei servitium degeret. Cui ille cum multa obiceret, dicens, durum esse servitium illius loci, nec omnino tanta possit implere, quanta ei iungebantur: se omnia impleturum, invocato nomine Domini, pollicetur.
2 Sicque collectus est ab abbate. Factum est autem post paucos dies, dum in humilitate atque sanctitate se in omnibus exiberet, ut expellentes monachi de horrea anonas quasi choros III ad solem siccare ponerent, quas huic custodire praecipiunt. Dum autem, reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret anonae, subito nubilatum est caelum, et ecce! imber validus cum rumore venti festinus ad anonae congeriem propinquabat.
3 Quod cernens monachus, quid ageret, quid faceret, nesciebat. Tractans autem, quod, si ceteros vocaret, prae multitudine hoc recondire ante pluviam in horrea non valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet. Quod cum se terrae deiciens exoraret, divisa est nubis, et circa anonam pluvia valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans.
4 Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut anonam collegerent advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniunt haut procul harene deiectum orantem. Quod videns abbas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluvia, consumata oratione, vocat, ut surgeret; quem apprehensum verberibus agi praecepit, dicens: 'Oportet enim te, fili, in timore et servitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari'.
5 Reclusumque in cellulam septem dies eum sicut culpabilem ieiunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquid impedimentum generaret, averteret. Nunc autem idem monachus, ut a fidelibus viris cognovimus, in tanta abstinentia est devotus, ut in diebus quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calicem thisinae hauriat.
6 Quem Dominus, orantibus vobis, usque vitae consumationem, ut sibi placeat, custodire dignetur.
XXXV De episcopatu Abiti Arverni.
1 Defuncto igitur, ut diximus, apud Arvernum Cautino episcopo, plerique intendebant propter episcopatum, offerentes multa, plurima promittentes. Nam Eufrasius presbiter, filius quondam senatoris Euvodi, susceptas a Iudaeis species magnas regi per cognatum suum Beregisilum misit, ut scilicet, quod meritis optinere non poterat, praemiis optineret.
2 Erat quidem elegans in conversatione, sed non erat castus in opere, et plerumque inebriabat barbaros, sed rare reficiebat egenos. Et credo, haec causa obstitit, ut non optineret, quia non per Deum, sed per homines adipisci voluit hos honores. Sed nec illud potuit immutari, quod Dominus per os sancti Quintiani locutus est, quia: 'Non surgit de stirpe Hortinsi, qui regat ecclesiam Dei'.
3 Congregatos igitur Abitus archidiaconus clericis in ecclesia Arverna nulla quidem promisit, sed tamen accepto consensu ad regem petiit; voluitque ei tunc Firminus, qui in hac civitate comitatum potitus fuerat, impedire; sed ipse non abiit. Amici autem eius, qui in hac causa directi fuerant, rogabant regem, ut saltim una dominica praeteriret, ut hic non benediceretur; quod si propalaretur, mille aureos regi darent; sed rex his non adnuit.
4 Factum est ergo, ut, congregatis in unum civibus Arvernis, beatus Abitus, qui tunc temporis, ut diximus, erat archidiaconus, a clero et populo electus cathedram pontificatus acciperet; quem rex in tanto honore dilexit, ut parumper rigorem canonicum praeteriens, in sua eum praesentia benedici iuberet, dicens: 'Merear de manu eius eulogias accipere'.
5 Haec enim gratia fecit, ut apud Metensim urbem benediceretur. Idem, accepto episcopatu, magnum se in omnibus praebuit, iustitiam populis tribuens, pauperibus opem, viduis solacium pupillisque maximum adiumentum. Iam si peregrinus ad eum advenerit, ita diligitur, ut in eodem se habere et patrem recognoscat et patriam; qui cum magnis virtutibus floreat et omnia quae Deo sunt placita ex toto corde custodiat, iniquam in omnibus extirpans luxuriam, iustam Dei inserit castitatem.
XXXVI De sancto Nicetio Lugdunense.
1 Decedente vero apud Parisios post sinodum illam quae Saffaracum expulit Sacerdote Lugdunense episcopo, sanctus Nicetius ab ipso, sicut in libro vitae eius scripsimus, electus suscepit episcopatum, vir totius sanctitatis egregius, castae conversationis. Caritatem vero, quam apostolus cum omnibus, si possibile esset, observare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in eius pectore ipse Dominus, qui est vera caritas, cerneretur.
2 Nam si et commotus contra aliquem pro neglegentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset offensus. Erat enim castigator delinquentium poenitentumque remissor, elemosinarius atque strenuus in labore; ecclesias erigere, domos componere, serere agros, vineas pastinare diligentissime studebat.
3 Sed non eum hae res ab oratione turbabant. Hic, 22 annis sacerdotio ministrato, migravit ad Dominum; qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus praestat. Nam de oleo cicindelis, qui ad ipsum sepulchrum cotidie accenditur, caecorum oculis lumen reddit, daemones de obsessis corporibus fugat, contractis membris restituit sanitatem et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur praesidium.
4 Igitur Priscus episcopus, qui ei successerat, cum coniuge sua Susanna coepit persequi ac interficere multos de his quos vir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua victos, non in crimine comprobatos, non furto deprehensos, tantum inflammante malitia invidus, cur ei fideles fuissent. Declamabat multa blasphemia ipse cum coniuge de sancto Dei; et cum diu multoque tempore observatum fuisset ab anterioribus pontificibus, ut mulier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum puellis etiam in cellula, in qua vir beatus quieverat, introibat.
5 Sed pro his commota tandem divina maiestas ulta est in familia Prisci episcopi. Nam coniux eius daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana vexabatur, et sanctum Dei, quem sana negaverat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret, declamabat. Episcopus ille a tipo quartano correptus, tremorem incurrit.
6 Nam cum typus ille recessisset, hic semper tremens habebatur ac stupidus. Filius quoque omnisque familia decolor esse videbatur ac stupida, ut nulli sit dubium, eos a sancti viri virtute percussos. Semper enim Priscus episcopus eiusque familia contra sanctum Dei nefariis vocibus oblatrabant, ipsumque sibi amicum esse dicentes, quicumque de eo inproperia evomuisset.
7 Iusserat enim in primordio episcopatus sui aedificium domus ecclesiasticae exaltari; et diaconus, quem saepe pro facinus adulterii sanctus Dei, dum esset in corpore, non solum a communione removerat, sed etiam saepius caedi praeceperat et numquam eum ad emendationem reducere potuit, hic ascendens super tectum domus illius, cum detegere coepisset, ait: 'Gratias tibi ago, Iesu Christe, quod post mortem iniquissimi Nicetii super hunc tectum calcare promerui'.
8 Adhuc verba in ore pendebant, et statim subductus a pedibus eius rubor in quo stabat, cecidit ad terram crepuitque et mortuus est. Cum autem episcopus vel coniux eius multa contra rationem agerent, apparuit cuidam sanctus per somnium, dicens: 'Vade et dic Prisco, ut emendetur ab operibus malis, et fiant opera eius bona.
9 Martino quoque presbitero dicis: 'Quia consentis his operibus, castigandus eris; et si emendare perversitatem tuam nolueris, morieris'. At ille evigilans, locutus est diacono cuidam, dicens: 'Vade, quaeso, eo quod sis amicus in domo episcopi, et haec loquere sive episcopo sive Martino presbitero' .
10 Promisit se diaconus locuturum, sed retractans, noluit ea fari. Nocte autem cum se sopori dedisset, apparuit ei sanctus, dicens: 'Cur non dixisti quae tibi abba locutus est?' Et clausis pugnis coepit guttur eius caedere. Mane autem facto, inflatis faucibus cum magno dolore, accessit ad viros et omnia quae audierat intimavit.
11 At illi parvi pendentes ea quae audierant, fantasiam somniorum esse dixerunt. Martinus vero presbiter statim inruit in febre et aegrotans convaluit; sed cum semper adolatorie episcopo loqueretur et consentiret in malis actibus ac blasphemiis, quae in sanctum evomebant, iterum in febre redactus, spiritum exalavit.
XXXVII De sancto Friardo recluso.
1 Sanctus vero Friardus hoc nihilominus tempore quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, vita nobilis; de cuius miraculis quaedam in libro, quem de vita eius scripsimus, memoravimus. In cuius transitu, adveniente Felice episcopo, cellula tota contremuit. Unde non ambigo, aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremuerit.
2 Quem episcopus abluens atque dignis vestimentis involvens, sepulturae mandavit.
XXXVIII De regibus Hispanorum.
1 Ergo, ut ad historiam recurramus, mortuo apud Hispaniam Athanaeldo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit. Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus, frater eius, totum regnum occupavit. Qui, uxorem mortuam, Gunsuintham, reginae Brunichildis matrem, accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigyberthi, alius Chilperici filiam disponsavit.
2 Ille quoque inter eos regnum aequaliter divisit, interficiens omnes illos qui regis interemere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.
XXXIX De interitu Palladi Arverni.
1 Palladius autem, Britiani quondam comites ac Caesariae filius, comitatum in urbe Gabalitana, Sigibertho rege inpertiente, promeruit, sed orta intentio inter ipsum Partheniumque episcopum valde populum conlidebat. Nam plerumque conviciis ac diversis oppropriis criminibusque obruebat episcopum, pervadens res eclesiae spoliansque homines eius.
2 Unde factum est, ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam iam dicti principes properassent et diversa sibi invicem obiectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: 'Ubi sunt mariti tui, cum quibus stoprose ac turpiter vivis?' Sed haec in sacerdote verba prolata divina confestim ultio subsequens abolevit.
3 Nam anno sequenti remotus a comitatu Palladius, Arvernum regressus est; Romanus vero comitatum ambivit. Factum est autem, ut quadam die in urbe Arverna uterque coniungerint, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigybertho rege debere interfeci. Sed falsa haec et maxime a Romano emissa depraehensa sunt.
4 Tunc ille timore perterritus, ita in angustia gravi redactus est, ut minaretur se propria dextera peremere. Cumque a matre vel a cognato suo Firmino intente adtenderetur, ne perficeret quod mente amara conciperat, per intervalla horarum elapsus a matris aspectu, ingressus cubiculum, accepto spatio solitudinis, evaginato gladium cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, inpraessusque desuper gladius, ab una ingressus mammilla, in spadolam dorsi egressus est, erectusque iterum, similiter in alia mammilla perfossus, cecidit et mortuus est.
5 Quod non sine diabuli opere scelus perfectum mirati sumus; nam prima eum plaga interficere potuit, si non diabulus sustentaculum praebuisset, quod haec nefanda peragerit. Currit mater exanimis et supra filii corpusculum orbata conlabitur, atque omnes familia voces planctus emittit. Verumtamen ad monasthirium Chrononensim delatus, sepulturae mandatus, sed non iuxta christianorum cadavera positus, sed nec missarum solemnia meruit; quod non ob alia causa nisi ob iniuriam episcopi haec ei evenisse probantur.
XL De imperio Iustini.
1 Defuncto igitur apud urbem Constantinopolitanam Iustiniano imperatore, Iustinus ambivit imperio, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperorum, senatorum spoliatur; cui tanta fuit cupiditas, ut arcas iuberet fieri ferreas, in quibus numismati auri talenta congererit. Quem etiam ferunt in heresi Pelagiana dilapsum.
2 Nam non post multum tempus ex sensu effectus, Tiberium caesarem sibi adscivit ad defensandas provintias suas, hominem iustum, elimosinarium, aequiter discernentem obtenentemque victorias et, quod omnibus supereminit bonis, esse virissimum christianum. Denique Sigyberthus rex legatus ad Iustinum imperatorem misit, pacem petens, id est Warmarium Francum et Firminum Arvernum.
3 Qui euntis evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique tamen cum imperatore, quae petierant obtenuerunt. In alium tamen annum in Galliis sunt regressi. Post haec autem Anthiocia Egypti et Apamiae Siriae maximae civitatis a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Iuliam Anthiocensis martyris gravi incendio concremata est.
4 Ad Iustinum autem imperatorem Persi-Armeni cum magno syrici intexti pondere venerunt, petentes amicitias eius atque narrantis, se imperatori Persarum esse infensus. Venerant enim ad eos legati eius, dicentes: 'Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum'. Respondentibus illis, omnia ab his pollicita inlibata servari, dixerunt legati: 'In hoc apparebit, vos eius amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, adoraveritis' .
5 Respondente populo, nequaquam se hoc facturum, ait episcopus, qui coram erat: 'Quae est in igne deitas, ut venerari quaeat? Quem Deus ad usus hominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus tepiscit'. Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum convitiis fustibus caedunt.
6 Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatus inruunt, manus iniciunt interemuntque et, sicut diximus, huius imperatoris amicitias petierunt.
XLI Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupavit.
1 Alboenus vero Langobardorum rex, qui Chlothosindam, regis Chlothari filiam, habebat, relecta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit. Nam, commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abierunt, illuc commanere deliberantes. Quam regionem ingressi, maxime per annos septem pervagantes, spoliatis eclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem.
2 Mortua autem Chlothosinda, uxore Alboeni, aliam duxit coniugem, cuius patrem ante paucum tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebat, in quo possit iniurias patris ulcisci; unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veninu medificaret. Quo defuncto, cum famulo iit, sed adpraehensi pariter interfecti sunt.
3 Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.
XLII De bellis Mummoli cum eisdem.
1 Eunius quoque cognomento Mummolus a rege Gunthchramno patriciatum promeruit. De cuius militiae origine altius quaedam repetenda potavi. Hic etenim Peonio patre ortus, Audisiodorensis urbis incola fuit. Peonius vero huius municipii comitatum regebat. Cumque ad renovandam actionem munera regi per filium transmisisset, illi, datis rebus paternis, comitatum patris ambivit subplantavitque genetorem, quem sublevare debuerat.
2 Ex hoc vero gradatim proficiens, ad maius culmen evectus est. Igitur prorumpentibus Langobardis in Galliis, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor extiterat, contra eos abiit, cummissumque bellum, terga vertit ceciditque ibi. Tantumque tunc stragem Langobardi feruntur fecisse de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum; oneratique praeda, discesserunt iterum in Italiam.
3 Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmine meruit. Inruentibus iterum Langobardis in Gallias et usque Mustias Calmes accedentibus, quod adiacit civitati Ebredonense, Mummolus exercitum movit et cum Burgundionibus illuc proficiscetur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per divia silvarum, inruit super eos, multus interfecit, nonnullus coepit et rege direxit.
4 Quos ille per loca dispersos custodire praecepit, paucis quodadmodo per fugam lapsis, qui patriae nunciarent. Fueruntque in hoc proelio Salonius et Sagittarius fratres atque episcopi, qui non cruce caelesti moniti, sed galea ac lurica saeculari armati, multos manibus propriis, quod peius est, interfecisse referuntur.
5 Haec prima Mummoli in certamine victuria fuit. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Galliis et infra territurium Regensim, id est apud Stablonem villam castra ponunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes vel etiam cuncta vastantes.
6 Quod cum Mummolus conperisset, exercitum movet, inruensque super eos, multa ex his milia interficit et usque ad vesperum caedere non distitit, donec nox finem faceret. Ignarus enim reppererat homines et nihil de his quae accesserunt autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se ad bellum; sed, intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis, discesserunt, iurantes prius, quod ad subiectionem regum solaciumque Francorum redire deberent in Galliis.
7 Igitur regressi Saxones in Italiam, adsumptis secum uxoribus atque parvolis vel omni suppellectile facultatis, redire in Galliis distinant, scilicet ut a Sigybertho rege collecti in loco unde egressi fuerant stabilirentur. Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cunios, et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per Ebredunensim venit, illam re vera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant; coniunctique sunt in Avennico terreturio.
8 Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terrae sub divo habebat, nec quicquam ex his domi incolae reconderant. Denique accedentes hi, segetes inter se dividunt; colligentesque ac triturantes frumenta comedebant, nihil ex his eis qui laboraverant relinquentes. Verum postquam, expensis fructibus, ad litus Rhodani amnis accesserunt, ut, transacto turrente, regno se regis Sigyberthi conferrent, occurrit eis Mummolus, dicens: 'Non transibitis turrentem hunc.
9 Ecce! regionem domini mei regis depopulati estis, collegistis segetis, pecora devastastis, tradedistis domus incendiis, olivita ac vinita succidistis! Non ascenditis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis; alioquin non effugitis manus meas, nisi ponam gladium super vos et uxores ac parvolus vestrus et ulciscar iniuriam domini mei Gunthchramni regis'.
10 Tunc illi timentes valde, dantes multa nummismati auri milia pro redemptione sua, transire permissi sunt; et sic Arvernum pervenerunt. Erat tunc vernum tempus. Proferebant ibi regulas aeris incisas pro auro; quas quisque videns, non dubitabat aliud, nisi quod aurum probatum atque examinatum esset; sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit.
11 Unde nonnulli hoc dolo siducti, aurum dantes et aes accipientes, pauperis facti sunt. Hi vero ad Sygiberthum regem transeuntes, in loco, unde prius egressi fuerant, stabiliti sunt.
XLIII De archidiacono Massiliense.
1 In regno autem Sigyberthi regis, remoto ab honore Iovino rectore Provinciae, Albinus in loco eius subrogatur. Magnam enim inter eos inimicitiam haec causa congessit. Igitur advenientibus ad cataplum Massiliensim navibus transmarinis, Vigili archidiaconis homines septuaginta vasa quas vulgo orcas vocant olei liquaminisque furati sunt, nesciente domino.
2 Negotiator autem cum cognovisset sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter coepit, quo furtum in loco fuisset reconditum. Haec inquirens audit a quodam, quia hoc homines Vigili archidiaconis perpetrassent. Perveniunt haec ad archidiaconem, qui inquirens et inveniens, nequaquam publicare, sed excusare suos coepit, dicens: 'Numquam de domo mea egressus est, qui talia auderet admittere'.
3 Taliter denique excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit; causam exerit et archidiaconem in crimine fraudis huius mixtum accusat. Die autem sancto natalis dominici episcopo in ecclesia adveniente, archidiaconus indutus albam adest, episcopum, ut mos est, invitans ad altarem debere procedere ac solemnitate diei sancti oportuno debere tempore celebrare.
4 Nec mora, Albinus de sede exiliens, adpraehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit et custodia carcerali coartat. Pro quo numquam obtinere potuerunt non episcopus, non cives, non ullus maior natu, non ipsa vox totius populi adclamantes, ut datis fideiussoribus diem sanctum archidiacono liceat cum reliquis celebrare atque accusatio causae in posterum deberet audiri.
5 Sed nec de ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die auderet adripere. Quid plura? Quattuor milia solidorum archidiaconem condemnavit; quod in praesentia regis Sigyberthi veniens, quadrupla satisfactione, insequente Iovino, conposuit.
XLIV De Langobardis et Mummolo.
1 Post haec tres Langobardorum duces, id est Amo, Zaban ac Rodanus, Gallias inruperunt. Et Amo quidem Ebredunensim carpens viam, usque Machao villam Avennici territurii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit; ibique fixit tenturia. Zaban vero per Deinsim discendens urbem, usque Valentiam venit, ibique et castra posuit.
2 Rodanus enim Gratianopolitanam urbem adgressus est, ibique papilionis extendit. Et Amo quoque Arelatensim debellavit provinciam cum urbibus qui circumsitae sunt, et usque ipsum Lapideum campum, quod adiacit urbi Masiliensi, accedens, tam de pecoribus quam de hominibus denudavit. Aquinsibus autem obsidionem paravit, de quibus, viginti duabus libris argenti acceptis, abscessit.
3 Sicque et Rodanus ac Zaban in locis quibus accesserant fecerunt. Quae cum Mummolo perlata fuissent, exercitum movit et Rodano, qui Gratianopolitanam urbem debellabat, occurrit. Sed cum Eseram fluvium exercitus laboriose transiret, nutu Dei animal amnem ingreditur, vadum ostendit, et sic populus [liberi] in ulteriorem ripam egreditur.
4 Quod videntes Langobardi nec morati, evaginatis gladiis hos adpetunt, cummissoque bello, in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancia ad montium excelsa confugiret. Exinde cum quingentis viris, qui ei remanserant, per divia silvarum prorumpens, ad Zabanem pervenit, qui tunc urbem Valentiam obsedebat, narravitque omnia quae acta fuerat.
5 Tunc datis pariter cunctis in praeda, ad Ebredunensem urbem regressi sunt, ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem venit. Commissoque proelio, Langobardorum phalangae usque ad internitionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi. Cumque usque Sigusium urbem perlati fuissent et eos incolae loci durae susciperent, praesertim cum Sisinnius magister militum a parte inperatoris in hac urbe resident, simolatus Mummoli puer in conspectu Zabanis Sisinnio litteras protulit salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens: 'En ipsum in proximo!' Quod audiens Zaban, curso veloci ab urbe ipsa digressus praeteriit.
6 His auditis Amo, collecta omni praeda in itenere, proficiscitur; sed resistentibus nivibus, relicta praeda, vix cum paucis erumpere potuit. Exterriti enim erant virtute Mummoli.
XLV Quod Mummolus Turonus venit.
1 Multa enim Mummolus bella gessit, in quibus victur extetit. Nam post mortem Chariberthi, cum Chilpericus Toronus ac Pectavis pervasissit, quae Sigybertho regi per pactum in partem venerant, coniunctus rex ipse cum Gunthchramno fratre suo, Mummolum elegunt, qui has urbes ad verum dominium revocare deberet.
2 Qui Toronus veniens, fugato exinde Chlodovecho, Chilperici filium, exacta populo ad partem regis Sigyberthi sacramenta, Pectavum accessit. Sed Basilius ac Sigarius Pectavi civis, collecta multitudine, resistere voluerunt; quos de diversis partibus circumdatus oppressit, obruit, interimit, et sic Pectavum accedens, sacramenta exigit.
3 Haec interim de Mummolo dicta sufficiant; reliqua in posterum sunt digerenda.
XLVI De interitu Andarci.
1 De Andarchi vero interitu locuturus, prius genus ordire placet et patriam. Hic igitur, ut adserunt, Filices senatoris servus fuit; qui ad obsequium domini depotatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianae libris artemque calculi aplene eruditus est.
2 Hac igitur scientiam tumens, dispicere dominos coepit et se patrocinio Lupi ducis, cum ad urbem Massiliensim ex iusso regis Sigyberthi accederet, commendavit. De qua regressus, hunc secum habire praecepit insinuavitque eum diligenter Sigybertho regi atque ad serviendum tradedit. Quem ille per loca diversa dirigens, locum praebuit militandi.
3 Ex hoc quasi honoratus habitus, Arvernum venit ibique cum Urso, civi urbis eius, amicitias inlegat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam eius disponsare desiderans, luricam, ut ferunt, in libellare, quo charte abdi soleti sunt, recondit, dicens mulieri, coniugi utique Ursi, quia: 'Multitudinem aureorum meorum amplius quam sedecim milia in hoc libellare reconditam tibi conmendo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris disponsari'.
4 Sed Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra famis? Promisit mulier haec simpliciter credens, absente viro, huic disponsare puellam. Ad ille regressus ad regem, praeceptionem ad iudicem loci exibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens, quia: 'Dedi arram in disponsatione eius'. Negavit autem vir ille, dicens, quia: 'Neque te novi, unde sis, neque alequid de rebus tuis habeo'.
5 Qua intentione pollulante ac vihementius increscente, Andarchius expetiit Ursum regis praesentiam arcessire. Cumque venisset apud villam Brinnacum, requiret hominem alium Ursum nomen, quem ad altarium clam adductum iurare fecit ac dicere: 'Per hoc locum sanctum et reliquias martyrum beatorum, quia, si filiam meam tibi in matrimonium non tradidero, sidecem milia soledorum tibi satisfacere non morabor'.
6 Stabant enim testes in sacrario, abscultantes occultae verba loquentes, sed personam qui loqueretur paenitus non videntis. Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Urso, fecitque eum sine regis praesentiam reverti ad patriam. Factoque ex hoc iuramento breve sacramentorum, rege illo protulit discidente, dicens: 'Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae vestrae praeceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in matrimonio.
7 Alioquin liceat mihi res eius possedere, donec, sedicem milibus solidorum acceptis, me ab hac causa removeam'. Tunc, adeptis praeceptionibus, Arvernum redit, ostendit iudici iussionem regis. Ursus autem se in Villavo territurio contulit. Cumque res eius huic consignarentur, et hic in Villavum accessit.
8 Ingressusque unam Ursi domum, caenam sibi praecepit praeparare atque aquas quibus ablueretur calefieri iubet. Sed cum servi domus minime rudi domino apparerent, alius fustibus, alius virgis caedit, nonnullus capita percutiens sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur caena, abluetur hic aquis calidis, inebriatur vino et se collocat super stratum.
9 Erant autem cum eo septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam vino sepulti altius obdormissent, congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit; acceptisque clavibus, metas annonae, quae aderant, elidit hac circa domum et supra domum adgregat acervos annonae, quae tunc in manibulis erat, ita ut operta ex his domus cernetur omnino.
10 Tunc inmisso per partes diversas igne, cum iam super hos infelices materia aedificii exusta deruerent, excitantur, emissas voces, sed non fuit qui exaudiret, donec, totam domum adustam, ipsus pariter ignis absorberit. Ursus vero metuens basilicam sancti Iuliani expetiit; datisque rege muneribus, res suas in soliditate recipit.
XLVII Quod Theudoberthus civitatis pervasit.
1 Chlodovechus vero, Chilperici filius, de Toronico eiectus, Burdegala abiit. Denique cum apud Burdigalinsim civitatem, nullum prursus inquietante, resederet, Sigulfus quidam a parte Sigyberthi se super eum obiecit. Quem fugientem cum tubis et bucinis quasi labentem cervum fugans, insequebatur. Qui vix ad patrem regredi liberum habuit aditum.
2 Tamen per Andigavus regressus, ad eum rediit. Cum autem intentio inter Gunthchramnum et Sigyberthum regis verteretur, Gunthchramnus rex apud Parisius omnes episcopus regni sui congregat, ut inter utrusque quid veritas haberit edicerent. Sed ut bellum civili in maiore pernicitate crescerit, eos audire, peccatis facientibus, distulerunt.
3 Chilpericus autem in ira commotus, per Theodoberthum filium suum seniorem, qui a Sigybertho quondam adpraehensus sacramentum dederat, ut ei fidelis esset, civitates eius pervadit, id est Toronus, Pectavus vel reliquas citra Legere sitas. Qui Pectavus veniens, contra Gundovaldum ducem pugnavit. Terga autem vertente exercitu partis Gundovaldi, magnam ibi stragem de populo illo fecit.
4 Sed et de Toronicam regionem maximam partem incendit et, nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset. Cummotu autem exercitu, Lemovicinum, Cadurcinum vel reliquas illarum propinquas pervadit, vastat, evertit; eclesias incendit, ministeria detrahit, clericus interficit, monastiria virorum deicit, puellarum deludit et cuncta devastat.
5 Fuitque tempore illo peior in eclesiis gemitus quam tempore persecutionis Diocliciani.
XLVIII De Latta monasterio.
1 Et adhuc obstupiscimus et admiramur, cur tantae super eos plagae inruerint. Sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum de fanis ad ecclesias sunt conversi; isti cotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persecuntur.
2 Illi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subvertunt. Quid de Latta monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret, ut monastirium spoliaret, clamaverunt monachi dicentes: 'Nolite, o barbari, nolite huc transire; beati enim Martini istud est monasterium' .
3 Haec audientes multi, conpuncti a Dei timore, regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem, illuc transgrediuntur et, inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium evertunt resque diripiunt; de quibus facientes sarcinas, navi inponunt.
4 Ingressique fluvium, protinus vibrante carina, huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilia lancearum in fundum alvei defixa, remeare conarentur, navis sub pedibus eorum dehiscit, et uniuscuiusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transverberatique cuncti a propriis iaculis interimuntur.
5 Unus tantum ex ipsis, qui eos increpabat ne ista committerent, remansit inlaesus. Quodsi hoc quis fortuitu evenisse iudicat, cernat, unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res domi restituunt.
XLIX Quod Sigiberthus Parisius venit.
1 Dum haec ageretur, Sigyberthus rex gentes illas quae ultra Renum habentur commovit, et bellum civili ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire distinat. Quod audiens Chilpericus ad fratrem suum Gunthchramnum legatus mittit. Qui coniuncti pariter foedus iniunt, ut nullus fratrem suum perire sinerit.
2 Sed cum Sigyberthus gentes illas adducens venisset et Chilpericus de alia parte cum suo exercitu resederet, nec haberet rex Sigyberthus super fratrem iturus, ubi Sequanam fluvium transmearet, fratre suo Gunthchramno mandatum mittit, dicens: 'Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium transire, cum omni exercitu meo super te pergam' .
3 Quod ille timens, foedus cum eodem iniit eumque transire permisit. Denique sentiens Chilpericus, quod scilicit Gunthchramnus, relicto eo, ad Sigyberthum transisset, castra movet et usque Avalocium Carnotensim vicum abiit Quem Sigyberthus insecutus, campum sibi praeparare petiit. Illi vero timens, ne, conliso utroque exercitu, etiam regnum eorum conruerit, pacem petiit civitatesque eius, quas Theodoberthus male pervaserat, reddidit, depraecans, ut nullo caso culparentur earum habitatores, quos ille iniuste igne ferroque obpremens adquisierat.
4 Vicos quoque qui circa Parisius erant maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab hoste direpti sunt, ut etiam et captivi ducerentur. Obtestabat enim rex, ne haec fierent; sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte venerant, superare non poterat; sed omnia patienter ferebat, donec redire possit ad patriam.
5 Tunc ex gentibus illis contra eum quidam murmoraverunt, cur se a certamine subtraxisset. Sed ille, ut erat intrepedus, ascenso equo, ad eos dirigit eosque verbis lenibus demulsit, multos ex eis postea a lapidibus obrui praecipiens. Sed nec hoc sine beati Martini fuisse vertutem ambigitur, ut hi sine bello pacificarentur; nam in ipsa die, qua hi pacem fecerunt, tres paralitici ad beati basilicam sunt directi.
6 Quod in sequentibus libris, Domino iubente, desseruemus.
L Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit.
1 Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit, et de obitu Theudoberthi, fili eius. Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre. Nam post annum iterum Chilpericus ad Guntchramnum fratrem suum legatus mittit, dicens: 'Veniat frater meus, et videamus nos et pacificati persequamur Sigyberthum inimicum nostrum'.
2 Quod cum fuisset factum seque vidissent ac muneribus honorassent, commoto Chilpericus exercitu usque Remus accessit, cuncta incendens atque debellans. Quod audiens Sigyberthus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus, Parisius venit et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntius Dunensibus vel Toronicis, ut contra Theodoberthum ire deberent.
3 Quod ille dissimolantes, rex Godegiselum et Gunthchramnum duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt. Ad ille derelictus a suis, cum paucis remansit, sed tamen ad bellum exire non dubitat. Ineuntes autem proelium, Theodoberthus evictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur.
4 Tunc ab Aunulfo quodam collectus ablutusque ac dignis vestibus est indutus et ad Ecolisinensim civitatem sepultus. Chilpericus vero cognuscens, quod iterum se Gunthchramnus cum Sigybertho pacificasset, se infra Thornacinsis murus cum uxore et filiis communivit.
LI De obitu Sigiberthi regis.
1 In eo anno fulgor per caelum discurrisse visus est, sicut quondam ante mortem Chlothari factum vidimus. Sigyberthus vero, obtentis civitatibus illis, quae circa Parisius sunt positae, usque Rhotomaginsem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est.
2 Regressus inde, Parisius est ingressus, ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childeberthum aspexerant seniorem, ad Sigyberthum legationem mittunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilperico, super se ipsum regem stabilirent. Illi vero haec audiens, misitque qui fratrem suum in supra memoratam civitatem obsederent, ipsi illuc properare deliberans.
3 Cui sanctus Germanus episcopus dixit: 'Si abieris et fratrem tuum interficere nolueris, vivus et victur redis; sin autem aliut cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foveam quae fratri tuo parabis, in ea conrues. Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit. Veniente autem illo ad villam cui nomen est Victuriaco, collectus est ad eum omnis exercitus, inpositumque super clypeum sibi regem statuunt.
4 Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxos vocant, infectis vinino, malificati a Fredegundae regina, cum aliam causam suggerire simularent, utraque ei latera feriunt. At ille vociferans atque conruens, non post multo spatio emisit spiritum. Ibique et Charegyselus cubicularius eius conruit; ibi et Sigila, qui quondam ex Ghotia venerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege conpraehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus iuncturis ac membratim separatus, crudiliter vitam finivit.
5 Fuit autem Charegyselus ille tam levis opere quam gravis cupiditate. De minimis consurgens, magnus per adulationes cum rege effectus est; conpetitur rerum alienarum testamentorumque effractur; cui talis fuit vitae exitus, ut non meriritur voluntatem propriam mortem inminente conplere, qui aliorum voluntates saepe distruxerat.
6 Chilpericus autem in ancipite casu defixus, in dubium habebat, an evaderet an periret, donec ad eum missi veniunt de fratris obitu nuntiantes. Tunc egressus a Thornaco cum uxore et filiis, eum vestitum apud Lambrus vicum sepelivit. Unde postea Sessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse aedificaverat, translatus, secus Chlotharium patrem suum sepultus est.
7 Obiit autem quarto decimo regni sui anno, aetate quadraginaria. A transito ergo Theodoberthi seniores usque ad exitum Sigyberthi supputantur anni XXIX. Inter exitum vero eius et nepotis sui Theodoberthi fuere dies XVIII. Mortuo autem Sigybertho, regnavit Childeberthus, filius eius, pro eo. A principio usque ad diluvium anni II milia CCXLII. A diluvium autem usque ad Abraham anni DCCCCXLII. Ab Abraham vero usque ad egressum filiorum Israhel ex Aegipto anni CCCCLXII. Ab egressu filiorum Israhel ex Aegipto usque ad aedificationem templi Salomonis anni CCCCLXXX. Ab aedificationem ergo templi usque ad dissolationem eius et transmigratione in Babilonia anni CCCXC. A transmigratione igitur usque ad passionem Domini anni DCLXVIII. A passione Domini usque ad transitum sancti Martini anni CCCCXII. A transitum sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis anni A transitum Chlodovechi regis usque ad transitum Theodoberthi anni XXXVII. A transitum Theodoberthi usque ad exitum Sigyberthi anni XXIX. Quod sunt simul anni V milia DCCLXXIV tantum.
Liber V
Praefatio.
1 Taedit me bellorum civilium diversitatis, que Francorum gentem et regnum valde proterunt, memorare; in quo, quod peius est, tempore illud quod Dominus de dolorum praedixit initium iam videmus: Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum. Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui, ut divisi, statim ab inimicis sunt interempti.
2 Quotiens et ipsa urbs urbium et totius mundi capud ingens bella civilia diruit; quae cessante, rursum quasi ab humo surrexit. Utinam et vos, o regis, in his proelia, in quibus parentes vestri desudaverunt, exercimini, ut gentes, vestra pace conterritae, vestris viribus praemirentur! Recordamini, quid capud victuriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui adversos reges interficet, noxias gentes elisit, patrias subiugavit, quarum regnum vobis integrum inlesumque reliquit! Et cum hoc facerit, neque aurum neque argentum, sicut nunc est in thesauris vestris, habebat.
3 Quid agetis? Quid quaeritis? Quid non habundatis? In domibus dilitiae supercrescunt, in prumtuariis vinum, triticum oleumque redundat, in thesauris aurum atque argentum coacervatur. Unum vobis deest, quod, pacem non habentes, Dei gratiam indegetis. Cur unus tollit alteri suum? Cur alter concupiscit alienum? Cavete illo, quaeso, apostoli: Si ab invicem mordetis et comeditis, vidite, ne ab invicem consummamini.
4 Scrutamini diligenter veterum scripta, et videbitis, quid civilia bella parturiant. Requirite, quod de Carthaginensibus scribat Orhosius, qui, cum post septingentos annos subversam dicat civitatem et regionem eorum, addidit: Quae res eam tamdiu servavit? Concordia. Quae res eam post tanta distruxit tempora? Discordias.
5 Cavete discordiam, cavete bella civilia, quae vos populumque vestrum expugnant. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester caeciderit, vos sine solatio relicti atque a gentibus adversis oppressi protinus conruatis? Si tibi, o rex, bellum civili delectat, illut quod apostolus in hominem agi meminit exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem et vitia virtutibus caedant; et tu liber capite tuo, id est Christo, servias, qui quondam radicem malorum servieras conpeditus.
I De Childeberthi iunioris regno et matre eius.
1 Igitur interempto Sigybertho rege apud Victuriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisius resedebat. Quod factum cum ad eam perlatum fuisset et, conturbata dolore ac lucto, quid ageret ignoraret, Gundovaldus dux adpraehensum Childeberthum, filium eius parvolum, furtim abstulit ereptumque ab immenente morte, collectisque gentibus super quas pater eius regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno iam peracto.
2 Qui die dominici natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni eius Chilpericus rex Parisius venit adpraehensamque Brunichildem apud Rodomaginsem civitatem in exilio trusit thesaurisque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias vero eius Meledus urbe tenire praecipit. Tunc Roccolenus cum Cinomannicis Toronus venit et praedas egit et multa scelera fecit, quod in sequenti, qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae gessit percussus interiit, memoramus.
II Quod Merovechus Brunechilde accepit.
1 Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pectavus dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, Toronus venit ibique et dies sanctos paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus eius vastavit. Ipsi vero simolans ad matrem suam ire velle, Rodomago petiit; et ibi Brunichilde reginae coniungitur, ea quoque sibi in matrimonio sociavit.
2 Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At ille, cum haec cognovissent, quod eosdem separare decernerit, ad basilicam sancti Martini, quae super murus civitatis ligneis tabulis fabrecata est, confugium faciunt.
3 Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur et illi, dolosae eum potantes facere, non crederent, iuravit eis, dicens: 'Si', inquid , 'voluntas Dei foret, ipse hos separare non conaretur'. Haec illi sacramenta accipientes, de basilica egressi sunt; exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis.
4 Post dies vero paucus adsumpto secum rex Merovecho Sessionas rediit.
III Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi.
1 Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania Sessionas urbe adgrediuntur, fugatamque ex ea Fredegundem regina atque Chlodovechum, filium Chilperici, volebant sibi subdere civitatem. Quod ut Chilpericus rex conperit, cum exercitu illuc dirigit, mittens nuntius, ne sibi iniuriam facerent et excidium de utroque eveniret exercitu.
2 Illi autem haec neglegentes, praeparantur ad bellum; commissoque proelio, invaluit pars Chilperici atque fugavit partem sibi adversam, multus ex ea strenuos atque utilis viros prosternens; fugatusque reliquos, Sessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter coniugatione Brunichildis suspectum habere coepit Merovechum, filium suum, dicens, hoc proelium eius nequitia surrexisse; spoliatumque ab armis, datis custodibus, libere custodire praecipit, tractans, quid de eo in posterum ordinaret.
3 Godinus autem, qui a sorte Sigyberthi se ad Chilpericum transtulerat et multis ab eo muneribus locopletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur. Villas vero, quas ei rex a fisco in territurio Sessionico indulserat, abstulit et basilicae contulit beati Medardi.
4 Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cuius coniugem Rauchingus accepit, viro omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus, qui se ita cum subiectis agebat, ut non cognusceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos deseviens, nefanda mala gerebat.
5 Nam si ante eum, ut adsolet, convivio utenti puer cereum tenuisset, nudari eius tibias faciebat atque tamdiu in his cereum comprimi, donec lumine privaretur; iterum cum inluminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentes exurirentur. Quod si vocem emittere aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus ilico gladius imminibat, fiebatque, ut, hoc flente, iste magna laetitia exultaret.
6 Aiebant enim quidam, quod eo tempore duo de famulis eius, ut sepe contingit, mutuo se amore dilixisse, virum scilicet et puella. Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatio traheretur, coniuncti pariter aeclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus conperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat, sibi protinus reddi suos famulos excusatus.
7 Tunc sacerdos ait ad eum: 'Nosti enim, quae veneratio debeat inpendi aeclesiis Dei; non enim poteris eos accepere, nisi ut fidem facias de permanente eorum coniunctione; similiter et ut de omni poena corporali liberi maneant repromittas'. At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem conversus ad sacerdotem, posuit manus suas super altarium cum iuramento, dicens, quia: 'Numquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac coniunctione permaneant, quia, quamquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii coniventia ista sint gesta, illud tamen libens amplectur, quod nec hic ancillam alterius neque haec extranei servum acceperit'.
8 Crededit sacerdus illi simpliciter promissionem hominis callidi reddeditque hominis excusatos. Quibus ille acceptis et gratias agens, abscessit ad domum suam. Et statim iussit elidere arborem truncatamque colomnam eius per capita cuneo scissam praecipit excavare; effossamque in altitudine trium aut quattuor pedum humum, deponi vas iubet in foveam.
9 Ibique puellam ut mortuam conponens, puerum desuper iactare praecipit, positoque operturium, fossam humo replevit sepelivitque eos viventes, dicens, quia: 'Non frustravi iuramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum'. Qui cum sacerdote nuntiata fuissent, cucurrit velociter; et increpans hominem, vix obtenuit, ut detegerentur.
10 Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero repperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam habens aliam potius utilitatem, nisi in caccinnis ac dolis omnibusque perversis rebus. Unde non inmerito taliter excessit a vita, qui talia gessit, cum frueretur hanc vitam; quod in posterum degesturi sumus.
11 Siggo quoque referendarius, qui anolum regis Sigyberthi tenuerat et ab Chilperico rege ita provocatus erat, ut servitium, quod tempore fratris sui habuerat, obteneret, ad Childeberthum regem, Sigyberthi filium, relicto Chilperico, transivit resque eius, quas in Sessionico habuerat, Ansovaldus obtinuit.
12 Multi autem et alii de his, qui se de regno Sigyberthi ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis non post multum temporis spatio obiit; sed ille aliam rursus accepit.
IV Quod Roccolenus Toronus venit.
1 His diebus Roccolenus, ab Chilperico missus, Toronus advenit cum magna iactantia, et ultra Legerem castra ponens, nuntios ad nos dirixit, ut scilicit Gunthchramnum, qui tunc de morte Theudoberthi inpetebatur, a basilica sancta deberemus extrahere. Quod si non facerimus, et civitatem et omnia suburbana eius iuberet incendio concremare.
2 Quo auditu, mittimus ad eum legationem, dicentes, haec ab antiquo facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat, sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta violaretur; quod si fierit, nec sibi fore prosperum nec rege, qui haec iussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antestetis, cuius virtus hesterna die paralitica membra dirixisset.
3 Nihil his ille furmidans, cum in domo aeclesiae ultra Legerem resederet, domum ipsam, quae clavis adfixerat, dissecet. Ipsos quoque clavos Caenomannici, qui tunc cum eodem advenerant, inpletis follibus portant, annonas evertunt et cuncta devastant. Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens: 'Nisi hodie proieceritis Gunthchramnum ducem de basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat aratro locus ille'.
4 Interim advenit dies sanctus epifaniae; et hic magis ac magis torquere coepit. Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad civitatem accedit. Denique cum psallentes de eclesiam egressi, ad sanctam basilicam properarent, hic post crucem, praecidentibus signis, aequo superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introit, mox furor minantis intepuit; regressusque ad eclesiam, nihil cibi ea die accipere potuit.
5 Exinde cum valde anillus esset, Pectavo abiit. Erant enim dies sanctae quadraginsimae, in qua fetus cunicolorum saepe comedit. Dispositis vero actionibus, quibus in Kalendas Martias cives Pectavus vel adfligeret vel damnaret, pridie animam reddedit; et sic superbia tumorque quievit.
V De episcopis Lingonicis.
1 Eo tempore Felix Namneticae urbis episcopus litteras mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopati episcopum interfecisset. Sed ut haec scriberet, villam ecclesiae concupivit. Quam cum dare nollem, evomit in me, ut dixi, plenus furore opprobria mille.
2 Cui aliquando ego respondi: 'Memento dicti prophetici: Vae his qui iungunt domum ad domum et agrum ad agrum copulant! Numquid soli inhabitabunt terram? O si te habuisset Massilia sacerdotem! Numquam naves oleum aut reliquas species detulissent, nisi cartam tantum, quo maiorem oportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes.
3 Sed paupertas cartae finem inponit verbositati'. Inmensae enim erat cupiditatis atque iactantiae. Sed ego ista postponens, ne illi similis appaream, illud explicabo, qualiter germanus meus ab hac luce migraverit, et quam velocem in percussorem eius Dominus praestiterit ultionem. Consenescente beato Tetrico ecclesiae Lingonicae sacerdote, cum Lampadio diacono, quem creditorem habuit, deicisset et frater meus, dum pauperibus, quos ille male spoliaverat, opitulare cupiens, consensisset in eius humiliatione, odium ex hoc incurrit.
4 Interea beatus Tetricus a sanguine sauciatur. Cui cum nulla medicorum fomenta valerent, conturbati clerici et a pastore utpote destituti, Mundericum expetunt. Qui a rege indultus ac tonsoratus, episcopus ordinatur, sub ea specie, ut, dum beatus Tetricus viveret, hic Ternoderinsim castrum ut archipresbiter regerit atque in eo commoraretur, migrante vero decessore, iste succederet.
5 In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit. Adserebatur enim contra eum, quod ipse Sigibertho regi adversus fratrem suum Guntchramnum venienti alimenta et munera praebuisset. Igitur extractus a castro, in exilio super ripam Rhodani in turre quadam arta atque detecta retruditur; in qua per duos fere annos cum grandi exitu commoratus, obtinente beato Nicetio episcopo, Lugduno regreditur habitavitque cum eo per duos menses.
6 Sed cum obtinere non posset a rege, ut in loco, unde eiectus fuerat, restitueretur, nocte per fugam lapsus, ad Sigiberti regnum pertransiit et apud Arisitensim vicum episcopus instituetur, habens sub se plus minus dioceses XV, quas primum quidem Gothi tenuerant, nunc vero Dalmatius Rutenensis episcopus iudicat.
7 Quo abeunte, iterum Lingonici Silvestrum, propinquum vel nostrum vel beati Tetrici, episcopum expetunt. Sed ut eum peterent, fratris mei hoc instinctu fecerunt. Interea transeunte beato Tetrico, hic, tonso capite, presbiter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae. Qui vero, ut benedictionem episcopalem Lugduno accipiat, iter parat.
8 Quae dum aguntur, ipse, quia iam diu epilenticus erat, ab hoc morbo correptus, asperius ex sensu factus et per dies duos assiduae dans mugitum, tertia die spiritum exalavit. Quae peracta, Lampadius, ut superius dictum est, ab honore et facultate privatus, in odio Petri diaconi cum filio Silvestri coniungitur, machinans atque confirmans, patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interfectum.
9 At ille aetate iuvenis, sensu levis contra eum commovetur, ipsum inpetens publice parricidam. Porro ille haec audiens, facto placito in praesentia sancti Niceti episcopi, avunculi matris meae, Lugduno dirigitur; et ibi, Siagrio episcopo coram adstante vel aliis sacerdotibus multis cum saecularium principibus, se sacramento exuit, numquam se in morte Silvestri mixtum fuisse.
10 Post duos vero annos instigatus iterum a Lampadio filius Silvestri, adsecutus in via Petrum diaconum, lancea sauciatum interfecit. Quod cum factum fuisset, de eo loco elevatus et ad Divionensim delatus castrum, secus sanctum Gregorium, proavum nostrum, sepelitur. Iste vero fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus suis fisco regis Guntchramni dimissis.
11 Cumque per diversa vagaretur pro commisso scelere nec ei essit locus firmus ad commorandum, tandem, ut credo, contra eum sanguine insonte ad divinam potentiam proclamante, in quodam loco, dum iter ageret, innocentem hominem evaginato gladio interemit. Cuius parentes condolentes propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frustra concidunt membratimque dispergunt.
12 Tale iusto iudicio Dei exitum miser accepit, ut, qui propinquum innocentem interimerat, ipse nocens diutius non maneret. Nam tertio ei haec evenerunt anno. Denique Silvestri post transitum Lingonici iterum episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam archidiaconus Agustidunensis fuerat, accipiunt.
13 Qui multa, ut asserunt, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores fratrum esse videamur. Tamen, quale habuerit exitum, non omittam. Anno octavo episcopatus sui, dum dioceses ac villas ecclesiae circuiret, quadam nocte dormienti apparuit beatus Tetricus vultu minaci. Cui ita: 'Quid tu', inquit, 'hic Pappole? Ut quid sedem meam polluis? Ut quid ecclesiam pervadis? Ut quid oves mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione'.
14 Et haec dicens, virgam quam habebat in manu pectori eius cum ictu valido inpulit. In quo ille evigilans, dum cogitat, quid hoc esset, ficta in loco illo defigitur ac dolore maximo cruciatur. Abhorret cibum potumque et mortem iam sibi proximam praestolatur. Quid plura? Tertia die, cum sanguinem ore proicerit, exspiravit; exinde elatus, Lingonas est sepultus.
15 In cuius loco Mummolus abba, quem Bonum cognomento vocant, episcopus substituitur. Quem multi magnis laudibus prosecuntur: esse eum castum, sobrium, moderatum ac in omni bonitate promptissimum, amantem iustitiam, caritatem omni intentione diligentem. Qui, accepto episcopatu, cognoscens, quod Lampadius multum de rebus fraudasset ecclesiae ac de spoliis pauperum agros vineasque vel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a praesentia sua iussit abigi.
16 Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus propriis victum quaerit. Haec de his sufficiant.
VI De Leunaste archidiacono Bitorigo.
1 Anno vero quo supra, id est quo, mortuo Sigybertho, Childeberthus, filius eius, regnare coepit, multae virtutes ad sepulchrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsis miraculis conponere temptavi. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse vidi aut a fidelibus relata cognovi.
2 Hic tantum, quid neglegentibus evenerit, qui post virtutem caelestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam, quia, sicut per gratiam sanitatum, ita et in castigationem stultorum virtus eius ostenditur. Leonastis Biturigus archidiaconus, decedentibus cataractis, lumen caruit oculorum. Qui cum, per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere possit, accessit ad basilicam beati Martini; ubi per duos aut tres menses consistens et ieiunans assiduae, lumen ut reciperet flagitabat.
3 Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Iudaeo, ventosas, quorum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decedente quoque sanguine, rursus in redeviva caecitate redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad sanctum templum regressus est.
4 Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere non meruit. Quod ei ob peccatum non praestitum reor iuxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei et habundavit; et qui non habet, ipsum quod habet aufertur ab eo; et illud: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat.
5 Nam perstiterat hic in sanitate, si Iudaeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim et monet et arguit apostulus, dicens: Nolite enim iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris? Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum in fidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei vivi.
6 Propterea exite de medio eorum et separamini ab his, ait Dominus. Ideo doceat unumquemque christianum haec causa, ut, quando caelestem accipere meruerit medicinam, terrena non requirat studia.
VII De Senoch reclauso.
1 Sed et illud commemorare libet, qui vel quales viri hoc anno a Domino sunt vocati. Unde magnum eum et Deo acceptabilem ego censeo, qui tales de nostra terra suo paradiso collocavit. Nam benedictus Senoch presbiter, qui apud Turonus morabatur, sic migravit a saeculo. Fuit enim genere Theifalus, et in Turonico clericus factus, in cellulam, quam ipse inter parietes antiquos conposuerat, se removit, collectisque monachis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat, reparavit.
2 Idem super infirmos multas virtutes fecit, quas in libro vitae eius scripsimus.
VIII De sancto Germano Parisiorum episcopo.
1 Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit. In cuius exsequiis multis virtutibus, quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerarius adclamantibus, corpus in platea adgravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur. Ipsi quoque, qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque basilicam, in qua sepultus est, liberi pervenerunt.
2 Ad sepulchrum autem eius multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur, ita ut quisque iusta petierit velociter exoptata reportet. Quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum vitae illius, qui a Fortunato presbitero conpositus est, legens, cuncta repperiet.
IX De Caluppane reclauso.
1 Eodem quoque anno et Caluppa reclausus obiit. Hic autem ab infantia sua semper religiosus fuit, et apud monasterium Melitensim termini Arverni conversus, in magna se humilitate fratribus praebuit, sicut in libro vitae eius scripsimus.
X De Patroclo reclauso.
1 Fuit autem in Biturigo termino reclausus nomine Patroclus, presbiterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, vir magnae abstinentiae, qui plerumque ab inaedia diversis incommodis vexabatur. Vinum, sicera vel omne quod inebriare potest non bibebat praeter aquam parumper melle linitam; sed nec pulmentum aliquod utebatur.
2 Cuius victus erat panis in aqua infusus atque sale respersus. Huius oculi numquam caligaverunt. Erat enim in oratione assiduus, quam si parumper praetermisisset, aut legebat aut scribebat. Frigoriticis, pustulis laborantibus vel reliquis morbis saepe per orationem remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est enarrare.
3 Cilicium semper puro adhibens corpori. Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migravit ad Christum. Scripsimus et de huius vita libellum.
XI De Iudaeis conversis per Avitum episcopum.
1 Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Iudaeis hoc anno contigerit pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus episcopus commoneret, ut, relicto velamine legis Moysaicae, spiritaliter lecta intellegerent et Christum, filium viventis Dei, prophetica et legali auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarent, manebat in pectoribus eorum, iam non dicam, velamen illud, quod facies Moysi obumbrabatur, sed paries.
2 Sacerdos quoque orans, ut, conversi ad Dominum, velamen ab eis litterae rumperetur, quidam ex his ad sancta pascha ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Iudaeorum super capud conversi Iudaei oleum foetidum, diabulo instigante, diffudit.
3 Quod cum cunctus aborrens populus voluissent eum urguere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad caelos post redemptum hominem gloriosus ascendit, cum sacerdos de aeclesiam ad basilicam psallendo procederet, inruit super sinagogae Iudaeorum multitudo tota sequentium, distructamque a fundamentis, campi planitiae locus adsimilatur.
4 Alia autem die sacerdos eis legatos mittit, dicens: 'Vi ego vos confiteri Dei Filium non inpello, sed tamen praedico et salem scientiae vestris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ovibus superpositus; et de vobis ille verus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit, habere se alias oves quae non sunt ex ovili suo, quas eum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pastor.
5 Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus grex, costodi me posito; sin vero aliud, abscedite a loco'. Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentum pontificis coniuncti in unum, ad eum mandata remittunt, dicentes: 'Credimus Iesum, filium Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et ideo petimus, ut abluamur baptismum, ne in hoc delicto permaneamus'.
6 Gavisus autem nuntio pontifex, noctem sanctam pentecosten vigilias caelebratas, ad baptistirio forasmoraneum egressus est; ibique omnis multitudo coram eo prostrata, baptismum flagitavit. At ille prae gaudio lacrimans, cunctos aqua abluens, crismate liniens, in sinu matris eclesiae congregavit. Flagrabant caerei, lampades refulgebant, albecabat tota civitas de grege candido, nec minor fuit urbi gaudium, quam quondam, Spiritu sancto discendente super apostulos, Hierusalem videre promeruit.
7 Fuerunt autem qui baptizati sunt amplius quingenti. Hii vero qui baptismum noluerunt discedentes ab illa urbe, Massiliae redditi sunt.
XII De Brachione abbate.
1 Transiit post haec et Brachio abba cellulae Manatensis. Fuit autem genere Thoringus, in servitio Sigivaldi quondam ducis venationern exercens, sicut alibi scripsimus.
XIII Quod Mummolus Lemovicas vastavit.
1 Ergo ut ad propositum revertamur, Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Toronus transmisit. Qui, congregato exercitu, inter terminum Toronicum et Andecavum usque Sanctonas transiit eamque pervasit. Mummolus vero patricius Gunthchramni regis cum magno exercitu usque Lemovicinum transiit et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit.
2 In quo proelio ceciderunt de exercitu eius quinque milia, de Desiderii vero viginti quattuor milia. Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit eamque per loca exercitus eius devastavit. Et sic in Burgundiam peraccessit.
XIV Quod Merovechus tunsoratus confugit.
1 Quod Merovechus tunsoratus ad basilicam sancti Martini confugit. Post haec Merovechus, cum in custodia a patre reteneretur, tunsoratus est, mutataque veste, qua clericis uti mos est, presbiter ordenatur et ad monasterium Cinnomannicum qui vocatur Aninsola dirigitur, ut ibi sacerdotali eruderetur regula.
2 Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, resedebat, misit Riculfum subdiaconum, ut ei consilium occulte praeberet expetendi ad basilicam sancti Martini. Qui cum abisset, ab alia parte Gailenus puer eius advenit. Cumque parvum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno in itenere excussus est, opertoque capite indutusque veste saeculari, beati Martini templum expetiit.
3 Nobis autem missa caelebrantibus, in sanctam basilicam, aperta repperiens ostia, ingressus est. Post missa autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conibentia suspenderemus.
4 Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat, contestatam causam canonicam, eulogias a nobis accepit. Veritus autem sum, ne, dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida. Minibatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset.
5 Multas tamen pro hac causa Toronica regio sustenuit clades. His diebus Necetius, vir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Merovechi narraret. Quibus visis, Fredegundis regina ait: 'Exploratores sunt et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut sciant, quid Merovecho renuntient'.
6 Et statim expoliatis in exilio retrudi praecepit; de quo mense septimo relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntius ad nos direxit, dicens: 'Eiecite apostatam illam de basilicam; sin autem aliud, totam regionem illam igne succendam'. Cumque nos rescripsissemus, inpossibile esse, quod temporibus hereticorum non fuerat, christianis nunc temporibus fieri, ipsi exercitum commovit et illuc dirigit.
7 Anno autem secundo Childeberthi regis, cum videret Merovechus patrem in hac deliberatione intentum, adsumpto secum Gunthchramnum ducem, ad Brunichildem pergere cogitat, dicens: 'Absit, ut propter meam personam basilica domni Martini violentiam perferat aut regio eius per me captivitate subdatur'.
8 Et ingressus basilicam, dum vigilias ageret, res quas secum habebat ad sepulchrum beati Martini exhibuit, orans, ut sibi sanctus succurrerit atque ei concederit gratiam suam, ut regnum accepere possit. Leudastis tunc comis, cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderit, ad extremum pueros eius, qui in pago egressi fuerant, circumventus dolis gladio trucidavit, ipsumque interimere cupiens, si repperire loco oportuno potuisset.
9 Sed illi consilio usus Gunthchramni et se ulcisci desiderans, redeunte Marileifo archietro de praesentia regis, conpraehendi praecepit; caesumque gravissime, ablato auro argentoque eius vel reliquis rebus, quas secum exhibebat, nudum reliquit; et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus eclesiam expetisset.
10 Quem nos postea indutum vestimentis, obtenta vita, Pectavo remisimus. Merovechus vero de patre atque novercam multa crimina loquebatur; quae cum ex parte vera essent, credo, acceptum non fuisse Deo, ut haec per filium vulgarentur, sicut in sequentibus cognovi. Quaedam enim die ad convivium eius accedi.
11 Dum pariter sederemus, suppliciter petiit aliqua ad instructionem animae legi. Ego vero, reserato Salomonis libro, versiculum qui primus occurrit arripui, qui haec contenebat: Oculum, qui aversus aspexerit patrem, effodiant eum corvi de convallibus. Illo quoque non intellegente, consideravi hunc versiculum ad Dominum praeparatum.
12 Tunc direxit Gunthchramnus puerum ad mulierem quandam, sibi iam cognitam a tempori Chariberthi regis, habentem spiritum phitonis, ut ei quae erant eventura narrare. Asserebat praeterea, ipsam sibi ante hoc tempus non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Chariberthus obiret, denuntiasse.
13 Quae haec ei per puerus mandata remisit: 'Futurum est enim, ut rex Chilpericus hoc anno deficiat et Merovechus, exclusis fratribus, omni capiat regnum. Tu vero ducatum totius regni eius annis quinque tenebis. Sexto vero anno in una civitatum, quae super Legeris alveum sita est, in dextera eius parte, favente populo, episcopatus gratiam adipiscis ac senes et plenus dierum ab hoc mundo migrabis'.
14 Cumque haec pueri redeuntes domino nuntiassent, statim ille vanitate elatus, tamquam se iam in cathedram Toronice eclesiae resederet, ad me haec detulit verba. Cuius ego inridens stultitiam, dixi: 'A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit. Ille autem ab initio mendax est et in veritate numquam stetit'.
15 Illo quoque cum confusione discedente, valde inridebam hominem, qui talia credi putabat. Denique quadam nocte vigilias in basilica sancti antestitis caelebratas, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum per aera volantem. Cumque super sanctam basilicam praeteriret, voce magna ait: 'Heu heu! Percussit Deus Chilpericum et omnes filios eius, nec superavit de his qui processerunt ex lumbis eius qui regat regnum illius in aeternum.' Erant ei eodem tempore de diversis uxoribus filii quattuor, excepto filiabus.
16 Cum autem haec in posterum inpleta fuissent, tunc a liquidum cognovi, falsa esse quae promiserant arioli. Igitur commorantibus his apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaequae ei iam pro morte Theodoberthi patrocinabatur occulte, dicens: 'Si Merovechum eiecere potueris de basilica, ut interficiatur, magnum de me munus accipies'.
17 At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merovechum: 'Ut quid hic quasi signes et timidi resedemus et ut hebetis circa basilicam occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerceamur venationem spectaculisque patulis iocundemur'. Hoc enim agebat callide, ut eum a sancta basilica separaret.
18 Gunthchramnus vero alias sane bonus - nam in periuriis nimium praeparatus erat -, verumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi itaque, ut diximus, de basilica, ad Iocundiacensim domum civitate proximam progressi sunt; sed a nemine Merovechus nocetus est. Et quia inpetebatur tunc Gunthchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberthi, misit Chilpericus rex epistulam scriptam ad sepulchrum sancti Martini, quae habebat insertum, ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Gunthchramnum de basilica eius an non.
19 Sed Baudegyselus diaconus, qui hanc epistulam exhibuit, cartam puram cum eadem quam detulerat ad sanctum tumolum misit. Cumque per triduum expectasset et nihil rescripti reciperet, redivit ad Chilpericum. Ille vero misit alios, qui Gunthchramno sacramenta exigerent, ut sine eius scientiam basilicam non relinqueret.
20 Qui ambienter iurans, pallam altaris fideiussorem dedit, numquam se exinde sine iussione rege egressurum. Merovechus vero non credens phitonissae, tres libros super sancti sepulchrum posuit, id est psalterii, Regum, evangeliorum, et vigilans tota nocte, petiit, ut sibi beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum accepere an non, ut Domino indicante, cognuscerit.
21 Post haec continuato triduo in ieiuniis, vigiliis atque orationibus, ad beatum tumolum iterum accedens, revolvit librum, qui erat Regum. Versus autem primus paginae, quem reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis dominum Deum vestrum et ambolastis post deos alienos nec fecistis rectum ante conspectum eius, ideo tradedit vos dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorum.
22 Psalterii autem versus hic est inventus: Verum propter dolositatem posuisti eis mala; deiecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolatione? Subito defecerunt, et perierunt propter iniquitates suas. In evangeliis autem hoc repertum: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur.
23 In his responsibus ille confusus, flens diutissime ad sepulchrum beati antestetis, adsumpto secum Gunthchramno duce, cum quingentus aut eo amplius viris discessit. Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Audisiodorensim territurium, ab Erpone duce Gunthchramni regis conpraehensus est.
24 Cumque ab eo deteneretur, casu nescio quo dilapsus, basilica sancti Germani ingressus est. Audiens haec Gunthchramnus rex, in ira commotus, Erponem septingentis aureis damnat et ab honorem removet, dicens: 'Retenuisti, ut ait frater meus, inimicum suum. Quodsi hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem aliud, nec tangere debueras, quem tenere dissimulabas'.
25 Exercitus autem Chilperici regis usque Toronus accedens, regionem illam in praedas mittit, succendit atque devastat nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manum tetigit, sine ullo Dei intuetu aut timorem deripuit. Merovechus prope duos menses ad antedictam basilicam resedens, fugam iniit et ad Brunichildem reginam usque pervenit; sed ab Austrasiis non est collectus.
26 Pater vero eius exercitum contra Campanensis commovit, putans, eum ibidem occultare. Sed nihil nocuit nec eum potuit repperire.
XV Bellum inter Saxonis et Suavos.
1 Et quia tempore illo, quo Alboenus in Italia ingressus est, Chlothacharius et Sigyberthus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt, hi qui tempore Sigyberthi regressi sunt, id est qui cum Alboeno fuerant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: 'Simul vivere sine conlisione possumus'.
2 Sed ille contra eos irati, eo quod ipse hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc obtulerunt eis iterum iste medietatem, post haec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi adquiescentis, certamen expetiunt.
3 Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum deviderent et qui quam post eorum exitu acciperet, tractant, potantes, eos iam quasi interfectus habere. Sed Domini miseratio, quae iustitiam facit, in aliam partem voluntatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis, erant enim XXVI milia Saxonum, ex quibus XX milia caeciderunt; Suavorum quoque VI milia, ex quibus quadringenti octuagenta tantum prostrati sunt, reliqui vero victuriam obtenuerunt.
4 Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant detestati sunt, nullus se eorum barbam neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerent. Quibus iterum decertantibus, in maiore excidio conruerunt; et sic a bello cessatum est.
XVI De interitum Macliavi.
1 In Brittanis haec acta sunt. Macliavus quondam et Bodicus Brittanorum comites sacramentum inter se dederant, ut, quis ex eis superviveret, filius patris alterius tamquam proprius defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium Theudericum nomen. Quem Macliavus, oblitus sacramenti, expulsum a patria, regnum patris eius accipit.
2 Hic vero multo tempore profugus vaguusque fuit. Cui tandem misertus Deus, collectis secum a Brittania viris, se super Macliavum obiecit eumque cum filio eius Iacob gladio interemet partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Warochus, Macliavi filius, vindicavit.
XVII De dubietate paschae.
1 De dubietate paschae vel de aeclesia Cainoninse, et quod Guntchramnus rex filius Magnachari interfecit suosque perdidit atque cum Childebertho coniunctus est. Gunthchramnus vero rex duos Magnacharii quondam filios gladio interemit, pro eo quod in Austregildem reginam eiusque subolis multa detestabilia atque exsecranda proferrent, facultatesque eorum fisco suo redegit.
2 Ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressus perdedit; de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas paschae fuit. In Galliis vero nos cum multis civitatibus quarto decimo Kalendas Maias sanctum paschae celebravimus. Alii vero cum Spanis duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt; tamen, ut ferunt, fontes illi, qui in Spaniis nutu Dei conplentur, in nostrum pascha repleti sunt.
3 Cainone vero Toronicum vicum, dum ipso glorioso resurrectionis dominicae die missae caelebrarentur, eclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem dedit, dicens, quod eclesia caderet, cunctique ab ea, etiam effractis ostiis, per fugam lapsi sunt. Magna post haec lues populum devastavit.
4 Post haec Gunthchramnus rex ad Childeberthum, nepotem suum, legatos mittit, pacem petens ac depraecans eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit; qui ad Pontem quem Petreum vocitant coniuncti sunt, cumsalutantes atque invicem osculantes se. Gunthchramnus rex ait: 'Evenit inpulso peccatorum meorum, ut absque liberis remanerem, et ideo peto, ut hic nepus meus mihi sit filius'.
5 Et inponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradedit, dicens: 'Una nos parma protegat unaque asta defendat. Quod si filius habuero, te nihilhominus tamquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis tecumque permaneat caretas, quam tibi hodie ego pollicior, teste Deo'. Proceris vero Childeberthi similiter pro eodem polliciti sunt.
6 Et manducantes simul atque bibentes dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt, ad Chilpericum regem legationem mittentis, ut redderet, quod de eorum regno minuerat; quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille dispiciens, apud Sessionas atque Parisius circus aedificare praecepit, eosque populis spectaculum praebens.
XVIII De Praetextato episcopo et interitu Merovechi.
1 His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessire praecepit. Quem discussum, repperit cum eodem res Brunichildis reginae conmendatas; ipsasque ablatas, eum in exilium usque sacerdotalem audientiam retenere praecepit.
2 Coniuncto autem concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui advenerant apud Parisius in basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: 'Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui uxore, coniungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa canonum statuta sancsexissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer.
3 Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti paecuniam plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret, voluistique regnum meum in manu alterius tradere'. Haec eo dicente, infremuit multitudo Francorum voluitque ostea basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgueret; sed rex prohibuit fieri.
4 Cumque Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat facta negaret, advenerunt falsi testis, qui ostendebant species aliquas, dicentes: 'Haec et haec nobis dedisti, ut Merovechum fidem promittere deberimus'. Ad haec ille dicebat: 'Verum enim dicitis vos a me saepius muneratus; sed non haec causa extetit, ut rex eieceretur a regno.
5 Nam et cum vos mihi et equos optimos et res alias praeberetis, numquid poteram aliud facere, nisi et ego vos simile sorte remunerarem?' Recedente vero regem ad metatum suum, nos, collecti in unum, sedebamus in secretarium basilicae beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito venit Aetius archaediaconus Parisiacae eclesiae, salutatisque nobis, ait: 'Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis; aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum et bonae famae gratia refulgebitis, aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non eregitis aut fratrem perire permittetis'.
6 Haec eo dicente, nullus sacerdotum ei quicquam respondit. Timebant enim regine fururem, cuius instinctu haec agebantur. Quibus intentis et ora digitis conpraementibus, ego aio: 'Adtenti estote, quaeso, sermonibus meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et praesertim vos, qui familiariores esse regi vidimini; adhibite ei consilium sanctum atque sacerdotalem, ne exardiscens in ministrum Dei pereat ab ira eius et regnum perdat et gloriam'.
7 Haec me dicente, silebant omnes. Illis vero silentibus, adieci: 'Mementote, domini mi sacerdotes, verbi prophetici, quo ait: Si viderit speculatur iniquitatem hominis et non dixerit, reus erit animae pereuntes. Ergo nolite silere, sed praedicate et ponite ante oculos regis peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat et vos rei sitis pro anima eius.
8 An ignoratis, quid novum gestum fuerit tempore? Quomodo adpraehensum Sigymundum Chlodomeris retrusit in carcerem, dixitque ei Avitus Dei sacerdus: 'Ne inicias manum in eo, et cum Burgundiam petieris, victuriam obtenebis'. Ille vero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit ipsumque cum uxore et filiis interemit petiitque Burgundiam, ibique obpraessus ab exercitu, interemptus est.
9 Quid Maximus imperatur? Cum beatum Martinum conpulisset communicare cuidam homicide episcopo, et ille, quo facilius addictus morte liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni iudicio, ab imperio depulsus Maximus morte pessima condemnatus est'. Haec me dicente, non respondit ullus quicquam, sed erant omnes intenti stupentes.
10 Duo tamen adolatores ex ipsis - quod de episcopis dici dolendum est - nuntiaverunt regi, dicentes, quia nullum maiorem inimicum suis causis quam me haberet. Ilico unus ex aulicis cursu rapitu ad me repraesentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Berthchramnus episcopus, ad levam vero Ragnemodus stabat; et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis fercolis.
11 Visoque me, rex ait: 'O episcope, iustitiam cunctis largire debes: et ecce! ego iustitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruet. Ad haec ego: 'Si quis de nobis, o rex, iustitiae tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest; si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi; sed si volueris, audis; si autem nolueris, quis te condemnavit, nisi is qui se pronuntiavit esse iustitiam?' Ad haec ille, ut erat ab adolatoribus contra me accensus, ait: 'Cum omnibus enim inveni iustitiam et tecum invenire non possum.
12 Sed scio, quid faciam, ut noteris in populis, et iniustum te esse in omnibus perpatiscat. Convocabo enim populum Toronicum et dicam eis: 'Voceferamini contra Gregorium, quod sit iniustus et nulli hominum iustitiam praestit'. Illis quoque haec clamantibus respondebo: 'Ego qui rex sum iustitiam cum eodem invenire non possum, et vos qui minores estis invenietis?' Ad haec ego: 'Quod sim iniustus, tu nescis.
13 Scit enim ille conscientia mea, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod vero falso clamore populus, te insultante, vociferat, nihil est, quia sciunt omnes a te haec emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in adclamatione notaberis. Sed quid plura? Habes legem et canones; haec te diligenter rimari oportet, et tunc quae praeciperint si non observaberis, noveris, tibi Dei iudicium imminere'.
14 At illi quasi me demulcens, quod dolose faciens potabat me non intellegere, conversus ad iuscellum, quod coram eo erat positus, ait: 'Propter te haec iuscella paravi, in qua nihil aliud praeter volatilia et parumper ciceris continetur'. Ad haec ego, cognuscens adulationis eius, dixi: 'Noster cibus esse debet facere voluntatem Dei et non in his diliciis dilectare, ut ea quae praecipit nullo casu praetermittamus.
15 Tu vero, qui alios de iustitia culpas, pollicire prius, quod legem et canones non omittas; et tunc credimus, quod iustitiam prosequaris'. Ille vero, porrectam dexteram, iuravit per omnipotenti Deo, quod ea quae lex et canones edocebant nullu praetermitteret pactu. Post haec, accepto pane, hausto etiam vino, discessi.
16 Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis osteum, mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus; missoque puero, nuntius Fredegundis reginae adstare cognusco. Quibus introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde praecantur pueri, ut in eius causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Praetextatus, me inpugnante, obpraemeretur.
17 Dicebant enim: 'Iam omnium episcoporum promissionem habemus; tantum tu adversus non incedas'. Quibus ego: 'Si mihi mille libras auri argentique donetis, num quid aliud facere posso, nisi quae Dominus agire praecipit? Unum tantum pollicior, quod ea quae ceteri secundum canonum statuta consenserint sequar'.
18 At illi, non intellegentes quae dicebam, gratias agentes, discesserunt. Mane autem facto, aliqui de episcopis ad me venerunt, simile mandato ferentes; quibus ego similia respondi. Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit dixitque: 'Episcopus enim in furtis depraehensus ab episcopali officio ut avellatur, canonum auctoritas sancxit'.
19 Nobis quoque respondentibus, quis ille sacerdus esset, cuius furti crimen inrogaretur, respondit rex: 'Vidistis enim species, quas nobis furtu abstulit'. Ostenderat enim nobis ante die tertia rex duo volucra, species et diversis ornamentis referta, quae praeciebantur amplius quam tria milia solidorum; sed et saccolum cum nummismati auri pondere, tenentem quasi duo milia.
20 Haec enim dicebat rex sibi ab episcopo fuisse furata. Qui respondit: 'Recolere vos credo, discendente a Rothomaginse urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res eius, id est quinque sarcinas, conmendatas haberem, et frequentius advenire puerus eius ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio vestro.
21 Tu autem dixisti mihi, o rex: 'Eiece haec a te, et revertantur ad mulierem res suae, ne inimicitia inter me et Childeberthum, nepotem meum, pro his rebus debeat pullulare'. Reversus ego ad urbem, unum volucrum tradidi puerus; non enim valebant amplius ferre. Reversi iterum requirebant alios. Iterum consiliatus sum magnificentiam vestram.
22 Tu autem praecipisti, dicens: 'Eiece, eiece haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causam'. Iterum tradidi eis duo ex his; duo autem alii remanserunt mecum. Tu autem quid nunc calumniaris et me furti argues, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputare?' Ad haec rex: 'Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur solvisti unum ex his et lymbum aureis contextum filis in partibus desecasti et dedisti per virus, qui me a regno deiecerent?' Praetextatus episcopus respondit: 'Iam dixi tibi superius, quia munera eorum acciperam, ideoque haec, cum non haberem de praesenti quid darem, hinc praesumpsi et eis vicissitudinem munerum tribui.
23 Proprium mihi esse videbatur, quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excipi'. Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, adtonitus valde ac conscientia confusus, discessit a nobis vocavitque quosdam de adolatoribus suis et ait: 'Victum me verbis episcopi fateor et vera esse quod dicit scio; quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur?' Et ait: 'Ite, et accedentes ad eum, dicite, quasi consilium ex vobismet ipsis dantes: 'Nosti, quod sit rex Chilpericus pius atque conpunctus et cito flectatur ad misericordiam; humiliare sub eo et dicito, ab eo obiecta a te perpetrata fuisse.
24 Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dare tibi veniam inpetramus'. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita facturum. Mane autem facto, convenimus ad consuetum locum; adveniensque et rex, ait ad episcopum: 'Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, quur sacramenta postulasti, ut fidem Merovecho servarent?' Respondit episcopus: 'Petii, fateor, amicitias eorum habere cum eo, et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de caelo evocaveram, qui esset adiutor eius; filius enim mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro'.
25 Cumque haec altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus, prostratus solo, ait: 'Peccavi in caelo et coram te, o rex misericordissime; ego sum homicida nefandus; ego te interficere volui et filio tuo in solio tuo eregere'. Haec eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens: 'Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem'.
26 Cumque nos flentes regem elevassemus a solo, iussit eum basilicam egredi. Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum canonum, in quo erat quaternio novus adnixus, habens canones quasi apostolicus, continentes haec: Episcopus in homicidio, adulterio et periurio depraehensus, a sacerdotio divillatur.
27 His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens, Berthechramnus episcopus ait: 'Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non habes, ideoque nec nostram caritatem uti poteris, priusquam regis indulgentia merearis'. His ita gestis, petiit rex, ut aut tonicam eius scinderetur aut centisimus octavus psalmus, qui maledictionibus Scarioticas continet, super caput eius recitaretur aut certe iudicium contra eum scriberetur, ne in perpetuo communicaret.
28 Quibus condicionibus ego restiti, iuxta promissum regis, ut nihil extra canones gereretur. Tunc Praetextatus a nostris raptus oculis, in custodia positus est. De qua fugire temptans nocte, gravissime caesus, in insola maris, quod adiacet civitati Constantinae, in exilio est detrusus. Post haec sonuit, quod Merovechus iterum basilica sancti Martini conaretur expetere.
29 Chilpericus vero custodire basilicam iubet et omnes claudi aditus. Custodis autem unum osteum, per quod pauci clerici ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostea clausa tenebant; quod non sine taedio populis fuit. Cum autem apud Parisius moraremur, signa in caelo apparuerunt, id est viginti radii a parte aquilonis, qui ab oriente surgentes, ad occidentem properabant; ex quibus unus prolixior et alius supereminens, ut est in sublime elevatus, mox defecit, et sic reliqui qui secuti fuerant evanuerunt.
30 Credo, interitum Merovechi pronuntiassent. Merovechus vero, dum in Remensem campaniam latitaret nec palam se Austrasiis crederit, a Tarabannensibus circumventus est, dicentibus, quod, relicto patre eius Chilperico, ei se subiugarent, si ad eos accederit. Qui velociter, adsumptis secum viris fortissimis, ad eos venit.
31 Hi praeparatus detegentes dolos, in villam eum quandam concludunt et, circumseptum cum armatis, nuntius patri dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare distinat. Sed hic cum in hospitiolo quodam reteneretur, timens, ne ad vindictam inimicorum multas lueret poenas, vocatum ad se Gailenum familiarem suum, ait: 'Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit; rogo, ne patiaris me in manibus inimicorum tradi, sed, accepto gladio, inruas in me'.
32 Quod ille nec dubitans, eum cultro confodit. Advenientem autem regem, mortuos est repertus. Extetirunt tunc qui adsererent, verba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta, Merovechum vero eius fuisse iussu clam interemptum. Gailenum vero adpraehensum, abscisis manibus et pedibus, auribus vel narium summitatibus et aliis multis cruciatibus adfectum, infiliciter negaverunt.
33 Grindionem quoque intextum rotae in sublime sustulerunt; Ciucilonem, qui quondam comes palatii Sygiberthi regis fuerat, absciso capite, interficerunt. Sed et alios multos, qui cum eodem venerant, crudile nece diversis mortibus adficerunt. Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumventionem Egidium episcopum et Gunthchramnum Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Gunthchramnus Fredegundis reginae occultas amicitias potiretur pro interfectione Theodoberthi; Egidius vero, quod ei iam longo tempore esset carus.
XIX De aelimosinis Tiberii.
1 Cum autem Iustinus imperator, amisso sensu, amens effectus esset et per solam Sophiam augustam eius imperium regiretur, populi, ut in superiore libro iam diximus, Tiberium caesarem elegerunt utilem, strinuum atque sapientem, aelymosinarium inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris, quos Iustinus adgregavit, pauperibus erogaret et augusta illa eum frequentius increparet, quod rem publicam redegisset in paupertate, diceritque: 'Quod ego multis annis congregavi, tu infra pauco tempus prodegi dispergis', agebat ille: 'Non deerit fisco nostro; tantum pauperis aelymosinam accipiant, aut captivi redimantur.
2 Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesaurus in caelo, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ergo de quod Deus dedit, congregemus per pauperes in caelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo'. Et quia, ut diximus, magnus et verus christianus erat, dum hilare distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat.
3 Nam deambolans per palatium, vidit in pavimento domus tabolam marmoream, in qua crux dominica erat sculpta, et ait: 'Crucem tuam, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus!' Et dicto citius iussit eam auferre; defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem.
4 Nuntiantesque, iussit et illam auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam; iussumque eius et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centinaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius, ut consueverat, subministrat; nec ei Dominus aliquid defecere faciet pro bona voluntate sua.
5 Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narsis ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit ibique in domo sua occultae cisterna magna fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit idque, interfectis consciis, uno tantummodo seni per iuramentum condita conmendavit.
6 Defuncto quoque Narsite, haec sub terra latebant. Cumque supradictus senex huius aelymosinas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: 'Si', inquid, 'mihi aliquid prodest, magnam rem tib, caesar, edicam'. Cui ille: 'Dic', ait, 'quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris'.
7 'Thesaurum' , inquid, 'Narsitis reconditum habeo, quod in extremum vitae positus caelare non possum'. Tunc caesar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos; praecedente vero sene, hi secuntur attoniti. Pervenientesque ad cesternam deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque repperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a deportantibus.
8 Et ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis.
XX De Salunio et sagittario episcopis.
1 Igitur contra Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur. Hi enim a sancto Nicetio Lugdunensi episcopo educati, diaconatus officio sunt sortiti; huiusque tempore Salonius Ebredunensis urbis, Sagittarius autem Vappinsis ecclesiae sacerdotes statuuntur. Sed, adsumpto episcopatu in proprio relati arbitrio, coeperunt in pervasionibus, caedibus, homicidiis, adulteriis diversisque in sceleribus insano furore crassari, ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricassinorum episcopo sollemnitatem natalicii sui, emissa cohorte, cum gladiis et sagittis inruerent super eum.
2 Venientesque sciderunt vestimenta eius, ministros ceciderunt, vasa vel omne apparatum prandii auferentes, relinquentes episcopum in grandi contumelia. Quod cum rex Guntchramnus comperisset, congregari synodum apud urbem Lugdunensim iussit. Coniunctique episcopi cum patriarcha Nicetio beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus quibus accusabantur valde convictos; praeceperuntque, ut qui talia commiserant episcopatus honore privarentur.
3 At illi, cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, inplorantes se iniuste remotos, sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romae accedere debeant. Rex vero annuens petitionibus eorum, datis epistolis, eos abire permisit. Qui accedentes coram papa Iohanne exponunt se nullius rationis existentibus causis dimotos.
4 Ille vero ad regem epistolas dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui iubet. Quod rex sine mora, castigatos prius verbis multis, implevit. Sed nulla, quod peius est, fuit emendatio subsecuta. Tamen Victoris episcopi pacem petierunt, traditis hominibus quos in seditione direxerant. Sed ille recordatus praecepti dominici, non debere reddi inimicis mala pro malis, nihil his mali faciens, liberos abire permisit.
5 Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod, publice accusans, clam inimicis pepercisset absque consilio quibus accusaverat fratrum. Sed per favorem regis iterum in communione revocatus est. Hi vero in maioribus sceleribus cotidie miscebantur; et in proeliis illis, sicut iam supra meminimus, quae Mummolus cum Langobardis gessit, tamquam unus ex laicis, accincti arma, plurimos propriis manibus interfecerunt.
6 In civibus vero suis, nonnullos commoti felle verberantes fustibus, usque ad effusionem sanguinis saeviebant. Unde factum est, ut clamor populi ad regem denuo procederet, eosdemque rex arcessiri praecepit. Quibus advenientibus, noluit suis obtutibus praesentari, scilicet ut, prius habita audientia, si idonei inveniebantur, sic regis praesentiam mererentur.
7 Sed Sagittarius felle commotus, hanc rationem dure suscipiens, ut erat levis ac vanus et in sermonibus inrationabilibus profluus, declamare plurima de rege coepit ac dicere, quod filii eius regnum capere non possint, eo quod mater eorum ex familia Magnacharii quondam adscita regis torum adisset, ignorans, quod, praetermissis nunc generibus feminarum, regis vocitantur liberi, qui de regibus fuerant procreati.
8 His auditis, rex commotus valde, tam equos quam pueros vel quaecumque habere poterant abstulit; ipsosque in monasteriis a se longiori accensu dimotos, in quibus paenitentiam agerent, includi praecepit, non amplius quam singulos eis clericos relinquens; iudices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cum armatis custodire debeant, ne cui ad eos visitandos ullus pateat aditus.
9 Superstes enim erant his diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare coepit. Accedentes autem ad regem familiares eius, dixerunt: 'Si propitius audire dignaretur rex verba servorum suorum, loquerentur in auribus tuis'. Qui ait: 'Loquimini quae libet'. Dixeruntque: 'Ne forte innocentes hi episcopi exilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur in aliquo, et ideo filius domini nostri pereat'.
10 Qui ait: 'Ite quantocius et laxate eos, deprecantes, ut orent pro parvulis nostris'. Quibus abeuntibus, dimissi sunt. Egressi igitur de monasteriis, coniuncti sunt pariter, et se osculantes, eo quod olim a se visi non fuerant, ad civitates suas regressi sunt, et in tantum conpuncti sunt, ut viderentur numquam a psallentio cessare, celebrare ieiunia, aelemosinas exercere, librum Davitici carminis explere per diem noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere.
11 Sed non diu haec sanctitas inlibata permansit, conversique sunt iterum retrorsum; et ita plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut, clericis matutinas in eclesia celebrantibus, hi pocula poscerent et vina libarent. Nulla prorsus de Deo erat mentio, nullus omnino cursus memoriae habebatur.
12 Renitente aurora, surgentes a cena, mollibus se indumentis operientes, somno vinoque sepulti, usque ad horam diei tertiam dormiebant. Sed nec mulieres deerant, cum quibus polluerentur. Exsurgentes igitur, abluti balneis, ad convivium discumbebant; de quo vespere surgentes, caenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quo superius diximus.
13 Sic faciebant singulis diebus, donec ira Dei diruit super eos; quod in posterum memoraturi sumus.
XXI De Winnoco Brittone.
1 Tunc Winnocus Britto in summa abstinentia a Brittaniis venit Toronus, Hierusolimis accedere cupiens, nullum alium vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens; quem nos, quo facilius teneremus, quia nobis relegiosus valde videbatur, presbiterii gratia honoravimus. Inghitrudis autem relegiosa consuetudinem habebat, aquam de sepulchrum sancti Martini collegere.
2 Qua aqua deficiente, rogat, vas cum vino ad beati tumulum deportari. Transacta autem nocte, eum exinde hoc presbitero praesenti adsumi mandavit; et ad se delatum, ait presbitero: 'Aufer hinc vino et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde'. Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum, quod semeplenum erat, ad unius guttae discensum impletum est.
3 Idem bis aut tertio vacuatum, per unam tantum guttam est impletum; quod non ambigetur, et in hoc beati Martini fuisse virtutem.
XXII De obitu Samsonis, filii Chilperici.
1 His ita gestis, Samson, filius Chilperici regis iunior, a desenteria et febre conpraehensus, a rebus humanis excessit. Hic vero, cum Chilpericus rex Tornacum a fratre obsederetur, natus est; quem mater ob metum mortis a se abiecit et perdere voluit. Sed cum non potuisset, obiurgata a rege, eum baptizare praecepit.
2 Qui baptizatus et ab ipso episcopo susceptus, lustro uno nec perfuncto, defunctus est. Nam et mater eius Fredegundis in his diebus graviter egrotavit, sed convaluit.
XXIII De prodigiis ostensis.
1 Post haec in nocte, quod erat tertio Idus Novembris, apparuit nobis beati Martini vigilias celebrantibus magnum prodigium; nam in medio lunae stilla fulgens visa est elucere, et super ac subter lunam aliae stillae propinquae apparuerunt. Sed et circolus ille, qui pluviam plerumque significat, circa eam apparuit.
2 Sed quae haec figuraverint, ignoramus. Nam et luna hoc anno sepe in nigridinem versam videmus, et ante natalem Domini gravia fuere tonitrua. Sed et splendores illi circa solem, sicut iam ante cladem Arvernam fuisse commemoravimus, quod rustici soles vocant, apparuerunt; et mare ultra modum egressum adserunt, et multa alia signa apparuerunt.
XXIV Chilpericus Pectavus invasit.
1 Quod Guntchramnus Boso filias suas de basilica sancti Helari abstulit, et Chilpericus Pectavus invasit. Guntchramnus Boso Toronus cum paucis armatis veniens, filias suas, quas in basilica sancta reliquerat, vim abstulit et eas Pectavus civitatem, qui erat Childeberthi regis, perduxit. Chilpericus quoque rex Pectavum pervasit, atque nepotis sui hominis ab eius sunt hominibus effugati.
2 Ennodium ex comitatu ad regis praesentiam perduxerunt. Quem exilio damnatum, facultates eius fisco subdiderunt. Sed post annum et patriae et facultatibus redditus est. Gunthchramnus Boso, relictis filiabus suis in basilica beati Hilari, ad Childebertum regem transiit.
XXV De interitu Dacconis et Dracoleni.
1 Anno quoque tertio Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni septimus decimus annus, cum Dacco, Dagarici quondam filius, relicto regi Chilperico, huc illucque vagaretur, a Dracoleno duci; qui dicebatur Industrius, fraudolenter adpraehensus est. Quem vinctum ad Chilpericum regem Brannacum deduxit, data ei sacramenta, quod vitam illius cum rege obteniret.
2 Sed oblitus sacramenti, egit cum principe, nefarias res adserens, ut moreretur. Ille quoque cum vinctus deteneretur et cernerit se paenitus non evasurum, a presbitero, rege nesciente, paenitentiam petiit. Qua accepta, interfectus est. Cum autem idem Dracolenus velociter reverteretur in patriam, his diebus Guntchramnus Boso filias suas Pectavo auferre conabatur.
3 Quod audiens Dracolenus, se super eum obiecit; sed illi, sicut erant parati, resistentes, se defensare nitebantur. Gunthchramnus vero misit unum de amicis suis ad eum, dicens: 'Vade et dic ei: 'Scis enim, quod foedus inter nos initum habemus; rogo, ut te de meis removeas insidiis. Quantumvis de rebus tollere non prohibeo; tantum mihi, etsi nudo, liceat cum filiabus meis accedere, quo voluero'.
4 At ille, ut erat vanus ac levis: 'Ecce', inquid, 'funicolum in quo alii culpabiles legati ad regem me ducente directi sunt, in quo et hic hodie legandus illuc educitur vinctus'. Et haec cum dixisset, calcaneorum ictibus urguens equum, ad illum veloci cursu dirigit; et casso eum verberans ictu, astili divisum, ensis ad terram ruit.
5 Guntchramnus vero cum super se mortem cernerit inminere, invocato nomen Domini et virtutem magnam beati Martini elevatoque contu, Dracolenum artat in faucibus, suspensumque de equo sursum unus de amicis suis eum lancia latere verberatum finivit. Fugatisque sociis ipsumque spoliatum, Gunthchramnus cum filiabus liber abscessit.
6 Post haec Severus, socer eius, a filiis apud regem graviter accusatur. Haec ille audiens, cum magnis muneribus ad regem petiit. Qui in via adpraehensus et spoliatus atque in exilium deductus, morte pessima vitam finivit. Sed et duo filii eius Burgolenus et Dodo, ob crimen maiestatis lesi iudicium mortis susceptum, unus ab exercitu vi obpressus est, alius in fugam adpraehensus, truncatis manibus et pedibus, interiit; resque omnes tam eorum quam patris fisco conlatae sunt.
7 Erant enim eis magni thesauri.
XXVI Quod exercitus in Brittaniis abiit.
1 Dehinc Toronici, Pictavi, Baiocassini, Caenomannici et Andecavi cum aliis multis in Brittania ex iussu Chilperici regis abierunt et contra Varocum, filium quondam Macliavi, ad Vicinoniam fluvium resedent. Sed ille dolose per nocte super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit.
2 Post die autem tertia cum ducibus regis Chilperici pacem faciens et filium suum in obsedatum donans, sacramentum se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venitus quoque civitatem refudit sub ea condicione, ut, se mereretur eam per iussionem regis regere, tributa vel omnia quae exinde debebantur annis singulis, nullo admonente, dissolverit.
3 Quod cum factum fuisset, exercitus ab ea loca remotus est. Post haec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus eclesiae vel basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. Post haec Varochus obliviscens promissionis suae, volens inrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit.
4 At ille ira commotus, obiurgatum eum exilio damnare praecipit.
XXVII De eiectione Saloni et Sagittari.
1 Anno quoque quarto Childeberthi, qui fuit XVIII. Guntchramni et Chilperici regum, apud Cavellonum civitatem sinodus acta est ex iussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas. Obiciuntur eis crimina, et non solum de adulterium, verum etiam de homicidiis accusantur.
2 Sed haec per paenitentiam purgari censentis episcopi, illud est additum, quod essent rei maiestatis et patriae proditores. Qua de causa ab episcopato discincti, in basilica beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt.
XXVIII De discriptionibus Chilperici.
1 Chilpericus vero rex discriptiones novas et gravis in omne regno suo fieri iussit. Qua de causa multi relinquentes civitates illas vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinare quam tali pericolo subiacere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam anforam vini per aripennem redderit.
2 Sed et alii functionis infligebantur multi tam de reliquis terris quam de mancipiis; quod implere non poterat. Lemovicinus quoque populus, cum se cernerit tali fasci gravari, congregatus in Kalendas Martias Marcumque refrendarium, qui haec agere iussus fuerat, interficere voluit; et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab inminente discrimine liberasset.
3 Areptis quoque libris discriptionum, incendio multitudo coniuncta cremavit. Unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, inmensis damnis populum adflixit suppliciisque conteruit, morte multavit. Ferunt etiam, tunc abbatis atque presbiteros ad stipitis extensus diversis subiacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in siditione populi ad incendendus libros satellitis adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.
XXIX De vastatione Brittanorum.
1 Brittani quoque graviter regionem Redonicam vastaverunt incendio, praeda, captivitate. Qui usque Cornutium vicum debellando progressi sunt. Eunius vero episcopus de exilio reductus, Andecavo ad pascendum delegatur nec ad civitatem suam Veneticam redire permittitur. Byppolenus vero dux contra Brittanus dirigitur et loca aliqua Brittaniae ferro incendioque obpraemit; quae res maiorem insaniam excitavit.
XXX De imperio Tiberii.
1 Dum haec geruntur in Galliis, Iustinus, impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius caesar arripuit iam olim adgressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi prestularet populus processurum, parare ei cogitans pro parte Iustiniani insidias, qui tunc nepus Iustini habebatur, ille per loca sancta processit.
2 Conpletaque oratione, vocatum ad se urbis papam, cum consolibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpora, diademate coronatus, throno imperiale inpositus, cum inmensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii quoque operientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi, sine effectu regressi sunt, nihil homini, qui in Deo spem posuerat, adversare valentes.
3 Transactis igitur paucis diebus, adveniens autem Iustinianus, pedibus se proicit imperatoris, quindecem ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum collegens, in palatium iussit adsistere. Sophia vero augusta inmemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit intendere.
4 Procedentem autem eum ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindimiam iocundaretur, vocato clam Iustimniano, Sophia voluit eum erigere in imperio. Quod cumpertum, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur adpraehensamque augustam ab omnibus thesaurus spoliavit, solum ei victus cotidiani alimentum relinquens.
5 Segregatos pueros eius ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero obiurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam suam expeteret; sed non est res sortita effectum.
6 Exercitus eius Persas debellavit, victorque regressus, tantam mole praedae detulit, ut crederetur cupiditate humanae posse sufficire. Viginti elifanti capti ad imperatorem deducti sunt.
XXXI De insidiis Brittanorum.
1 Brittani eo anno valde infesti circa urbem fuere Namneticam atque Redonicam. Qui inmensam auferentes praedam, agros pervadunt, vineas a fructibus vacuant et captivus adducunt. Ad quos cum Filex episcopus legationem misisset, emendare promittentes, nihil de promissis implire voluerunt.
XXXII De basilica sancti Dionisii iniuriata per mulierem.
1 Apud Parisius autem mulier quaedam ruit in crimine, adserentibus multis, quasi quod, relicto viro, cum alio misceretur. Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes: 'Aut idoneam redde filiam tuam, aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat'. 'Novi', inquit pater, 'ego filiam meam bene idoneam; nec est verum verbum hoc, quod mali homines proloquuntur.
2 Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam faciam sacramento'. Et illi: 'Si', inquiunt, 'est innoxia, super tumulum hoc beati Dionisi martyris sacramentis adfirma'. 'Faciam', inquit pater. Tunc inito placito ad basilicam martyris sancti conveniunt; elevatisque pater manibus super altarium, iuravitque, filiam non esse culpabilem.
3 E contrario vero periurasse eum, alii a parte viri pronuntiant. His ergo altercantibus, evaginatis gladiis in se invicem proruunt atque ante ipsum altarium se trucidantur. Erant enim maiores natu et primi apud Chilpericum regem. Saucianturque multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia iaculis fodiuntur et ensibus, atque usque ad ipsum sepulcrum tela iniqua desaeviunt.
4 Quod dum vix mitigatur, locus officium perdidit, donec ista omnia ad regis notitiam pervenirent. Hi vero properantes ad praesentiam principis, non recipiuntur in gratia; sed et ad episcopum loci illius remissi, iussum est, ut, si de hoc facinus culpabiles non inveniebantur, sociarentur communioni.
5 Tunc ab episcopo Ragnimodo, qui Parisiacae ecclesiae praeerat, componentes quae male gesserant, in communione ecclesiastica sunt recepti. Mulier vero non post multis diebus, cum ad iudicium vocaretur, laqueo vitam finivit.
XXXIII De prodigiis.
1 Anno quinto Childeberthi regis Arvernorum regionem diluvia magna praessirunt, ita ut per dies XII non cessaret a pluvia, tantaque inundatione Limane est infusum, ut multos, ne simentem iacerent, prohiberet. Flumina quoque Leger Flavarisque, quem Elacrem vocitant, vel reliqui torrentes decurrentes in eum ita intumuerunt, ut terminus, quos numquam excesserant, praeterirent.
2 Quae grande de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de aedificiis fecere naufragium. Pari modo Rhodanus cum Arare coniunctus, ripas excidens, grave damnum populis intulit, murus Lugdunensis civitatis aliqua ex parte subvertit. Quiescentibus vero pluviis, arbores denuo floruerunt; erat enim mensis Septembris.
3 In Toronico vero eo anno mane, priusquam dies inlucescerit, fulgor per caelum cucurrisse visus est et ad orientis plagam caecidisse. Sed et sonitus tamquam diruentes arbores per totam terram illam auditus est; quod ideo non est de arbore aestimandum, quia in quinquaginta aut amplius milia est auditum.
4 Ipso anno graviter urbis Burdegalensis a terrae motu concussa est, moeniaque civitatis in discrimine eversionis extetirunt; atque ita omnes populus metu mortis exterritus est, ut, si non fugiret, potaret se cum urbe dehiscere. Unde et multi ad civitatis alias transierunt. Qui tremor ad vicinas civitatis porrectus est et usque Spaniam attigit, sed non tam valide.
5 Tamen de Pirineis montibus inmense lapides sunt commoti, qui pecora hominisque prostraverunt. Nam et vicus Burdegalensis incendium divinitus ortum exussit, ita ut subito conpraehensi igni tam domus quam areae cum annonis incendio cremarentur, nullum paenitus incitamentum habens ignis alieni, forsitan iussione divina.
6 Nam et Aurilianensis civitas grave incendio conflagravit, in tantum ut ditioribus nihil paenitus remaneret; et si aliquis ab igne quicquam eripuit, ab insistentibus furibus est dereptum. Apud terminum Carnotenum verus de effracto pane sangues effluxit. Graviter tunc et Beturica civitas a grandine verberata est.
XXXIV De desenteriae morbo et filiis Chilperici mortuis.
1 Sed haec prodigia gravissima lues est subsecuta. Nam et discordantibus reges et iterum bellum civile parantibus, desentericus morbus paene Gallias totas praeoccupavit. Erat enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris renumque nimius dolor; caput grave vel cervix. Ea vero quae ex ore proiciebantur colore croceo aut certe viridia erant.
2 A multis autem adserebatur veninum occultum esse, - rusticiores vero coralis hoc pusulas nominabant - quod non est incredibile, quia missae in scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erumpentibusque visicis, decursa saniae, multi liberabantur. Sed et herbae, quae venenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt.
3 Et quidem primum haec infirmetas a mense Augusto initiata, parvulus aduliscentes arripuit lectoque subegit. Perdedemus dulcis et caros nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus aut ulnis baiolavimus aut propria manu, ministratis cibis, ipsos studio sagatiore nutrivimus. Sed, abstersis lacrimis, cum beato Iob dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit; quomodo Domino placuit, ita factum est.
4 Sit nomen eius benedictum in saecula. Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter egrotavit. Quo convaliscente, filius eius iunior, necdum aqua et Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. Quem in extremis videntis, baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater eius senior nomen Chlodoberthus ab hoc morbo correpitur; ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero penetens, ait ad regem: 'Diu nos male agentes pietas divina sustentat; nam sepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit.
5 Ecce! iam perdimus filios. Ecce! iam eos lacrimae pauperum, lamenta viduarum, suspiria orfanorum interimunt, nec spes remanet cui aliquid congregemus. Thesaurizamus, nescientes, cui congregemus ea. Ecce thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni! Numquid non exundabant prumptuaria vino? Numquid non horrea replebantur frumento? Numquid non erant thesauri referti auro, argento, lapidibus praeciosis, monilibus vel reliquis imperialibus ornamentis? Ecce quod pulchrius habebamus perdimus! Nunc, si placet, venite; incendamus omnes discriptionis iniquas, sufficiatque fisco nostro, quod sufficit patri regique Chlothario'.
6 Haec effata regina, pugnis verberans pectus, iussit libros exhibere, qui de civitatibus suis per Marcum venerant, proiectosque in igne, iterum ad rege conversa: 'Quid tu', inquid, 'moraris? Fac quod vidis a me fieri, ut, etsi dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus'. Tunc rex, conpunctus corde, tradedit omnes libros discriptionum igne; conflagratusque, misit qui futuras prohiberent discriptionis.
7 Post haec infantulus iunior, dum nimio labore tabescit, extinguetur. Quem cum maximo merore deducentes a villa Brinnaco Parisius, ad basilicam sancti Dionisi sepelire mandaverunt. Chlodoberthum vero conponentes in feretro, Sessionas ad basilicam sancti Medardi duxerunt, proicientesque eo ad sanctum sepulchrum, voverunt vota pro eo; sed media nocte anilus iam et tenuis spiritum exalavit.
8 Quem in basilica sanctorum Crispini atque Crispiniani martirum sepelierunt. Magnus quoque hic planctus omni populo fuit; nam viri lugentes mulieresque lucubribus vestimentis induti, ut solet in coniugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecuti. Multa postea Chilpericus rex eclesiis sive basilicis vel pauperibus est largitus.
XXXV De Austrigilde regina.
1 His diebus Austrigildis Guntchramni principis regina ab hoc morbo consumpta est; sed priusquam nequam spiritum exalaret, cernens, quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit leti sui habire participes, agens, ut in exsequiis eius aliorum funera plangerentur. Fertur enim Herodiano more regem petisse, dicens: 'Adhuc spes vivendi fuerat, si non inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potionis ab illis acceptae mihi vi abstulerunt vitam et fecerunt me hanc lucem velociter perdere.
2 Et ideo, ne inulta mors mea praetereat, quaeso et cum sacramenti interpositione coniuro, ut cum ab hac luce discessero, statim ipse gladio trucidentur; ut, sicut ego amplius vivere non queo, ita nec ille post meum obitum glorientur, sed sit unus dolus nostris pariter ac eorum amicis'. Haec effata, infilicem animam tradidit.
3 Rex vero, peracto ex more iusticio, oppressus iniquae coniugis iuramento, implevit praeceptum iniquitatis. Nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant, gladio ferire praecepit; quod non sine peccato facto fuisse, multorum censit prudentia.
XXXVI De Eraclio episcopo et Nanthino comite.
1 Hac itaque aegritudine et Nanthinus Equolisinensis comes exinanitus interiit. Sed quae contra sacerdotes vel ecclesias Dei egerit, altius repetenda sunt. Denique Maracharius, avunculus eius, diu in ipsa urbe usus est comitatum. Quo officio completo, ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus.
2 Qui multum vigilanter vel ecclesias vel ecclesiae domos et erigens et componens, septimo sacerdotii anno, iniecto ab inimicis in capite piscis veneno, simpliciter accipiens, crudeliter enecatur. Sed non diu multam eius mortem pertulit divina clementia; nam Frontonius, cuius consilio hoc scelus est perpetratum, adsumto confestim episcopatu, uno in eo degens anno, praecurrente iudicio Dei, interiit.
3 Cuius post obitum Heraclius Burdigalensis presbiter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. Nanthinus vero ob requirendam avunculi sui mortem comitatum in ipsa urbe expetiit. Quo accepto, multas episcopo iniurias inrogavit. Aiebat enim: 'Homicidas illos, qui avunculum meum interfecerunt, tecum retines; sed et presbiteros huic noxae admixtos ad convivium recipes.
4 Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit villas ecclesiae, quas Maracharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, adserens, non debere ecclesiam eius facultatem adipisci, a cuius clericis testator fuerat interfectus. Post ista vero, iam aliquibus ex laicis interfectis, addidit, ut adpraehensum presbiterum alligaret ac contu perfoderet.
5 Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus, adpenso ad stipitem, elicere quaerebat, si in hac causa fuisset admixtus. Sed cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. Qua de causa commotus episcopus, iussit, eum ab ecclesiae foribus prohiberi. Convenientibus autem apud civitatem Sanctonas sacerdotibus, deprecabatur Nanthinus, ut pacem episcopi mereretur, promittens se omnes ecclesiae res, quas sine ratione abstulerat, redditurum atque humilem exhibere se sacerdoti.
6 At ille fratrum iussionibus obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbiteri omnipotenti Deo commendans, comitem in caritate recepit. Qui post ista regressus urbem, domos illas quas male pervaserat spoliat, elidit ac dissicit, dicens: 'Etsi hoc ab ecclesia recipitur, vel desertum inveniatur'.
7 Qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. Quae dum aguntur, impletum beatus pontifex vitae cursum migravit ad Dominum. Nanthinus quoque ab aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atque adolationibus, communicatur. Post paucos vero menses a supradicto morbo corripitur; qui nimia exustus febre, clamabat, dicens: 'Heu, heu! Ab Eraclio antistiti exuror, ab illo crucior, ab illo ad iudicium vocor.
8 Cognosco facinus; reminiscor, me iniuste iniurias intulisse pontifici; mortem deprecor, ne diutius crucier hoc tormento'. Haec cum maxima in febre clamaret, deficiente robore corporis, infelicem animam fudit, indubia relinquens vestigia, hoc ei ad ultionem beati antistitis evenisse. Nam exanime corpus ita nigredinem duxit, ut putares eum prunis superpositum fuisse combustum.
9 Ergo omnes haec obstupescant, admirentur et metuant, ne inferant iniurias sacerdotibus! quia ultor est Dominus servorum suorum sperantibus in se.
XXXVII De Martino Calliciense episcopo.
1 Hoc tempore et beatus Martinus Galliciensis episcopus obiit, magnum populo illi faciens planctum. Nam hic Pannoniae ortus fuit, et exinde ad visitanda loca sancta in Oriente properans, in tantum se litteris inbuit, ut nulli secundus suis temporibus haberetur. Exinde Gallitiam venit, ubi, cum beati Martini reliquiae portarentur, episcopus ordinatur.
2 In quo sacerdotio impletis plus minus triginta annis, plenus virtutibus migravit ad Dominum. Versiculos, qui super ostium sunt a parte meridiana in basilica sancti Martini, ipse composuit.
XXXVIII De persecutione christianorum in Spaniis.
1 Magna eo anno in Hispaniis christianis persecutio fuit, multique exiliis dati, facultatibus privati, fame decocti, carcere mancipati, verberibus adfecti ac diversis suppliciis trucidati sunt. Caput quoque huius sceleris Goisuintha fuit, quam post Athanachilde regis conubium rex Leuvichildus acceperat; sed quae Dei servis notam humilitatis inflixerat, prosequente ultione divina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis.
2 Nam unum oculum nubs alba contegens, lumen, quod mens non habebat, pepulit a palphebris. Erant autem Leuvichildo regi ex alia uxore duo filii, quorum senior Sigyberthi, iunior Chilperici regis filiam disponsaverat. Sed Ingundis, Sigyberthi regis filiam, cum magno apparato in Hispaniis directa, ab avia Goisuintha cum gaudio magno suscepitur.
3 Quam nec passa est in relegione catholica diu commorare; sed ut rebaptizaretur in Arriana herese, blandis coepit sermonibus inlecere. Sed illa viriliter reluctans, coepit dicere: 'Sufficit satis me ab originale peccato baptismo salutare semel abluta fuisse et sanctam Trinitatem in una aequalitate esse confessam.
4 Haec me credere ex corde toto confiteor nec umquam ab hac fide ibo retrorsum'. Haec illa audiens, iracundiae furore succensa, adpraehensam per comam capitis puellam in terram conlidit, et diu calcibus verberatam ac sanguine cruentatam iussit spoliari et piscinae inmergi; sed, ut adserunt multi, numquam animum suum a fide nostra reflexit.
5 Leuvichildus autem dedit eis unam de civitatibus, in qua resedentes regnarent. Ad quam cum abissent, coepit Ingundis praedicare viro suo, ut, relicta heresis fallacia, catholicae legis veritatem agnuscerit. Quod ille diu refutans, tandem commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam ac, dum crismaretur, Iohannis est vocitatus.
6 Quod cum Leuvichildus audisset, coepit causas querere, qualiter eum perderet. Ille vero haec intellegens, ad partem se imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam inpugnabat. Leuvichildus autem dirixit ad eum nuntius, dicens: 'Veni ad me, quia extant causae, quas conferamus simul'.
7 Et ille: 'Non ibo, quia infensus es mihi, pro eo quod sim catholicus'. At ille, datis praefecto imperatoris triginta milibus solidorum, ut se ab eius solacio revocaret, commotu exercitu, contra eum venit. Herminigildus vero, vocatis Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua. Cumque Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solacio, cum viderit nihil se praevalere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: 'Non veniat super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre interfici'.
8 Haec audiens Leuvichildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data sacramenta ne humiliaretur, ait: 'Tu ipse accede et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi'. At ille poposcit vocare patrem suum; quo ingrediente, prostravit se ad pedes illius. Ille vero adpraehensum osculavit eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti, innuit suis et adpraehensum spoliavit eum ab indumentis suis induitque illum veste vile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in exilio cum uno tantum puerolo.
XXXIX De interitu Chlodovechi.
1 Igitur post mortem filiorum Chilpericus rex mense Octobrio in Cothiam silvam plenus luctu cum coniuge resedebat. Tunc Chlodovechum, filium suum, Brinnacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interficerat, seviebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit.
2 Ipsi enim rex Calam Parisiacae civitatis villam advenit. Post paucus vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit; cui qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta villam apud patrem habitaret, coepit inmaturae iactare vel dicere: 'Ecce, mortuos fratres meus, ad me restitit omne regnum; mihi universae Galliae subicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt! Ecce inimicis in manu positis inferam quaecumque placuerit!' Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibilia detractabat.
3 Quae illa audiens, pavore nimio terrebatur. Post dies vero aliquot adveniens quidam ait reginae: 'Ut urbata de filiis sedeas, dolum id Chlodovechi est operatum. Nam ipsi concupiscens unius ancillarum tuarum filia, maleficiis tuos per matrem eius filios interficit, ideoque moneo, ne speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata' .
4 Tunc regina timore perterrita, furore succensa, nova orbitate conpuncta, adpraehensam puellam, in qua oculus iniecerat Chlodovechus, graviter verberatam, incidi comam capitis eius iussit ac scisso sode inpositam defigi ante metatum praecipit Chlodovechi. Matrem quoque puellae relegatam et turmentis diu cruciatam, elicuit ab ea professione, quae hos sermones veros esse firmaret.
5 Regi exim haec et alia huiuscemodi insinuans, vindictam de Chlodovechum poposcit. Tunc rex in venatione directus, eum praecepit arcessire secretius. Quo adveniente, ex iussu regis adpraehensus in manicis a Desiderio atque Bobone ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus, reginae vinctus adducitur.
6 Ad illa in custodia eum retinere praecepit, elecere ab eo cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, vel cuius consilium usus fuerit, aut cuius haec instinctu fecisset, vel cum quibus maximae amicitias conlegasset. At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit. Denique post triduum regina vinctum iussit eum transire Matronam fluvium et in villa cui Nocito nomen est custodire.
7 In qua custodia cultro percussus interiit ipsoque in loco sepultus est. Interea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset, et adhuc ipsum cultrum, de quo se perculit, in loco stare vulneris adfirmabant. Quibus verbis rex Chilpericus inlusus, nec flevit, quem ipse, ut ita dicam, morte tradiderat instigante regina.
8 Servientes quoque illius per diversa dispersi sunt. Mater autem eius crudele morte negata; soror ipsius in monasterio delusa a pueris reginae transmittitur, in quo nunc, veste mutata, consistit; opesque eorum omnes reginae dilatae sunt. Mulier, quae super Chlodovechum locuta fuerat, diiudicatur incendio concremare.
9 Quae cum duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse; sed nihil proficientibus verbis, legatam ad stipitem, vivens exuritur flammis. Thesaurarius Chlodovechi a Chuppani stabuli comite de Biturigo retractus, vinctus reginae transmissus est, diversis cruciatibus exponendus; sed eum regina et a suppliciis et a vinculis iussit absolvi liberumque, nobis obtenentibus [ad regi], abire permisit.
XL De Elafio et Eunio episcopis.
1 Post haec Elafius Catalaunensis episcopus propter causas Brunichildis reginae in Hispaniis in legatione directus, correptus a febre nimia, spiritum exalavit, et exinde delatus mortuus, ad civitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem ligatum Brittanorum supra meminimus, ad civitatem suam regredi non permissus, ut Andecavus pasceretur de publico, a rege praeceptum est.
2 Qui Parisius adveniens, dum die dominica sacrosancta sollemnia celebraret, emissa cum hinnitu vocem, terrae conruit. Erumpente vero ab ore eius et naribus sanguinem, inter manus deportatus est, sed convaluit. Nimio enim vino deditus erat et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret.
XLI De legatis Calliciensibus ac prodigiis.
1 Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem dirixit. Cumque per Pectavum terminum praeterirent, quod tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi eos exhibere praecepit et Parisius custodire. Eo tempore apud Pectavensem civitatem lopus ex silvis veniens, per portam ingressus est; clausisque portis, infra murus ipsius urbis obpressus, occisus est.
2 Adserebant enim quidam et caelum ardentem se vidisse. Leger fluvius maior ab anno superiore fuit, postquam ei Cares torrens adiunxit. Ventus auster nimium violente cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domus erueret, saepes efferret ipsosque hominis ad internitionem usque volutaret. Erat enim spatium eius in latitudine quasi iugera septem, longitudo autem non potuit aestimare.
3 Nam et galli plauso cantu in initio noctis saepe dederunt. Luna cumtenebricata est, et comitis stilla apparuit. Gravis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Sueborum post annum demissi, ad propria redierunt.
XLII De Maurilione Cadurcorum episcopo.
1 Maurilio Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico; sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam saepe candentem ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderit. Sed cum episcopatum eius multi expeterent, ipse Ursicinum, qui quondam referendarius Ultrogotho reginae fuerat, elegit; quem, dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit a saeculo.
2 Fuit autem valde elemosinarius, in scripturis ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum, quae in libris Veteris Testamenti describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoriter recensiret. Fuit etiam et in iudiciis iustus ac defendens pauperes ecclesiae suae de manu malorum iudicum iuxta illud Iob: Conservavi egenum de manu potentis, et inopi, cui non erat adiutor, auxiliatus sum.
3 Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes clodorum et invalidorum pater.
XLIII De altercatione cum heretico.
1 Leuvichildus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, virum nulli ingenii aut dispositiones ratione conperitum, sed tantum voluntatem in catholica lege perversum. Quem cum via Toronus detulisset, lacessire nos de fide et inpugnare eclesiastica dogmata coepit. 'Iniqua', inquid, 'fuit antiquorum episcoporum lata sententia, quae aequalem adseruit Filium Patri; vel qualiter', inquid, 'poterit esse Patri aequalis in potestate, qui ait: Pater maior me est? Non est ergo aequum, ut ei similis estimetur, cui se minorem dicit, cui tristitia mortis ingemit, cui postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat.
2 Unde patet, eum et aetate et potestate paterna minorem'. Ad haec ego interrogo, si crederit, Iesum Christum filium Dei esse, si eundemque esse Dei sapientiam, si lumen, si veritatem, si vitam, si iustitiam fateretur. Qui ait: 'Credo, haec omnia esse filium Dei'. Et ego: 'Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia, quando sine lumine, quando sine vita, quando sine veritatem, quando sine iustitia fuerit.
3 Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse non potuit. Quae maximae ad dominice nominis mistirium coaptantur. Sed nec Pater esset utique, si filium non haberet. Quod autem eum dixisse ais: Pater maior me est, scias, eum hoc ex adsumptae carnis humilitate dixisse, ut cognuscas, non potestate, sed humilitate fuisse redemptum.
4 Nam tu qui dicis: Pater maior me est, oportit te meminere, quod alibi ait: Ego et Pater unum sumus. Nam et mortis timor et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut, sicut verus Deus, ita et verus homo credatur'. Et ille: 'Cuius quis implet voluntatem, eius et iunior est; semper filius minor est patri, quia ille facit voluntatem patris, nec pater illius voluntatem facere non probatur'.
5 Ad haec ego: 'Intellegi, quia Pater in Filio et Filius in Patre in una semper Deitate subsistit. Nam ut cognuscas, Patrem Fili facere voluntatem, si in te fides evangelica manet, audi, quid ipse Iesus deus noster, cum ad resuscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.
6 Et ego sciebam, quia semper me audis; sed propter turbam, qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti. Sed et cum ad passionem venit, ait: Pater, clarifica me claritatem quam habui apud temet ipsum, priusquam mundus fierit. Cui Pater de caelo respondit: Et clarificavi et iterum clarificabo.
7 Aequalis est ergo Filius in Deitati, non minor; sed neque aliquid minus habens. Nam si Deum confiteris, necesse est, integrum fatiares et nihil egentem; si verum integrum esse negas, Deum esse non credis'. Et ille: 'Ex adsumptum hominem coepit Dei filius vocitari; nam erat quando non erat'. Et ego: 'Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante lucifero genui te.
8 Et Iohannis evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc ergo Verbum caro factum est et habitabit in nobis, per quem facta sunt omnia. Nam vos caecati veneno persuasionis, nihil dignum de Deo sentitis'. Et ille: 'Numquid et Spiritum sanctum Deum dicitis aut aequalem Patri Filioque decernitis?' Cui ego: 'Una in tribus est voluntas, potestas, operatio; unus Deus in trinitate et trinus in unitate.
9 Tres personae, sed unum regnum, una maiestas, una potentia omnipotentiaque' . Et ille: 'Spiritum sanctum, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus et a Patre legitur missus. Nemo enim promittit, nisi quod suae dominationis subsistit, et nemo mittit nisi inferiorem sibi, sicut ipse ait in evangelio: Nisi ego abiero, Paraclitus ille non veniet; si autem abiero, mittam illum ad vos'.
10 Ad haec ego respondi: 'Bene Filius ante passionem ait, quia, nisi ille ad Patrem victor remeaverit ac proprio sanguine redempto mundo dignum Deo ex homine praeparet habitaculum, non potest Spiritus sanctus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labi infectum discendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, fugiet fictum.
11 Tu autem, si spem aliquam resurrectionis habis, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia iuxta sententia Domini: In Spiritu sancto blasphemante non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro'. Et ille: 'Deus est qui mittit, non est Deus qui mittitur'. Ad haec ego interrogo, si crediderit doctrinam Petri Paulique apostolorum.
12 Respondentem autem eo: 'Credo', adiaci: 'Cum arguerit Petrus apostolus Annaniam pro fraude fundi, vide, quid dicat: Quid tibi visum est mentire Spiritui sancto? Non es enim mentitus hominibus, sed Deo. Et Paulus, cum gratiarum spiritalium distinguerit gradus: Haec omnia, inquid, operatur unus adque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult.
13 Qui enim quod voluerit facit, in nullius redegitur potestate. Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit huius sectae perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arrii, expraessit interitus'. Ad haec ille respondit: 'Legem, quam non colis, blasphemare noli; nos vero quae creditis etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimine, si et illa et illa colantur.
14 Sic enim vulgato sermone dicimus, non esse noxium, si inter gentilium aras et Dei eclesiam quis transiens utraque veneretur'. Cuius ego stultitiam cernens, aio: 'Ut video, et gentilium defensorem et hereticorum adsertorem te esse manifestas, cum et eclesiastica dogmata maculas et paganorum spurcitias praedicas adorari.
15 Satius', inquio, 'faciebas, si ea te armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isac in ariete, Iacob in lapide, Moyses vidit in sente; quam Aaron portavit in logio, David exultavit in timphano, Salomon praedicavit in intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae sive lex ipsa vel oraculis caecinit vel sacrificiis figuravit; quam et nunc praesens suffragatur Martinus noster vel possidit in pectore vel ostendit in opere, ut et tu conversus credens inseparabilem Trinitatem, et acceptam a nobis benedictionem purgatoque a malae credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitatis tuae'.
16 At ille furore commotus et nescio quid quasi insanus frendens, ait: 'Ante anima ab huius corporis vinculis emicet, quam ab ullo relegionis vestrae sacerdote benedictione accipiam'. Et ego: 'Nec nostram Dominus relegionem sive fidem ita tepiscere faciat, ut distribuamus sanctum eius canibus ac praetiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus'.
17 Ad haec ille, relicta altercatione, surrexit et abiit. Sed post haec, cum in Hispaniis reversus fuisset, in infirmitate debilitatus, ad nostram relegionem, necessitate cogente, conversus est.
XLIV De his quae Chilpericus scripsit.
1 Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indicolum, ut sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur, adserens indignum esse, ut Deus persona sicut homo carneus nominetur; adfirmans etiam, ipsum esse Patrem, qui est Filius, idemque ipsum esse Spiritum sanctum, qui Pater et Filius.
2 'Sic', inquid, 'prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa lex nuntiavit'. Cumque haec mihi recitare iussisset, ait: 'Sic', inquid, 'volo, ut tu vel reliqui doctores eclesiarum credatis'. Cui ego respondi: 'Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportit sequi, quod nobis post apostolus alii doctores eclesiae reliquerunt, quod Elarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus'.
3 Tunc iratus rex ait: 'Manifestum est mihi in hac causa Elarium Eusebiumque validos inimicos habere'. Cui ego respondi: 'Observare te convenit, neque Deum neque sanctos eius habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter Spiritus sanctus. Non Pater adsumpsit carnem neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui erat Dei filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et virginis.
4 Non Pater passus neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui carnem adsumpserat in mundo, ipse offerritur pro mundo. De personis vero quod ais non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una aeternitas, una potestas'. At ille commotus ait: 'Sapientioribus a te haec pandam, qui mihi consentiant'.
5 Et ego: 'Numquam erit sapiens, sed stultus, qui haec quae proponis sequi voluerit'. Ad haec ille frendens siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigense episcopo, haec ei praecepit recensire, depraecans, ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita respuit, ut, si cartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in frustra discerperit.
6 Et sic rex ab hac intentione quievit. Scripsit alios libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi nulla paenitus metricae conveniunt ratione. Addit autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent, ae, the, uui, quarum caracteres hi sunt: Et misit epistulas in universis civitatibus regni sui, ut sic pueri docerentur ac libri antiquitus scripti, planati pomice, rescriberentur.
XLV De obitu Agroeculae episcopi.
1 Agroecula enim Cabillonnensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senaturio. Multa in civitate illa aedificia fecit, domus composuit, ecclesiam fabricavit, quam colomnis fulcivit, variavit marmore, mosevo depixit. Magnae autem abstinentiae fuit; nam numquam prandium usus est, nisi tantum cenam, ad quam sic temporive resedebat, ut sole stante consurgeret.
2 Humanitatis exiguae, facundiae vero magnae erat. Obiit autem episcopatus anno quadragisimo octavo, evi autem octogisimo tertio. Cui Flavus, referendarius Gunthramni regis, successit.
XLVI De obitu Dalmatii episcopi.
1 Eo tempore et Dalmatius Rutenae civitatis episcopus migravit a saeculo, vir in omni sanctitate praecelsus, abstinens vel a cibis vel a concupiscentiis carnis, valde elymosinarius et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem saepius distruit, inconpositam dereliquit.
2 Post cuius obitum multi, ut fit, episcopatum petibant. Transobadus vero presbiter, qui quondam archidiaconus eius fuerat, maxime in hoc intendibat, fidus, quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutricius, commendaverat. Condidirat autem episcopus testamentum, in quo regis exenium quid post eius obitum accepiret indecabat, adiurans terribilibus sacramentis, ut in ecclesia illa non ordinaritur extraneus, non cupidus, non coniugali vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueritur.
3 Transobadus autem presbiter epulum in ipsa urbe clericis praeparat. Resedentibus autem illis, unus praesbiterorum coepit antestitem memoratum inpudicis blasphemare sermonibus et usque ad hoc erupit, ut eum delerum et fatuum nominaret. Haec eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremire coepit, laxatumque de manu calicem, super alium, qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab opulo ad sepulchrum, humo contectus est.
4 Post haec relicto testamento antestitis in praesentia Childeberthi regis ac procerum eius, Theodosius, qui tunc archediaconatum urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est.
XLVII De comitatu Eunomii.
1 Audiens autem Chilpericus omnia mala, quae faciebat Leudastis ecclesiis Toronicis vel omni populo, Ansovaldum illuc dirigit. Qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis populo optionem, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastis cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: 'Usque nunc, o piissime rex, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem, me ab actione remoto, vide, qualiter custodiatur.
2 Nam noveris, quia Gregorius episcopus eam ad filium Sygiberthi tradere distinat'. Quod audiens rex, ait: 'Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec adponis'. Et ille: 'Maiora', inquit, 'de te ait episcopus; dicit enim, reginam tuam in adulterio cum episcopo Berthramno misceri'. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.
XLVIII De malitia Leudastis.
1 Sed quia liber finem postulat, narrare aliquid de eius actionibus libet; sed prius videtur genus ac patriam moresque ordiri. Gracina Pictavensis insula vocitatur, in qua a fiscalis vinitoris servo Leuchadio nomine nascitur. Exinde ad servitium arcessitus, culinae regiae deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo, promovitur ad cophinum.
2 Sed dum inter firmentatas massas se delectari consimulat, servitium fugam iniens dereliquit. Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non possit, auris unius incisione multatur. Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla auctoritate valeret, ad Marcoveifam reginam, quam Chariberthus rex nimium diligens in loco sororis toro adsciverat, fugit.
3 Quae libenter eum colligens, provocat equorumque meliorum deputat esse custodem. Hinc iam obsessus vanitate ac superbiae deditus, comitatum ambit stabulorum; quo accepto, cunctos despicit ac postponit, inflatur vanitate, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur et in causis patronae alumnus proprius huc illucque defertur.
4 Cuius post obitum refertus praedis, locum ipsum cum rege Charibertho, oblatis muneribus, tenere coepit. Post haec, peccatis populi ingruentibus, comes Turonus destinatur ibique se amplius honoris gloriosi supercilio iactitat, ibique se exhibet rapacem praedis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum.
5 Ubi seminando discordias et inferendo calumnias non modicos thesauros adgregavit. Post obitum vero Chariberthi, cum in Sigiberthi sorte civitas illa venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique adgregaverat a fidelibus nominati regis direpta sunt. Pervadente igitur Chilperico rege per Theodobertum, filium suum, urbem Turonicam, cum iam ego Turonus advenissem, mihi a Theodobertho strenue commendatur, ut scilicet comitatum, quem prius habuerat, potiretur.
6 Multum se nobis humilem subditumque reddebat, iurans saepius super sepulchrum sancti antistitis, numquam se contra rationis ordinem esse venturum seque mihi tam in causis propriis quam in ecclesiae necessitatibus in omnibus esse fidelem. Timebat enim, quod postea evenit, ne urbem illam iterum rex Sigiberthus in suo dominio revocaret.
7 Quo defuncto, succedente iterum Chilperico in regno, iste in comitatum accedit. Adveniente autem Turonus Merovecho, omnes res eius usquequaque diripuit. Sed hic, dum Sigiberthus duos annos Turonus tenuit, hic in Brittaniis latuit. Qui, adsumpto, ut diximus, comitatu, in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiae cum toracibus atque loricis, praecinctus pharetra et contum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus.
8 Iam si in iudicio cum senioribus vel laicis vel clericis resedisset et vidisset hominem iustitiam prosequentem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in civibus; presbiteros manicis iubebat extrahi, milites fustibus verberari, tantamque utebatur crudelitatem, ut vix referri possit. Discedente autem Merovecho, qui res eius diripuerat, nobis calumniator existit, adserens fallaciter Merovechum nostro usum consilio, ut res eius auferret.
9 Sed post inlata damna iterat iterum sacramenta pallamque sepulchri beati Martini fideiussorem donat, se nobis numquam adversaturum.
XLIX De insidiis, quas nobis fecit.
1 De insidiis, quas nobis fecit, et qualiter ipse humiliatus est. Sed quia longum est per ordinem prosequi periurias vel reliqua mala eius, veniamus ad illud, qualiter me voluit iniquis ac nefariis calumniis supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, ut illud adimpleretur: Omnis subplantans subplantabitur; et iterum: Qui fodit foveam, incidit in ea.
2 Igitur post multa mala quae in me meisque intulit, post multas direptiones rerum ecclesiasticarum, adiuncto sibi Riculfo presbitero simili malitia perverso, ad hoc erupit, ut diceret, me crimen in Fredegundem reginam dixisse; adserens, si archidiaconus meus Plato aut Galienus amicus noster subdirentur poenae, convincerent me utique haec locutum.
3 Tunc rex iratus, ut supra diximus, iussit eum pugnis calcibusque caesum oneratumque catenis recludi in carcerem. Nam Riculfum clericum se habere dicebat, per quem haec locutus fuisset. Hic vero Riculfus subdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hoc anno consilio cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nanctisque tandem, ipsum adivit, ac per menses quattuor dolos omnes ac muscipulas praeparatas, ad me cum ipso Leudaste revertitur, deprecans, ut eum debeam recipere excusatum.
4 Feci, fateor, et occultum hostem publice in domo suscepi. Discedente vero Leudaste, ipse se pedibus meis sternit, dicens: 'Nisi succurras velociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod loqui non debui! Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus conprehensus, mortales poenas sum lueturus'.
5 Cui ego aio: 'Si quid incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego altero te regno non mittam, ne suspectus habear coram rege'. Post ista Leudastis extitit accusator eius, dicens, se sermones iam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens, Galienum eadem die et Platonem archidiaconem fuisse praesentes, cum haec est episcopus elocutus.
6 Sed Riculfus presbiter, qui iam promissionem de episcopatu a Leudaste habebat, in tantum elatus fuerat, ut magi Simonis superbia aequaretur. Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulchrum sancti Martini dederat, in die sexta paschae in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix manibus temperaret, fidus scilicet doli quem praeparaverat.
7 In crastina autem die, id est sabbati in ipsa pascha, venit Leudastis in urbe Turonica, adsimilansque aliud negotii agere, adprehensis Platonem archidiaconem et Galienum in vincla conectit, catenatosque ac exutos veste iubet eos ad reginam deduci. Haec ego audiens, dum in domo ecclesiae residerem, mestus turbatusque ingressus oratorium, Davitici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem consolationis versiculum daret.
8 In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et non timuerunt; et inimicos eorum operuit mare. Interea ingressi in fluvium super pontem, qui duabus lintribus tenebatur, navis illa, quae Leudastem vehebat, dimergitur, et nisi natandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis forsitan interisset. Navis vero alia quae huic innexa erat, quae et vinctos vehebat, super aquas Dei auxilio elevatur.
9 Igitur deducti ad regem qui vincti fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex recogitans, absolutos a vinculo libera custodia reservat inlaesos. Ad civitatem vero Turonus Berulfus dux cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Gunthramnus rex capere vellet Turonicam civitatem, et idcirco, ne aliqua neglegentia accederet, oportere, ait, urbem custodia consignari.
10 Ponunt portis dolose custodes, qui civitatem tueri adsimilantes, me utique custodirent. Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent, ut ad occultum, adsumptis melioribus rebus ecclesiae, Arverno fuga secederem; sed non acquievi. Igitur rex, arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter iussit exquiri.
11 Cumque Riculfus clericus saepius discuteretur occulte et contra me vel meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum: 'O infelix, qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat silere, et, petita venia episcopi, gratiam inpetraris'. Ad haec ille clamare coepit voce magna ac dicere: 'En ipse, qui mihi silentium indicit, ne prosequar veritatem! En reginae inimicum, qui causam criminis eius non sinet inquiri!' Nuntiantur protinus haec reginae.
12 Adprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur, et in vincla compactus, custodiae deputatur. Cumque inter duos custodes catenis et cippo teneretur vinctus, media nocte, dormientibus custodibus, orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur eius potentia miserum visitare, et qui innocens conligatus fuerat, visitatione Martini praesulis ac Medardi absolveretur.
13 Mox, disruptis vinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancti Medardi basilicam, nocte nobis vigilantibus, introiit. Congregati igitur apud Brinnacum villam episcopi, in unam domum resedere iussi sunt. Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione ac benedictione accepta, resedit. Tunc Berthramnus Burdegalensis civitatis episcopus, cui hoc cum regina crimen inpactum fuerat, causam proponit meque interpellat, dicens, a me sibi ac reginae crimen obiectum.
14 Negavi ego in veritate haec locutum, et audisse quidem haec alios, nam non excogitasse. Nam foris domum rumor in populo magnus erat, dicentium: 'Cur haec super sacerdotem Dei obiciuntur? Cur talia rex prosequitur? Numquid potuit episcopus talia dicere vel de servo? Heu, heu, domine Deus, largire auxilium servo tuo!' Rex autem dicebat: 'Crimen uxoris meae meum habetur obprobrium.
15 Si ergo censitis, ut super episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt! Certe, si videtur, ut haec non fiant et in fidem episcopi committantur, dicite; libenter audiam quae iubetis'. Mirati sunt omnes regis vel prudentiam vel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus: 'Non potest persona inferior super sacerdotem credi', restitit ad hoc causa, ut, dictis missis in tribus altaribus, me de his verbis exuerem sacramento.
16 Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina, condolens doloribus meis, ieiunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret, me omnia sic implesse, ut fuerant instituta. Igitur regressi sacerdotes ad regem aiunt: 'Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt.
17 O rex, quid nunc ad te, nisi ut cum Berthramno accusatore fratris communione priveris?' Et ille: 'Non', inquid, 'ego nisi audita narravi'. Quaerentibus illis, quis hoc dixerit, respondit, se haec a Leudaste audisse. Ille autem secundum infirmitatem vel consilii vel propositionis suae iam fugam inierat.
18 Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, infitiator reginae, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in loco suo regressus est. Leudastis vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisius expetiit.
19 Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo colligeretur, et praesertim quod filius eius, quem domi reliquerat, obisset, Turonus occulte veniens, quae melius habuit in Biturigo transposuit. Prosequentibus vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque uxore eius, in pago Tornacensi exilio recluditur.
20 At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur. Pro cuius vita vix obtinui, tamen de tormentis excusare non potui. Nam nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Nam ab hora tertia diei, revinctis postergum manibus, suspensus ad arborem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas, caedebatur fustibus, virgis ac loris duplicibus, et non ab uno vel duobus, sed quanti accedere circa miseros potuerunt artus, toti caesores erant.
21 Cum autem iam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem et archana doli publice patefecit. Dicebat enim ob hoc reginae crimen obiectum, ut, eiecta de regno, interfectis fratribus et patre, Chlodovechus regnum acciperet, Leudastis ducatum, Riculfus vero presbiter, qui iam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodovechi, episcopatum Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu promisso.
22 Nos vero cum Dei gratia Turonus reversi, invenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum presbiterum. Nam hic sub Eufronio episcopo de pauperibus provocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbiterium admotus, recessit ad propria. Semper elatus, inflatus, praesumptiosus; nam, me adhuc commorante cum rege, hic, quasi iam esset episcopus, in domo ecclesiae ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiae reliquasque res sub sua redegit potestate.
23 Maiores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata distribuit; minoribus vero fustibus plagisque multis etiam manu propria adfecit, dicens: 'Recognoscite dominum vestrum, qui victoriam de inimicis obtinuit, cuius ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit'; ignorans miser, quod praeter quinque episcopos reliqui omnes, qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt coniuncti.
24 Illud saepe suis familiaribus dicere erat solitus, hominem prudentem non aliter nisi in periuriis quis decipere possit. Sed cum me reverso adhuc despiceret nec ad salutationem meam, sicut reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me interficere minitaret, cum consilio provincialium eum in monasterio removeri praecipio.
25 Cumque ibidem artius distringeretur, intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratae causae fautor extiterat, circumventum periuriis abbatem, fuga labitur et usque ad Felicem accedit episcopum, eumque ille ambienter collegit, quem execrare debuerat. Leudastis vero in Biturigo pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat secum tulit.
26 Nec multo post, inruentibus Biturigis cum iudice loci super eum, omne aurum argentumque vel quod secum detulerat abstulerunt, nihilque ei nisi quod super se habuit relinquentes; ipsamque abstulissent vitam, nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis dehinc viribus, cum aliquibus Turonicis iterum inruit super praedones suos, interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit et in Turonico revertitur.
27 Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu, ut apprehenderent eum. Ille vero cernens, se iam iamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hilarii Pictavensis expetiit. Berulfus vero dux res captas regi transmisit. Leudastis enim egrediebatur de basilica, et inruens in domibus diversorum, praedas publice exercebat.
28 Sed et in adulteriis saepe in ipsam sanctam porticum deprehensus est. Commota autem regina, quod scilicet locus Deo sacratus taliter pollueretur, iussit eum a basilica sancta eici. Qui eiectus, ad hospites suos iterum in Biturigo expetiit, deprecans, se occuli ab eis.
L Quae beatus Salvius de Chilperico praedixit.
1 Et licet de beati Salvii episcopi conlocutione superius memorare debueram, sed quia mentem excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum, vale post sinodum memoratam regi iam dicta, ad propria redire vellimus, non ante discidere placuit, nisi hunc virum, libatis osculis, linquerimus.
2 Quem quesitum in atrio Brinnacinsis domus repperi. Cui dixi, quia iam eram ad propriam rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: 'Videsne super hoc tectum quae ego suspicio?' Cui ego: 'Video enim supertegulum, quod nuper rex poni praecepit'. Et illi: 'Aliud', inquid, 'non aspicis?' Cui ego: 'Nihil aliud video'.
3 Suspicabar enim, quod aliquid ioculariter loqueretur. Et adiaci: 'Si tu aliquid magis cernis, enarra'. At ille, alta trahens suspiria, ait: 'Video ego evaginatum irae divinae gladio super domum hanc dependentem'. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt.
Liber VI
I Quod Childeberthus ad Chilpericum transiit, et de fuga Mummoli.
1 Anno igitur sexto regni sui Childeberthus rex, reiectam pacem Gunthchramni regis, cum Chilperico coniunctus est. Non post multum tempus Gogo moritur; in cuius locum Wandelenus subrogatur. Mummolus a regno Guntchramni fuga dilabitur et se infra murorum Avennicorum monitione concludit. Apud Lugdunum sinodus episcoporum coniungitur, diversarum causarum altercationis incidens neglegentioresque iudicio damnans.
2 Sinodus ad regem revertitur, multa de fuga Mummoli ducis, nonnulla de discordiis tractans.
II De legatis Chilperici ab Oriente reversis.
1 Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine grave damno atque labore. Nam cum Massiliensim portum propter regum discordias adire ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gothorum regno sita est, advenerunt. Sed priusquam litus attingerent, navis acta vento, inpulsa terris in frustra minuitur.
2 Legati vero cum pueris se in pericolo cernentes, arreptis tabulis, vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi evaserunt. Res autem, quas unda litoris invexerat, incolae rapuerunt; ex quibus quae melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt. Multa tamen ex his Agathensis secum retenuerunt.
3 Tunc ego Novigentum villa ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missurium magnum, quod ex auro gemmisque fabricaverat in quinquagenta librarum pondere, ostendit, dicens: 'Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si vita comis fuerit, faciam'. Aureus etiam singularum librarum pondere, quos imperatur misit, ostendit, habentes ab una parte iconicam imperatoris pictam et scriptum in circulo: Tiberii Constantini perpetui Augusti; ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem contenentesque scriptum: Gloria Romanorum.
4 Multa enim et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit.
III De legatis Childeberthi ad Chilpericum.
1 Denique cum apud eandem villam commoraretur, Egidius Remensis episcopus cum primis Childeberthi proceribus in legationem ad Chilpericum regem venit; ibique conlocutione facta, ut, ablato Gunthchramni regis regno, hi se coniungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: 'Filii mihi, peccatis increscentibus, non remanserunt, nec mihi nunc alius superest heres nisi fratris mei Sygiberthi filius, id est Childeberthus rex, ideoque in omnibus quae laborare potuero hic heres existat; tantum dum advixero liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere'.
2 At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant firmaverunt et ad Childeberthum cum magnis muneribus sunt regressi. Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudovaldum episcopum cum primis regni sui dirixit. Qui, data susceptaque de pace sacramenta pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt.
IV Qualiter Lupus a regno Childeberthi fugatus est.
1 Lupus vero dux Campanensis, cum iam diu a diversis fategaretur et spoliaretur assiduae et praesertim ab Ursione et Berthefredo, ad extremum conventione facta ut occideretur, commoverunt exercitum contra eum. Quod cernens Brunichildis regina, condolens fidelis sui insecutiones iniustas, praecingens se viriliter, inrupit medios hostium cuneos, dicens: 'Nolite, o viri, nolite malum hoc facere, nolite persequere innocentem; nolite pro uno hominem committere proelium, quo solatium regionis intereat'.
2 Haec illa loquente, respondit Ursio: 'Recede a nobis, o mulier. Sufficiat tibi sub viro tenuisse regnum; nunc autem filius tuus regnat, regnumque eius non tua, sed nostra tuitione salvatur. Tu vero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant'. Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtenuit reginae industria, ne pugnarent.
3 Tamen ab illo loco discedentes, inruerunt in domibus Lupi, et derepto omne praesidio, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus intulerunt, intendentes Lupo minas atque dicentes: 'Vivus virtute nostrae non evadit'. At ille cernens se in discrimine, tutatam infra urbis Lugduni Clavati murus coniugem suam, ad Guntchramnum regem confugit.
4 A quo benigne susceptus, cum eo latuit, expectans, ut Childeberthus ad legitimam perveniret aetatem.
V Altercatio cum Iudaeo.
1 Igitur Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam villam moraretur, inpedimenta movere praecipiens, Parisius venire disponet. Ad quem cum iam vale dicturus acciderem, Iudaeus quidam Priscus nomen, qui ei ad species quoemendas familiaris erat, advenit. Cuius caesariem rex blande adpraehensa manu, ait ad me, dicens: 'Veni, sacerdus Dei, et inponi manum super eum'.
2 Illo quoque renitenti, ait rex: 'O mens dura et generatio semper incredula, quae non intellegit Dei filium sibi prophetarum vocibus repromissum, non intellegit eclesiastica mystiria in suis sacrificiis figurata'. Haec eo dicente, Iudaeus ait: 'Deus non egit coniugium neque prole ditatur neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte, videte, quia ego sum Dominus, et absque me non est Deus.
3 Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo'. Ad haec rex ait: 'Deus ab spiritali utero Filium genuit sempiternum, non aetati iuniori, non potestati minori, de quo ipse ait: Ex utero ante lucifero genui te. Hunc ergo ante saecula natum in novissimis saeculis mundo misit sanatorem, sicut ait propheta tuus: Misit Verbum suum, et sanavit eos.
4 Quod autem ais, quia ipse non generit, audi prophetam tuum dicentem ex voce dominica: Numquid ego, qui alius parere facio, ipse non paream? Haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait'. Ad haec Iudaeus respondit: 'Numquid Deus homo fieri potuit aut de mulieri nasci, verberibus subdi, morte damnare?' Ad haec rege tacentem, in medio me ingerens, dixi: 'Ut Deus, Dei filius, homo fierit, non suae, sed nostrae necessitatis extetit causa.
5 Nam captivum peccato homine et diaboli servitute subiectum redemere non potuerat, nisi hominem adsumpsisset. Ego vero non de evangeliis et apostolo, quae non credis, sed de tuis libris testimonia praebens, proprio te mucrune confodiam, sicut quondam David Goliam legitur trucidasse. Igitur quod Deus homo futurus esset, audi prophetam tuum: Et Deus, inquid, et homo, et quis cognovit eum? Et alibi: Hic Deus noster, et non repotabitur alius praeter eum; qui invenit omnem viam scientiae et dedit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo.
6 Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Quod autem de virgine nascitur, audi similiter prophetam tuum dicentem: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuhel, quod est interpraetatum: Nobiscum Deus. Quod verberibus subdi, quod clavis adfigi deberit et aliis quoque iniuriis vel subiacere vel adfici, alius propheta ait: Foderunt manus meas et pedes meos; diviserunt sibi vestimenta mea, et citera.
7 Et iterum: Dederunt in esca mea fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Et quod per ipsum crucis patibulum labentem mundum et diaboli dicione subiectum restituerit in regno suo, idem David ait: Dominus regnavit a ligno. Non quod antea non regnaverit apud Patrem, sed super populum, quem a diabuli servituti liberaverat, rudem regnum accepit'.
8 Iudaeos ad haec respondit: 'Quae Deo fuit necessitas, ut ista pateretur?' Cui ego: 'Iam dixi tibi, Deus hominem creavit innoxium, sed astu serpentis circumscriptus, praevaricatur praecepti factus est; et ideo a side paradisi eiectus, mundanis laboribus deputatus est. Qui mortem unigeniti Dei Christi Deo reconciliatus est Patri'.
9 Iudaeos dixit: 'Non poterat Deus mittere prophetas aut apostulos, qui eum ad viam revocarent salutis, nisi ipse humiliatus fuisset in carne?' Ad haec ego: 'A principio genus semper diliquit humanum, quem numquam terruit nec submersio diluvii nec incendium Sodomae nec plagae Aegypti nec miraculum maris Iordanisque divisi; qui semper legi Dei restitit, prophetis non crededit, et non solum non crededit, verum etiam ipsos praedicatores paenitentiae interemit.
10 Ideo nisi ipse eum discendisset redemere, haec explere non potuerat alter. Cuius nos nativitati renati, baptismo abluti, vulnere curati, resurrectione erecti, ascensione glorificati sumus. Quod autem morbis nostris medere venturus erat, propheta tuus ait: Livore eius sanati sumus; et alibi: Ipse peccata nostra portabit et orabit pro transgressoribus; et iterum: Sicut oves ad occisionem ductus est; et quasi agnus coram tundente se sine voce, sic non aperuit os suum.
11 In humiliatione iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarravit? Dominus exercituum nomen eius. De hoc et Iacob ille, de cuius te iactas venisse generationem, in illa filii sui Iudae benedictione, quasi ad ipsum Christum, filium Dei, loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda.
12 De germine, fili mi, ascendisti. Recubans dormisti quasi leo, quasi catulus leonis. Qui suscitavit eum? Pulchriores oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. Quis, inquid, suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, tamen Paulus apostulus ait: Qui non credederit, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus esse non poterit'.
13 Haec et alia nobis dicentibus, numquam conpunctus est miser ad credendum. Tunc rex, silenti illo, cum viderit eum his sermonibus non conpungi, ad me conversus, postulat, ut, accepta benedictione, discederit. Ait enim: 'Dicam', inquid, 'tibi, o sacerdus, quod Iacob dixit ad angelum, qui ei loquebatur: Non demittam te, nisi benedixeris mihi'.
14 Et haec dicens, aquam manibus porregi iubet. Quibus ablutis, facta oratione, accepto pane, gratias Deo agentes, et ipsi accepimus et regi porreximus; austoque mero, vale dicentes discessimus. Rex vero, ascenso equite, Parisius est regressus cum coniuge et filia vel omni familia sua.
VI De sancto Hospicio reclauso et abstinentia vel miraculis eius.
1 Fuit autem apud urbem Nicensim eo tempore Hospicius reclausus magnae abstinentiae, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, induto desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem cum paucis dactalis comedebat. In diebus autem quadraginsimae de radicibus herbarum Aegyptiarum, quas heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alibatur.
2 Et primum quidem ius in quo coxerant auriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas enim per eum Dominus virtutes dignatus est operare. Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu sancto, adventum Langobardorum in Galleis hoc modo praedixit: 'Venient', inquid, 'Langobardi in Galleis et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus est intellegens, nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placetur.
3 Est enim omnes populus infidelis, periuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis prumptus, ad quibus nullus iustitiae fructus ullatenus gliscit. Non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non peregrinus hospitio recipitur aut cibo sufficiente sacietur. Ideo haec plaga supervenit.
4 Nunc autem dico vobis: Congerete omnem substantiam vestram infra murorum septa, ne a Langobardis deripiatui, et vos ipsos in locis firmissimis cummonite'. Haec eo loquente, omnes obstupefacti et vale dicentes, cum magna admiratione ad propria sunt regressi. Monachis quoque dixit: 'Abscidite et vos a loco, auferentes vobiscum quae habetis.
5 Ecce enim adpropinquat gens quam praedixi!' Dicentibus autem illis: 'Non relinquemus te, sanctissime pater', ait: 'Nolite timere pro me; futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem'. Discedentibus autem monachis, venit gens illa; et dum cuncta quae repperit vastat, pervenit ad locum ubi sanctus Dei reclausus erat.
6 At ille per fenestram turris ostendit se eis. Ille vero circumeuntes turrem, aditum, per quem ingrederentur ad eum, invenire non poterant. Tunc duo ascendentes, detexerunt tectum, et videntes eum vinctum catenis indutumque cilicio, dicunt: 'Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his legaminibus vinctus tenitur'.
7 Vocatumque interpraetem, sciscitantur ab eo, quid male ficerit, ut tale supplitio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omnesque criminis reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Tunc gladium laxans, terrae deiecit.
8 Haec videntes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid agere poterent, clementer insinuaret. Ipse vero inposito salutis signo brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco conversus, tonsorato capite, fidelissimus monachus nunc habetur. Duo vero duces, qui eum audierunt, incolomes patriae redditi sunt; qui vero contempserunt praeceptum eius, miserabiliter in ipsa provintia sunt defuncti.
9 Multi autem ex ipsis a daemoniis correpti, clamabant: 'Cur nos, sancte beatissime, sic crucias et incendis? ' Sed inpositam eis manum, mundabat eos. Post haec homo erat Andecavensis incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdederat; et cum febrae convaluisset, surdus permanebat ac mutus.
10 Igitur diaconus ex provintia illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pignora vel reliquorum sanctorum, qui urbem illam muniunt, exhiberet. Quod cum ad parentes infirmi illius pervenisset, rogant, ut eum sibi comitem iteneris sumere dignaretur, confisi, quod, si beatissimorum apostolorum adiret sepulchra, protinus possit adsequi medicinam.
11 Euntibus autem illis, venerunt ad locum, ubi beatus Hospicius habitabat. Quo salutato ac deoscolato, causas iteneris diaconus pandit ac proficisci se Romam indecat seque his qui sancto viro de naucleris amici essent commendare deposcit. Cumque ibi adhuc moraretur, sensit vir beatus per spiritum Domini adesse virtutem; et ait diacono: 'Infirmum, qui comes tui nunc est iteneris, rogo ut meis conspectibus repraesentis'.
12 At ille nihil moratus, velociter ad metatum vadit invenitque infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indecabat; adpraehensumque ducit ad sanctum Dei. At ille adpraehensa manu caesariem, adtraxit capud illius in finestram, adsumptumque oleum benedictione sanctificatum, tenens manu sinistram linguam eius, ori verticique capitis infudit, dicens: 'In nomine domini mei Iesu Christi aperiantur aures tuae, reseretque os tuum virtus illa, qui quondam ab homine surdo et muto noxium eiecit daemonium'.
13 Et haec dicens, interrogat nomen. Ille vero clara voce ait: 'Sic dicor'. Cum haec vidisset diaconus, ait: 'Gratias tibi inmensas refero, Christi, qui talia per servum tuum dignaris ostendere. Quaerebam Petrum, quaerebam Paulum Laurentiumque vel reliquos, qui Romam proprio cruore inlustrant; hic omnes repperi, hic cunctos inveni'.
14 Haec eo cum maximo fletu et admiratione dicente, vir Dei omni intentione vanam vitans gloriam, ait: 'Sile, sile, dilectissime frater, non haec ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo condedit, qui, pro nobis hominem suscipiens, caecis visum, surdis auditum, mutis praestat eloquium; qui leprosis cutem pristinam, mortuis vitam et omnibus infirmis adfluentem medicinam indulget'.
15 Tunc diaconus gaudens et vale dicens, abscessit cum comitibus suis. Quibus discedentibus, homo quidam Dominicus, - sic enim erat viro nomen - a nativitate caecus, advenit ad istius miraculi virtutem probandam. Qui dum in monastirio duobus aut tribus mensibus resederet, oratione ac ieiuniis vacans, tandem vocat eum ad se vir Dei et ait: 'Vis recipere visum?' Cui ille ait: 'Voluntas', inquid, 'mea erat ignota cognuscere.
16 Nam quae sit lux ignoro. Unum tantum scio, quod ab omnibus conlaudatur; ego autem ab inicio aetatis meae usque nunc videre non merui'. Tunc cum oleo benedicto super oculus eius crucem sanctam faciens, ait: 'In nomine Iesu Christi redemptores nostri aperiantur oculi tui'. Et statim aperti sunt oculi eius, et erat admirans cernensque magnalia Dei, quae in hoc mundo videbat.
17 Dehinc mulier quaedam, quae, ut ipsa declamabat, tria habens daemonia, ad eum adducta est. Quam cum tactu sacro benedixisset atque ex oleo sancto crucem fronte eius inposuisset, eiectis daemonibus, purgata discessit. Sed et aliam puellam, ab spiritu inmundo vexatam, benedictione sanavit. Cum autem iam dies obitus eius adpropinquaret, vocavit ad se praepositum monastirii, dicens: 'Exibe ferramentum et inrumpe parietem et mitte nuntius ad episcopum civitatis, ut veniat ad me sepeliendum.
18 Die enim tertia ab hoc egredior mundo et vado in requiem distinatam, quam mihi Dominus repromisit'. Haec eo dicente, misit praepositus ad episcopum civitatis Nicensis, qui ei haec nuntiarent. Post haec Crescens quidam venit ad fenestram, et videns eum catenis vinctum, vermibus plenum, ait: 'O domine mi, qualiter tam valida turmenta tollerare tam fortiter potes?' Cui ille ait: 'Confortat me ille, pro cuius nomine haec patior.
19 Dico autem tibi, quia iam absolvor ab his vinculis et vado in requiem meam'. Adveniente autem die tertia, deposuit catenas, quibus vinctus erat, prostravit se in orationem; et cum diutissime cum lacrimis orasset, conlocans se super scamnum, extensis pedibus elevatisque ad caelum manibus, gratias agens Deo, tradedit spiritum.
20 Et statim omnes vermes ille, qui sanctos artos perforabant, evanuerunt. Adveniens autem Austadius episcopus, beatum corpus studiosissime sepulturae mandavit. Haec omnia ab ipsius ore cognovi, quem superius mutum et surdum ab eo sanatum exposui. Qui multa mihi et alia de eius virtutibus narravit, sed prohibuit me res illa loqui, quia audivi vitam ipsius a multis fuisse conscriptam.
VII De transitu Ferreoli Ucecensis episcopi.
1 Eo tempore Ferreolus Ucecensis episcopus, magnae vir sanctitatis, obiit, plenus sapientia et intellectu; qui libros aliquos epistolarum, quasi Sidonium secutus, conposuit. Post cuius obitum Albinus ex praefecto per Dinamium rectorem Provinciae extra regis consilium suscepit episcopatum; quem non amplius quam tribus utens mensibus, cum ad hoc causa restitisset, ut removeretur, defunctus est.
2 Iovinus iterum, qui quondam Provinciae rector fuerat, regium de episcopatum praeceptum accipit. Sed praevenit eum Marcellus diaconus, Felicis senatoris filius. Qui, convocatis conprovincialibus, per consilium Dinami episcopus ordinatus est. Sed et ipse inpulsatus deinceps a Iovino, ut removeretur, conclusus in civitate, virtute se defensare nitebatur; sed cum non valeret, muneribus vicit.
VIII De Eparchio reclauso Aecolinensis urbis.
1 Obiit et Eparchius reclausus Ecolesinensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit; de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrocoricae urbis incola fuit; sed post conversionem clericus factus, Ecolesinam veniens, cellulam sibi aedificavit. In qua, collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum aut in redemptione captivorum distribuebat.
2 Panes in cellula illa, eo vivente, coctus numquam fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum crucis signum saepe compressit, daemonas de obsessis corporibus oratione abegit et iudicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit.
3 Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furtum quis ad adpendendum deduceretur, qui et in alia multa scelera, tam in furtis quam in homicidiis, accusabatur ab incolis criminosus, et haec ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum iudici, ut scilicet culpabilis ille vitae concederetur.
4 Sed insultante vulgo atque vociferante, quod, si hic dimitteretur, neque regioni neque iudici possit esse consultum, dimitti non potuit. Interea extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus caeditur et patibulo condemnatur. Cumque mestus monachus abbati renuntiasset: 'Vade', inquid, 'a longe, quia scito, quod, quem homo reddere noluit, Dominus suo munere redonabit.
5 Tu vero, cum eum cadere videris, protinus adprehensum adducito in monasterium'. Monacho vero iussa complente, ille prosternitur in oratione et tam diu in lacrimis ad Deum fudit preces, quoadusque, disruptum obice cum catenis, terrae restitueretur adpensus. Tunc monachus adprehensum eum abbatis conspectibus incolomem repraesentat.
6 At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: 'Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius vita rogaveram, non laxasti?' Et ille: 'Libenter te', inquid, 'audio, sancte sacerdos; sed, insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri'.
7 Et ille: 'Tu', inquid 'me non audisti; Deus autem audire me dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitae restituit. En', inquid, 'coram te adstat sanus!' Haec eo dicente, prosternitur ad pedes comitis stupentis, quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset. Haec ego ab ipsius comitis ore cognovi.
8 Sed et alia multa fecit, quae insequi longum putavi. Post XLIIII vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus tradidit spiritum; protractusque a cellula, sepulturae mandatus est. Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis.
IX De Domnolo Cinomannorum episcopo.
1 Domnolus vero Cinomannorum episcopus aegrotare coepit. Tempore enim Chlothari regis apud Parisius ad basilicam sancti Laurenti gregi monasteriali praefuerat. Sed quoniam, Childeberto seniore vivente, semper Chlothario regi fidelis extitit et nuntius illius ad speculandum missus crebrius occulebat, praestolabatur rex locum, in quo pontificatus honorem acciperet.
2 Migrante autem Avenniensis civitatis pontifice, istum illuc dare deliberaverat. Sed beatus Domnolus haec audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, ubi tunc Chlotharius rex ad orationem venerat, accessit, et nocte tota in vigiliis excubans, per priores qui aderant regi suggessionem intulit, ut non quasi captivus ab eius elongaretur aspectu, nec permitteret, simplicitatem illius inter senatores sophisticos ac iudices philosophicos fatigari, adserens, hunc locum humilitatis sibi esse potius quam honoris.
3 Ad haec rex annuens, migrante Innocentio Cinomannorum episcopo, ipsum ecclesiae illi antistitem destinavit. Iam adsumpto episcopatu, talem se tantumque praebuit, ut in summae sanctitatis culmen evectus debili usum gressuum, caeco restituerit visum. Qui post XXII episcopati annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulfum abbatem in loco suo praeelegit.
4 Cuius assensum rex praebuit voluntatem, sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badegisilum domus regiae maiorem transfertur electio. Qui tonsoratus, gradus quos clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta diebus, migrante sacerdote, successit.
X De basilica sancti Martini effracta.
1 His diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit. Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, quod super tumulum cuiusdam defuncti erat, ascendentes per eum, effracta vitrea, sunt ingressi; auferentesque multum auri argentique vel palleorum olosericorum, abierunt, non metuentes super sanctum sepulchrum pedem ponere, ubi vix vel os applicare praesumimus.
2 Sed virtus sancti voluit hanc temeritatem etiam cum iudicio manifestare terribili. Nam hi, perpetrato scelere, ad Burdegalensim civitatem venientes, orto scandalo, unus alterum interemit; sicque patefacto opere, furtum repertum est, ac de hospitale eorum argentum comminutum vel pallea sunt extracta.
3 Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, iussit eos alligari vinculis et suo conspectui praesentari. Tunc ego metuens, ne ob illius causam homines morerentur, qui vivens in corpore pro perditorum vita saepius deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne, nostris non accusantibus, ad quos persecutio pertinebat, hi interficerentur.
4 Quod ille benigne suscipiens, vitae restituit. Species vero, quae dissipatae fuerant, studiosissime componens, loco sancto reddi praecepit.
XI De Theodoro episcopo et Dinamio.
1 Apud Massiliense vero urbe Dinamius rector Provinciae graviter insidiari Theodoro episcopo coepit. At ille ad regem properare disponens, conprehensus ab eo, in medium civitatis tenetur, et graviter iniuriatus, tandem laxatus est. Clerici autem Massiliensis dolum cum Dinamio moliebantur, ut ab episcopatum eiceretur.
2 Sed dum ad regem Childebertum ambularet, cum Iovino ex praefectum a Gunthramno rege deteneri iubetur. Quod audientes Massiliensis clerici, gaudio magno repleti, quod iam detineretur, iam deputaretur exilio, quod iam in hoc res perstitisset, ut numquam Massilia reverteretur, domos ecclesiae adprehendunt, ministeria describunt, regesturia reserant, prumptuaria expoliant omnesque res ecclesiae, tamquam si iam mortuus esset episcopus, pervadunt, diversa crimina de pontifice proloquentes, quae falsa Christo auspice deprehendi.
3 Childebertus vero, postquam cum Chilperico pacificatus est, legatos ad Gunthramnum regem mittit, ut medietatem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, reddere deberet. Quod si nollet, noverit, se multa perditurum pro partis istius retentatione. Sed ille cum haec reddere nollet, vias claudi praecepit, ut nulli per regnum eius transeundi aditus panderetur.
4 Haec cernens Childebertus, Gundulfum ex domestico duce facto, de genere senatorio, Massiliam dirigit. Qui cum non auderet ambulare iam per Guntchramni regnum, Turonus venit. Quem benigne susceptum recognosco matris meae avunculum esse, retentumque mecum quinque diebus, inpositisque necessariis, abire permisi.
5 Ille vero progressus, Massiliam ingredi, obsistente Dinamio, non valebat. Sed nec episcopus, qui iam tunc cum Gundulfo iunxerat, in ecclesia sua recipiebatur. Dinamius autem una cum clericis portas obserat urbis, insultans pariter ac utrumque despiciens, episcopum scilicet et Gundulfum. Tandem ad colloquium ducis adscitus, in basilicam beati Stephani, quae urbe est proxima, venit.
6 Ostiarii enim custodiebant aedis ingressum, ut, introeunte Dinamio, valvae protinus clauderentur. Quo facto, exclusae armatorum turbae post Dinamium ingredi nequiverunt. Quo non intellegente, dum diversa inter se super altarium conferunt, recedentes ab altario, salutatorium ingrediuntur. Introeunte cum his Dinamio nudumque iam a suorum solatio terribiliter increpant; fugatisque satellitibus, qui cum armis, eo abducto, circumstrepebant, seniores civium ad se dux una cum episcopo collegit, ut civitatem ingrederetur.
7 Tunc Dinamius haec omnia cernens, veniam petens, datis duci multis muneribus, reddita etiam sacramenta, se fidelem episcopo deinceps regique futurum, suis induitur indumentis. Tunc reseratis tam portarum quam sacrarum aedium valvas, ingrediuntur utrique civitatem, dux scilicet et episcopus, cum signis et laudibus diversisque honorum vexillis.
8 Clerici autem, qui sceleri huic mixti fuerant, quorum caput Anastasius abba et Proculus presbiter erant, infra Dinami tecta confugiunt, petentes ab eo opem refugii, a quo fuerant incitati. Multi tamen eorum per idoneos fideiussores dimissi, ad regem iussi sunt ambulare. Interea Gundulfus, subiugatam civitatem in Childeberthi regis dicione restitutoque in loco suo antistite, ad regem Childeberthum regressus est.
9 Sed Dinamius inmemor fidei, quam Childeberto regi promiserat, ad Guntchramnum regem nuntios dirigit, dicens, quod partem sibi debitam civitatis per episcopum perderet nec umquam Massiliensem urbem suo potiretur dominio, nisi hic evellatur ab ea. At ille ira commotus, iubet contra fas religionis, ut pontifex summi Dei artatus vinculis sibi exhiberetur, dicens: 'Trudatur exilio inimicus regni nostri, ne nobis nocere amplius valeat'.
10 Sed cum episcopus de his suspectus esset nec facile posset ab urbe erui, advenit festivitas dedicationis oratorii ruris suburbani. Cumque ad haec festa, egressus civitatem, properaret, subito armati cum magno fremitu ab occultis insidiis scatentes, sanctum vallant antistitem; deiectumque ab equo, fugant omnes comites eius, servientes alligant, clericos caedunt, ipsumque super miserabilem inponentes caballum, nullum de suis seque permittentes, ad regis deducunt praesentiam.
11 Cumque per Aquensim praeterirent urbem, Pientius episcopus loci, condolens fratri, datis clericis ad solatium inpositisque necessariis, abire permisit. Dum haec agerentur, clerici iterum Massiliensis domus ecclesiae reserant, archana rimantur et alia discribunt, alia suis domibus inferunt. Episcopus vero ad regem deductus nec culpabilis inventus, ad civitatem suam redire permissus, cum grandi est a civibus laude susceptus.
12 Ex hoc enim gravis inimicitia inter Guntchramnum regem et Childeberthum nepotem suum exoritur, disruptumque foedus, sibi invicem insidiabantur.
XII De exercitu contra Biturigas commoto.
1 Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat iobetque, ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactaque sacramenta, Aginnum pergit. Haec audiens uxor Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec civitates in potestate regis Chilperici redegerentur, basilicam sancti marthiris Caprasi expetiit.
2 Sed extracta exinde et spoliata a facultate ac solatio famolorum, datis fideiussoribus, Tholosae diregitur, ibique iterum in basilica sancti Saturnini ingressa resedebat. Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Gunthchramnum aspiciebant, abstulit et dicionibus regis Chilperici subegit.
3 Berulfus vero dux, cum Bitorigus musitare, quod Toronicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet et se in ipsos fines statuit. Graviter tunc pagi Isiodorensis ac Berravensis urbis Toronicae devastati sunt. Sed et postea crudiliter, qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati.
4 Bladastis vero dux in Vasconiam abiit maximamquae partem exercitus sui amisit.
XIII De Lupo et Ambrosio Turonicis civibus interfectis.
1 Lupus urbis Turonicae civis, cum, uxore perdita ac liberis, clericatum expeteret, a fratre Ambrosio prohibitus est, timens, ne heredem institueret Dei ecclesiam, si ei coniungeretur. Rursumque illi uxorem providit et diem, in quo ad disponsalia donanda coniungerent, malesuadus frater indicit. Dehinc ad Cainonensem castrum, ubi hospitium habebant, pariter advenerunt.
2 Sed uxor Ambrosii, cum esset adultera et alium in amore lupanario, exoso marito, diligeret, insidias viro tetendit. Cumque hi germani pariter epulantes et nocte usque ad ebrietatem vino maduissent, in uno strato pariter quieverunt. Tunc moechus uxoris Ambrosii nocte veniens, quiescentibus cunctis et vino depressis, accensis igne paleis, ut videret quid ageret, extracto gladio, Ambrosium in capite librat, ita ut descendens per oculos gladius cervical capitis amputaret.
3 In quo ictu expergefactus Lupus et se in sanguinem volutari decernens, exclamat voce magna, dicens: 'Heu, heu, succurrite, frater meus interfectus est!' Moechus vero, qui iam perpetrato scelere discedebat, haec audiens, regressus ad lectum, Lupum adiit. Quo repugnante, multis plagis laceratum oppressit et mortali ictu sauciatum semivivum reliquid.
4 Sed nullus de familia sensit. Mane autem facto, stupebant omnes de tanto scelere. Lupus tamen adhuc vivens nanctus, sicut actum fuerat referens, spiritum exalavit. Sed nec longum meretrix lugendi sumpsit spatium; sed paucis diebus interpositis, coniuncta moecho, discessit.
XIV De portentis quae apparuerunt.
1 Anno igitur septimo Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni vicensimus et primus, mense Ianuario pluviae, coruscationes atque tonitrua gravia fuerunt; flores in arboribus ostensi sunt. Stilla, quem comitem superius nominavi, apparuit, ita ut in circuitu eius magna nigrido esset; et illa, tamquam se in foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat, scintillans spargensque comas.
2 Prodebat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tamquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est autem a partem Occidentis in ora noctis prima. In die autem sanctum paschae apud Sessionas civitatem caelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat maior, aliud vero minor.
3 Post duarum vero horarum spatio coniuncta sunt simul, factamque pharum magnam, evanuerunt. In Parisiaco vero terminum verus sanguis ex nube defluxit et super vestimenta multorum hominum caecidit et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerunt. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit.
4 In Silvanectinse vero terreturio hominis cuiusdam domus, cum ille mane surgerit, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna tamen eo anno lues in populo fuit; valitudinis variae, milinae cum pusulis et vissicis, quae multum populum adficerunt mortem. Multi tamen, adhibentes studium, evaserunt. Audivimus enim eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desevire, ita ut nullum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo.
XV De obitu Felicis episcopi.
1 Felix vero episcopus Namneticae civitatis in hac valitudine corruens, graviter aegrotare coepit. Tunc vocatis ad se episcopis, qui propinqui erant, supplicat, ut consensum, quem in Burgundione nepote suo fecerat, suis subscriptionibus roborarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tunc temporis Burgundio quasi annorum XXV. Qui veniens rogat, ut, accedens usque Namnetas, episcopum eum in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrare deberem.
2 Quod ego abnui, quia canonibus non congruere cognovi. Consilium tamen praebui, dicens: 'Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticus gradus regulariter sortiatur. Tu ergo, dilectissime, revertere illuc et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare.
3 Cumque presbiterii honorem acciperis, ad ecclesiam adsiduus esto; et cum eum Deus migrare voluerit, tunc tu facile episcopale gradum ascendes'. At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix episcopus ab incommodo levius agere videretur. Sed postquam febris discessit, tibiae eius ab humore pusulas emerserunt.
4 Tunc cantaredarum cataplasmam nimium validam ponens, conputrescentibus tibiis, anno episcopatus sui XXXIII, aetate septuagenaria vitam finivit. Cui Nonnichius consobrinus, rege ordinante, successit.
XVI Quod Pappolenus uxorem suam recepit.
1 Audiens autem Pappolenus eius obitum, neptem illius, de qua separatus fuerat, recepit. Ante hoc autem tempus disponsatam eam habuerat; sed dissimolante de nuptiis Filici episcopo, hic cum magna cohortem veniens, ab oraturio puellam abstraxit et in basilica beati Albini confugit. Tunc Filex episcopus ira commotus, circumventam puellam dolis a marito separavit, mutataque veste, apud Vasatensem urbem in monastirio posuit.
2 Sed illa occultos pueros nuntius dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco, in quo posita erat, acciperet. Quod ille non abnuens, adsumptam de monastirio puellam suo coniugio copolavit, regalibusque munitus praeceptionibus, timere parentum distulit moenas.
XVII De Iudaeis per Chilpericum regem conversis.
1 Rex vero Chilpericus multos Iudaeorum eo anno baptizare praecipit, ex quibus pluris excipit a sancto lavacro. Nonnulli tamen eorum, corpore tantum, non corde abluti, ad ipsam quam prius perfidiam habuerant, Deo mentiti, regressi sunt, ita ut et sabbatum observare et diem dominicum honorare vidiantur.
2 Priscus vero ad cognuscendam veritatem nulla penitus potuit ratione deflecti. Tunc iratus rex iussit eum custodiae mancipare, scilicet ut, quem credere voluntariae non poterat, audire et credere faceret vel invitum. Sed ille, datis quibusdam muneribus, spatium postulat, donec filius eius Massiliensim Hebraeam accipiat; pollicitur dolosae, se deinceps quae rex iusserat impleturum.
3 Interea oritur intentio inter illum et Pathiren ex Iudaeo conversum, qui iam regis filius erat ex lavacro. Cumque die sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manu ferens ferramentum, Moysaicas legis quasi impleturus, secretiora conpetiret, subito Pathir adveniens, ipsumque gladio cum sociis qui aderant iugulavit.
4 Quibus interfectis, ad basilecam sancti Iuliani cum pueris suis, qui ad propinquam plateam erat, confugit. Cumque ibidem resederent, audiunt, quod rex, dominum vitae cessum, famolos tamquam malefactores a basileca tractos iuberet interfici. Tunc unus ex his, evaginato gladio, domino iam fugato, socios suos interficit, ipse postmodum cum gladio de basileca egressus; sed inruente super se populo, crudiliter interfectus est.
5 Pathir autem, accepta licentia, ad regnum Guntchramni, unde venerat, est regressus; sed non post multos dies a parentibus Prisci interfectus est.
XVIII De legatis Chilperici regis ab Hispania reversis.
1 Igitur legati Chilperici regis, id est Ansovaldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Hispaniis fuerant missi, regressi sunt. His diebus Leuvichildus rex in exercitu contra Herminichildum, filium suum, resedebat, cui et Meritam civitatem abstulit. Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit coniunctus, iam superius exposuimus.
2 Nam et legatis haec causa innexuit moras, ut tardius regredirentur. Quibus visus, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferveret. Cui haec Ansovaldus respondit: 'Christiani, qui nunc apud Hispanias conmorantur, catholicam fidem integre servant.
3 Sed rex novo nunc ingenio eam nititur exturbare, dum dolose et ad sepulchra martirum et in eclesiis relegionis nostrae orare confingit. Dicit enim: 'Manefeste cognovi, esse Christum filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum sanctum Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus esse'.' Heu, heu, quam iniquam sententiam, quam venenosum sensum, quam prava mente! Et ubi est illud quod Dominus ait: Spiritus Deus est; et illud Petri, quod Annaniam ait: Quod tibi visum est temptare Spiritum sanctum? Non es hominibus mentitus, sed Deo.
4 Ubi est et illud quod Paulus, mistica dona commemorans ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique, prout vult? Qui enim operatur quod vult, nulli cognuscetur esse subiectus. Accedente autem Ansovaldo ad Chilpericum regem, legatio Hispaniorum est subsecuta, quae de Chilperico ad Childeberthum accedens, in Hispaniis est regressa.
XIX De hominibus Chilperici regis apud Urbiam fluvium.
1 Apud pontem vero Urbiensim civitatis Parisiacae Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui, ne nocerent aliquid arcerentur. Quod Asclipius ex duce praecognito, nocte inruens, interfecit omnes pagumque ponte proximum graviter depopulatus est. Cumque haec regi Chilperico nuntiatum fuisset, misit nuntios comitibus ducibusque vel reliquos agentibus, ut, collecto exercitu, in regno germani sui inruerent.
2 Sed prohibitus est consilio bonorum, ne faceret, dicentibus sibi: 'Illi perverse aegerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si iniuriam tuam emendare voluerit, nihil mali geris; si vero noluerit, tractabis deinceps, quid sequaris'. Et sic ratione accepta, prohibetu exercitu, legationem fratri dirigit.
3 Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integrae caritatem.
XX De obito Chrodini ducis.
1 Eo anno Chrodinus obiit, vir magnifice bonitatis et pietatis, aelimosinarius valde pauperumque refector, profluus ditatur eclesiarum, clericorum nutritur. Nam sepe a novo fundans villas, ponens vinias, aedificans domus, culturas eregens, vocatis episcopis, quorum erat parva facultas, dato epulo, ipsas domus cum culturibuss et culturis, cum argento, parastromatibus, utensilibus, ministris et famolis benigne distribuebat, dicens: 'Sint haec aeclesiae data, ut, dum de his pauperes reficiuntur, mihi veniam obteneant apud Deum'.
2 Multa enim et alia bona de hoc viro audivimus, quae insequi longum est. Transiit autem aetate septuagenaria.
XXI De signis ostensis.
1 Haec in hoc anno iteratis signa apparuerunt: luna eclypsim passa est; infra Toronicum territurium verus de fracto pane sanguis effluxit; muri urbis Sessionicae conruerunt; apud Andecavam urbem terra tremuit; infra muros vero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes deforaverunt, nequaquam hominem metuentes; per caelum ignis discurrere visus est.
2 Sed et Vasatensis civitas incendio concremata est, ita ut eclesiae vel domus aeclesiasticae vastarentur. Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognovimus.
XXII De Cartherio episcopo.
1 Igitur pervasis Chilpericus rex civitatibus fratris sui novos comites ordinat et cuncta iubet sibi urbium tributa deferri. Quod ita impletum fuisse cognovimus. His diebus adprehensi sunt duo homines a Nunnichio Lemovicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charteri Petrogoricae urbis episcopi litteras, quae multa inproperia loquebantur in regem; in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos, se a paradiso ad inferos descendisse, scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit dicionibus commutatus.
2 Has litteras cum his hominibus iam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique, si vera essent quae ei opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat.
3 Interrogat sacerdoti, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur vero homines, a quo eas acceperint. Frontonium diaconum proferunt. Interrogatur de diacono sacerdos. Respondit, sibi eum esse praecipuum inimicum, nec dubitari debere, ipsius esse nequitias, qui contra eum saepius causas commovisset iniquas.
4 Adducitur diaconus sine mora; interrogatur a rege; confitetur super episcopum, dicens: 'Ego hanc epistolam episcopo iubente dictavi'. Proclamante vero episcopo et dicente, quod saepius hic ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu deiceret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans clementer episcopum pro diacono, et supplicans, ut pro se sacerdos oraret.
5 Et sic cum honore urbi remissus est. Post duos vero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminavit, sanguine percussus interiit, resque eius, quia absque liberis erat, diversis a rege concessae sunt.
XXIII Quod Chilperico rege filius natus est.
1 Dehinc Chilperico regi post multa funera filiorum filius nascitur. Ex hoc iubet rex omnes custodias relaxari, vinctos absolvi conpositionesque neglegentum fisco debitas praecipit omnino non exigi. Sed magnum deinceps dolum hic intulit infans.
XXIV Item de insidiis Theudori episcopi et de Gundovaldo.
1 Nova iterum contra Theodorum episcopum bella consurgunt. Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothari regis esse dicebat, de Constantinopoli veniens, Massilia est advectus. De cuius origine quaedam strictim libuit memorare. Hic cum natus esset in Galliis et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga dimissis, litteris eruditus, Childebertho rege a matre repraesentatur, dicente ea: 'Ecce', inquid, nepotem tuum, Chlothari regis filium; et quia invisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est'.
2 Quem ille, eo quod ei fili non essent, accipiens, retenibat secum. Nuntiantur haec regi Chlothario, misitquae fratri nuntius, dicens: 'Dimitte puerum, ut veniat ad me'. Ne moratus ille iuvenem fratri direxit. Quo viso, Chlotharius iussit tundi comam capitis eius, dicens: 'Hunc ego non generavi'. Igitur post Chlothari regis obitum a Charibertho rege susceptus est.
3 Quem Sigyberthus arcessitum iterum amputavit comam capitis eius et misit eum in Agripinensim civitatem, quae nunc Colonia dicitur. Ille quoque ab eo loco dilapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsitem abiit, qui tunc Aetaliae praeerat. Ibi accepta uxore, filios procreavit et ad Constantinopolim accessit.
4 Inde, ut ferunt, post multa tempora a quodam invitatus, ut veniret in Galliis, Massilia adpulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Ab eodem etiam acceptis aequitibus, Mummolo duci coniunctus est. Erat autem tunc Mummolus in civitate Avennica, sicut supra iam diximus Gunthchramnus vero dux adpraehensum Theodorum episcopum in custodia pro hac causa detrusit, repotans, cur hominem extraneum intromisissit in Galliis voluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus.
5 At ille epistolam, ut aiunt, manu maiorum Childeberthi regis subscriptam protulit, dicens: 'Nihil per me feci, nisi quae mihi a domnis nostris et senioribus imperata sunt'. Custodiebatur igitur sacerdus in cellula nec permittebatur eclesiae propinquare. Quadam vero nocte, dum adtentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes, qui erat custus eius, ingente pavore terreretur; visusque est super eum lucis inmense globus per duarum horarum spatium.
6 Mane autem facto, narrabat haec comes ille citeris, qui cum eo erant. Post haec autem ductus est ad Gunthchramnum regem cum Epyfanio episcopo, qui tunc a Langobardus fugiens Massilia morabatur, scilicet quod et ipse conscius huius causae fuisset. Discussio igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine.
7 Rex tamen iussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia Epyfanius episcopus obiit. Gundovaldus vero in insola maris secessit, expectans eventum rei. Gunthchramnus vero dux cum duce Gunthchramni regis res Gundovaldi divisit et sicum Arverno detulit inmensum, ut ferunt, argenti pondus et auri vel reliquarum rerum.
XXV De signis.
1 Anno octavo Childeberthi regis pridiae Kal. Februarias, cum die dominico apud urbem Toronicam ad matutinus signum conmutum fuisset et populus surgens ad eclesiam conveniret, caelo nubilo, cum pluvia globus magnus ignis de caelo dilapsus, in spatio multo cucurrit in aera, qui tantam lucem dedit, ut tamquam media diae omnia cernerentur.
2 Quo iterum in nube suscepto, nox successit. Aquae vero extra solitu invaluerunt; nam tantum inundatione Sygona Matronaque circa Parisius intulerunt, ut inter civitatem et basilicam sancti Laurenti naufragia saepe contingerent.
XXVI De Guntchramno et Mummolo.
1 Gunthchramnus quoque dux Arvernum cum supradictis thesauris reversus, ad Childeberthum regem abiit. Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiabus, a Gunthchramnum regem conpraehensus retenebatur, dicente sibi regem: 'Tua invitatio Gundovaldum adduxit in Galliis, et ob hoc ante hos annus abisti Constantinopoli'.
2 Cui illi: 'Mummolus', inquid, 'dux tuus ipse suscepit eum et in Avennionem secum retenuit. Nunc autem permitte me, ut adducam ipsum tibi, et tunc inmunis ero ab his quae repotantur mihi'. Cui rex ait: 'Non permittam te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti'. At ille cernens se mortem propinquam, ait: 'Ecce filium meum! Suscipe illum, et sit obses pro his quae promitto domino meo rege; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam parvolum meum'.
3 Tunc rex permisit eum abire, retentum secum eius infantulo. At ille, adsumptos secum Arvernis atque Villavis, Avennione abiit. Sed asto Mummoli navis in Rodano infirmae paratae sunt; ascendentesque simpliciter, ut in medio amnis venerunt, impletis navibus mergebantur. Tunc in periculo positi, alii natando evaserunt, nonnulli vero, arreptis ipsarum navium tabulis, attigerunt litus.
4 Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne dimersi sunt. Gunthchramnus vero dux advenit Avennione. Providerat enim Mummolus, postquam intra murus urbis illius est ingressus, ut quia pars parva resedebat, quae non vallabatur a Rhodano, ut, eductam ex eo partem, locus ille totus ex hoc alluvio muneretur; in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatusque dolos aqua decurrens operuit.
5 Tunc, adveniente Gunthchramno, ait ex muro Mummolus: 'Si fides est integra, veniat ille ab una parte ripae et ego ex alia, et quod voluerit eloquatur'. Quod cum convenisset, ait Gunthchramnus econtra, - hoc enim brachium fluminis inter utrumque erat positum-: 'Si licit', inquid, 'vadam, quia sunt aliqua quae inter nos secretius conferantur'.
6 Cui ille: 'Veni', ait, 'ne timeas'. Ingressus cum uno amicorum suorum - et erat luricae pondere adgravatus - ilico amicus ille, ut foveam amnis attigit, sub aquis dimersus nusquam conparuit. Gunthchramnus vero cum demergeretur atque portaretur ab unda veloci, unus de adstantibus, porrectam manu eius astam, eum litori reddidit.
7 Et tunc, inlatis sibi convitiis, ipse vel Mummolus discesserunt. Obsedente quoque Gunthchramno ipsam urbem cum exercitu Gunthchramni regis, nuntiata sunt haec Childebertho. At ille ira commotus, cur haec non iussus ageret, Gundulfum superius dictum illuc direxit. Qui, amota obsidione, Mummolum Arvernus adduxit.
8 Sed post paucos dies Avennione regressus est.
XXVII Quod Chilpericus rex Parisius est ingressus.
1 Chilpericus rex pridie quam pascha celebraretur, Parisius abiit. Et ut maledictum, quod in pactione sua vel fratrum suorum conscriptum erat, ut nullus eorum Parisius sine alterius voluntate ingrederetur, carere possit, reliquias sanctorum multorum praecidentibus, urbem ingressus est diesque paschae cum multa iocunditate tenuit filiumque suum baptismo tradedit, quem Ragnemodus ipsius urbis sacerdus de lavacro sancto suscepit ipsumque Theodoricum vocitare praecepit.
XXVIII De Marco refrendario.
1 Marcus quoque refrendarius, cui supra meminimus, post congregatus de iniquis discriptionibus thesauros, subito latere dolore detentus, capud totundit, atque paenetentiam accipiens, spiritum exalavit, resque eius fisco conlatae sunt. Nam magni ibidem thesauri ex auro argentoque et multarum specierum reperti sunt, nihil exinde secum aliud portans nisi animae detrimentum.
XXIX De puellis monasterii Pictavensis.
1 Legati de Hispaniis reversi nihil certi renuntiaverunt, eo quod Leuvichildus contra filium suum seniorem in exercitu resederet. In monastirio autem beatae Radegunde puella quaedam nomen Disciola, quae beati Salvii Albigensis episcopi neptis erat, obiit hoc modo. Cum egrotare coepisset et ei assiduae sorores aliae deservirent, venit dies ille, quo migraret a corpore, et circa horam nonam ait sororibus: 'Ecce iam leviorem me sentio; ecce nihil doleo! Nunc autem non est necesse sollicitudine vestrae, ut mihi curae aliquid inpendatis; sed potius discedite a me, quo facilius sopore relaxer'.
2 Haec audientes sorores eius, recesserunt parumper cellola, et post paulolum advenerunt. Denique stantibus illis coram ea, expectabant, quid ab illa elocutionis audirent. Ipsa autem, expansis manibus, benedictionem a nescio quo afflagitans, ait: 'Benedic', inquid, 'mihi, sanctae ac famulae Dei excelsi; ecce enim iam tertio fatigaris hodiae mei causa! Et cur, sanctae, pro infirma muliercula crebras iniurias sustenis?' Interrogantibus vero illis, ad quem haec verba proferret, penitus non est effata.
3 Tunc facto modico intervallo, emisit voce magna cum riso; et sic tradedit spiritum. Et ecce quidam inerguminus, qui tunc ad beati Crucis gloriam mundandus advenerat, adreptam manibus caesariem, conlisit se in terram, dicens: 'Heu, heu, heu nobis, qui tale damno perpessi sumus! Vel licuisset prius causas inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima'.
4 Inquirentibus vero his qui aderant, quod esset hoc verbum, quod loquebatur, respondit: 'Ecce anima puellae Michahel angelus suscepit, et ipsi eam ad caelos evexit. Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis, nihil in ea participatur'. Post haec corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum lenteum repperire abbatissa potuisset in prumptu, quod corpore candidior cerneretur; induta tamen lenteis mundis, sepulturae mandata est.
5 Nam et alia puella huius monastirii visum vidit, quod sororibus retulit. Potabat, inquid, se iter aliquod conficere; et erat ei votum, ut ad fontem vivum gradiens perveniret. Cumque viam nesciret, vir quidam se obviam obtulit, dicens: 'Si', inquid, 'vis ad fontem vivum accedere, ego ero praevius iteneris tui'.
6 At illa gratias agens, sequebatur praecedentem. Quibus ambolantibus, pervenerunt ad fontem magnum, cuius aquae tamquam aurum splendebant, herbae vero in modum diversarum gemmarum vernante luce radiabant. Et ait vir ad eam: 'Ecce fonte vivo, quem multo labore quaesisti! Satiare nunc ab eius fluentis, ut fiat tibi fons aquae vivae salientis in vitam aeternam'.
7 Cumque illa avide ex his aquis auriret, ecce ab alia parte veniebat abbatissa et, denudatam puellam, induit eam vestem regia, quae tanta luce auroque et munilibus refulgebat, ut vix possit intendi, dicente sibi abbatissa: 'Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera'. Haec cum puella vidisset, conpuncta est corde, et post dies paucus rogavit abbatissam, ut sibi in qua inclauderetur cellolam praepararet.
8 At illa velociter perfectam, ait: 'Ecce', inquid, 'cellolam! Quid nunc desideras?' Puella vero petiit, ut recludi permitteretur. Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis virginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manu, ad locum usque perducitur. Et sic vale faciens omnibus et osculans singulas quasque, reclausa est; structoque aditu, per quem ingressa fuerat, ibi nunc oratione ac lectione vacat.
XXX De obitu Tiberii imperatores.
1 Hoc anno Tiberius imperator migravit a saeculo, magnum luctum relinquens populis de obito suo. Erat enim summe bonitatis, in aelimosinis prumptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus; nullum dispiciens, sed omnes in bona voluntate conplectens. Omnes diligens, ipse quoque diligebatur ab omnibus.
2 Hic cum egrotare coepisset et se iam vivere disperaret, vocavit Sophiam agustam, dicens: 'Ecce! iam impleto sentio tempus vitae meae; nunc consilio tuo elegam, qui rei publicae praeesse debeat. Oportit enim strinuum elegi, quae praesit huic potestati'. At illa Mauricium quendam elegit, dicens: 'Valde strinuus et sacax vir isti.
3 Nam et sepius contra inimicos rei publicae demicans, victurias obtenuit'. Haec enim dicebat, ut, isto transeunte, huius coniugio necteretur. Sed Tiberius, postquam consensum cognovit agustae de huius electione, iussit exornare filiam suam ornamentis imperialibus, et vocato Mauritio, ait: 'Ecce! cum consensu Sophiae agustae ad imperium elegeris; in quo ut firmior sis, filiam meam tradam tibi'.
4 Et accedentem puella, tradedit eam pater Mauritio, dicens: 'Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utire eum felix, memor semper, ut aequitate et iustitiam delecteris' . At ille, acceptam puellam, duxit eam ad domum suam; et transacta solemnitate nuptiarum, Tiberius obiit. Igitur caelebrato iustitio, Mauricius indutus diademate et purpora, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, in imperio confirmatur.
XXXI De multis malis.
1 De multis malis, quae Chilpericus rex in civitatibus fratri sui fieri iussit vel ipse fecit. Denique Chilpericus rex legatus nepotis sui Childeberthi suscepit, inter quos primus erat Egidius Remensis episcopus. Quibus intromissis ad regem, data suggestione, dixerunt: 'Pacem, quam cum domino nostro, nepote tuo, fecisti, petit a te omnimodis conservare; cum fratri vero tuo pacem habere non potest, quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris fugacesque suos retenet nec eos vult ei remittere.
2 Ideo Childeberthus, nepus tuus, caretatem, quam nunc tecum retenit, integre vult servare'. Et ille: 'In multis', inquid, 'frater meus accessit culpabilis. Nam si ordinem rationis filius meus Childeberthus inquirat, cognuscit protinus, quod huius conludio pater eius est interfectus'. Haec eo dicente, Egidius episcopus ait: 'Si cum nepote tuo coniungeris et ipse coniungitur tibi, commoto exercitu, ultio quae debetur super eum velocius infertur'.
3 Quod cum iuramento firmassent obsedesque inter se dedissent, discesserunt. Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto regni sui exercitum, Parisius venit. Ubi cum resedisset, magnum dispendium rerum incolis intulit. Berulfus vero dux cum Toronicis, Pectavis Andecavisque atque Namneticis ad terminum Bitoricum venit.
4 Desiderius vero et Bladastis cum omni exercitu provintiae sibi commissae ab alia parte Betoricum vallant, multum vastantes per quas venerunt regiones. Chilpericus vero iussit exercitum, qui ad eum accessit, per Parisius transire. Quo transeunte, et ipse transiit atque ad Mecledonensem castrum abiit, cuncta incendio tradens atque devastans.
5 Et licet exercitus nepotis sui ad eum non venisset, tamen duces et legati eius cum ipso erant. Tunc misit nuntius ad supradictus duces, dicens: 'Ingrediemini Beturigum, et accedentes usque ad civitatem, sacramenta fidelitatis exegite de nomine nostro'. Biturigi vero cum quindecim milibus ad Mediolanensim castrum confluunt ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi stragis magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septim milia caecidissent.
6 Duces quoque cum reliqua parte populi ad civitatem pervenerunt, cuncta deripientes vel devastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est audita fuisse, ut nec domus remaneret nec vinea nec arbores, sed cuncta succiderent, incenderent, debellarent. Nam et ab eclesiis auferentis sacra ministeria, ipsas incendio cremabant.
7 Gunthchramnus vero rex cum exercitu contra fratrem suum advenit, totam spem in Dei iudicio conlocans. Qui die una iam vespere, misso exercitu, maximam partem a germani sui exercitu interficit. Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt, pollicentes alter ab alterutrum, ut quicquid sacerdotes vel seniores populi iudicarent, pars parte conponerent, quae terminum legis excesserat; et sic pacifici discesserunt.
8 Chilpericus vero rex, cum exercitu suo a praedis arcere non possit, Rhodomaginsem comitem gladio trucidavit; et sic Parisius rediit, omnem relinquens praedam captivosque relaxans. Ad isti qui Bitoricas obsedebant, accepto mandato, ut reverterentur ad propriam, tantas praedas secum sustulerunt, ut omnes regio illa, unde egressi sunt, valde potaretur evacuata vel de hominibus vel de ipsis pecoribus.
9 Ingressus quoque exercitus Desiderii atque Bladastis per Toronicam, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt, sicut solet contra inimicos fieri; nam et captivus adduxerunt, de quibus spoliatus plurimus postea demiserunt. Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita ut vix vel initium remaneret novumque esset, si aliquis aut iuvencum viderit aut cerneret buculam.
10 Sed dum haec agerentur, Childeberthus rex cum exercito suo uno in loco resedebat. Nocte autem quadam commutus exercitus, magnum murmor contra Egidium episcopum et ducibus regis minor populus elevavit ac vociferare coepit et publicae proclamare: 'Tollantur a faciae regis, qui regnum eius venundant, civitates illius dominatione alteri subdunt, populus ipsius principis alterius dicionibus tradunt'.
11 Dum haec et his similia vociferando proferrent, facto mane, adpraehenso armorum apparato, ad tenturium regis properant, scilicet ut adpraehensis episcopum vel senioribus vi obpraemerent, verberibus adficerent, gladiis lacerarent. Quod conperto, sacerdus fugam iniit, ascensoque equitae, ad urbem propria tendit.
12 Ad populus ille cum clamore sequebatur, proiciens post eum lapides evomensque convitia. Fuitque tunc ei haec causa praesidium, quod hi paratus equites non habebant. Attamen lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus, ut unam caligam de pede elapsam collegare non curaret.
13 Et sic usque civitatem veniens, se infra murorum Rimensium septa conclusit.
XXXII De interitu Leudastis.
1 Ante paucus autem mensis Leudastis in Toronico cum praecepto regis advenit, ut uxorem reciperet ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communione reciperitur. Sed quoniam litteras reginae non videmus, cuius causa maximae a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: 'Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor'.
2 Interea ad eam dirigo; qui mihi scripta remisit, dicens: 'Conpraessa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum abire permitterem. Nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur neque eologias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat plenius pertractatur'. At ego haec scripta relegens, timui, ne interficeretur; arcessitoque socero eius, haec innotui, obsecrans, ut se cautum redderet, donec reginae animus leneretur.
3 Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset inimicus, noluit agere quae mandavi; impletumque est autem illud proverbium, quod quendam senem narrantem audivi: 'Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accepit, inimicus spernit'.
4 Spraeto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui tunc cum exercitu in pago Megledonense degebat; depraecatusque est populum, ut regi praeces funderet, ut eius praesentia mereretur. Depraecante igitur omni populo, rex se videndum ei praebuit. Prostratusque pedibus eius, veniam flagitavit. Cui rex: 'Cautum', inquid, 'te redde paulisper, donec, visa regina, conveniat, qualiter ad eius gratiam revertaris, cui multum inveniris esse culpabilis'.
5 At ille, ut erat incautus et levis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisius revertente, die dominico in eclesia sancta reginae pedibus provolvitur, veniam depraecans. At illa frendens et execrans aspectum eius, a se repulit, fusisque lacrimis, ait: 'Et quia non extat de filiis, qui criminis mei causas inquerat, tibi eas, Iesu domine, inquerendas committo'.
6 Prostrataque pedibus regis, adiecit: 'Vae mihi, quae video inimicum meum, et nihil ei praevaleo'. Tunc repulso eo a loco sancto, missarum solemnia celebrata sunt. Igitur regresso rege cum regina de eclesiam sanctam, Leudastis usque ad plateam est prosecutus, inopinans, quid ei accederit; domusque negutiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat atque diversa ornamenta prospicit, dicens: 'Haec et haec conparabo, quia multum mihi aurum argentumque residit'.
7 Ista illo dicente, subito advenientes reginae pueri, voluerunt eum vinci catenis. Ille quoque, evaginato gladio, unum verberat; exinde succensi felle, adpraehensis pannis et gladiis, super eum ruunt. Ex quibus unus librans ictum, maximam partem capitis eius a capillis et cute detexit. Cumque per pontem urbis fugiret, elapso inter duos axes, quae ponteo faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, legatisque postergum manibus, custodiae mancipatur.
8 Iussitque rex, ut studeretur a medicis, quodadusque ab his ictibus sanatus, diuturno supplicium cruciaretur. Sed cum ad villam fiscalem ductus fuisset et, conputriscentibus plagis, extremam ageret vitam, iussu reginae in terram proiecitur resupinus; posito ad cervicem eius vecte inmenso, ab alio ei gulam verberant.
9 Sicque semper perfidam agens vitam, iusta morte finivit.
XXXIII De locustis, morbis prodigiisque.
1 Anno nono Childeberthi regis partem Massiliae Gunthchramnus rex ipse nepote suo refudit. Legati principis Chilperici de Hispaniis regressi, nuntiaverunt, provintiam Carpitaniam graviter a locustis fuisse vastatam, ita ut non arbor, non vinea, non silva, non fructus aliqui aut quicquam viride remaneret, qui non a locustis everteretur.
2 Agebant enim, inimicitias illas, quae inter Leuvichildum et filium suum pullulaverant, vehementer augere. Per loca enim lues vastabat, sed maximae apud urbem Narbonensim validius desaeviebat, et iam tertio anno, quod ibidem adpraehenderat et requieverat; populique revertentes a fuga, iterum morbo consumpti sunt.
3 Nam et Albigensis civitas maximae ab hoc inquomodo laborabat. His diebus apparuerunt a parte aquilonis nocte media radii multi fulgore nimio relucentis, qui ad se venientes iterum separabantur, usquequod evanuerunt. Sed et caelum ab ipsa septemtrionali plaga ita resplenduit, ut potaretur aurora producere.
XXXIV De obitu fili Chilperici, quem Theodoricum vocavit.
1 Legati iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera et placitum accipientes cum Chilperico rege, ut filiam suam secundum convenentiam anteriorem filio regis Leuvichildi tradere deberet in matrimonio. Denique dato placito et omnia pertractata, legatus ille reversus est. Sed Chilperico rege egresso de Parisius, ut in pago Sessionico accederet, novus luctus advenit.
2 Filius enim eius, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a desinteria correptus, spiritum exalavit. Hoc enim fulgor ille, quod superius ex nube dilapsum memoravimus, figuravit. Tunc cum inmenso fletu regressi Parisius, sepelierunt puerum, mittentes post legatum, ut reverteretur, scilicet ut placitum quod posuerat prolongaret, dicente rege: 'Ecce planctum in domo sustineo, et qualiter nuptias filiae celebrabo?' Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, et eam in monasterium Pictavensi posuerat.
3 Sed illa distulit, resistente praecipue beata Radegunde et dicente: 'Non est enim dignum, ut puella Christo dedicata iterum in saeculi voluptatibus revertatur'.
XXXV De interitu Mummoli praefecti et mulieribus interfectis.
1 Dum autem haec agerentur, nuntiantur reginae, puerum, qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum ibique Mummolum praefectum, quem iam diu regina invisum habebat, conscium esse. Unde factum est, ut epolante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a desenteria correptus fuerat, lamentaret.
2 Cui praefectus respondit: 'Habetur mihi herba in prumptu, de qua se desentiricus auriat, quamlibet desperatus sit, mox sanatur'. Nuntiatis his reginae, maiore furore succenditur. Interea adpraehensis mulieribus urbis Parisiacae tormentis adplicat ac verberibus cogit fatere quae noverant. At ille confitentur se maleficas esse, et multos occumbere leto se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione credi patior: 'Filium', aiunt, 'tuum, o regina, pro Mummoli praefecti vita donavimus'.
3 Tunc regina, tormentis gravioribus mulieribus affectis, alias enegat, alias incendio tradit, alias rotis, ossibus confractis, innectit. Et sic Conpendio villam una cum rege secessit ibique universa regi quae de praefecto audierat revelavit. Rex vero, missis pueris, iussit eum arcessire; discussumque catenis onerant et suppliciis subdunt.
4 Trabi, postergum revinctis manibus, adpenditur et ibi, quid maleficii noverit, interrogatur; sed nihil de his quae superius memoravimus confetetur. Hoc tamen protulit, saepius se inunctionis et potionis, quae ei regis reginaequae gratiam praeberent, ab his mulieribus suscipisse. Depositus igitur de poena, vocat ad se lectorem, dicens: 'Nuntia domino meo regi, quia nihil mali sentio de his quae inlata sunt'.
5 His auditis, rex: 'Verumne est', inquid, 'hunc esse maleficum, se de his nihil est laesus poenis?' Tunc extensum ad trocleas, tam diu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipse lassarentur tortures; post haec sudis ungulis manuum pedumque difigunt. Cumque in hoc causa ageretur, ut ad dicidendam cervicem eius gladius inminerit, regina vitam obtenuit; sed non fuit minur morti humilitas subsecuta.
6 Nam inpositus plaustro, ad Burdigalensim urbem, in qua ortus fuerat, ablata omni facultate, transmittitur; in via vero ictuatus sanguine, vix accedere quo iussus est valuit. Sed non post multum tempus spiritum exalavit. Post haec regina, adpraehenso pueroli thesauro, tam vestimenta quam reliquas species, vel ex sirico aut quocumque vellere invenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt quattuor plaustra levasse.
7 Aurum vero vel argentum fornace conflatum reposuit, ne aliquid integrum remanerit, quod ei planctum fili in memoriam revocaret.
XXXVI De Aetherio episcopo.
1 Aetherius vero Lixoensis episcopus, cui supra meminimus, hoc ordine a civitate sua vel expulsus est vel receptus. Clericus quidam extitit ex Cinomannica urbe, luxuriosus nimis amatorque mulierum et gulae ac fornicationis omnique immunditiae valde deditus. Hic mulieri cuidam saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque virili habitu, secum in alia civitate deduxit, ut suspicio auferetur adulterii, cum inter incognitos devenisset.
2 Erat enim mulier ingenua genere et de bonis orta parentibus. Conperto autem post dies multos propinqui eius quae acta fuerant, ad ulciscendam humilitatem generis sui velocius properant, repertumque clericum vinctum custodiae mancipant, mulierem vero ignem consumunt. Et, sicut cogit auri sacra famis, clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius.
3 Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis XX aureis, eum ab imminenti exemit interitu. Igitur postquam vitae donatus est, profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod, si ei pueros delegaret, perfectos hic in litteris redderet. Gavisus auditu sacerdos, pueros civitatis collegit ipsique delegat ad docendum.
4 Denique cum iam honoraretur a civibus et pontifex ei aliquid terrae vinearumque largitus fuisset ac domum parentum eorum quos erudiebat invitaretur, reversus ad vomitum, unius pueruli matrem immemor anterioris iniuriae concupiscit. Quod cum pudica mulier declarasset, coniuncti parentes eius gravissimis clericum tormentis subdentes, interimere voluerunt.
5 Quem sacerdos iterum misericordia motus castigatum verbis lenibus liberavit honorique restituit. Sed mens laeva numquam ad bonitatem potuit inclinari, sed potius factus est eius inimicus, a quo saepius fuerat de morte redemptus. Coniunctus est enim archidiacono civitatis, et se episcopatu dignum proferens, episcopum molitur occidere.
6 Locatumque clericum, qui eum bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, musitant, amicitias clam inligant, proferunt praemia, ut, si sacerdos obiret, ipse succederet. Sed misericordia Domini anticipavit eorum miseriam crudelitatemque iniquorum hominum veloci pietate repressit. Die vero, quo sacerdos operarios in agro adgregaverat ad sulcandum, clericus antedictus cum secure prosequitur sacerdotem, nihil de his penitus aliquid scientem.
7 Tandem igitur haec advertens: 'Quid tu', inquid, 'me attentius cum hac bipenne prosequeris?' At ille timore perterritus, ad genua viri provolvitur, dicens: 'Fortis esto, sacerdos Dei. Nam scias me emissum ab archidiacono ac praeceptore, ut te secure percuterem. Quod cum saepius facere voluissem et ictum dextera suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures obserabantur, totumque corpus tremore quatiebatur, sed et manus absque virtute erant, et quae optabam implere non poteram; cum vero manus deposuissem, nihil mali sentiebam omnino.
8 Cognovi enim, quoniam tecum est Dominus, eo quod non potui aliquid te nocere'. Haec eo dicente, flevit sacerdos, imponens silentium clerico, reversusque domum, caenae discubuit. Qua exacta, in stratum suum quievit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum. Denique diffisi hi de clerico, per se nefas perficere cogitantes, nova argumenta machinantur, per qua aut eum vi extinguerent aut certe crimen, quo a sacerdotio divelleretur, inponerent.
9 Interea, quiescentibus cunctis, media fere nocte, cubiculum sacerdotis inrumpunt, exclamantes voce magna atque dicentes, vidisse se mulierem a cubiculo egredi ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent. Et insanie pars haec et consilium diaboli fuit, in tali aetate crimen inponere sacerdoti, qui erat fere LXX annorum.
10 Nec mora, coniuncto secum iterum antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab eius manibus, de cuius collo saepius vincla discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de cenosis carceribus plerumque liberavit. At ille cognoscens, inimicos sibi vehementer invaluisse, Domini misericordiam cum lacrimis in vincla compactus exorat.
11 Mox opprimuntur somno custodes, solutisque divinitus vinclis, de custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator. Deinde dilapsus, ad regnum Gunthramni regis transiit. Quo discedente, liberius iam coniuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo, multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: 'In hoc cognosce, rex gloriosissime, vera esse quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad fratris tui transiit regnum'.
12 Quod ille non credens, hos ad civitatem redire iubet. Dum haec agerentur, mesti cives de pastoris absentia, cognoscentes omnia quae de eo acta fuerant per invidia et avaritia perpetrata, adpraehensum cum satellite archidiaconum iniuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent sacerdotem suum.
13 At rex legatos fratri suo dirigit, adserens, nihil se criminis in episcopo repperisse. Tunc rex Guntchramnus, ut erat benignus et profluus ad miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam epistolas per omnes episcopos regni sui, ut peregrinum aliquid pro Dei intuitu consolarentur. Tunc circumiens civitates, tanta ei a sacerdotibus Dei conlata sunt tam in vestibus quam in auro, ut vix civitati quae meruerat possit inferri; impletumque est illud quod ait apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum.
14 Nam huic peregrinatio divitias attulit, et exilium opes multas invexit. Post haec regrediens, a civibus cum grandi honore susceptus est, ut prae gaudio flerent et benedicerent Deum, qui tandem eclesiae tantum restituit sacerdotem.
XXXVII De nece Lupenti abbatis Gaballitani.
1 Lupentius vero abba basilicae sancti privati martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, advenit. Incusatus enim, ut ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid effatus de regina fuisset. Sed discussis causis, cum nihil de crimine maiestatis conscius esset inventus, discedere iussus est.
2 Verum ubi via carpere coepit, iterum ab antedicto comite captus et ad Ponticonem villam deductus, multis suppliciis est adfectus; dimissusque iterum, ut rediret, cum super Axonam fluvium tentorium tetendisset, iterum inruit super eum inimicus eius. Quem vi oppressum, amputatum caput in culleum oneratum lapidibus posuit et flumini dedit; reliquum vero corpus vinctum cum saxo inmersit gurgiti.
3 Post dies vero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine sepulturae mandatum est. Sed dum necessitates in funere pararentur et ignoraretur, quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non inveniretur, subito adveniens aquila levavit culleum a fundere fluminis et ripae deposuit.
4 Admirantesque qui aderant, adpraehensum culleum, dum sollicite, quid contineret, inquirunt, caput truncati repperiunt, et sic cum reliquis artubus est sepultum. Nam ferunt nunc et lumen ibi divinitus apparere; et si infirmus ad hoc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit.
XXXVIII De obitu Theodosii episcopi et de successore eius.
1 Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto Dalmatio successerat, diem obiit. In qua ecclesia in tantum pro episcopatu intentiones et scandala orta convaluerunt, ut paene sacris ministeriorum vasis et omni facultate meliori nudaretur. Verumtamen Transobadus presbiter reiecitur, et Innocentius Gabalitanorum comis eligitur ad episcopatum, opitulante Brunichilde regina.
2 Sed, adsumpto episcopatu, confestim Ursicinum Cadurcinae urbis episcopum lacessire coepit, dicens, quia diocesis Rutinae ecclesiae debitas retineret. Unde factum est, ut, diuturna intentione gliscente, post aliquot annos coniunctus metropolis cum suis provincialibus apud urbem Arvernum resedens iudicium emanaret, scilicet ut parrochias, quas numquam Rutina ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet.
3 Quod ita factum est.
XXXIX De obitu Remedi episcopi et successore eius.
1 Remigius Biturigum episcopus obiit. Cuius post transitum gravi incendio pars maxima civitatis cremata est, ibique illa quae hostilitati restiterant perierunt. Post haec Sulpicius in ipsa urbe ad sacerdotium, Guntchramno rege favente, praeelegitur. Nam cum multi munera offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: 'Non est principatus nostri consuetudo sacerdotium venumdare sub pretio, sed nec vestrum eum praemiis comparare, ne et nos turpis lucri infamio notemur et vos mago Simoni comparamini.
2 Sed iuxta Dei praescientia Sulpicius vobis erit episcopus'. Et sic ad clericatum deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit. Est enim vir valde nobilis et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rethoricis, in metricis vero artibus nulli secundus. Hic senodum illam, cui supra meminimus, pro parrochiis Cadurcinis fieri commonuit.
XL De altercatione nostra cum heretico.
1 Legatus vero Oppila nomen de Hispaniis advenit, multa munera Chilperico rege deferens. Timebat enim rex Hispanorum, ne Childeberthus exercitum ad ulciscendam sororis suae iniuriam commoverit, quia Leuvichildus adpraehensum filium suum Herminichildum, qui sororem Childeberthi regis acciperat, retruserat in custodia, ipsa mulierem cum Grecis relictam.
2 Igitur cum die sancto paschae hic legatus Toronus advenisset, sciscitati sumus, utrum nostrae relegionis esset. Respondit ipse, se hoc credere quod catholici credunt. Exinde procedens nobiscum ad eclesiam, missarum sollemnia tenuit; sed neque pacem cum nostris fecit neque de sacrificiis sacris communicavit.
3 Cognitumque est, mendum esse, quod dixerat se esse catholicum. Nihilhominus ad convivium invitatus adfuit. Cumque ego sollicitus requirirem, quid crederit, respondit: 'Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse virtutes'. Cui ego respondi: 'Si haec, ut adseris, credis, quae obstetit causa, ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare deferris?' Et ille: 'Quia', inquid, 'gloriam non recte responditis; nam iuxta Paulum apostolum nos dicimus: 'Gloria Deo Patri per Filium'; vos autem dicitis: 'Gloria Patri et Filio et Spiritu sancto', cum doctores eclesiarum doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundum, sicut ipse Paulus ait: Regi autem saeculorum inmortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, per Iesum Christum dominum nostrum'.
4 Et ego respondi: 'Patrem per Filium adnuntiatum nulli catholicorum esse incognitum, reor; sed sic praedicavit Patrem in saeculo, ut et se virtutibus ostenderit Deum. Deo autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderit Deum, ut, quia mundus prophetis et patriarchis atque ipse Latori legis non crediderat, saltim vel Filio crederit.
5 Ideoque necesse est, ut sub significatione personarum gloria detur Deo. Dicimus ergo: 'Gloria Deo Patri, qui misit Filium; gloria Deo Filio , qui sanguine suo redemit mundum; gloria Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem iam redemptum'. Nam tu, qui dicis: 'Gloria Patri per Filium', ademis gloriam Filio, quasi ipse non sit gloriosus cum Patre, propter quod eum adnuntiavit in mundum.
6 Nuntiavit, ut diximus, Filius Patrem in mundo; sed multi non crediderunt, dicente Iohanne evangelista: In sua propria venit, et sui eum non reciperunt. Quodquod autem reciperunt eum, dedit eis potestatem filius Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Nam tu, qui Paulo apostolo derogas et sensum eius non intellegis, percipe, quam caute loquitur et iuxta ut recepere quis potest; adverte, qualiter praedicat inter gentes incredulas, ut nullo onus grave videatur inponere, sicut quibusdam dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis.
7 Perfectorum est enim solidus cibus. Sed et aliis dicit: Nihil vobis praedicavi nisi Christum, et hunc crucifixum. Nunc autem quid vis, o tu heretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicavit, resurrexisse tu dubitas? Adverte potius cautelam eius et vide astutiam, quid aliis dicit, quos robustiores videbat in fide: Et si, inquid, novimus Christum crucifixum, nunc autem iam non novimus.
8 Nega ergo, tu accusatur Pauli, si tantum mente dementia coepit, quia nec crucifixus est. Sed, quaeso, relinque ista et audi consilium meliorem, adhibe culiria oculis lippis et lucem praedicationis apostolicae percipe. Secundum homines enim loquibatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia sublevaret, sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem.
9 Numquid homo mortalis non est daturus gloria Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et tertio glorificavit e caelo? Absculta, quid de caelis loquitur, cum idem Filius, discendente Spiritu sancto, sub Iohannis manu baptizaretur: Hic est, ait, Filius meus dilectus, in quo bene conplacui. Certe si oppilatas habeas aures, ut ista non audias, crede apostolis, quid in monte audierunt, cum transfiguratus Iesus in gloria loqueretur cum Moysi et Helia; nempe de nubi splendida Pater ait: Hic est Filius meus carissimus, ipsum audite'.
10 Ad haec hereticus respondit: 'Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Fili, nisi tantum ipsum Filium monstrat'. Et ego: 'Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater reddidit Filium gloriosum. Veniente autem Domino ad passionem, cum ille diceret: Pater, glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te, quid ei respondit Pater e caelo? Nonne ait: Et glorificavi et iterum glorificabo? Ecce enim Pater glorificat eum propria voce, et tu ei gloriam conaris ademere? Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla subpeditat.
11 Nam qui Pauli apostoli accusatur exsistis, audi ipsum, immo Christum in ipso loquentem: Omnes lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Quod si nunc communis cum Patre gloria et in ipsa qua nunc Pater est gloria commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei reddenda gloria inter hominis, qui pari gloria cum Patri regnat in caelis? Confitemur ergo Christum, filium Dei, Deum verum: ideoque quia Deitas una, una erit et gloria'.
12 Post haec, dato selentio, ab altercatione cessatum est. Ille quoque ad Chilpericum regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum miserat, in Hispania est regressus.
XLI Quod in Camaracense abiit.
1 Quod Chilpericus rex cum thesauris suis in Camaracense abiit. Conperto autem Chilpericus rex, quod Gunthchramnus, frater eius, cum Childebertho, nepote suo, pacem fecerat et civitates, quas violenter invaserat, ei simul vellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Camaracense urbe discessit et omnia quae melius habere potuerat secum tulit.
2 Misitque ad duces et comites civitatum nuntius, ut murus conponerent urbium resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum monimenta concluderent atque ipsi, si necessitas exigerit, repugnarent viriliter, ne his pars adversa nocerit, illud addens: 'Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis ulciscimur, maiora conquiretis', nesciens, patrationem victuriarum in manu Dei consistere.
3 Deinde sepius exercitu commovit et iterum infra terminum requiescere iobet. His diebus ei filius natus fuerat, quem in villa Victuriacense nutrire praecepit, dicens: 'Ne forte, dum publice videtur, aliquid male incurrat et moriatur!'
XLII Quod Childeberthus in Italia abiit.
1 Childeberthus vero rex in Italia abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentis, ne ab eius exercitu caederintur, subdedirunt se dicioni eius, multa ei dantes munera ac promittentes se parte eius esse fidelis atque subiectus. Patratisque cum his omnibus quae voluit, rex in Galliis est regressus atque exercitu commovere praecepit, quem in Hispania dirige iussit; sed quievit.
2 Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos quinquaginta milia soledorum acceperat, ut Langobardus de Italia extruderit. Audito autem imperator, quod cum his in pace coniunctus est, pecuniam repetibat; sed hic fidus a solatiis nec responsum quidem pro hac re voluit reddere.
XLIII De Galliciensibus regibus.
1 In Gallitia quoque novae res actae sunt, quae de superius memorabuntur. Igitur cum Herminichildus, sicut supra diximus, patri infensus esset et in civitate quadam Hispaniae cum coniuge resediret, de imperatoris solatio fretus atque Mironis Galliciensis regis, patrem ad se cum exercitum venire cognovit consiliumque iniit, qualiter venientem aut repelleret aut negaret, nesciens miser , iudicium sibi inminere divinum, qui contra genitorem, quamlibet hereticum, talia cogitaret.
2 Habitu ergo tractatu, de multis virorum milibus trecentos veros elegit armatus et infra castrum Osser, in cuius eclesia fontes divinitus conplentur, includit, ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac lassatus, facilius ab inferiore manu, quae erat plurima, vinceretur. Denique his dolis Leuvichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur.
3 'Si', inquid, 'illuc cum omni exercitu abiero, conglobatis in unum exercitus adversorum iaculis crudilissime sauciatur. Se vero cum paucis vadam, virorum fortium manum nequeo superare. Tamen cum omnibus ibo'. Et accedens ad locum, viros proteruit castrumque conbusit, sicut iam superius memoratum est.
4 Patrata quoque victuria, cognovit, Mironem regem contra se cum exercitu resedere. Quo circumdato, sacramenta exigit, sibi in posterum fore fedilem. Et sic, datis sibi invicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. Sed Miro postquam in patria rediit, non multos post dies conversus ad lectulum, obiit.
5 Infirmatus enim ab aquis Hispaniae fuerat malis aeribusque incommodis. Quo defuncto, filius eius Eurichus Leuvichildi regis amicitias expetiit, dataque, ut pater fecerat, sacramenta, regnum Galliciensim suscepit. Hoc vero anno cognatus eius Audica, qui sororem illius disponsatam habebat, cum exercitu venit; adpraehensumque clericum facit ac diaconatus sibi praesbiterii ei inponi honorem iobet.
6 Ipse quoque acceptam soceri sui uxorem, Galliciensim regnum obtenuit. Leuvichildus vero filium suum Herminichildum coepit et sicum usque Toletum adduxit, condemnans eum exilio; uxorem tamen eius a Grecis erepere non potuit.
XLIV De diversis signis.
1 Locustae quoque de Carpitania provintia, quam per quinque vastaverant annos, hoc anno progressae ageremque publicum tenentes, ad aliam se provinciam, quae huic vicina erat provinciae, contulerunt. Quarum spatium in centum quinquaginta extenditur milibus longitudo, latitudo vero in centum milibus terminatur.
2 Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, vastationisque multae fuerunt in populo. Nam mense Ianuario rosae visae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mixtus, ut solet in illo caelestis iris ambitu, pluvia discendente, monstrari. Proina graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vineas segetesque per plurima loca vastavit; residuum quoque grandinis siccitas inmensa consumpsit, exiguusque fructus in aliquibus viniis visus, in aliis vero nullus, ita ut irati contra Deum homines, patifactis aditibus viniarum, pecora vel iumenta intromitterent, noxias sibi immixcentes miseri praeces atque dicentes: 'Numquam in his viniis palmis nascatur in sempeternum!' Arboris vero, quae mense Iulio poma protulerant, mense Septembre fructus alios ediderunt.
3 Morbus pecorum iteratis invaluit, ita ut vix quicquam remaneret.
XLV De nuptiis Rigunthae, filiae Chilperici.
1 Interim advenientibus Kalendis Septembribus, Gothorum magna legatio ad regem Chilpericum accedit. Ipse vero iam regressus Parisius, familias multas de domibus fiscalibus auferre praecepit et in plaustris conponi; multus quoque flentes et nolentes abire in custodia retrudi iussit, ut eos facilius cum filia transmittere possit.
2 Nam ferunt, multos sibi ob hanc amaritudinem vitam laqueo extorsisse, dum de parentibus propriis auferre metuebant. Separabatur autem filius a patre, mater a filia, et cum gravi gemitu ac maledictionibus discedebant; tantusque planctus in urbe Parisiaca erat, ut plancto conpararetur Aegyptio. Multi vero meliores natu, qui vi conpellebantur abire, testamenta condiderunt, resque suas eclesiis depotantes atque petentes, ut, cum in Hispaniis puella introisset, statim testamenta illa, tamquam si iam essent sepulti, reserarentur.
3 Interea legati regis Childeberthi Parisius advenerunt, contestantes Chilperico rege, ut nihil de civitatibus, quas de regno patris sui tenebat, auferret aut de thesauris eius in aliquo filiam muneraret ac non mancipia, non equites, non iuga bovum neque aliquid huiuscemodi de his auderet adtingere.
4 De quibus legatis unum ferunt clam interemptum, sed nescitur a quo; suspicio tamen vertebatur ad regem. Promittens vero Chilpericus rex nihil de his contingere, convocatis melioribus Francis reliquisque fidelibus, nuptias celebravit filiae suae. Traditamque legatis Gothorum, magnus ei thesaurus dedit.
5 Sed et mater eius inmensum pondus auri argentique sive vestimentorum protulit, ita ut videns haec rex nihil sibi remansisse potaret. Quem cernens regina commotum, conversa ad Francus, ita ait: 'Ne potitis, viri, quicquam hic de thesauris anteriorum regum habere; omnia enim quae cernetis de mea proprietate oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est, et ego nonnulla de proprio congregavi labore et de domibus mihi concessis tam de fructibus quam tributis plurima reparavi.
6 Sed et vos plerumque me muneribus vestris ditastis, de quibus sunt ista quae nunc coram videtis; nam hic de thesauris publicis nihil habetur'. Et sic animus regis dilusus est. Nam tanta fuit multitudo rerum, ut aurum argentumque vel reliqua ornamenta quinquaginta plaustra levarent. Franci vero multa munera obtulerunt, alii aurum, alii argentum, nonnulli equites, plerique vestimenta, et unusquisque ut potuit donativum dedit.
7 Iam vero vale faciens puella post lacrimas et oscola, cum de porta egrederetur, uno carrucae effracto axe, omnes 'Mala hora' dixerunt; quod a quibusdam pro auspicio susceptum est. Denique haec de Parisius progressa, octavo ab urbe miliario tenturia figi praecepit. Surgentes enim quinquaginta viri de nocte, adpraehensis centum equitibus optimis totidemque frenis aureis ac duobus catenis magnis, ad Childeberthum regem fuga dilapsi abierunt.
8 Sed et per totum iter cum labi quis potuisset, effugiebat, ferens secum quae arripere potuisset. Apparatus quoque magnus expense de diversis civitatibus in itenere congregatus est; in quo nihil de fisco suo rex dare praecepit, nisi omnia de pauperum coniectures. Sed quoniam suspicio erat regi, ne frater aut nepus aliquas insidias puellae in via pararent, vallatam ab exercitu pergere iussit.
9 Erant autem cum ea viri magnifici Bobo dux, filius Mummolini, cum uxore, quasi paranymphus, Domigysilus et Ansovaldus, maior domus autem Waddo, qui olim Sanctonicum rexerat comitatum; reliquum vero vulgus super quattuor milia erat. Ceteri autem duces et camararii, qui cum ea properaverant, de Pectavo regressi sunt; isti vero iter conficientes, pergebant ut poterant.
10 Per quam via tanta spolia tantaequae praedae factae sunt, ut vix valeant enarrare. Nam hospiciola pauperum spoliabant, vineas devastabant, ita ut incisis codicibus cum uvis auferrent, levantes pecora vel quicquid invenire potuissent, nihil per viam quam gradiebantur relinquentes; impletumque est quod dictum est per Iohel propheta: Residuum locustae comedit erugae, et residuum erucae comedit brucus, et residuum bruci comedit rubigo.
11 Ita et hoc actum est tempore, ut residuum proinae proteriret tempestas et residuum tempestatis exuriret siccitas et residuum siccitatis auferret hostilitas.
XLVI De interitu Chilperici regis.
1 His itaque cum haec praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodis, ad villam Calensim, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit ibique venationes exercit. Quadam vero die regressus de venatione iam sub obscura nocte, dum de equo susceperitur et unam manu super scapulam pueri reteniret, adveniens quidam eum cultro percutit sub ascellam iteratoque ictu ventrem eius perforat; statimque profluente cupia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum.
2 Quam vero malitiam gesserit, superior lectio docet. Nam regiones plurimas sepius devastavit atque succendit; de quibus nihil doloris, sed letitia magis habebat, sicut quondam Nero, cum inter incendia palatii tragidias decantaret. Persaepe hominis pro facultatibus eorum iniuste punivit. In cuius tempore pauci quodammodo episcopatum clerici meruerunt.
3 Erat enim gulae deditus, cuius deus venter fuit. Nullumque sibi adserebat esse prudentiorem. Conficitque duos libros, quasi Sidulium meditatus, quorum versiculi debilis nullis pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intellegebat, pro longis sillabas breves posuit et pro breves longas statuebat, et alia opuscula vel ymnus sive missas, quae nulla ratione suscipi possunt.
4 Causas pauperum exosas habebat. Sacerdotes Domini assiduae blasphemabat, nec aliunde magis, dum secricius esset, exercebat ridicola vel iocos quam de eclesiarum episcopis. Illum ferebat levem, alium superbum, illum habundantem, istum luxoriosum; illum adserebat elatum, hunc tumidum, nullum plus odio quam eclesias habens.
5 Aiebat enim plerumque: 'Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce divitiae nostrae ad eclesias sunt translatae; nulli penitus nisi soli episcopi regnant; periet honor noster et translatus est ad episcopus civitatum'. Haec agens, adsiduae testamenta, quae in eclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque patris sui praeceptiones, potans, quod non remanerit qui voluntatem eius servaret, saepe calcavit.
6 Iam de libidine atque luxoria non potest repperire in cogitatione, quod non perpetrasset in opere, novaquae semper ad ledendum populum ingenia perquaerebat; nam, si quos hoc tempore culpabilis repperisset, oculos eis iobebat erui. Et in praeceptionibus, quas ad iudicis pro suis utilitatibus dirigebat, haec addebat: 'Si quis praecepta nostra contempserit, oculorum avulsione multetur'.
7 Nullum umquam pure dilexit, a nullo dilectus est, ideoque, cum spiritum exalasset, omnes eum reliquerunt sui. Mallulfus autem Silvanectensis episcopus, qui iam tertia die in tenturio resedebat et ipsum videre non poterat, ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vestimentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in nave levavit et in basilica sancti Vincenti, quae est Parisius, sepelivit, Fredegunde regina in ecclesia derelicta.
Liber VII
I De obitu sancti Salvii episcopi.
1 Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquid, tamen prius aliqua de beati Salvii obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obisse probatur. Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum iudicibus saeculi mundialis causas est exsecutus; numquam tamen se in his concupiscentiis oblegans, quibus adoliscentum animus solitus est inplicari.
2 Iam cum divini spiramenti odor interna viscerum attigisset, relicta saeculari militia, monastyrio expetivit; intellexitque vir iam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertatem cum Dei timore quam saeculi pereuntis lucra sectari. In quo monastyrio diu sub regula a patribus instituta versatus est.
3 Iam vero cum in robore maiori tam intellectus quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscepit officium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit, adsumpto honore, remutior. Ilico sibi secretiorem cellolam quaerit; nam in priore, ut ipse adserebat, amplius quam novem vicibus, nimia excesus abstinentia, pellem corporis demutavit.
4 Denique accepto honore, cum in hac contentus parsimonia orationi et lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acciperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur vale dicens fratribus sibique ipsis vale dicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia magis, quam prius egerat, commoratur, studens pro caritatis obsequio, ut, cum quisque venisset extraneus, et orationem tribuerit et eoglogias gratiam plenissimam ministraret; quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt.
5 Quodam autem tempore, febre nimia exaustus, hanillus iacebat in lectulo, et ecce! subito magno lumine cellola clarificata contremuit. Ad ille, extensis ad caelum manibus, cum gratiarum actione spiritum exalavit. Mixto quoque ululatu monachi cum ipsius genetrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt et feretro superponunt, adque in psallentio fletuque labentem exegunt noctem.
6 Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus movere coepit in feretro. Et ecce! malis robiscentibus, vir, quasi de gravi somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, manibus elevatis, ait: 'O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteris, cum mihi melior esset in caelo tua misericordia quam istius mundi vita nequissima?' Stupentibus autem suis et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit.
7 Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quod laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstetit alimento. Die autem tertio convocatis monachis et matrem, ait: 'Audite, o dilectissimi, et intellegite, quia nihil est, quod cernitis in hoc mundo; sed sunt iuxta id quae Salomon propheta cecinit: Omnia vanitas.
8 Felix est enim qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in caelo'. Et cum haec dicerit, dubitare coepit, utrum loqueretur amplius an sileret. Quo tacente, inplicitus fratrum praecibus, ut quid vidisset exponerit, ait: 'Cum me ante hos quattuor dies, contremiscente cellola, exanimem vidistis, adpraehensus a duobus angelis in caelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hunc squalidum saeculum, verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere potarem.
9 Deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervae prorsus pervidere non possit. Cumque nobis via inter conpraementes ab his qui praecedebant angelis pararetur, pervenimus ad locum, quem iam de longinquo contemplabamus; in quo superpendebat nubs omne luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et vox procedebat e nubi, tamquam vox aquarum multarum.
10 Ibi etiam me peccatori humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac saeculari; quos mihi qui praecedebant enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolemus famulatu. Stans igitur in loco in quo iussus sum, operuit me odor nimiae suavitatis, ita ut, ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cybum potumque desiderarem.
11 Et audivi vocem dicentem: 'Revertatur hic in saeculo, quoniam necessarius est aeclesiis nostris'. Vox enim audiebatur; nam qui loqueretur, paenitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum cum fletu dicebam: 'Heu, heu, Domine, quur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie eiecis me a facie tua, ut revertar ad saeculum fragilem et hic ultra redire non valeam.
12 Ne, queso, Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed depraecor, ut permittas me hic habitare, ne illic decidens peream'. Et ait vox, quae loquebatur mihi: 'Vade in pace. Ego enim sum custus tuus, donec reducam te in hoc loco'. Tunc relictus a comitibus meis, discedens cum fletu, per portam quam ingressus fueram hic sum regressus'.
13 Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrimis dicere: 'Vae mihi, quia talem misterium ausus sum revelare. Ecce enim odor suavitatis, quam de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cybo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed et lingua mea gravibus est operta vulneribus et ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere.
14 Et scio, quia non fuit bene placitum domino Deo meo, ut haec arcana vulgarentur. Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in iactantia mentis. Sed quaeso, indulgeas et non me derelinquas iuxta pollicitationem tuam'. Et haec dicens siluit et accepit cybum potumque. Ego vero haec scribens vereor, ne alicui legenti sit incredibile, iuxta id quod Salustius historiam scribens ait: Ubi de virtute adque gloriam bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accepit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
15 Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia quae rettuli audita cognovi. Post multum vero tempus ipse vir beatus a cellola sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus. In quo, ut opinor, decimo anno cum agerit, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo et maxima iam parte de populo illo defuncta, cum iam pauci de civibus remanerent, vir beatus tamquam bonus pastor numquam ab illo loco recedere voluit; sed semper ortabatur eos, qui relicti fuerant, oratione incunibere ac vigiliis instanter insistere et bona semper tam in operibus quam in cogitatione versare, dicens: 'Haec agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in iudicium, sed in requiem introire possitis'.
16 Cum autem, ut credo, iam revelante Domino, tempus suae vocationis agnusceret, ipse sibi sarcofagum conposuit, corpus abluit, vestem induit; et sic intentum semper caelo beatum spiritum exalavit. Fuit autem magnae sanctitatis minimaeque cupiditatis, aurum numquam habere volens. Nam, si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat.
17 Cuius tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset , prosecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captivos duxerant et de praetio ei concederent et in reliquo munerarent; et sic patriae suae captivos libertati pristinae restauravit.
18 Multaque de hoc viro bona audivi; sed dum ad historiae ceptum reverti cupio, plurima praetermitto.
II De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.
1 Defuncto igitur Chilperico inventamque, quam diu quaesierat, mortem Aurilianensis cum Blesensibus iuncti super Dunenses inruunt eosque inopinantes proterunt; domos annonasque vel quae moveri habele non poterant incendio tradunt, pecora diripiunt adque res quas levare poterant sustulerunt. Quibus discedentibus, coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsecuntur, simile sorte eos adficientes, qua ipsi adfecti fuerant, nihil in domibus vel extra domus vel de domibus relinquentes.
2 Cumque adhuc inter se iurgia commoventes desevirent et Aurilianensis contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientia data est, scilicet ut in die, quo iudicium erat futurum, pars, quae contra partem iniuste exarserat, iusticia mediante, conponerit. Et sic a bello cessatum est.
III De interitu Vidastis cognomento Avi.
1 Vidastis cognomento Avus, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat et ipsam sibi, quae consubrina sua esse dicebatur, in matrimunio acceperat, dum multa scelera infra Pectavum terminum perpetraret, quodam loco cum Chulderico Saxone coniunctus, dum se invicem convitiis lacesserent, unus ex pueris Chulderici Avonem hasta transfixit.
2 Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sauciatus, iniquam animam, sanguine defluente, refudit; fuitque ultrix divina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, adulteria homicidiaque miserrimus saepe conmiserat, quae silere melius poto. Conposuit tamen filiis Saxo ille mortem eius.
IV Quod Fredegundis in aeclesia confugit.
1 Quod Fredegundis in aeclesia confugit, et de thesauris ad Childeberto ductis. Interea Fredegundis regina iam viduata Parisius advenit et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad aeclesiam confugit adque a Ragnemodo fovetur episcopo. Reliquos vero thesauros, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missurium illud aureum quod nuper fecerat, thesaurarii levaverunt et ad Childeberthum regem, qui tunc apud Meldensem conmorabatur urbem, velociter transierunt.
V Quod Gunthramnus rex Parius venit.
1 Fredegundis igitur regina, accepto consilio, legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Veniat dominus meus et suscipiat regnum fratris sui. Est', inquid, 'mihi infans parvolus, quem in eius ulnis ponere desiderans, me ipsam eius humilio dicioni'. Conperto autem Gunthchramnus rex de fratris excessu amarissime flevit.
2 Moderato quoque planctu, conmoto exercitu, Parisius dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childeberthus rex, nepus eius, ab alia advenit parte.
VI Quod idem rex ea que de Charibertho erant sibi subegit.
1 Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Gunthchramnum regem diregit, dicens: 'Scio, piissime pater, non latere pietati tuae, qualiter utrumque usque praesens tempus pars obpraesserit inimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit invenire iustitiam. Idcirco supplex nunc depraecor, ut placita, quae inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur'.
2 Tunc Gunthchramnus rex legatis illius ait: 'O miseri et semper perfidi, nihil in vobis verum habentes neque in promissis permanentes, ecce omnia quae mihi polliciti estis relictis, cum Chilperico rege novam pactionem scripsistis, ut, me a regno depulso, civitates meas inter se dividerent. Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestrae subscriptiones, quibus hanc conibentiam confirmastis! Et qua nunc fronte quaeritis, ut nepotem meum Childeberthum suscipere debeam, quem mihi vestra perversitate voluistis facere inimicum?' Cui legati dixerunt: 'Si tantum mentem iracundia coepit, ut nihil nepote tuo de his quae pollicitus es indulgeas, vel illa quae de regno Chariberthi debentur auferre desiste'.
3 Quibus ille ait: 'Ecce pactiones, quae inter nos factae sunt, ut, quisque sine fratris voluntatem Parisius urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr cum Hylario adque Martino confessoribus iudex ac retributor eius. Post haec ingressus est in ea germanus meus Sigyberthus, qui iudicio Dei interiens amisit partem suam.
4 Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas. Ideoque, quia illi iuxta Dei iudicium et maledictionibus pactionum defecerunt, omnem regnum Chariberthi cum thesauris eius meis ditionibus, lege opitulante, subiciam nec exinde alicui quicquam nisi spontanea voluntate indulgeam.
5 Absistete igitur, vos semper mendaces ac perfidi, et haec regi vestro referte'.
VII Quod legati Childeberthi Fredegundem requirunt.
1 Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes: 'Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit et patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit'. At ille: 'In placito', inquid, 'quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat fieri'.
2 Nam Fredegunde patrocinio suo fovebat, ipsamque sepius ad convivium evocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die, dum pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et vale dicens, a rege detenebatur, dicente sibi: 'Adhuc aliquid cybi sume'. Cui illa: 'Indulge', inquid, 'depraecor, domini mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam'.
3 Haec ille audiens, obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat Ansovaldus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exegentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario.
4 Gunthchramnus vero rex omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iusticia intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa fuerant, restauravit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus tribuens.
VIII Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur.
1 Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec umquam ad eclesiam aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut missae abscultarentur, indixit, rex conversus ad populum dicerit: 'Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignimini nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi vel tribus annis nepotis meus, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire, ne forte contingat, quod Divinitas aeterna non patiatur, ut illis parvolis, me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit'.
2 Haec eo dicente, omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum.
IX Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est.
1 Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos.
2 Oportere potius omnia haec prius diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum viris fortissimis, Tholosam urbem ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo quadam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum artum, donec ad urbem regrederetur.
X Quod Gundovaldus in regno elevatus est.
1 Quod Gundovaldus in regno elevatus est, et de Rigundae, filia Chilperici regis. Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Avennicae urbis cum Gundovaldo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis ducibus Limovicinum accedens, Briva-Curretia vicum, in quo sanctus Martinus, nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit, ibique parmae superpositus, rex est levatus.
2 Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tholosa, in qua Ragnovaldi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, resedebat. Ragnovaldus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituetur.
3 Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit.
4 Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.
XI De signis quae apparuerunt.
1 Erat enim, cum haec agebatur, mensis decimus. Tunc apparuerunt in codicibus vinearum palmites novi cum uvis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per caelum discurrens, quae, priusquam lux fierit in die, late mundum inluminavit. Apparuerunt etiam in caelo et radii. A parte septentrionali columna ignea, quasi de caelo pendens, per duarum horarum spatium visa est, cui stella magna superposita erat.
2 In Andecavo enim terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundovaldi interitum nuntiarunt.
XII De incendio regionis Toronicae et virtute sancti Martini.
1 Igitur Gunthchramnus rex comites suos ad conpraehendendas civ condam Sigyberthus de regno Chariberthi fratris sui acciperat, direxit, ut exegentes sacramenta suis eas ditionibus subiugarent. Toronici vero adque Pectavi ad Childeberthum, Sigyberthi filium, transire voluerunt, sed commoti Biturigi contra eos venire disponunt adque infra terminum Toronicum incendia facere coeperunt.
2 Tunc Maroialensim aeclesiam termini Toronici, in qua sancti Martini reliquiae habibantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallolae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipse, sed etiam herbolae olim collectae altarioque locatae nequaquam exustae sunt.
3 Qua incendia videntes Toronici legationem mittunt, dicentes, melius sibi esse ad tempus Gunthchramno rege subdi quam cuncta incendio ac ferro vastari.
XIII De incendio et praedes Pectavi urbis.
1 Confestim autem post mortem Chilperici Gararicus dux Limovicas accesserat et sacramenta de nomine Childeberthi susceperat. Exinde Pectavis veniens, ab ipsis receptus est et ibi morabatur. Audiens vero quae Toronici patiebantur, mittit legationem, obtestans, ne nos ad partem Gunthchramni regis tradere deberimus, si nobis vellimus esse consultum; sed meminirimus potius Sigyberthi, qui quondam genitur Childeberthi fuit.
2 Nos vero haec rursum episcopo et civibus mandata remisimus, quod, nisi se ad tempus Gunthchramno rege subderent, similia paterentur, adserentes, hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigyberthi scilicet et Chilperici, qui ei fuerant adoptati; et sic tenere regni principatum, ut quondam Chlotharius rex fecerat, pater eius.
3 His quoque non adquiescentibus, Gararicus de civitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe vero Eberonem cubicularium Childeberthi regis relinquens. Sicharius vero cum Willachario Aurilianense comite, qui tunc Toronus acceperat, exercitum contra Pectavos commovit, ut scilicet ab una parte Toronici, ab alia Biturigi commoti cuncta vastarent.
4 Qui cum ad terminum propinquassent ac domus cremare coepissent, miserunt ad eos Pectavi legatos, dicentes: 'Petemus, ut usque in placito, quod inter se Gunthchramnus et Childeberthus regis habent, susteneatis. Quod si convenit, ut pagos hos rex Gunthchramnus accipiat, non resistemus; sin aliud, dominum nostrum recognuscimus, cui servire plenius debeamus'.
5 Ad haec illi responderunt: 'Nihil nobis de hac causa pertinet, nisi tantum iussa principis adimplere. Nam si nolueritis, cuncta ut coepimus devastamus'. Cumque in hoc res ageretur, ut universa incendio, praedae adque captivitati traderentur, eiectis de civitate hominibus Childeberthi, sacramenta Gunthchramno rege dederunt, non longo tempore ea custodientes.
XIV De legatis Childeberthi regis ad Gunthramno missis.
1 Igitur, adveniente placito, directi sunt ad Childebertho rege Egidius episcopus, Gunthchramnus Boso, Sigyvaldus et alii multi ad Gunthchramno regem; ingressique ad eum, ait episcopus: 'Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit'.
2 Cui rex ait: 'Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est rex regum et dominus dominorum, qui haec sua miseratione operare dignatus est. Nam non tibi, cuius consilio doloso ac periurus regionis meae anno superiore incensae sunt, qui numquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras'.
3 Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: 'Supplecat nepus tuus Childeberthus, ut civitates, quas pater eius tenuit, reddi iubeas'. Ad haec ille respondit: 'Iam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt, ideoque eas reddere nolo'. Alius quoque legatorum ait: 'Rogat nepus tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi iubeas ad ulciscendam mortem patris, patrui vel consubrinorum suorum'.
4 At ille: 'Tradi ei', inquid, 'in potestate non poterit, quia filium regem habet. Sed et ea quae contra illam adseretes, vera esse non credo'. Post hos Gunthchramnus Boso, quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit. Et quia sonuerat, Gundovaldum manifeste regem levatum, antecipans rex verba eius, ait: 'O inimici regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem adgressus es, ut Ballomerem quendam - sic enim vocabat rex Gundovaldum - super regnum nostrum adduceris, semper perfide et numquam custodiens quae promittis!' Cui ille: 'Tu', inquid, 'dominus et rex regali in solio resedis, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere.
5 Insontem enim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen inpingat occulte, veniat nunc palam et loquatur. Tunc, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicium, ut ille discernat, cum nos in unius campi planitiae viderit demicare' . Ad haec, cunctis silentibus, addedit rex: 'Omnibus autem haec causa animus accendere debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cuius pater molinas gobernavit, et ut vere dicam, pater eius pectinibus insedit lanasque conposuit'.
6 Et quamquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: 'Ergo duos, ut adseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molinariumque. Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris. Non enim auditum est, unum hominem praeter spiritalem causam duos habere posse pariter genitores'.
7 Dehinc, cum multi solverentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: 'Vale dicimus tibi, o rex. Nam quia reddere noluisti civitatis nepotis tui, scimus, salvam esse securem, quae fratrum tuorum capitibus est defixa. Celerius tuum libravit defixa cerebrum'. Et sic cum scandalum discesserunt. Tunc rex his verbis succensus, iussit super capita euntium proici aequorum stercora, putrefactas astulas, paleas ac faenum putridine dissolutum ipsumque foetidum urbis lutum.
8 Quibus de rebus maculati graviter, non sine inmensa iniuria adque contumilia abierunt.
XV De malitia Fredegunde.
1 Resedente vero Fredegunde regina in aeclesia Parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tholosa ad venerat, ingressus ad eam, causas contumiliae iniuriasque filiae eius narrare coepit, dicens, quia: 'Iuxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe ac vidi humilitatem eius, vel qualiter expoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego vero per fugam dilapsus, veni nuntiare dominae meae quae gesta sunt'.
2 Haec illa audiens furore commota, iussit eum in ipsa aeclesia spoliare, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua iubet praesentia. Cocos quoque sive pistores, vel quoscumque de hoc itenere regressus esse cognovit, caesos spoliatosque ac demanicatos reliquid.
3 Nectarium autem, Baudegysili episcopi fratrem, nefandis accusationibus cum rege temptavit obruere, adserens, eum de thesauro regis mortui multa portasse. Sed et de prumptuariis tam tergora quam vina multa eum abstulisse dicebat, petens, ut vinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed patientia regis fratrisque auxilium fieri non permisit.
4 Multa quidem ibi vana exercens, non metuebat Deum, in cuius aeclesiam petebat auxilium. Habebat tunc temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberthi regis seniores ingenui fuerant, publico tributo subegit.
5 Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei, praeter quod super se auferre potuit, remaneret. Domus enim eius incendio subdederunt; abstulissent utique et ipsam vitam, nisi cum regina aeclesiam expetisset.
XVI De regressu Praetextati episcopi.
1 Praetextatum vero episcopum egre suscoepit, quem cives Rhodomaginsis post excessum regis de exilio expetentes, cum grande laude civitati suae restituerunt. Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit ac se Gunthchramno regi repraesentavit, exorans, ut causam suam diligenter inquireret. Adserebat enim regina, eum non debere recepi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus.
2 Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellit, Ragnemodus huius urbis episcopus pro omnibus responsum reddidit, dicens: 'Scitote ei paenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prursus ab episcopatum remotum' . Et sic a rege susceptus adque convivio eius adscitus, ad urbem suam regressus est.
XVII De Promoto episcopo.
1 Promotus vero, qui in Dunense castro ordinante Sigybertho rege episcopus fuerat institutus et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diocisis Carnotena, - contra quem ita iudicium latum fuerat, ut praesbiterii tantum officium fungeretur - accessit ad regem, depraecans, ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet.
2 Sed, obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo ac dicente, quia: 'Diocisis mea est', ostendente praesertim iudicium episcoporum, nihil aliud potuit obtenere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat reciperit, in qua cum genetrice adhuc superstite moraretur.
XVIII De eo quod rege dictum est.
1 De eo quod rege dictum est, ut se cautum redderet, ne interficeretur. Commorante vero rege apud urbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: 'Audi, rex, verba oris mei. Noveris enim, quia Faraulfus, cobicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere. Audivi enim consilium eius, ut, eunte te matutina oratione ad aeclesiam, aut cultro adpeteret aut hasta transfoderet'.
2 Obstupefactus autem rex, misit vocare eum. Quo negante, de his rex metuens, armis se valde munivit, nec paenitus ad loca sancta vel alibi nisi vallatus armatis adque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est.
XIX Quod regina in villa abire iussa est.
1 Cum autem magnus clamor fierit adversus eos qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent vel villas vel res reliquas de rebus alienis, omnia, quae iniuste ablata fuerant, rex reddi praecepit, sicut iam superius indecatum est. Fredegundem quoque reginam ad villam Rodoialensim, quae in Rhodomagensie termino sita est, abire praecepit.
2 Secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis. Ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rhodomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes, quod ab his studiosissime nutriretur.
XX Quod idem emisit qui Brunechildem lederet.
1 Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde maesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem a se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interemere possit, videlicet ut, cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi possit, et sic clam percoliretur.
2 Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: 'A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum'. Coepit se etiam omnibus reddere humilem, carum, oboedientem ac reginae privatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolosae transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patifecisset occultam, redire permissus est ad patronam.
3 Reseransque quae acta fuerant, effatus, quod iussa patrari non potuissit, manuum ac pedum abscisione multatur.
XXI De fuga et custodia Eberulfi.
1 His ita gestis, cum rex Gunthchramnus Cabillonno regressus mortem fratris conaretur inquirere et regina crimen super Eberulfum cobicularium inposuissit - rogatus enim fuerat ab ea, ut post mortem regis cum ipsa resederet, sed optenere non potuit - haec ergo inimicitia pullulante, adseruit regina ab eodem principem interfectum, ipsumque multa de thesauris abstulisse et sic in Toronicum abscessisse, ideoque, si rex mortem fratris desideraret ulciscere, noverit huius causae hunc esse signiferum.
2 Tunc rex iuravit omnibus optimatibus, quod non modo ipsum , verum etiam progeniem eius in nonam generationem deleret, ut per horum necem consuetudo auferretur iniqua, ne reges amplius interficerentur. Quod cum Eberulfus conperissit, basilicam sancti Martini, cuius res saepe pervaserat, expetivit.
3 Tunc data occansione, ut custodiretur, Aurilianensis adque Blesensis vicissim ad has excubias veniebant, impletisque quindecim diebus, cum praeda multa revertebantur, adducentis iumenta, pecora vel quodcumque derepere potuissent. Ille vero, qui beati Martini iumenta abduxerant, commota altercatione, se invicem lanceis transfixerunt.
4 Duo, qui mulas diripiebant, ad domum vicini cuiusdam accedentes, potum rogare coeperunt. Cumque ille se habere negarit, elevatis lanceis ut eum transfoderent, hic extracto gladio utrumque perfodit, cecideruntque ambo et mortui sunt; iumenta tamen sancti Martini reddita sunt. Tantaque ibi tunc mala per hos Aurilianensis gesta sunt, ut nequeant explicari.
XXII De malitia eius.
1 Dum haec autem agerentur, res ipsius Eberulfi diversis conceduntur. Aurum argentumque vel alias meliores species, quas secum retenebat, in medio exposuit; quod vero conmendatum habuit, publicatum est. Greges etiam aequorum, porcorum iumentorumque diripiuntur. Domus vero inframuranea, quam de dominatione aeclesiae abstulerat, referta annonis, vino adque tergoribus rebusque aliis multis, adplene spoliata est, nec ibi aliud quam parietes vacui remanserunt.
2 Ex hoc nos maxime suspectus habebat, qui in causis eius fideliter currebamus, promittens plerumque, quod, si umquam ad regis gratiam perveniret, in nobis haec quae perferebat ulcisceretur. Deus enim novit, cui arcana pectoris revelantur, quia de puro corde, in quantum potuemus, solatium ministravimus.
3 Et quamquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecissit, extabat tamen causa, ut eadem obliviscerem, eo quod filium eius de sancto lavacro suscipissem. Sed credo, infilici ea res maximum fuit inpedimentum, quod nullam reverentiam sancto praestabat antestiti. Nam saepe cedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati erat, exegit, exercens assiduae aebrietatis ac vanitatis.
4 Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut paene animam reddere videretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum ventusae non subvenissent. Habebat enim pro timore regis in ipsum salutaturium beatae basilicae mansionem.
5 Cum autem presbiter, qui clavis ostei retenebat, clausis reliquis, recessissit, per illum salutaturii osteum introeuntes puellae cum reliquis pueris eius, suspiciebant picturas parietum rimabantque ornamenta beati sepulchri; quod valde facinorosum relegiosis erat. Quod cum presbyter cognovissit, defixis clavis super ostium, intrinsecus serras aptavit.
6 Haec ille cum post caenam vinu maditus advertissit et nos in basilicam in initium noctis orationis gratia psallerimus, furibundus ingreditur meque convitiis ac maledictionibus urguere coepit, illud inter iurgia exprobrans, quod ego eum vellim a sancti antestitis fimbriis separare. Sed ego stupens, quae virum coepissit insania, blandis sermonibus mulcire conatus sum.
7 Sed cum eius furias verbis lenibus superare non possim, silere decrevi. Ille vero me tacitum intendens, ad presbiterum convertitur evometque in eum multa convicia. Nam et illum verbis procacibus et me diversis obpropriis inpugnabat. Nos vero cum vidissimus eum, ut ita dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta, scandalum vigiliasque finivimus, illud maxime indignum ferentes, quod ad hoc iurgium absque reverentia sancti ante ipsum sepulchrum antestitis excitaverat.
8 His diebus vidi somnium, quod ipsi in sancta basilica retuli, dicens: 'Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta missarum solemnia caelebrare. Cumque iam altarium cum oblationibus palleo syrico coopertum essit, subito ingredientem Gunthchramnum regem conspicio, qui voce magna clamabat: 'Extrahite inimicum generationis nostrae, evellite homicidam a sacro Dei altario'.
9 At ego, cum haec audirem, ad te conversus dixi: 'Adpraehende palleum altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abiciaris'. Cumque adpraehenderis, laxa eum manu et non viriliter detenebas. Ego vero, expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam, dicens: 'Noli eiecere hunc hominem de basilica sancta, ne vitae periculum patiaris, ne te sanctus antestis sua virtute confodeat.
10 Noli te proprio iaculo interemere, quia, hoc si feceris, praesentem vitam aeternamque carebis'. Sed cum rex mihi resisteret, tu laxabas palleum et post me veniebas. Ego vero valde tibi molestus eram. Cumque reverteris ad altarium, adpraehendebas palleum, sed rursum relinquebas. Dum hunc tu tepide reteneris et ego rege viriliter resisterem, evigilavi pavore conterritus, ignarus quid somnium indecaret'.
11 Igitur cum ei ista narrassem, ait: 'Verum est somnium, quod vidisti, quod valde cogitatione meae concordat'. Cui ego: 'Et quid providit cogitatio tua?' Et ille: 'Deliberatum', inquid, 'habui , ut, si me rex ab hoc loco iuberit extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia vero, evaginato gladio, te prius interfectum, quantuscumque deinceps clericos repperissem, in morte prosternerem.
12 Nec mihi post haec erat iniuria leto subcumbere , si de huius sancti clericis acciperem ultionem'. Haec ego audiens et stupens, admirabam quod erat, quia per os eius diabulus loquebatur. Numquam enim in Deum ullum timorem habuit. Nam dum essit in libertatem, equi eius ac pecora per segites pauperum vineisque dimittebantur.
13 Quod si expellebantur ab his, quorum evertebant labores, statim a suis percolibantur. Nam in hac angustia qua erat saepe commemorabat, quod res beati antestitis abstulissit iniuste. Denique anno superiore, commotum quendam levem e civibus, aeclesiae actores fecit interpellari. Tunc, postposita iustitia, res, quas olim aeclesia possedebat, sub specie emptionis abstraxit, datam ipsi homini partem auream baltei sui.
14 Sed et alia multa perversae egit usque ad finem vitae suae, quem in posterum explanamus.
XXIII De Iudaeo interfecto cum suis.
1 Praesenti quoque anno Armentarius Iudaeus cum uno sectae suae satillite et duobus christianis ad exegendas cautionis, quas ei propter tributa puplica Iniuriosus ex vecario, ex comite vero Eonomius deposuerant, Toronus advenit. Interpellatisque viris, promissionem accepit de reddendo pecuniae fenore cum usuris, dicentibus sibi praeterea ipsis: 'Si ad domum nostram veneris, et quae debentur exsolvimus et aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus'.
2 Eo quoque eunte, ab Iniurioso suscipetur et convivio conlocatur; expletoque epulo, adpropinquante nocte, commoti ab eodem loco ad alium transeunt. Tunc, ut ferunt, Iudaei cum duobus christianis ab Iniuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui eius, proiecti sunt. Auditis his parentes eorum quae gesta fuerant, Toronus advenerunt; datoque quibusdam hominibus inditio, puteum repperiunt virosque extrahunt, multum negante Iniurioso, quod in hac causa non fuerit inquinatus.
3 Post haec in iuditio venit; sed cum fortiter, ut diximus, denegaret et hii non haberent, qualiter eum convincere possint, iudicatum est, ut se insontem redderet sacramento. Sed nec hoc his adquiescentibus, placitum in regis Childeberthi praesentiam posuerunt. Verumtamen neque pecunia neque cautionis Iudaei defuncti repertae sunt.
4 Loquebantur tunc multi hominum, Medardum tribunum in hoc scelere mixtum fuisse, eo quod et ipse a Iudaeo pecuniam mutuassit. Iniuriosus tamen ad placitum in conspectu regis Childeberthi advenit et per triduum usque occasum solis observavit. Sed cum hii non venissent neque de causa ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit.
XXIV De praeda urbis Pectavae.
1 Anno igitur decimo Childeberthi regis rex Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus adque Biturigis Pectavum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab his an non.
2 Sed episcopus loci Maroveus dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia adque homicidia faciebant. Hii vero qui cum praeda revertebantur, per Toronicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque invenire potuissent diriperentur.
3 Quod saepius actum est, dum illi ad regem egre converterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse.
4 Ille vero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit.
XXV De spolia Marileifi.
1 Marileifum vero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime vallant; et qui iam a Gararico duce valde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret. Equos quoque eius, aurum argentumque sive species, quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni aeclesiasticae subdiderunt.
2 Servitium enim patris eius tale fuerat, ut molinas aeclesiasticas studeret, fratresque ac consubrini vel reliqui parentes colinis dominicis adque pistrino subiecti erant.
XXVI Quod Gundovaldus civitates circuit.
1 Gundovaldus vero Pectavum accedere voluit, sed timuit. Audierat enim, iam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim, quae Sigyberthi regis fuerant, ex nomine regis Childeberthi sacramenta suscipiebat; in reliquis vero, quae aut Gunthchramni aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, iurabant.
2 Post haec Ecolisinam accessit, susceptaque sacramenta muneratisque prioribus, Petrocoricum adgreditur. Graviter episcopum tunc iniuriatum reliquid, pro eo quod susceptus ab eodem honorifice non fuisset.
XXVII De iniuria Magnulfi episcopi.
1 Exinde Tholosam digressus, emisit nuntius ad Magnulfum episcopum civitatis, ut ab eo susciperetur. Sed, ille, non inmemor prioris iniuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regno elevare voluit, pertulerat, dicit civibus suis: 'Scimus enim, regis esse Gunthchramnum ac nepotem eius; hunc autem nescimus unde sit.
2 Estote ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum Francorum regnum audeat violare'. His ita resistentibus et bellum parantibus, adveniente Gundovaldo cum magno exercitu; cum vidissent, quod sustenere non possint, susceperunt eum.
3 Post haec cum ad convivium in domo aeclesiae episcopus una cum Gundovaldo resederet, ait: 'Filium te Chlothacharii regis adseris, sed utrum sit verum an non, ignoramus. Vel si possis vindecare coepta, incredibile habetur apud animos nostros'. At ille ait: 'Ego regis Chlothacharii sum filius et partem regni de praesenti sum percepturus; et usque Parisius velociter accedam et ibi sedem regni statuam'.
4 Cui episcopus ait: 'Verumne est ergo, quod nullus de stirpe regum Francorum remansit, si tu haec quae dicis impleberis?' Inter has altercationes cum haec Mummolus exaudisset, elevata manu alapis cecidit episcopum, dicens: 'Non pudet, ut tam degener et stultus ita magno regi respondeat?' Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi conperit quae fuerant dicta, ira commotus, manus in eum iniecit; caesumque communiter hastis, pugnis et calcibus ac fune revinctum exilio damnaverunt, resque eius tam proprias quam aeclesiae integre auferentes.
5 Waddo autem, qui erat maior domus reginae Rigunthis, se eisdem copolavit. Reliqui vero qui cum eo abierant per fugam dilapsi sunt.
XXVIII Quod exercitus inante accessit.
1 Post haec exercitus ab urbe Pectava remotus inantea post Gundovaldum proficiscitur. Secutique sunt eum de Toronicis multi lucri causa; sed Pectavis super se inruentibus, nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt. Hi autem qui de his ad exercitum prius iuncxerant pariter abierunt. Itaque exercitus ad Dorononiam fluvium accedens, praestolare coepit, quid de Gundovaldo cognusceret.
2 Cui iam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastis cum Waddone maiore domus Rigunthis reginae. Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus. Sagittarius enim iam repromissione de episcopatu Tholosano acciperat.
XXIX De interitu Eberulfi.
1 Dum autem haec agerentur, misit rex Gunthchramnus Claudium quendam, dicens: 'Si abiens', inquid, 'et eiectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris aut catenis vincxeris, magnis te muneribus locupletabo; verumtamen, ne sanctae basilicae iniuriam inferas, omnino commoneo'. Ille vero, ut erat vanitate adque avaritiae deditus, velociter Parisius advolavit.
2 Uxor enim ei ex Meldensim terreturio erat. Volvere animo coepit, utrum Fredegundem reginam videret, dicens: 'Si eam videro, elicere ab ea aliquid muneris possum. Scio enim, eam esse homini ad quem directus sum inimicam'. Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna capiens, promissionis multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum occideret aut circumventum dolis catenis vinceret aut certe in ipso eum atrio trucedaret.
3 Regressus autem ad Dunensem castrum, comitem commovit, ut ei trecentos viros quasi ad costodiendas Toronicae urbis portas adiungeret, scilicet ut, cum venisset, per eorum solatium Eberulfum possit obpremere. Cumque comes loci viros istos commoneret, Claudius Toronus peraccessit. Et cum iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit ac dicere sibi esse contraria, simulque interrogare multis, si virtus beati Martini de praesenti manifestaretur in perfidis, aut certe, si aliquis iniuriam in eum sperantibus intulisset, si protenus ultio sequeretur.
4 Igitur postpositis, ut dixemus, viris, qui ad solatium eius venire debuerant, ipse ad basilicam sanctam accessit. Statimque infelici Eberulfo coniunctus, sacramenta dare coepit ac iurare per omnia sacrosancta vel virtutem praesentis antestitis, nullum in causis eius fore fideliorem, qui ita cum rege causas eius possit exserere.
5 Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: 'Nisi eum perierando decipero, non vincam'. Verum ubi videt Eberulfus, quod ei talia cum sacramento in ipsam basilicam ac per porticos vel singula loca atrii veneranda promitterit, crededit miser homini perieranti. Die autem altero, cum nos in villam quasi milia triginta ab urbe commoraremur, ad convivium basilicae sanctae cum eodem vel reliquis civibus est adscitus, ibique eum Claudius gladio ferire voluit, si pueri eius longius adstetissent.
6 Verumtamen numquam haec Eberulfus, ut erat vanus, advertit. Postquam autem convivium est finitum, ipse simul ac Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi invicem fidem ac caritatem sacramentis intercurrentibus promittentes. His ita loquentibus, ait Claudius Eberulfo: 'Delectat animo ad metatum tuum haurire potum, si vina odoramentis essent inmixta aut certe potentioris vini libationem strenuetas tua requireret'.
7 Haec eo dicente, gavisus Eberulfus, respondit habere se, dicens: 'Et omnia quae volueris ad metatum meum repperies, tantum ut dignetur dominus meus tugurium ingredi mansionis meae'. Misitque pueros unum post alium ad requirenda potentiora vina, Laticina videlicet adque Gazitina. Cumque illum a pueris relictum solum Claudius conspexisset, elevata contra basilica manu, ait: 'Martine beatissime, fac me uxorem cum parentibus cito videre'.
8 Infelix enim in discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat et virtutem sancti antestitis metuebat. Tunc unus e pueris Claudii, qui erat rubustior, adpraehensum Eberulfum a tergo validioribus lacertis adstringit resupinatumque pectus eius ad iugulandum parat. At Claudius, extractu a balteo gladio, ad eum diriget.
9 Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum, dum teneretur, adaptat. Cumque Claudius, elevata dextera, cultrum eius pectori iniecisset et ille non signiter sub ascella illius pugionem defixisset, retractumque ad se, libratu ictu pollicem Claudii intercidit. Ex hoc convenientes pueri eius cum gladiis, Eberulfum diversis ictibus sauciant.
10 Quorum de manu dilapsus, dum fugire iam exanimes nitiretur, extracto gladio, caput eius gravissime verberant, effusoque cerebro cecidit et mortuus est; nec promeruit ab eo salvari, quem fideliter numquam intellexit exposcere. Igitur Claudius timore perterritus, cellolam abbatis expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cuius patronum reverentiam habere non sapuit.
11 Illo quoque resedente, ait: 'Perpetratum est scelus inmensum, et nisi tu subveneris, periemus'. Haec eo loquente, inruerunt pueri Eberulfi cum gladiis ac lanceis, obseratumque repperientes ostium, effractis cellolae vitreis, hastas per parietes fenestras inieciunt Claudiumque iam simevivum ictu transfigunt.
12 Satellites autem eius post ostia et sub lectis abduntur. Abba adpraehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies vix vivus eripetur; reseratisque ostiis, turba gladiatorum ingreditur. Nonnulli etiam matricolariorum et reliquorum pauperum pro scelere commisso tectum cellolae conantur evertere.
13 Sed et inergumini ac diversi egeni cum petris et fustibus ad ulciscendam basilicae violentiam proficiscuntur, indigne ferentes, quur talia, quae numquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. Quid plura? Extrahuntur fugaces ex abditis et crudeliter trucidantur; pavimentum cellolae tabo maculatur.
14 Postquam vero interempti sunt, extrahuntur foris et nudi super humum frigidam relinquuntur. Percussores vero nocte sequenti, adpraehensis spoliis, fuga dilabuntur. Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum atrium humano sanguine polluerunt. Sed nec eius facenus parvum esse censetur, quem talia beatus antestis perferre permisit.
15 Magnam ex hoc rex iracundiam habuit; sed, cognita ratione, quievit. Res tamen ipsius infelicis tam mobelis quam inmobelis, quod a prioribus relictum fuerat, suis fidelibus condonavit. Qui uxorem eius valde spoliatam in sanctam basilicam reliquerunt. Corpus vero Claudii vel reliquorum parentes proximi auferentes in suam regionem, sepelierunt.
XXX De legatis Gundovaldi.
1 Igitur Gundovaldus duos ad amicos suos legatus derigit, clericus utique. Ex quibus unus abba Caturcinae urbis litteras quas acciperat, cavatam cudicis tabulam, sub cera recondidit. Sed adpraehensus ab hominibus regis Gunthchramni, repertis litteris, in regis praesentia est deductus; qui caesus gravissime, in custodia est retrusus.
XXXI De reliquiis sancti Sergi marthiris.
1 Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a Berthramno episcopo valde dilectus. Inquirens autem, quae ei causae solatium praebere possint, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergi martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris obpraessi virtute, labibatur in fugam.
2 Haec audiens Gundovaldus, inquirere diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere. Interea proditur ab episcopo Berthramno Eufron neguciator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totunderat, inhians facultatem eius. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesariae crescente, regreditur.
3 Ait ergo episcopus: 'Est hic quidam Syrus Eufron nomine, qui de domo sua ecclesiam faciens, huius sancti reliquias collocavit et plurima ex his signa, virtute martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam Burdegalensis civitas maximo flagraretur incendio, haec domus circumdata flammis nullatenus est adusta.' Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Berthramno ad domum Syri accedit, vallatumque hominem, pignera sibi sancta praecepit ostendi.
4 Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei haec pararetur insidia, ait: 'Noli fategare senem nec sancto inferre iniuriam; sed, acceptis a me centum aureis, abscide'. Illo quoque insistenti, ut sanctas viderit reliquias, ducentus aureos obtulit; et nec sic obtenuit eum recedere, nisi ipsa pignera viderentur.
5 Tunc Mummolus elevari ad parietem scalam iubet - erant enim in sublime parietes contra altarium in capsola reconditae - diaconum suum scandere praecepit. Qui per gradus scandens scalae, adpraehendens capsam, ita tremore concussus est, ut nec vivens putaretur ad terram reverti. Adtamen accepta, ut diximus, capsula, quae de parieti pendebat, detulit.
6 Quam perscrutatam, Mummolus os de sancti digito repperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, et sic de alio percutiebat. Cumque post multos ictos vix frangi potuissit, divisum in tribus partibus ossiculum diversas in partes dilabitur. Credo, non erat acceptum martyri, ut haec ille contigerit.
7 Tunc flente vehimentius Eufronio, prosternuntur omnes in orationem, depraecantes, ut Deus dignaretur ostendere, quae ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertae sunt particulae, ex quibus una Mummolus adsumpta abscessit, sed non, ut credo, cum gratia martyris, sicut in sequenti declaratum est.
8 Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbiterum Aquinsi urbi episcopum ordinare praecipiunt. Nuper enim in Aquinsi urbe episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici Iuliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus civitati illi sacerdus daretur.
9 Sed Gundovaldus distruere nitens eius decreta, convocatis episcopis, iussit eum benedici. Berthramnus autem episcopus, qui erat metropolis, cavens futura, Palladium Santonicum iniungit, qui eum benedicerit. Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine gravabantur. Fuit autem ad hanc ordinationem et Orestis Vasatinsis episcopus; sed negavit hoc coram rege.
XXXII De aliis Gundovaldi legatis.
1 Post haec misit iterum Gundovaldus duos legatos ad regem cum virgis consecratis iuxta ritum Francorum, ut scilicet non contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responsu reverterentur. Sed hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant explanaverunt. Extemplo sermo cucurrit ad regem; itaque vincti catenis in regis praesentiam deducuntur.
2 Tunc illi quid quaererent, ad quem directi vel a quo fuerint missi, negare non ausi, aiunt: 'Gundovaldus, qui, nuper ab Oriente veniens, dicit se filium esse patris vestri regis Chlothacharii, misit nos, ut debitam portionem regni sui recipiat. Sin autem a vobis non redditur, noveritis, eum in his partibus cum exercitu esse venturum.
3 Omnes enim viri fortissimi regionis illius, quae ultra Dorononiam sita ad Gallias pertinet, ei coniuncti sunt. Et ita infit: 'Iudicavit tunc Deus, cum in unius campi planitiae iuncxerimus, utrum sim Chlothacharii filius an non'.' Tunc rex furore succensus iussit eos ad trocleas extendi et fortissime caedi, ut, si vera essent quae dicerint, evidentius adprobarent, et si aliquid doli adhuc intra pectorum archana retinerent, vis tormentorum extorquerit invitus.
4 Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id est regis Chilperici filiam, cum Magnulfo Tholosanorum episcopo exilio depotatam; thesauros omnes ab ipso Gundovaldo sublatus, ipsum quoque regem ab omnibus maioribus natu Childeberthi regis expetitum esse, sed praesertim, cum Gunthchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim abissit, ipsum in Galliis invitassit.
XXXIII Quod Childeberthus ad Gunthchramnum patruum suum venit.
1 Quibus caesis et in carcere trusis, rex arcessire nepotem suum Childeberthum iubet , ut scilicet coniuncti pariter homines istos audire deberent. Denique cum simul coniuncti viros interrogarent, iteraverunt ea, regis simul adstantibus, quae prius solus rex Gunthchramnus audivit. Adserebant etiam constanter, hanc causam, sicut iam supra diximus, omnibus senioribus in regno Childeberthi regis esse cognitam.
2 Et ob hoc nonnulli tunc de prioribus regis Childeberthi in hoc placito abire timuerunt, qui in hac causa putabantur esse particepis. Post haec rex Gunthchramnus, data in manu regis Childeberthi hasta, ait: 'Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradedi. Ex hoc nunc vade et omnes civitates meas tamquam tuas proprias sub tui iuris dominatione subice.
3 Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit nisi tu tantum, qui mei fratris es filius. Tu enim heres in omni regno meo succede, ceteris exheredibus factis'. Tunc relictis omnibus, adsumpto seursum puero, clam locutus est, prius obtestans diligentissime, ne secreta conlocutio ulli hominum panderetur.
4 Tunc indicavit ei, quos in consilio haberet aut spernerit a conloquio, quibus se crederit, quos vitarit, quos honorarit muneribus, quos ab honore depellerit, interea interdicens, ut Egidium episcopum, qui ei semper inimicus exteterat, nullo modo aut crederet aut haberet, quia et ipsi et patri suo saepius periurassit.
5 Deinde, cum ad convivium convenissent, cohortabatur Gunthchramnus rex omnem exercitum, dicens: 'Videte, o viri, quia filius meus Childeberthus iam vir magnus effectus est. Videte et cavete, ne eum pro parvolo habeatis. Relinquite nunc perversitates adque praesumptiones quas exercitis, quia rex est, cui vos nunc deservire debetis'.
6 Haec et his similia locutus, per triduum epulantes adque iocundantes multisque se muneribus locupletantes, cum pace discesserunt. Tunc ei reddedit rex Gunthchramnus omnia quae pater eius Syghiberthus habuerat, obtestans, ne ad matrem accederet, ne forte aliquis daretur aditus, qualiter ad Gundovaldum scriberit aut ab eo scripta susciperit.
XXXIV Quod Gundovaldus Convenas abiit.
1 Igitur Gundovaldus, cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duci, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladasti ducibus adque Waddone transivit, Convenas petentes. Est enim urbs in cacumine montes sita nullique monti contigua. Fons magnus ad radicem montes erumpens, circumdatus torre tutissima; ad quem per cuniculum discendentes ex urbe, latenter latices hauriunt.
2 Hanc enim ingressus urbem in initium quadraginsimae, locutus est civibus, dicens: 'Noveritis, me cum omnibus, qui in regno Childeberthi habentur, electum esse regem adque habere mecum non modicum solatium. Sed quoniam frater meus Gunthchramnus rex inmensum adversus me movit exercitum, oportet vos alimenta adque cuncta supellectilem infra murorum monitione concludere, ut scilicet, dum nobis illa pietas divina augit solatium, non periatis inopia'.
3 Haec illis credentibus, quaecumque habere potuerunt collocantes in urbe, praeparabant se ad resistendum. Eo tempore Gunthchramnus rex misit litteras ad Gundovaldum ex nomine Brunichildis reginae, in quibus erat scriptum, ut, relicto exercitu et in loca sua abire iussum, ipse remotior apud Burdegalinsem urbem hyberna deducerit.
4 Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius, quid agerit, possit agnoscere. Igitur cummorante eo apud urbem Convenas, locutus est incolis, dicens: 'Ecce iam exercitus adpropinquat, egrediemini ad resistendum'. Quibus egredientibus, hii occupantes portas adque claudentes, excluso foris populo cum episcopo loci, cuncta quae in urbe invenire potuerant suis dicionibus subdiderunt.
5 Tantaque ibi multitudo annonae adque vini reperta est, ut, si viriliter stetissent, per multorum annorum spatia victus alimenta non egerent.
XXXV De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata.
1 Audierant enim eo tempore ducis Gunthchramni regis, Gundovaldum ultra Garonnam in litore resedere cum ingenti hostium multitudine ipsosque thesauros, quos Rigundae tulerat, secum retenere. Tunc, impetum factum, cum equitibus Garonnam nando transire, nonnullis de exercitu in amne dimersis. Reliqui litus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camellos cum ingenti pondere auri adque argenti sive equites, quos fessus per vias reliquerat.
2 Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari, relictis plaustris ac diversis inpedimentis cum populo minori, rubustioris viri ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi distinant. Quibus properantibus, venerunt ad basilicam sancti Vincenti, quae est infra terminum Agenninsis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse, inveneruntque eam refertam a diversis thesauris incolarum.
3 Erat enim spes incolis non esse a christianis tanti martyris basilicam violandam. Cuius ostia summo studio obserata erant. Nec mora, adpropinquans exercitus cum reserare templi regias non valeret, ignem accendit; consumptisque osteis, omnem substantiam cunctamque suppellectilem, quae in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt.
4 Sed multos ibi ultio divina conteruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentis fumum magnum, sicut ex incendio surgi solet. Nonnulli arrepti a daemone, per inergiam debachantes martyrem declamabant. Plurimi vero semoti a seditione propriis se iaculis sauciabant. Relicum vero vulgus inante non sine grande metu progressum est.
5 Quid plura? Convenitur ad Convenassic enim diximus nomen urbis - omnesque falanga in suburbana urbis campania castra metata est, ibique extensis tenturiis resedeba. Vastabatur in circuitu tota regio; nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius evacantes, peremebantur ab incolis.
XXXVI De conlocutione Gundovaldi cum exercitu.
1 Ascendebant enim multi per collem et cum Gundovaldo saepius loquebantur, inferentes ei convitia ac dicentes: 'Tune es pictur ille, qui tempore Chlothacharii regis per oraturia parietis adque camaras caraxabas? Tune es ille, quem Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae vocitabant? Tune es ille, qui plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas proferis tunsoratus et exilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in his locis adduxit, edicito.
2 Quis tibi tantam audaciam praestetit, ut dominorum ac regum nostrorum finis auderis attingere? Certe, si a quoquam es evocatus, clara voce testare. En tibi ante oculus mortem expositam , en ipsam, quam diu quaesisti, exilii foveam, in qua praeceps deiciaris. Dic satellites veritim, vel a quibus inviteris enuntia'.
3 At ille, cum haec audiret, propius super portam adstans dicebat: 'Quod me Chlothacharius pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo vel deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus. Et haec me causa Narsiti praefecto Italiae iuncxit; ibique uxorem accipiens, duos filius generavi.
4 Qua mortua, adsumptis mecum liberis, Constantinopolim abii. Ab imperatoribus vero susceptus benignissime, usque hoc tempore vixi. Ante hos enim annos, cum Gunthchramnus Boso Constantinopolim abissit et ego sollicitus causas fratrum meorum diligenter rimarem, cognovi, generationem nostram valde adtinuatam, nec superesse de stirpe nostra nisi Childeberthum et Gunthchramnum regis, fratrem scilicet et fratris mei filium.
5 Filii enim Chilperici regis cum ipso interierant, uno tantum parvolo derelicto. Gunthchramnus frater meus filius non habebat; Childeberthus nepus noster menime fortis erat. Tunc Gunthchramnus Boso, haec mihi diligenter exposita, invitavit me, dicens: 'Veni, quia ab omnibus regni regis Childeberthi principibus invitans, nec quisquam contra te muttire ausus est.
6 Scimus enim omnes, te filium esse Chlothacharii, nec remansit in Galliis qui regnum illum regere possit, nisi tu advenias'. At ego, datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio sacramenta, ut securus in hoc regnum accederim. Veni enim Massilia, ibique me episcopus summa benignetate suscepit; habebat enim scripta seniorum regni nepotis mei.
7 Ex hoc enim Avenione accessi iuxta placita patricii Mummoli. Gunthchramnus vero inmemor sacramenti ac promissiones suae, thesauros meos abstulit et in sua dicione subegit. Nunc autem recognuscite, quia ego sum rex, sicut et frater meus Gunthchramnus. Tamen, si tanto odio nostro mens vestra crassatur, vel ad regem vestrum deducar, et si me cognuscit fratrem, quod voluerit faciat.
8 Certe, si nec hoc volueritis, vel liceat mihi regredi, unde prius egressus sum. Abibo enim et nulli quicquam iniuriae inferam. Tamen, ut sciatis vera esse quod dico, Radegundem Pectavam et Ingutrudem Toronicam interrogate. Ipsae enim vobis adfirmabunt, certa esse quae loquor'. Haec eo dicente, multi cum convitiis et inproperiis haec verba prosequebantur.
XXXVII De bello contra urbem.
1 Quintus et decimus in hac obsidione effulserat dies, et Leudeghiselus novas ad distruendam urbem machinas praeparabat, plaustra enim cum arietibus, cletellis et axebus tecta, sub qua exercitus properaret ad distruendos muros. Sed cum adpropinquassent, ita lapidibus obruebantur, ut omnes adpropinquantes muro conruerint.
2 Cupas cum pice et adipe accensas super eos proicientes, alias vero lapidibus plenas super eos deiciebant. Sed cum nox certamina prohiberit, hostis ad castra regressi sunt. Erat autem Gundovaldo et Chariulfus valde dives ac praepotens, cuius aphotecis ac prumptuariis urbs valde referta erat; de cuius substantia hi maxime alebantur.
3 Bladastis autem haec cernens quae gerebantur, metuens, ne Leudeghyselus, obtenta victuria, eos morti traderet, inposito igne in eclesiae domo, concurrentibus ad incendium mitigandum inclusis, ille fuga dilapsus abscessit. Mane autem facto, exercitus iterum ad bella consurgit, ac ex virgis fasces faciunt, quasi ad conplendam vallem profundam, quae a parte orientis sita erat; sed nocere haec machina nihil potuit.
4 Sagittarius vero episcopus frequentius muros cum arma circuibat et saepius lapides contra hostem manu propria eiecit e muro.
XXXVIII De interitu Gundovaldi.
1 Denique hii qui urbem inpugnabant, cum viderint, quod nihil proficere possint, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: 'Recognosce dominum tuum et a perversitate ista tandem aliquando desiste. Quae enim te amentia vallat, ut ignoto homine subimigaris? Uxor enim tua iam cum filiis captivata est, filii tui utpute iam interfecti sunt.
2 Quo rues, quidve praestolaris, nisi ut corruas?' Haec ille mandata accipiens, dixit: 'Iam, ut video, regnum nostrum finem accepit, et potentia cadit. Unum superest, si securitatem vitae me habere cognuscerim, de multo vos labore poteram removere'. Discendentibus nuntiis, Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad eclesiam pergit, ibique sibi sacramenta dederunt, ut, si de vitae promissione certiores fierint, relicta amicitia Gundovaldi, ipsum hostibus traderent.
3 Reversi iterum nuntii promiserunt eis vitae securitatem. Mummolus vero dixit: 'Hoc tantum fiat; ego hunc in manu vestra tradam, et ego recognuscens dominum meum regem, ad eius praesentiam properabo'. Tunc ille promittunt, quod, si haec impleret, ipsum in caritate susceperint, et si cum rege excusare non possint, in aeclesia ponerent, ne vitae amissione multaretur.
4 Haec cum sacramenti interpositione polliciti, discesserunt. Mummolus vero cum Sagittario episcopo et Waddone ad Gundovaldum pergentes, dixerunt: 'Sacramenta fidelitatis, qualia tibi dedimus, ipse qui praesens es nusti. Nunc autem accipe salubre consilium: discende ab hac urbe et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti.
5 Iam enim cum his hominibus conlocuti sumus, et ipse dixerunt, quia non vult rex perdere solatium tuum, eo quod parum de generatione vestra remanserit'. At ille intellegens dolum eorum, lacrimis perfusus, ait: 'Invitationem vestram in his Galliis sum delatus, thesauros vero meos, in quibus inmensum pondus argenti continetur et auri ac diversarum specierum, aliquid in Avennica urbe retenetur, aliquid Gunthchramnus Boso diripuit.
6 Ego vero, iuxta Dei auxilium spem omnem in vobis positam, vobis consilium meum credidi, per vos regnare semper obtavi. Nunc cum Deo vobis sit actio, si quid mihi mendacii dixeritis; ipse enim iudicet causam meam'. Haec eo dicente, respondit Mummolus: 'Nihil tibi fallaciter loquimur; sed ecce! viros fortissimos stantes ad portam tuum opperientes adventum.
7 Nunc autem depone balteum meum aureum, quod cingeris, ne videaris in iactantia procedere; et tuum adcinge gladium meumque restituae'. Et ille: 'Non simpliciter', inquid, 'haec verba suscipio, ut ea quae de tuis usque nunc in caritate usus sum a me auferantur'. Mummolus vero adserebat cum iuramento, nihil ei molesti fieri.
8 Egressi igitur portam, ab Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est. Mummolus autem cum satellitibus in urbe regressus, portam firmissime obseravit. Hic autem cum se in manibus inimicorum cerneret traditum, elevatis ad caelum manibus et oculis, ait: 'Iudex aeterne et ultio vera innocentium, Deus, a quo omnes iustitia procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus dolus neque versutia malitiae continetur, tibi commendo causam meam, dipraecans, ut sis velociter ultor super eos, qui me insontem in manibus tradiderunt inimicorum'.
9 Haec cum dixisset, consignans se cruce dominica, abire coepit cum hominibus supradictis. Cumque a porta elongassint, sicut est circa urbem vallis tota in praecipitio, inpulsus ab Ollone caecidit, illo quoque clamante: 'En vobis Ballomerem vestrum, qui se regis et fratrem dicit et filium'. Et inmissa lancia voluit eum transfigere, sed repulsa a circulis luricae nihil nocuit.
10 Denique cum elevatus ad montem regredi niteretur, Boso, emisso lapide, capud eius libravit. Qui caecidit et mortuus est. Venitque omne vulgus, et defixis in eo lanceis, pedes eius fune legantes, per omnia exercituum castra traxerunt; evellentesque caesariem ac barbam eius, insepultum ipso quo interfectus fuerat loco reliquerunt.
11 Nocte vero sequenti hii, qui primi erant, omnes thesauros, quos in urbe repperire potuerunt, cum ministeriis eclesiae clam abstulerunt. Mane vero, reseratis portarum valvis, emisso exercitu, omne vulgus inclusum in ore gladii tradiderunt, sacerdotis quoque Domini cum ministris ad ipsa aeclesiarum altaria trucidantes.
12 Postquam autem cunctus interfecerunt, ut non remaneret mingens ad parietem, omnem urbem cum eclesiis reliquisquae aedificiis succenderunt, nihilque ibi praeter umum vacuum relinquentes.
XXXIX De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.
1 Igitur Leudeghyselus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo vel Waddone, nuntios occulte ad regem diregit, quid de his fieri vellit. At ille capitali eos iussit finire sententiam. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsedibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertissit, accinctus arma ad tugurium Leudeghysili petit.
2 At ille videns eum, ait: 'Quid sic', inquid, 'quasi fugiens venis?' Cui ille: 'Nihil, ut video, de fide promissa servatur; nam cerno me in mortis exitio positum'. Cui ille. 'Ego egrediar foris et omnia mitigabo'. Quo egrediente, confestim ex iusso eius vallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille, cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad osteum; cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt.
3 Sicque caecidit et mortuus est. Quod viso episcopus dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de adstantibus: 'Inspice propriis oculis, episcope, quae gerentur, et tecto capite, ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paulolum adque, ira labente, possis evadere'. At ille, accepto consilio, dum obtecto capite fugire niteretur, extracto quidam gladio capud eius cum cocullo decidit.
4 Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per viam praedas et homicidia fecit. Fredegundis autem his diebus Chuppanem in Tholosano direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocumque modo possit eruere. Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut, si Gundovaldum repperisset vivum, multis inlectum promissionibus ad eam transduceret.
5 Sed cum hoc facere nequivissit, acceptam Rigundem a loco illo reduxit, non sine grande humilitate adque contumilia.
XL De thesauris Mummoli.
1 Igitur Leudeghiselus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominavimus, ad regem venit; quos postea rex pauperibus et aeclesiis erogavit. Adpraehensam vero uxorem Mummoli inquirere rex coepit, quid thesauri, quos hii congregaverunt, devenissent. Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse et omnem iactantiam eorum prorsus in terram conruisse, omnia pandit, dixitque, multum adhuc apud urbem Avennecam auri adque argenti esse, quae ad regis notitiam non venissent.
2 Statimque misit rex viros, qui haec deferre deberint, cum uno puero, quem valde creditum Mummolus habens, haec ei commendaverat. Abeuntes autem acceperunt omnia quae in urbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta quinquaginta talenta argenti fuisse, auri vero amplius quam triginta. Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit.
3 Quod rex diviso cum Childebertho rege, nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus, mulieri autem nihil amplius quam ea, quae de parentibus habuerat, derelinquens.
XLI De gigante.
1 Tunc et homo ille inmensi corporis ad regem de Mummoli familiaribus adductus est, ita magni corporis elatus, ut duos aut tres pedes super longissimus homines putaretur magnus, lignarius faber, qui non multo post obiit.
XLII De virtute sancti Martini.
1 Post haec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: 'Sancti Martini homines hii sunt.
2 Nihil eis quicquam inferatis iniuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire'. At illi dixerunt: 'Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter proferis; sed et tu et ipsi pretia dissolvitis, pro eo quod regis imperium neglexistis'. Et haec dicens ingressus est atrium domus.
3 Protinus dolore percussus caecidit et graviter agere coepit. Conversusque ad agentem voce flebili ait: 'Rogo, ut facias super me crucem Domini et invoces nomen beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus eius. Nam ingrediente me atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit.
4 Ex ea enim unus me adtigit ramus, de cuius ictu turbatus corrui'. Et innuens suis rogabat, ut eieceretur de atrio. Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est.
XLIII De Desiderio et Waddone.
1 Desiderius vero infra castrorum munitione se resque suas tutavit. Waddo maior domus Rigundis ad Brunichildem reginam transiit, et ab ea susceptus, cum muneribus et gratia est demissus. Chariulfus basilicam sancti Martini expetiit.
XLIV De muliere phitonissa.
1 Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum phitonis habens multum praestabat dominis divinando questum eoque in gratia proficit, ut, ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur. Si quis enim aut furtum aut aliquid mali perferret, statim haec, quo fur abiit, cui tradedit vel quid ex hoc fecerit, edicebat.
2 Congregabat cotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur esse aliquid divinum in populis. Sed cum Agerico Veridunense episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad conpraehendendum eam. Quam adprehensam et ad se adductam, iuxta id quod in Actibus legimus apostolorum, cognovit in eam inmundum spiritum esse phitonis.
3 Denique cum exorcismum super eam diceret ac frontem oleo sancto perungueret, exclamavit daemonium et quid esset prodidit sacerdoti. Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est. Cernens vero puella, quod in loco illo habitare non possit, ad Fredegundem reginam abiit ibique et latuit.
XLV De fame anni praesentis.
1 Magna hoc anno famis paene Gallias totas obpressit. Nam plurimi uvarum semina, flores avellanorum, nonnulli radices herbae filicis arefactas redactasque in pulvere, admiscentes parumper farinae, panem conficiebant. Multi enim herba segitum decidentes, similiter faciebant. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diversas colligentes herbas et comedentes, tumefacti deficiebant.
2 Plurimi enim tunc ex inaedia tabescentes, mortui sunt. Graviter tunc negutiatores populum spoliaverunt, ita ut vix vel modium annonae aut semodium vini uno triante venundarent. Subdebant pauperes servitio, ut quantulumcumque de alimenta porregerent.
XLVI De interitu Christofori.
1 His diebus Cristoforus negutiatur ad Aurilianensem urbem abiit Audierat enim, quod ibidem multum vini delatum fuisset. Abiens ergo, conparato vino et lintribus invecto, accepto a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus viam equitando terebat. Pueri vero diu dominum exosum habentes et plerumque fuga labentes, eo quod crebrius gravissime verberarentur, cum venissent in quadam silva, praecedente domino, puer unus iaculata valide lancea dominum suum transfixit.
2 Quo ruente, alius cum framea capud eius dilaceravit. Et sic ab utroque in frustra decisus, exanimis est relictus. Hii vero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt. Frater vero Cristofori, sepulto corpuscolo, homines suos post pueros dirigit. Iuniore quoque conpraehenso legant, seniore cum pecunia fugiente.
3 Quibus redeuntibus, cum vinctum laxius reliquissent, accepta lancea, unum ex his a quibus ducebatur interemit. Sed deductus ab aliis usque Toronus, diversis suppliciis adfectus detruncatusquae, patibolo valde exanimis est adpensus.
XLVII De bello civile inter cives Toronicus.
1 Gravia tunc inter Toronicos cives bella civilia surrexerunt. Nam Sicharius, Iohannis quondam filius, dum ad natalis dominici solemnia apud Montalomaginsim vicum cum Austrighyselo reliquosque pagenses caelebraret, presbiter loci misit puerum ad aliquorum hominum invitationem, ut ad domum eius bibendi gratia venire deberint.
2 Veniente vero puero, unus ex his qui invitabantur, extracto gladio, eum ferire non metuit. Qui statim cecidit et mortuus est. Quod cum Sicharius audisset, qui amicitias cum presbitero retinebat, quod scilicet puer eius fuerit interfectus, arrepta arma ad eclesiam petit, Austrighyselum opperiens. Ille autem haec audiens, adpraehenso armorum apparatu, contra eum diregit.
3 Mixtisque omnibus, cum se pars utraque conliderit, Sicharius inter clericos ereptus, ad villam suam effugit, relictis in domo presbiteri cum argento et vestimentis quattuor pueris sauciatis. Quo fugiente, Austrighyselus iterum inruens, interfectis pueris, aurum argentumque cum reliquis rebus abstulit.
4 Dehinc cum in iudicio civium convenissent et praeceptum esset, ut Austrighyselus, qui homicida erat et, interfectis pueris, res sine audientia diripuerat, censura legali condempnaretur, inito placito, paucis infra diebus Sicharius audiens, quod res, quas Austrighyselus direpuerat, cum Aunone et filio adque eius fratre Eberulfo retinerentur, postposito placito, coniunctus Audino, mota seditione, cum armatis viris inruit super eos nocte, elisumque hospicium, in quo dormiebant, patrem cum fratre et filio interemit resque eorum cum pecoribus, interfectisque servis, abduxit.
5 Quod nos audientes, vehimenter ex hoc molesti, adiuncto iudice, mittimus ad eos legationem, ut in nostri praesentia venientes, accepta ratione, cum pace discederent, ne iurgium in amplius pulularet. Quibus venientibus coniunctisque civibus, ego aio: 'Nolite, o viri, in sceleribus proficere, ne malum longius extendatur.
6 Perdidimus enim aeclesiae filios; metuemus nunc, ne et alios in hac intentione careamus. Estote, quaeso, pacifici; et qui malum gessit, stante cantate, conponat, ut sitis filii pacifici, qui digni sitis regno Dei, ipso Domino tribuente, percipere. Sic enim ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
7 Ecce enim! etsi illi, qui noxae subditur, minor est facultas, argento aeclesiae redemitur; interim anima viri non pereat'. Et haec dicens, optuli argentum aeclesiae; sed pars Chramnesindi, quae mortem patris fratrisque et patrui requirebat, accepere noluit. His discedentibus, Sicharius iter, ut ad regem ambularet praeparat, et ob hoc Pectavum ad uxorem cernendam proficiscitur.
8 Cumque servum, ut exerceret opera, commoneret elevatamque virgam ictibus verberaret, ille, extracto baltei gladio, dominum sauciare non metuit. Quo in terra ruente, currentes amici adpraehensum servum crudeliter caesum, truncatis manibus et pedibus, patibolo damnaverunt. Interim sonus in Toronicum exiit, Sicharium fuisse defunctum.
9 Cum autem haec Chramnesindus audisset, commonitis parentibus et amicis, ad domum eius properat. Quibus spoliatis, interemptis nonnullis servorum, domus omnes tam Sichari quam reliquorum, qui participes huius villae erant, incendio concremavit, abducens secum pecora vel quaecumque movere potuit. Tunc partes a iudice ad civitatem deductae, causas proprias prolocuntur; inventumque est a iudicibus, ut, qui nollens accepere prius conpositionem domus incendiis tradedit, medietatem praetii, quod ei fuerat iudicatum, amitteret - et hoc contra legis actum, ut tantum pacifici redderentur - aliam vero medietatem conpositionis Sicharius redderet.
10 Tunc datum ab aeclesia argentum, quae iudicaverant, accepta securitate, conposuit, datis sibi partes invicem sacramentis, ut nullo umquam tempore contra alterum pars alia musitaret. Et sic altercatio terminum fecit.
Liber VIII
I De eo quod rex Aurilianis venit.
1 Igitur Gunthchramnus rex anno XXIIII, regni sui de Cavillonno progressus, Nevernensem urbem adgreditur. Invitatus enim Parisius veniebat, ut Chilperici filium, quem iam Chlothacharium vocitabant, a sacro regenerationes fonte deberet excipere. Digressus vero a Neverno ad Aurilianensem urbem venit, magnum se tunc civibus suis praebens.
2 Nam per domibus eorum invitatus abibat et prandia data libabat; multum ab his muneratus muneraque ipsis proflua benignitate largitus est. Sed cum ad urbem Aurilianensem venisset, erat ea die solemnitas beati Martini, id est quarto Nonas mensis quinti. Processitque in obviam eius inmensa populi turba cum signis adque vixillis canentes laudes.
3 Et hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Iudaeorum in diversis laudibus variae concrepabat, dicens: 'Vivat rex, regnumque eius in populis annis innumeris dilatetur'. Iudaei vero, qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: 'Omnes gentes te adorent tibique genu flectant adque tibi sint subditi'.
4 Unde factum est, ut, celebratis missis, cum rex ad convivium resederet, diceret: 'Vae genti Iudaicae malae et perfidae ac subdolo semper sensu viventi. Ob hoc enim mihi', inquid, 'hodie laudes adulaturias adclamabant, ut me cunctae gentes quasi dominum adorarent, ut synagoga eorum, quae dudum a christianis deruta est, iuberem ope publica sublevare; quod, iubente Domino, numquam ero facturus'.
5 O regem admirabili prudentia clarum! Sic intellexit dolositatem hereticorum, ut ei paenitus non valerent subripere, quae erant postmodum suggesturi. Iam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens: 'Rogo, ut in domo mea crastina die vestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus in ingressu vestro, ut ex hoc salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedictionum verba defluxerint'.
6 Haec eo dicente, omnes gratias agentes, epulo expleto, surreximus.
II Qualiter ei episcopi praesentati sunt, et qualiter ipse convivium praeparavit.
1 Mane autem facto, dum rex loca sanctorum orationis gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit. Erat enim ibi basilica sancti Aviti abbatis, cui in libro Miraculorum meminimus. Surrexi gavisus, fateor, ad occursum eius et, data oratione, depraecor, ut in mansione mea euglogias beati Martini dignaretur accipere.
2 Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad convivium, laetus abscessit. Tunc Berthchramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio Santonico valde regi infensus erat pro susceptione Gundovaldi, cui supra meminimus. Sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regem incurrerat, quod ei saepius fallacias intulisset.
3 Discussi enim ante paulolum fuerant a reliquis episcopis et optimatibus regis, cur Gundovaldum suscepissent, cur Faustianum Aquis episcopum ad praeceptionem eius levissimam ordinassent. Sed hanc causam ordinationis Palladius episcopus a Bertechramno metropole suo auferens, super se divolvit, dicens: 'Oculi metropolis mei valde doloribus artabantur, et ego spoliatus et contemptus, invitus in eo loco adductus sum.
4 Non potui aliud facere, nisi quae ille, qui omnem principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat'. Cum haec rege nuntiata fuissent, valde commotus est, ita ut vix obtineri possit, ut eos ad convivium provocaret, quos antea non viderat. Introeunte itaque Berthramno, interrogat rex: 'Quis', ait, 'est iste?' Diu enim erat, quod ab eo visus non fuerat.
5 Dixeruntque: 'Hic est Berthchramnus Burdegalinsis urbis episcopus'. Cui ille: 'Gratias', inquid, 'agimus, quod sic custodisti fidem generationi tuae. Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens eras nobis ex matre nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam'.
6 Cumque talia et his similia Berthchramnus audisset, conversus ad Palladium rex ait: 'Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiae referendae. Tertio enim mihi, quod de episcopo dici iniquum est, periurasti, mittens indicolos dolositate plenus. A me excusabaris per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis invitabas.
7 Iudicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper tamquam aeclesiae patres studui et vos circa me semper egistis dolose'. Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: 'Quid vos, o sanctissimi patres, pro regiones utilitate vel regni nostri sospitate tractastis, edicite'. Illis quoque tacentibus, ablutis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit laeto vulto et hilare faciae, quasi nihil de contempto suo fuisset effatus.
III De cantoribus et argento Mummoli.
1 Interea iam medium prandii peractum, iubet rex, ut diaconem nostrum, qui ante die ad missas psalmum responsurium dixerat, canere iuberem. Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes qui aderant per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clerecis, coram rege iuberentur cantare.
2 Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque, ut potuit, in regis praesentia psalmum responsurium decantavit. Cum autem fercula profererentur, dixit rex: 'Argentum omne, quod cernitis, Mummoli illius periuris fuit; sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostra dominatione translatum est. Nam quindecim ex eo catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam hunc et alium de cento septuaginta libris reservavi.
3 Et quid amplius quam opus cotidianum? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childeberthum habeo, cui satis sit de thesauris, quos ei pater reliquid, et quae iam de huius miserrimi rebus, quae Avennione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero pauperum et aeclesiarum erunt necessitatibus tribuenda'.
IV Laus Childeberthi regis.
1 'Unum vos tantummodo, sacerdotes Domini, depraecor, ut pro filio meo Childebertho Domini misericordiam exoretis. Est enim vir sapiens adque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita tam cautus homo repperire possit ac strinuus. Quia, si hunc Deus his Galliis concedere dignabatur, fortassis spes erat, de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere.
2 Quod fieri iuxta eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitates praesagium. Nam in diem sanctum paschae, stante fratre meo Sigybertho in aeclesia, procedente diacono cum sancto evangeliorum libro, nuntius regi advenit, unaque vox fuit pronuntiantes lectionem evangelicam ac nuntii dicentis: 'Filius natus est tibi'.
3 Unde factum est, ut omnis populus in utraque adnuntiatione pariter proclamaret: 'Gloria Deo omnipotenti'. Sed et baptismum in die sanctum pentecosten accepit, et rex nihilominus in diem sanctum dominicae nativitatis est elevatus. Unde, si oratio vestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare'.
4 Haec rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem eius misericordia conservaret. Adiecitque rex: 'Verum quia mater eius Brunichildis me minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc formidinis est. Dominus enim, qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, et de huius insidiis liberavit me'.
V De visiones, quas rex vel nos de Chilperico vidimus.
1 Multa tunc et in Theodorum adversa locutus est, protestans, quod, si ad synodum veniret, iterum exilio truderetur, dicens: 'Scio enim, quod horum causa germanum meum Chilpericum interfeci fecit. Denique nec nos pro viris habere debemur, si eius necem ulciscere non valemus hoc anno'. Cui ego respondi: 'Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra iustitiam tetendit insidias, quae ei mortis exitium intulerunt.
2 Quod ut dicam, valde hoc per visionem somnii inspexi, cum viderem eum, ante tonsorato capite, quasi episcopum ordinari; deinde super cathedram puram, sola fuligine tectam, inpositum ferri, praelucentibus coram eo lyghnis ac cereis'. Me haec narrante, rex ait: 'Vidi et ego aliam visionem, quae huius interitum nuntiavit.
3 Adducebatur enim in conspectu meo a tribus episcopis vinctus catenis, quorum unus Tetricus, alius Agroecula, tertius vero Nicetius Lugduninsis erat. E quibus dicebant duo: 'Solvite, quaesumus', eum et castigatum abire permittite'. Quibus e contrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: 'Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis'.
4 Et cum diu multumque quasi altercantes haec inter se verba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum fervere vehementer. Tunc me flente, adpraehensum infilicem Chilpericum, confractis membris, proiciunt in aeneum. Nec mora, inter undarum vapores ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo paenitus indicium remaneret'.
5 Haec rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto, surreximus.
VI De his quos praesentavimus.
1 Rex igitur in crastinum in venatione progressus est. Quo redeunte, Garacharius comis Burdigalensis adque Bladastis a nobis repraesentati sunt, quia, ut superius diximus, in basilica sancti Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundovaldo coniuncti fuissent. Nam cum prius, pro his depraecatus, nihil obtinere potuissem, haec in sequenti locutus sum: 'Audiat, o rex, potestas tua.
2 Ecce! a domino meo in legatione ad te directus sum. Vel quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere vellis?' At ille obstupefactus ait: 'Et quis est dominus tuus, qui te misit?' Cui ego subridens: 'Beatus Martinus', inquio, 'misit me'. Tunc ille iussit sibi repraesentari viros.
3 Sed cum in eius conspectu venissent, multas eis perfidias ac periurias exprobravit, vocans eos saepius vulpis ingeniosas, sed restituit eos gratiae suae, reddens quae illis ablata fuerant. VII. De Palladio episcopo, qualiter missas dixit. Adveniente quoque die dominico, rex ad aeclesiam ad spectanda missarum solemnia petit.
4 Fratres vero consacerdotesque, qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. Quo incipiente prophetiam, rex interrogat, quis esset. Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: 'Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata verba praedicavit? Egrediar prursus ab haec aeclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem'.
5 Et haec dicens, egredi coepit aeclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratres humilitate, dixerunt regi: 'Vidimus enim eum convivio tuo adesse ac de eius manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset.
6 Nunc, si permittis, caelebret, quae coepit; in posterum autem, si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur'. Iam enim Palladius episcopus in sacrario cum grande humilitate discesserat. Tunc rex iussit eum revocare, et sic quae agere coeperat expedivit. Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Berthchramnus acciti fuissent, commoti in invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobraverunt, nonnulla etiam de periuriis.
7 Quibus de rebus multi ridebant, nonnulli vero, qui alacriores erant scientiae, lamentabant, cur inter sacerdotes Domini taliter zezania diabuli pollularet. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad sinodum convenirent.
VIII De signis ostensis.
1 Tunc apparuerunt signa, id est radii a parte aquilonis, sicut saepius apparere solent. Fulgor per caelum cucurrisse visus est, floresque in arboribus ostensi sunt. Erat enim mensis quintus.
IX De sacramento pro filio Chilperici dato.
1 Post haec rex Parisius venit et coram omnibus loqui coepit, dicens: 'Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cuius nutritores, matre depraecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in dominici natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps, ut ad sanctum pascha baptizaretur, sed nec tunc adlatus est infans.
2 Depraecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem sancti Iohannis exhiberetur, sed nec tunc venit. Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi abitabam. Veni igitur, et ecce! absconditur nec ostenditur mihi puer. Unde, quantum intellego, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicuius ex leudibus nostris sit filius.
3 Nam si de stirpe nostra fuisset, ad me utique fuerat deportatus. Ideoque noveritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognuscam indicia'. Haec audiens Fredegundis regina, coniunctis prioribus regni sui, id est cum tribus episcopis et tricentis viris optimis, sacramenta dederunt, hunc ab Chilperico rege generatum fuisse; et sic suspicio ab animis regis ablata est.
X De corporibus Merovechi et Chlodovechi.
1 Denique cum interitum Merovechi adque Chlodovechi saepius lamentaret nesciretque, ubi eos postquam interficerant proiecissent, venit ad regem homo, qui diceret: 'Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo, in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum'. Iuravit rex, nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari.
2 Tunc ille: 'Veritatem', inquid, 'me loqui, o rex, ipsa ratio quae acta est conprobabit. Nam quando Chlodovechus interfectus est ac sub stillicidio oraturii cuiusdam sepultus, metuens regina, ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, iussit eum in alveum Matronae fluminis proici. Tunc intra lapsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem praeparaveram, repperi.
3 Sed cum ignorarem, quisnam esset, a caesariae prolixa cognovi Chlodovechum esse, adpraehensumque in humeris ad litus detuli ibique eum cespite superposito tumulavi. Ecce, salvatis artubus, quod volueris effice!' Quod cum rex conperisset, confingens se ad venationem procedere, detectoque tumulo, repperit corpusculum integrum et inlaesum.
4 Una tantum pars capillorum, quae subter fuerat, iam defluxerat, alia vero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat. Cognitumque est, hunc esse, quem rex intento animo requirebat. Convocato igitur episcopo civitatis, cum clero et populo ac cereorum innumerabilium ornato ad basilicam sancti Vincenti detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios iam sepultus.
5 Post haec misit Pappolum Carnotenae urbis episcopum, qui Merovechi cadaver requirens, iuxta Chlodovechi tumulum sepelivit.
XI De ostiariis et interito Boanti.
1 Ostiarius vero quidam de alio ostiario dixit: 'Domine rex, hic, accepto praemio, consinsit, ut tu interficiaris'. Adpraehensusque ostiarius, de quo dixerat, caesus suppliciisque multis adfectus, nihil de causa, qua interrogabatur, aperuit. Loquebantur enim tunc multi hoc in insidiis et invidia factum, quod ostiarius ille, cui hoc crimen inpactum fuerat, plurimum a rege diligeretur.
2 Ansovaldus autem, nescio qua suspicione tactus, nec vale dicens, a rege discessit. Rex vero Cavillonum regressus, iussit Boantum, qui sibi semper fuerat infidelis, gladio percuti. Qui vallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci dicionibus subiugatae sunt.
XII De Theudoro episcopo et plaga super Ratharium.
1 Denique cum rex maxima intentione Theodorum episcopum iterum persequi conaretur et Massilia iam in Childeberthi regis dominatione revocata fuisset, ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi dux a parte regis Childeberthi diregitur. Sed postposita actione, quae ei a rege iniuncta fuerant, episcopum vallat, fideiussores requirit et ad praesentiam regis Gunthchramni direxit, ut scilicet ad synodum, quod Matiscone futurum erat, quasi ab episcopis damnandus adesset.
2 Nec defuit ultio divina, quae servos suos ab ore canum rabidorum defensare consuevit. Nam egrediente episcopo a civitate, statim res aeclesiae direpit et alia quidem sibi vindicat, alia sub sigillorum munitione concludit. Cumque hoc fecisset, protenus famulus eius saevissimus invadit morbus exhaustusque febre peremit; filius eius ab hoc incommodo defecit, quem suburbano Massiliae ipsius cum gravi gemitu sepelivit.
3 Fuitque talis domui eius plaga, ut, cum ab urbe illa est digressus, vix ad patriam suam regredi putaretur. Theodorus vero episcopus a Gunthchramno rege detentus est, sed nihil ei rex nocuit. Est enim vir egregiae sanctitatis et in oratione assiduus, de quo mihi Magnericus Treverensis episcopus haec retulit: Ante hos annos cum ad praesentia Childeberthi regis ita sub ardua custodia duceretur, ut, quandoque ad urbem aliquam venisset, neque episcopum neque quemquam de civibus videre permitteretur, adveniens Treverus, nuntiatum est episcopo, hunc iam in navi positum clam abduci.
4 Surrexitque sacerdus tristis, ac velociter prosecutus, repperit eum ad litus; causatusque cum custodibus, cur tanta esset impietas, ut non liceret fratri fratrem aspicere, visoque tandem, osculatus eum, indulgens aliquid vestimenti, discessit. Veniens itaque ad basilicam sancti Maximini, prosternitur sepulchro, illud apostoli Iacobi retinens: Orate pro invicem, ut salvimini.
5 Fusaque diu oratione cum lacrimis, ut fratre dignaretur Dominus adiuvare, egressus est foris. Et ecce! mulier, quam spiritus erroris agitabat, clamare sacerdoti coepit ac dicere: 'O sceleste et inveterate dierum, qui pro inimico nostro Theodoro orationem fundis ad Dominum, ecce! nos cotidie querimus, qualiter ab his Galliis extrudatur, qui nos cotidianis incendiis conflat, et tu pro eo rogare non desinis! Satius enim tibi erat, res aeclesiae tuae diligenter inquirere, ne pauperibus aliquid deperiret, quam pro hoc tam intente deposcere' Et agebat: 'Vae nobis, qui eum non possumus expugnare'.
6 Et licet daemoniis credi non debeat, tamen qualis esset sacerdus, de quo haec daemon condolens declamabat, apparuit. Sed ad coepta redeamus.
XIII De legationem Gunthchramni ad Childeberthum directa.
1 Igitur legatus ad nepotem suum Childeberthum rex diregit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis , qui ob hoc nomen accepit, pro eo quod Musella Rhenusque amnes pariter confluentes in eodem loco iungantur. Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniae urbem de utrumque regnum coniungerent, sacerdotibusque de regno Childeberthi congruum non fuit, Felix legatus, salutatione praemissa, ostensis litteris, ait: 'Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni vestri ad concilium, quod simul decreveratis, venire differrent.
2 An forsitan mali homines aliquam inter vos discordiae radicem faciunt pullulare?' Tunc ego, rege tacente, respondi: 'Nimirum, si zizania seratur in populus; nam inter hos quo radicem obligit protenus non potest repperiri. Nulli enim latet, quod Childeberthus rex alium patrem nisi patruum non habet, neque ille alium filium nisi hunc habere disponit, iuxta id quod eum anno praesenti audivimus loqui.
3 Absit ergo, ut inter eos radix discordiae germinet, cum se pariter et tuere debeant et amare'. Tunc vocato secretius Felice legato, Childeberthus rex rogavit, dicens: 'Depraecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil iniuriae inferat; quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinavit, erimusque, discordia inpediente, disiuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici'.
4 Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit.
XIV De periculo in flumine.
1 Nobis itaque in antedicto castro cum regem commorantibus, dum ad convivium principis usque obscura nocte reteneremur, epulo expleto, surreximus, venientesque ad fluvium, offendimus navem in litus, quae nobis fuerat praeparata. Ascendentibusque nobis, inruit turba hominum diversorum, impletaque est navis tam hominibus quam aquis.
2 Sed virtus Domini adfuit non sine grande miraculo, ut, cum usque labium impleta fuisset, mergi non possit. Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum aliorum sanctorum, quorum virtutem nos credimus fuisse salvatos. Ad vero nave ad litus unde egressi fuimus redeunte, evacuata vel ab hominibus vel a lymphis, repulsis extraneis, sine inpedimento transivimus.
3 In crastino autem vale regi dicentes, abscessimus.
XV De conversione Vulfelaici diaconi.
1 Profecti igitur in itenere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Vulfilaico diacono nancti, ad monasterium eius deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium quasi milibus octo ab antedicto castro in montis cacumine collocatum. In quo monte magnam basilicam aedificavit, quam beati Martini vel reliquorum sanctorum reliquiis inlustravit.
2 Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis aliqua de conversionis suae bono narraret, vel qualiter ad clericatus officium advenissit, quia erat genere Langobardus. Sed nequibat exponere, vanam tota intentione cupiens gloriam evitare. Quem ego terribilibus sacramentis coniurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expanderem, rogare coepi, ut nihil mihi de his quae interrogabam occoleret.
3 Cumque diutissime reluctasset, victus tandem tam praecibus quam obsecrationibus meis, haec effatus est: 'Dum essem', inquid, 'puer parvolus, audito beati Martini nomine, nesciens adhuc, utrum martyr an confessor esset, vel quid boni in mundo gessisset, vel quae regio beatus artus tumulo meruisset accipere, iam in eius honore vigilias celebrabam ac, si aliquid inter manus numismatis advenisset, aelimosinas faciebam.
4 Iamque in maiore aetate proficiens, litteras discere studui; ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum scirem. Deinde Aridio abbati coniunctus ab eoque edoctus, beati Martini basilicam adii. Revertensque cum eo, ille parumper pulveris beati sepulchri pro benedictione sustulit, quod in capsulam positum ad collum meum dependit.
5 Devectique ad monasterium eius Limovicino in termino, accepta capsula, ut eam in oraturio suo locaret, in tantum pulvis adcrevit, ut non solum totam capsam repleret, verum etiam foris inter iuncturas, ubi aditum repperire potuit, scatiret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in eius virtute defigere.
6 Deinde territurium Trevericae urbis expetii, et in quo nunc estis monte habitaculum quod cernitis proprio labore construxi. Repperi tamen hic Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat. Colomnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine ullo pedum perstabam tegmine. Itaque cum hiemis tempus solite advenisset, ita rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius vis rigoris excuteret et in barbis meis aqua gelu conexa candelarum more dependeret.
7 Magnam enim hiemem regio illa persaepe dicitur sustenere'. Sed cum nos sollicite interrogaremus, qui ei cybus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius subvertisset, ait: 'Potus cybusque meus erat parumper panis et oleris ac modicum aquae. Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere coepit, praedicabam iugiter, nihil esse Dianam, nihil simulacra nihilque quae eis videbatur exercere cultura; indigna etiam esse ipsa, quae inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant; sed potius Deo omnipotenti, qui caelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis inpendere.
8 Orabam etiam saepius, ut simulacrum Dominus dirutum dignaretur populum illum ab hoc errore discutere. Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in verba oris mei, ut scilicet, relictis idolis, Dominum sequeretur. Tunc convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc inmensum, quod elidere propria virtute non poteram, cum eorum adiutorio possim eruere; iam enim reliqua sigillorum, quae faciliora fuerant, ipse confringeram.
9 Convenientibus autem multis ad hanc Dianae statuam, missis funibus, trahere coeperunt; sed nihil labor eorum proficere poterat. Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrimis flagitabam, ut, quia id humana industria evertere non valebat, virtus illud divina destrueret.
10 Egressusque post orationem, ad operarius veni, adprehensumque funem, ut primo ictu trahere coepimus, protenus simulacrum ruit in terra, confractumque cum malleis ferreis in pulverem redegi. Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum venissem, ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pusulis malis repletum est, ut locus, quem unus digitus tegerit, vacuus invenire non possit.
11 Ingressusque basilicam solus, denudavi me coram sancto altario. Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilicam detuleram; ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum. Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita corpus totum incolomem repperi, acsi nullum super me ulcus apparuisset.
12 Quae vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi. Et quia semper ipse invidus Deum quaerentibus nocere conatur, advenientibus episcopis, qui me magis ad hoc cohortare debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem, dixerunt mihi: 'Non est aequa haec via, quam sequeris, nec tu ignobilis Symeoni Anthiochino, qui colomnae insedit, poteris conparare.
13 Sed nec cruciatum hoc te sustenere patitur loci positio. Discende potius et cum fratribus, quos adgregasti tecum, inhabita'. Ad quorum verba, quia sacerdotes non obaudire adscribitur crimini, discendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem ac cybum pariter capiebam. Quadam vero die, provocans me episcopus longius ad villam, emisit operarius cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt colomnam, in qua stare solitus eram.
14 In crastinum autem veniens, inveni omnia dissipata. Flevi vehementer, sed erigere nequivi quae distruxerant, ne dicerer contrarius iussionibus sacerdotum; et ex hoc, sicut nunc habito, cum fratribus habitare contentus sum'.
XVI Et quae de virtutibus sancti Martini retulit.
1 Cui cum de virtutibus beati Martini, quas in eo loco operatus est, aliquam ut declararet exposcirem, haec retulit: 'Franci cuiusdam et nobilissimi in gente sua viri filius mutus surdusque erat; adductusque a parentibus ad hanc basilicam, iussi eum cum diacono meo et alio ministro in ipsum templum sanctum in lectulo requiescere.
2 Et per diem quidem orationi vacabat, nocte autem in ipsa, ut diximus, aede dormiebat. Quandoque misertus Deus, apparuit mihi in visione beatus Martinus, dicens: 'Eiece agnum de basilica, quia iam sanus factus est'. Mane autem facto, cogitanti mihi, quod esset hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit, conversusque ad me, ait: 'Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddedit et auditum'.
3 Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius vero, qui plerumque in furtis diversisque sceleribus conmixtus, periurare consueverat, cum aliquando a quibusdam pro furtu argueritur, ait: 'Ibo ad basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar'. Quo ingrediente, elapsa secure de manu eius, ad usteum ruit, gravi cordis dolore perculsus.
4 Confessusque est miser verbis propriis quae venerat excusare periuriis. Alius simili modo cum de incendiis domus vicini sui argueritur, ait: 'Vadam ad templum sancti Martini et, fide data, insons redditurus ero ab hoc crimine'. Manifestum erat enim, hunc domum illam incendio concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum, dixi ei: 'Quantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus eius ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus.
5 Tamen si ita te vana fiducia coepit, quod Deus vel sancti eius in periuribus non ulciscantur, ecce! templum sanctum e contra, iura, ut libet. Nam calcare limen sacrum non permitteris'. Ad ille, elevatis manibus, ait: 'Per omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antestitis eius, quia hoc incendium non admisi'.
6 Data itaque sacramenta, dum recederet, visum est ei quasi ab igne circumdare. Et statim ruens in terra, clamare coepit, se a beato antestite vehementer exuri. Aiebat enim miser: 'Testor Deum, quia ego vidi ignem de caelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus conflat'. Et dum haec diceret, spiritum exalavit.
7 Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius periurare'. Plurima quidem de his virtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum potavi.
XVII De signis quae apparuerunt.
1 Dum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in caelo, id est radius a parte aquilonis tam dare splendidus, ut prius sic apparuisse non fuerent visi; et ab utraque quidem parte, id est ab euro et zephero, nubes sanguineae. Tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hii radii.
2 Et ecce! dum eos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes; vidimusque totum caelum ab his operire. Et erat nubes in medio caeli splendida, ad quam se hi radii collegebant in modum tenturii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasceis, angustatis in altum, in uno cuculli capite saepe collegitur.
3 Erantque in medio radiorum et aliae nubes, ceu coruscum valide fulgorantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum. Operiebamur enim, super nos aliquam plagam de caelo transmitti.
XVIII Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum.
1 Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum, et qui duces vel comites aut institute sunt aut remote. Childebertus vero rex, inpellentibus missis imperialibus, qui aurum, quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italia diregit. Sonus enim erat, sororem suam Ingundem iam Constantinopoli fuisset translata.
2 Sed cum duces inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione. Nam Wintrio dux, a paginsibus suis depulsus, ducatum caruit; finissitque vitam, nisi fuga auxilium praebuisset. Sed postea, pacatum populum, ducatum recepit. Itaque Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Arverno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo inmensis muneribus.
3 Et sic in urbe Arverna, Rutena atque Ucetica dux ordinatus est, vir valde aetate iuvenis, sed acutus in sensu, fecitque pacem in regionem Arverna vel in reliqua ordinationis suae loca. Chuldericus vero Saxo in offensam regis Guntchramni incedens, pro causa, qua superius diximus alius confugisse, beati Martini basilicam expetiit, uxorem in regno regis antedicti relinquens.
4 Cui obtestaverat rex, ne virum videre praesumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliaretur; ad quem cum pro eo saepius legationem misissimus, tandem obtenuemus, ut uxorem reciperet et citra Legerem fluvium commoraretur, non tamen ad regem Childeberthum transire praesumeret. Sed ille, accepta libertate recipiendae uxoris, clam ad eum transiit, adeptaque ordinatione ducatus in civitatebus ultra Garonnam, quae in potestatem supradicti regis habebantur, accessit.
5 Guntchramnus vero rex volens regnum nepotis sui Chlotchari, fili scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegavis comitem esse decrevit. Introductusque in urbe, a civibus et praesertim a Domighisilo cum humilitate repulsus est. Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duci intromissus, comitatum urbis illius rexit.
6 Gundovaldus autem comitatum Meldensim super Werpinum conpetiit, ingressusque urbem, causarum actionem agere coepit. Exinde dum pagum urbis in hoc officio circuiret, in quadam villa a Werpino interficitur. Cuius parentes congregati super hunc inruunt, inclusumque in pensilem domus interemunt. Sicque uterque a comitatu morte inminente discessit.
XIX De interitu Daulfi abbatis.
1 Cum autem saepius Dagulfus abba pro sceleribus suis argueritur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore uxorem vicini sui concupiscens, miscebatur cum ea. Requirens occasiones diversas, qualiter virum adulterae, qui in terra huius monasterii conmanebat, deberet oppremere, ad extremum contestatus est ei, dicens, quod, si ad uxorem suam accederet, puniretur.
2 Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic nocte cum uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur. Quibus dormientibus, adveniens vir ille accenso stramine, elevata bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortium potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes scripturae sanctae prohibeant, praeter his feminis, de quibus crimen non potest aestimari.
XX Quae in sinodo Matescense acta sunt.
1 Interim dies placiti advenit, et episcopi ex iusso regis Guntchramni apud Matiscensim urbem collecti sunt. Faustianus autem, qui ex iusso Gundovaldi Aquinsi urbi episcopus ordinatus fuerat, ea condicione removitur, ut eum Bertchramnus Orestesque sive Palladius, qui eum benedixerant, vicibus pascerent centinusque ei aureus annis singulis ministrarent.
2 Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico regi praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est. Ursicinus Cadurcinsis episcopus excommunicatur, pro eo quod Gundovaldum excipisse publice est confessus, accepto huiusmodi placito, ut, paenitentiam tribus annis agens, neque capillum neque barbam tonderit, vino et carnibus absteniret, missas celebrare, clericus ordinare aeclesiasque et crisma benedicere, eulogias dare paenitus non auderet, utilitas tamen aeclesiae per eius ordinationem, sicut solita erat, omnino exerceretur.
3 Extetit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat, mulierem hominem non posse vocitare. Sed tamen ab episcopis ratione accepta quievit, eo quod sacer Veteris Testamenti liber edoceat, quod in principio, Deo hominem creante, ait: Masculum et feminam creavit eos, vocavitque nomen eorum Adam, quod est homo terrenus, sic utique vocans mulierem ceu virum; utrumque enim hominem dixit.
4 Sed et dominus Iesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius virginis, id est mulieris. Ad quam, cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi et tibi est, mulier? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit. Praetextatus vero Rotomagensis episcopus orationis, quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit.
5 Quae quibusdam quidem placuerunt, a quibusdam vero, quia artem secutus minime fuerat, repraehendebantur. Stilus tamen per loca aeclesiasticus et rationabilis erat. Caedis enim magna tunc inter famulus Prisci episcopi et Leudeghisili ducis fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum paecuniae obtulit.
6 His etenim diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut potaretur a quibusdam non posse prorsus evadere. Quod, credo, providentia Dei fecisset. Cogitabat enim multus episcoporum exsilio detrudere. Theodorus itaque episcopus ad urbem suam regressus, favente omni populo, cum laude susceptus est.
XXI De placito Belsonanco et de sepulchro violato.
1 Itaque cum hoc synodum ageretur, Childeberthus rex aput Belsonancum villa , quae in medio Ardoennensis silvae sita est, cum suis coniungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est, sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur.
2 Ante paucus autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in basilicam urbis Metinsis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. Factum est autem, ut post dies paucus adesset festivitas beati Remedii, quae in initio mensis octavi caelebratur. Discedentibus autem multis e civitate cum episcopo et praesertim senioris urbis cum duci, venerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilica, in qua mulier erat sepulta.
3 Et ingressi, conclusis super se osteis, detexerunt sepulchrum, tollentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerant. Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. Quod videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus ascensisque equitibus, fugire coeperunt.
4 Sed timentes, ne, adprehensi in via, diversis subegerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem res super altarium, sed foris egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia: 'A Gunthchramno Bosone transmissi sumus'. Sed cum ad placitum in villam quam diximus Childeberthus cum proceribus suis convenisset et Gunthchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufugit.
5 Ablataeque sunt ei deinceps omnes res, quae in Arverno de fisci munere promeruerat. Sed et diversorum res, quas male pervaserat, cum confusionem reliquid.
XXII De obito episcoporum et Wandalini.
1 Laban Helosinsis episcopus hoc anno obiit; cui Desiderius ex laico successit. Cum iusiurando enim rex pollicitus fuerat, se numquam ex laicis episcopum ordinaturum. Sed quid pectora humana non cogat auri sacra famis? Berthchramnus vero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitumque Waldonem diaconem, qui et ipse in baptismo Berthchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii depotat omnesque condicionis tam testamenti quam benemeritorum suorum ipsi committit.
2 Quo discedente, hic spiritum exalavit. Regressus diaconus, cum muneribus et consensu civium ad regem properat, set nihil obtenuit. Tunc rex, data praeceptione, iussit Gundegisilum Sanctonicum comitem cognomento Dodonem episcopum ordinare, gestumque est ita. E quia multi clericorum Sanctonicorum ante synodum, consentientes Berthchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post eius obitum adprehensi a sacerdote, graviter caesi adque expoliati sunt.
3 Hoc tempore et Wandelenus, nutritor Childeberti regis, obiit, sed in loco eius nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam vellit propriam habere de filio. Quaecumque de fisco meruit, fisci iuribus sunt relata. Obiit his diebus Bodygisilus dux plenus dierum, sed nihil de facultate eius filiis minuatum est.
4 In loco Fausti Auscensis episcopi Saius presbiter subrogatur. Post obitum sancti Salvii hoc anno Desideratus Albiginsibus episcopus datus est.
XXIII De diluviis.
1 Magnae hoc anno pluviae fuerunt, amnesque in tantum convaluerunt, ut plerumque naufragia evenirent. Ipsique litora excedentes, propinquas segetis ac prata operientes graviter eliserunt, fueruntque vernalis aestivique mensis tam inrigui, ut hiems magis potaretur esse quam aestas.
XXIV De insolis maris.
1 Duae hoc anno insolae in mare divinitus incendio concrematae sunt, quae per dies septim cum hominibus pecoribusque consumptae subvertebantur. Nam qui in mari confugerant et se in profundo praecipitabant, in ipsa qua mergebantur aqua consumebantur graviorique supplicio, qui non confestim emittebant spiritum, urebantui.
2 Redactis quoque omnibus in favilla, cuncta maris operuit. Ferebant etiam multi, signa, quae superius nos vidisse octavo mense narravimus, quasi ardere caelum, ex huius incendii splendore fuisse.
XXV De insola, in qua sanguis apparuit.
1 In alia vero insola, quae est proxima civitate Veneticae, erat stagnum validum piscibusque refertum, quod in unius ulnae altitudine conversum est in cruore; ita per dies multus congregata canum atque avium inaestimabilis multitudo, sanguinem hoc lambens, satiata redibat in vesperum.
XXVI De Berulfo, qui dux fuit.
1 Toronicis vero atque Pectavis Ennodius dux datus est. Berulfus autem, qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Syghiberti regis, quos clam abstulerat, cum Arnegysilo socio suspectus habetur. Qui cum hoc ducatum in supradictis urbibus expeterit, a Rauchingo duce, facto ingenio, cum satellite allegatur.
2 Nec mora, missi ad domus eorum pueri expilant omnia; multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta, quae omnia ad Childeberthum regem delata sunt. Cumque in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum obtenta vita laxati sunt, nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes.
XXVII Quod Desiderius ad regem abiit.
1 Desiderius vero dux cum aliquibus episcopis et Aridio abbate vel Antestio ad regem Gunthchramno properavit. Sed cum eum rex aegre vellit accipere, victus precibus sacerdotum, in gratia sua recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit, quasi pro coniuge, quae eum spreverat et ad Desiderium transierat, causaturus; sed in ridiculo et humilitate redactus, siluit.
2 Desiderius vero remuneratus a rege, cum gratia est reversus.
XXVIII De Ermeneghildo et Ingundae.
1 De Ermeneghildo et Ingundae vel de legatis Hispanorum clam ad Fredegundem missis. Igitur, ut saepius diximus, Ingundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum principem cum filio parvolo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta. Leuvichildus vero Herminichildum filium suum, quem antedicta mulier habuit, morti tradedit.
2 Quibus de causis commotus Gunthchramnus rex, exercitum in Hispaniis distinat, scilicet ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Galliarum terminum habetur, eius dominatione subderint et sic in antea proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moveretur, indecolum cum nescio quibus hominibus rusticis est repertum.
3 Quem et Gunthchramno rege legendum miserunt, hoc modo, quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocumque ingenio exercitum illuc ire prohiberet, dicens: 'Inimicos nostros, id est Childeberthum et matrem eius, velociter interemite et cum rege Gunthchramno pacem inite, quod praemiis multis coemite.
4 Et si vobis minus est fortassis paecunia, nos clam mittimus, tantum ut quae petimus impleatis. Cum autem de inimicis nostris ulli fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus reseratur'. Leuba enim est socrus Bladastis ducis.
XXIX Quod Fredegundis misit, qui Childeberthum interfecerint.
1 Et licet haec ad Gunthchramnum regem perlata et nepote suo Childebertho in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit, quos etiam caraxari profundius et venino infici iussit, ut scilicet, si mortalis adsultus vitalis non dissolverit fibras, vel ipsa venini infectio vitam possit velocius extorquere.
2 Quos cultros duobus clericis cum haec mandata tradedit, dicens: 'Accipite hos gladius et quantocius pergite ad Childeberthum regem, adsimilantes vos esse mendicos. Cumque pedibus eius fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera eius utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo adrogantiam sumit, eo cadente conruat mihique subdatur.
3 Quod si tanta est costodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interemite inimicam. Mercis quoque operis vestri haec erit, ut, si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans primus in regnum meum constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore.
4 Noveritis enim, quod cunctos homines haec causa continet. Armate viriletate animus et considerate saepius fortes viros in bello conruere, unde nunc parentes eorum nobilis effecti opibus inmensis cunctis supereminent cunctisque praecellent'. Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile potantes, haec iussa posse conplere.
5 At illa dubius cernens, medificatus potione direxit, quo ire praecepit; statimque robor animorum adcrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturus. Nihil minus vasculum ab haec potione repletum ipsos levare iubet, dicens: 'In die illa, cum haec quae praecipio facetis, mane, priusquam opus incipiatur, hunc potum sumite.
6 Erit vobis magna constantia ad haec peragenda'. His ita instructis, demisit eos. Quibus pergentibus adque ad urbem Sessionas accedentibus, a Rauchingo duci capti discussique omnia reserant, et sic in carcere legati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, certa iam, quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquerere, quid aut rumor populi ferret, aut si aliquem inveniret indicantem, qui diceret Childeberthum iam interemptum fuisse.
7 Egressus igitur puer ab ea, Sessionas urbem venit. Audiens denique hos in carcerem retenere, ad ostium adpropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus costodiae mancipatur. Tunc omnes simul ad Childeberthum regem directi sunt, discussisque, veritatem aperiunt, indicantes se a Fredegunde missus ad eum interemendum, dicentes: 'Iussa reginae suscipimus, ut nos egenus adsimilaremus.
8 Cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere voluemus. Quod si adsultu signiore gladius difixisset, ipsum venenum, quod ferrum erat infectum, animam velociter penetraret'. Haec his dicentibus, diversis suppliciis adfecti, truncatis manibus auribusque et naribus, variis sunt mortibus interempti.
XXX Quod exercitus in Septimaniam abiit.
1 Igitur Gunthchramnus rex cummoveri exercitum in Hispaniis praecepit, dicens: 'Prius Septimaniam proventiam ditioni nostrae subdite, quae Galliis est propinqua, quia indignum est, ut horrendorum Gothorum terminus usque in Galliis sit extensus'. Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit.
2 Gentes vero, quae ultra Ararem Rhodanumque et Sequanam commanebant, cum Burgundionibus iunctae, Arareca Rhodaniticaque litora tam de fructibus quam de pecoribus valde depopulati sunt. Multa homicidia, incendia praedasquae in regione propria facientes, sed et aeclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interementes, usque ad urbem Nemausus processerunt.
3 Similiter et Byturigi, Sanctonici cum Petrocoricis, Ecolesenensibus vel reliquarum urbium populum, qui tunc ad antedicti regis imperio pertenebant, usque ad Carcasonam urbem devecti, similia mala gesserunt. Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente, ingressi, nescio quo cum Carcasonensibus scandalo commoto, urbem egressi sunt.
4 Tunc Terentiolus comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro proiecto percussus, occubuit. Cuius caput truncatum ad vindictam adversariorum urbi delatum est. Ex hoc omnes populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquid, quae vel per viam coeperat vel quae secum adduxerat.
5 Sed et Gothi per occultas insidias multis de his spoliatis interemerunt; exim in Tholosanorum manus incedentes, quibus, dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac caesi vix propria contingere potuerunt. Hi vero, qui Nemausum adgressi fuerant, devastantes universa regiones, succensis domibus, incensis segitibus, decisis olivitis vinitisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbis progressi sunt.
6 Erant enim valde munitae et de cybis ac reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes urbisque minus inrumpere valuerunt. Tunc et Nicetius dux, cum Arvernis in haec expeditione commotus, cum reliquis urbis adsedit. Sed cum minus valerit, ad castrum quoddam pervenit; dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos credoli tamquam pacificos susciperunt.
7 Ille vero ingressi, postposito sacramento, praesidia cuncta diripiunt, animas in captivitate subdentes. Tunc, accepto consilio, unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorare perlongum sit.
8 Verumtamen quia segetis Provinciae igni ab hisdem succensas diximus, fame atquae inaedia pereuntes per viam relinquebantur exanimes, nonnulli in fluminibus dimersi, plerique in seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque milia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant coercebat aliorum interitus.
9 Tunc et Arvernae regiones aeclesiae, quae viae publicae propinquae fuerant, a ministeriis denudatae sunt, nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis, magna Gunthchramno regi amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt.
10 Veniente itaque rege ad eius solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiae in postmodum futurae. Post dies vero quattuor, coniunctis episcopis necnon et maioribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens: 'Qualiter nos hoc tempore victuriam obtenere possumus, quia ea quae patres nostri secuti sunt non costodimus? Illi vero aeclesias aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes venerantes, victurias obtinuerunt gentesque adversas, divino opitulante adiutorio, in ense et parma saepius subdiderunt.
11 Nos vero non solum Deum non metuemus, verum etiam sacra eius vastamus, ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignera in ridiculo discerpimus ac vastamus. Non enim potest obtenere victuria, ubi talia perpetrantur; ideo manus nostrae sunt invalidae, ensis tepiscit, nec clepius nos, ut erat solitus, defendit ac protegit.
12 Ergo si hoc meae culpae adscribitur, iam ea Deus capite meo restituat. Certe si vos regalia iussa contemnetis et ea quae praecipio implere differtis, iam debet securis capiti vestro submergi. Erit enim documentum omni exercitu, cum unus de prioribus fuerit interfectus. Verumtamen iam experire debemus, quid agi oporteat.
13 Si quis iustitiam sequi destinat, iam sequatur; si quis contemnit, iam ultio publica cervice eius inmineat. Satius est enim, ut parvi contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam'. Haec rege dicente, responderunt duces: 'Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrare facile non potest: qui timor tibi in Deum sit, qui amor in aeclesiis, quae reverentia in sacerdotibus, quae pietas in pauperibus, quaeve dispensatio in egenis.
14 Sed quia omnia, quae gloria vestra profert, recta veraquae esse censentur, quid faciemus, quod populus omnes in vitio est dilapsus omnique homine agere quae sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reveritur; et si fortassis alicui ista displicent et ea pro longaevitate vitae vestrae emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur.
15 Et in tantum unusquisque contra seniorem saeva intentione crassatur, ut vix credat evadere, si tardius silire nequiverit' . Ad haec rex ait: 'Si quis sequitur iustitiam, vivat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, iam pereat, ne nus diutius hoc blasphemeum prosequatur'. Haec eo dicente, advenit nuntius, dicens: 'Richaredus, filius Leuvichildi, de Hispaniis egressus, Caput Arietis castrum obtenuit et ex pago Tholosano maximam partem depopulatus est hominesque captivos abduxit.
16 Ugernum Arelatense castrum inrupit resque cunctas cum hominibus abstullit et sic se infra murus Nemausensis urbis inclusit'. Haec audiens rex, Leudeghyselum in loco Calomniosi cognomento Aegylanis ducem delegens, omnem ei provintiam Arelatensim commisit, costodisque per terminus super quattuor virorum milia collocavit.
17 Sed et Nicetius Arvernorum dux similiter cum costodibus perrexit et finis regiones ambivit.
XXXI De interfectione Praetextati episcopi.
1 Dum haec agerentur et Fredegundis apud Rothomagensim urbem commoraretur, verba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens, venturum esse tempus, quando exilia, in qua detentus fuerat , reviseret. Et ille: 'Ego semper et in exilio et extra exilium episcopus fui, sum et ero; nam tu non semper regalem potentiam perfrueres.
2 Nos ab exilio provehimur, tribuente Deo, in regnum; tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut, relecta stultitia adque malitia, iam te ad meliora converteris et ab hac iactantia, qua semper ferves, abstraheris, ut et tu vitam adipisceris aeternam et parvolum, quem genuisti, perducere ad legitimam possis aetatem'.
3 Haec effatus, cum verba illius mulier graviter acciperit, se a conspectu eius felle fervens abstraxit. Advenientem autem dominicae resurrectionis diae, cum sacerdos ad implenda aeclesiastica officia ad aeclesiam maturius properasset, antefanas iuxta consuetudinem incipere per ordinem coepit. Cumque inter psallendum formolae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formolam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit.
4 Ille vero vocem emittens, ut clerici qui aderant adiuvarent, nullius ope de tantis adstantibus est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens et Deo gratias agens, in cubiculo suo inter manus fidelium deportatus et in suo lectulo collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansovaldo adfuit, dicens: 'Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui evenirent.
5 Sed utinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia susteneret'. Sciens autem ea sacerdos haec dolose proferre, ait: 'Et quis haec fecit nisi his, qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit?' Respondit mulier: 'Sunt aput nos peritissimi medici, qui hunc vulnere medere possint.
6 Permitte, ut accedant ad te'. Et ille: 'Iam', inquid, 'me Deus praecepit de hoc mundum vocare. Nam tu, qui his sceleribus princeps inventa es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultur sanguinis mei de capite tuo'. Cumque illa discederit, pontifex, ordinata domo sua, spiritum exalavit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus advenit.
7 Magnus tunc omnes Rothomagensis cives et praesertim seniores loci illius Francos meror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens ait: 'Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei iuberis interfici. Sit Deus ultur sanguinis innocentes velociter.
8 Nam et omnes nos erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere'. Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad convivium provocaret. Quo renuente, rogat, ut, si convivium eius uti non vellit, saltim vel poculum auriat, ne ieiunus a regale domo discedat.
9 Quo expectante, accepto poculo, bibit absentium cum vino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet; sed hoc potum venenum inbutum erat. Statim autem ut bibit, sensit pectorem suum dolorem validum inminere, et quasi se incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens: 'Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter periamini'.
10 Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, hic protinus excaecatus, ascensoque aequo, in tertio ab hoc loco stadio caecidit et mortuus est. Post haec Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit et, accepto consilio, aeclesias Rothomagensis clausit, ut in his populus solemnia divina non expectaret, donec indagatione communi repperiretur huius auctur sceleris.
11 Sed et aliquos adpraehendit, quibus supplicio subditus veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerat; sed et, ea defensante, ulciscere non potuit. Ferebant etiam, ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter distinaret; sed costodia vallatus suorum, nihil ei nocere potuerunt.
12 Itaque cum haec ad Gunthchramnum regem perlata fuissent et crimen super mulierem iaceretur, misit tres episcopus ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Chlothacharium scripsimus vocitatum, id est Artemium Synonicum, Veranum Cavellionensim et Agricium Tricassinum, ut scilicet cum his, qui parvolum nutriebant, perquirerint huius sceleris personam et in conspectu eius exhiberent.
13 Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: 'Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulciscere. Nam non potest fieri, ut, si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectu regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regale sanctione conpraemere'.
14 Tunc sacerdotes dixerunt: 'Noveritis enim, quia, si persona, quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu hic veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastavit, quia manifestum est, hanc interfecisse gladio episcopum, qui maleficiis Francum iussit interemi'. Et his dictis, discesserunt, nullum rationabilem responsum accipientes, obtestantes omnino, ut numquam in aeclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotes fungeretur officium.
XXXII De interitu Domnolae, uxoris Nectari.
1 Multa enim mala hoc tempore gesta sunt. Nam Domnola, relicta quondam Burgulini , quae fuit filia Victuri Redonensis episcopi, quam Nectarius' matrimonio copulaverat, intentione de vineis cum Boboleno, referendario Fredegundis, habebat. Audiens autem ea in his vineis advenisse, misit nuntius obtestantes, ne ingredi penitus in hac possessione praesumeret.
2 Quod illa dispiciens et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille, commota seditione, super eam cum armatis viris inruit. Qua interfecta, vineas vindecavit resque deripuit et tam viros quam mulieres qui cum ea erant interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit.
XXXIII De incendio urbis Parisiacae.
1 Extetit igitur in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae dicerit incolis: 'Fugite, o! ab urbe et scitote eam incendio concremandam'. Quae cum a multis inrideretur, quod haec aut sortium praesagio diceret aut vana aliqua somniasset aut certe daemonii meridiani haec instinctu proferret, respondit: 'Nequaquam est ita, ut dicitis; nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincenti veniente virum inluminatum, tenente manu caereum et domus negutiantum ex ordine succendentem'.
2 Denique post tertiam noctem, quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus, accenso lumine, in prumptuario est ingressus, adsumptoque olec hac ceteris quae necessaria erant, abscessit, lumine secus cupella olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quae ad mediam diem pandit egressum.
3 Ex quo lumine adpraehensa domus incendio concrematur, de qua et aliae adpraehendi coeperunt. Tunc deruente igne super vinctus carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenis, quibus vincti tenebantur, reserato carceris osteo, vinctos abire permisit incolomis. Ille vero egressi, se ad basilicam sancti Vincenti, in qua sepulchrum habetur beati antestitis, contulerunt.
4 Igitur cum per totam civitatem huc adque illuc flante vento flamma ferritur totisque viribus regnaret incendium, adpropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oraturium habebatur, qui ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisset. Vir autem, qui eum intextis virgultis in sublime construxerat, confisus in Domino nec de beati Martini virtute diffisus, se resquae suas infra eius parietis ambivit, dicens: 'Credo enim et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit et in hoc loco leprosi hominis cutem, osculu medente, purgavit'.
5 Adpropinquante enim illuc incendium, ferebantur validi globi flammarum, qui percutientes parietem oraturii, protinus tepiscebant. Clamabat autem populus viro ac muliere: 'Fugite, miseri, ut evadere possitis. Ecce iam igneum pondus super vos diruit, ecce favillae incendii cum carbonibus tamquam validus imber ad vos usque distenditur! Egredimini ab oraturio, ne cum eodem incendio concremimini'.
6 At illi orationem fundentes, numquam ab his vocibus movebantur. Sed nec mulier se umquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amovit, quae erat spe firmissima de virtute beati antestitis praemunita. Tantaque fuit virtus beati pontificis, ut non solum hoc oraturium cum alumni proprii domo salvaret, verum etiam nec aliis domibus, qui in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset.
7 Ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontes coeperat desaevire. Ab alia vero parte tam valide cuncta conflagravit, ut amnis finem inponeret. Verumtamen aeclesiae cum domibus suis non sunt adustae. Agebant enim, hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praevaleret, non serpens, non gliris apparuisset.
8 Nuper autem, cum cuniculum pontis emundaretur et coenum, de quo repletum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repperierunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum et serpentes apparuerunt, et postea incendia perferre coepit.
XXXIV De reclausis temptatis.
1 Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi, quid de reclausis ac Deo devotis nuper gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto praesbiterii honore praeditus, cui in alio libro meminimus, tantae se abstinentiae dedicavit, ut indumentum de pellibus tantum uteretur, cybum de herbis agrestibus incoctis sumeret, vinum vero tantum vas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire.
2 Sed cum eidem devotorum largitas frequenter exhiberet vasa hoc plena licore, dedicit, quod peius est, extra modum haurire et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur. Unde factum est, ut, invalescente temulentia, tempore procidente, a daemonio correptus, per inergiam vexaretur, in tantum ut, accepto cultro vel quodcumque genus teli sive lapidem aut fustem potuisset adrepere, post homines insano furore discurreret.
3 Unde necessitas exigit, ut catenis vinctus costodiretur in cellula. In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debachans, spiritum exalavit. Alius quoque Anatholius Burdegalensis puer, ut ferunt, annorum duodecem, cum esset famulus cuiusdam negutiatoris, petiit sibi ad reclausionem licentia tribui.
4 Sed, resistente diu domino, potans, eum in hoc tepiscere adque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur adpetere, tandem, victus praecibus famoli, facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi cripta ab antiquis transvolutum eleganteque opere exposita, in cuius angulo erat cellula parva de quadratis lapidibus clausa, in qua vix unus stans homo recipi possit.
5 In hac cellola puer ingreditur, in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cybo potuque contentus, vigiliis orationibusquae vacabat. Post haec pavore validum perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri. Unde factum est, ut, adiuvante ei, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, eliderit parietem in terram, conlidens palmas et clamans, se a sanctis Dei peruri.
6 Cumque diutissime in hac insania teneretur et sancti Martini crebrius confiteretur nomen ac diceret, se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciare, Thoronus adducitur. Sed malus spiritus credo, ob virtutem adque magnitudinem sancti conpraessus, nequaquam hominem mutelavit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil male pateretur, regressus est, sed rursus quae caruerat incurrit.
XXXV De legatis Hispanorum.
1 Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis. Nam anno praeterito, cum exercitus Septimaneam debellasset, navis, quae de Galleis in Galliciam abierant, ex iusso Leuvieldi regis vastatae sunt, res ablatae, hominis caesi atque interfecti, nonnulli captivi abducti sunt.
2 Ex quibus pauci quodadmodo scafis erepti, patriae quae acta fuerant nontiaverunt.
XXXVI De interitu Magnovaldi.
1 Igitur aput Childebertum regem Magnovaldus causis occultis ex iussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege et ludum spectante, qualiter animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Quo veniente et nesciente quae actura erant, cum reliquis dissolutus riso, prospicere pecudem coepit.
2 At his cui iussum fuerat, cum viderit eum spectaculum intentum, librata secure caput eius inlisit. Qui cecidit et mortuus est ac, per fenestram domus proiectus, a suis sepultus est; resque eius protinus direptae, aerario publico, in quantum repertum est, sunt inlatae. Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis coniugem affectam interfecisset et uxorem fratris adscisset toro, extetisse causam, qua interimeretur.
XXXVII Quod Childebertho filius natus est.
1 Post haec Childebertho regi filius natus est, qui a Magnerico Treverorum episcopo de sacro fonte susceptus, Theodoberthus est vocitatus. De quo tantum gaudium Gunthchramnus rex habuit, ut statim legatus dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens: 'Per hunc enim Deus eregere Francorum regnum propria maiestates suae pietate dignabitur, si huic pater aut ipse viverit patri'.
XXXVIII Quod Hispani in Galliis prorupuerunt.
1 Anno denique XI. regni Childeberthi regis legati iterum de Hispaniis venerunt, pacem petentes, sed nihil certi obtenentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuvichilde, usque Narbonam venit et infra terminum Galliarum praedas egit et clam regressus est.
XXXIX De obito episcoporum.
1 Eo anno multi episcoporum obierunt; Badegysilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde saevus in populo, auferens sive deripiens iniuste res diversorum. Ad cuius animum acervum adque inmitem coniux accesserat saevior, quae illum in committendis sceleribus nequissimis consilii stimulis perurguebat.
2 Nec praeteribat dies aut momentum ullum, in quo non aut in spoliis civium aut in diversis altercationibus crassaretur. Cotidiae autem cum iudicibus causas discutere, militias saeculares exercere, saevire in alios, alios caedibus agere non cessabat, manibus etiam propriis verberare, proterire multus ac dicere: 'Non ideo, quia clericus factus sum, et ultur iniuriarum mearum non ero?' Sed quid dicam de ceteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis expoliarit? Cum quo numquam iustitiam de rebus paternis maternisve adsequi potuerunt.
3 Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum iam sextum ingrediens aepulum civibus cum inmensa laetitia praeparasset, a febre correptus, annum quem coeperat protinus, morte inminente, finivit. In cuius loco Berthramnus Parisiacus archidiaconus subrogatus est. Qui multis altercationibus cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegyseli episcopi aeclesiae datae fuerant, tamquam proprias retenebat, dicens: 'Militia haec fuit viri mei'.
4 Et licet invita, tamen cuncta restituit. Erat enim ineffabili malitia. Nam saepius viris omnia pudenda cum ipsis ventris pellibus incidit, feminis secriciora corporis loca lamminis candentibus perussit et multa alia inique gessit, quae tacere melius potavi. Obiit et Sabaudus Arelatensis episcopus; in cuius loco Licerius regis Guntchramni refrendarius est adscitus.
5 Gravis tunc Provinciam ipsam lues debellata est. Obiit et Euantius Viennensis episcopus; in cuius sede Virus presbiter de senatoribus, rege elegente, substituetur. Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migrati sunt, quod praeterire volui, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta.
XL De Pelagio Toronico.
1 Fuit autem et in urbe Thoronica Pelagius quidam, in omni malitia exercitatus, nullum iudicem metuens, pro eo quod iumentorum fiscalium costodes sub eius potestate consisterent. Ob hoc furta, superventa, pervasiones, caedes diversaque scelera tam in fluminibus quam in terris agere non cessabat. Nam plerumque arcessitum et minacibus lenibusque verbis, ut ab hac malitia desisteret, prohibere volui; sed magis odia quam aliquod fructum iustitiae ab eo recepi iuxta illud Salamoneacae Sapientiae proverbium: Argue stultum, adiciet odire te.
2 Nam tantum in me odium miser habebat, ut saepius, spoliatis caesisque hominibus sanctae aeclesiae, exanimes reliquerit, causasque, qualiter aeclesiae vel basilicae sancti Martini damna intenderit, inquirens. Unde factum est, ut quadam vice venientibus hominibus nostris adque echinum in vasis deferentibus caederet, protereret ipsaque vasa dereperit.
3 Quod factum cum conperissem, eum a commonione suspendi, non quasi ultur iniuriae meae, sed ut facilius eum ab hac insania redderem emendatum. At ille, electis duodecem viris, ut hoc scelus periuraret, advenit. Sed cum ego nullum vellim sacramentum suscipere, conpulsus ab eo vel a civibus nostris, amotis reliquis, ipsius tantum iuramentum suscipi, iussique eum recipi in commonione.
4 Erat autem eo tempore mensis primus. Adveniente autem mense quinto, quo prata secare solent, pratum sanctimunialium, qui terminum prati sui adhaerebat, pervadit. In quo statim ut falcem misit, febre correptus, diae tertia spiritum exalavit. Disposuerat enim sibi sepulchrum in basilica sancti Martini vici Condatensis, quod detectum sui effractum in frustra repperierunt.
5 Sic postea in porticum ipsius basilicae est sepultus. Vasa quoque echini, qua periuraverat, post obitum illius ab eius prumtuario sunt delata. Manifesta est autem virtus beatae Mariae, in cuius basilicam miser sacramentum protullit mendax.
XLI De his qui Praetextatum episcopum interfecerunt.
1 Cum autem per totam terram sonus illi percurrerit, Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque, quo facilius detergeretur a crimine, adpraehensum puerum caedi iussit vehementer, dicens: 'Tu hoc blasphemium super me intulisti, ut Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio adpeteris'.
2 Tradedit eum nepoti ipsius sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit dixitque: 'A regina enim Fredegunde centum solidus accepi, ut hoc facerem, a Melantio vero episcopo quinquaginta et ab archediacono civitates alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea'.
3 In hac voce illius evaginatum homo ille gladium praedictum reum in frustra concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum posuerat, aeclesiae instituit.
XLII Quod Bippolinus dux datus est.
1 Per quam cum Beppolenus dux valde fatigaretur nec iuxta personam suam ei honor debetus inpenderetur, cernens se dispici, ad Gunthchramno regem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quae ad Chlotharium, Chilperici regis filium, pertinebant, cum magna potentia pergit, sed a Rhedonicis non est receptus.
2 Andecavus vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, faenum, vinum vel quicquid repperire potuisset in domibus civium, ad quas accesserat, nec expectatis clavibus, disruptis osteis, devastaret; multusque de habitatoribus loci caedibus adfecit protrivitque. Domigysilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo.
3 Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diversis in tristico, subito effractum pulpitum domus, vix semivivus evasit, multis debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans, quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus eius evertit. Ipse quoque ad Rhedonicus rediens et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit.
4 Qui non multum intercedente tempus, inruentibus Rhedonicis, interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa aparuerunt; nam mense septimo arbores visi sunt floruisse, sed et multae, quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque natalis dominici tempore in ipsis arboribus habitae sunt.
5 Fulgor per caelum in modum serpentes cucurrisse visus est.
XLIII Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur.
1 Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur, et de his quae Antestius gessit. Anno quoque duodecimo Childeberthi regis Nicetius Arvernus rector Massiliensis provinciae vel reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus. Antestius vero in Andecavos a rege Gunthchramno dirigitur, multis ibidem damnis adfligens eos, qui in morte Domnolae, uxoris Nectarii, mixti fuerunt.
2 Resque Boboleni, eo quod fuerit huius caput sceleris, in fisco redactis, Namnetas accessit ac lacessire Nonnichium episcopum coepit, dicens: 'Quia filius tuus in hoc facinus est admixtus, ut dignas pro cummissas suis poenas luat, meritum exigit'. Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium, filium Chilperici, aufugit.
3 Antestius vero, acceptis fideiussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultus in Hispaniis nuntius dirigerit, eosdemque a Palladio urbis Santonicae episcopo clam susceptus et inantea transmissus fuisse. Erant autem eo tempore dies quadragensimae sanctae, et episcopus in insola maris orationis causa secesserat.
4 Secundum consuetudinem autem, dum ad dominicae caenae festa ad aeclesiam suam, populo expectante, rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui, nec discussa rei veritatem, dicebat: 'Non ingredieris urbem, sed exilio condemnaberis, quia suscepisti nuntius inimicae domini nostri regi'. At ille: 'Nescio', ait, 'quid loquaris.
5 Tamen quia dies sancti inminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecumque volueris obpone, rationem a me accipies, quia quod reputas nihil est'. At ille: 'Nequaquam', inquid, 'sed non adtingis limina aeclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostro rege'.
6 Quid plura? Tenetur in via episcopus, domus aeclesiae discribitur, resque deripiuntur. Cives cum homine obtenere non queunt, ut saltim vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicantibus et illo rennuente, tandem patefacit vulnus, qui latebat in pectore. 'Si', inquid, 'domum, quam infra territurii Biturigi termino habere dinuscitur, meae ditione, facta vinditione, subdedirit, quae flagitatis facio; alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur exilio'.
7 Metuit negare episcopus; scripsit subscripsitque ac tradedit agrum, et sic, datis fideiussoribus de praesentia sua ante regem, in civitate ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit. Adfuit et Antestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo potuit adprobare. Episcopus autem ad urbem redire iubetur et usque ad synodum futurum dilatatur, si forte aliqua de his quae opponebantur evidentius possit agnosci.
8 Adfuit et Nonnichius episcopus, qui, datis multis muneribus, abscessit.
XLIV De eo qui regem Guntchramnum interficere voluit.
1 Fredegundis vero quasi ex nomine filii sui legatos ad Gunthchramnum regem diregit. Qui, reserata petitione, accepto responso, vale dicentes abscedunt; sed, nescio quibus causis, paulolum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente regem ad matutinus ac praeeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oraturii dormitare, accinctus gladio, cuius asta pariete sustentabatur.
2 Hoc viso, rex exclamavit, dicens, non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppraessus autem et loris revinctus, interrogabatur, quid sibi haec vellint, quae agerit. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis, qui advenerant, emissum fuisse, ut rex deberet interfici.
3 Denique adpraehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: 'Nos nihil ad aliud missos, nisi legationem, quam suggessimus, deferremus'. Tunc hominem illum diversis plagis adfectum et carcere mancipatum, legatus per diversa loca exilio condempnare praecepit. Manifestissime enim patuit, sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directus, ut regem interficere deberent, quod misericordia Domini non permisit.
4 Inter quos Baddo senior habebatur.
XLV De interitu Desiderii ducis.
1 Cum autem legati de Hispaniis crebro ad regem Gunthchramnum venerint et nullius pacis gratiam obtenere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Gunthchramnus Albigensim urbem nepote suo Childebertho reddedit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in eiusdem urbis territurio meliora facultatis suae condiderat, timens, ne ultio expetiretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitatem exercitum gloriosae memoriae Syghiberthi regis graviter adfecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio nunc Arverno comite abstullerat, in termino Tholosano cum rebus omnibus transiens, exercitum cummovet et contra Gothos abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filius et coniugem.
2 Adsumptoque secum Austrovaldo comite, Carcasonam petit. Praeparaverant enim se, hoc audito, urbis illius cives, quasi resistere volentes; audierant autem de his prius. Denique inito bello, fugire Gothi coeperunt et Desiderius cum Austrovaldo a tergo cedere hostem. Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit.
3 Lassati enim fuerant equites sociorum. Tunc ad portam urbis accedens, vallatus a civibus, qui infra murus erant, interfectus est cum his omnibus, qui eum fuerant prosecuti, ita ut vix pauci exinde quodadmodo evaderent, qui rem, ut gesta fuerat, nuntiarent. Austrovaldus vero audiens Desiderium mortuum, de via regressus, ad regem perrexit; qui mox in eius locum dux statuetur.
XLVI De obito Leuvichilde regis.
1 Post haec Leuvigildus rex Hispanorum aegrotare coepit, sed, ut quidam adserunt, paenitentiam pro errore heretico agens et obtestans, ne huic heresi quisquam repperiretur consentaneus, in legem catholicam transiit , ac per septem dies in fletu perdurans pro his quae contra Deum iniquae molitus est, spiritum exalavit.
2 Regnavitque Richaredus, filius eius, pro eo. Explicit liber VIII.
Liber IX
I De Richaredo et legatis eius.
1 Igitur post mortem Leuvigilde Hispanorum regis Richaredus, filius eius, foedus iniit cum Goesintha, relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit. Haec enim erat mater Brunechildis reginae, matris Childeberthi iunioris. Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvigildi. Denique, cum noverca habitu consilio, legatus ad Gunthramno rege adque ad Childebertum dirigit, dicens: Tacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adiutus praesidio vestro, cum necessitas poposcerit, simile nos condicione, intercedente cantate, muniamus'.
2 Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascensem oppidum iussi sunt residere, ibique, transmissis viris, rex causas cognovit, sed recipere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, ut ad civitates Septemaniae nullum de regno eius transire permitterent.
3 Hi vero qui ad Childeberthum regem venerunt cum cantate recepti sunt, datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.
II De obito beatae Radegundae.
1 Eo anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio, quem constituerat, dereliquid. Fuique et ego praesens ad eam sepiliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis , sepulta post triduum. Quae autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, vel qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui.
III De eo, qui cum cultro ad Gunthchramno rege venit.
1 Interia advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cavillonensim mense septimo caelebratur, et Gunthchramnus rex adfuit. Verum ubi, peracta solemnia, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur; adpraehensumque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius repperierunt.
2 Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: 'Sic enim tractavit, qui me misit, quia: 'Cognovit rex multorum in se odia adgregata, et suspectus, ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit; nec repperitur aditus, qualiter ad eum cum gladiis possimus accedere, nisi in aeclesia, in qua securus et nihil metuens stare denuscitur, verberitur'.
3 Sed et his de quibus locutus fuit adpraehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis demisit vivum, quia nefas potavit, si his qui ab eclesia eductus fuerat truncaretur.
IV Quod Childebertho alius natus est filius.
1 Eo anno Childebertho rege alius filius natus est, quem Veranus Cavelonensis episcopus suscipiens a lavacro, Theodorici nomen inposuit. Erat enim eo tempore ipsi pontifex magnis virtutibus praeditus, ita ut plerumque infirmis signum crucis inponens, statim sanitate, tribuenti Domino, restauraret.
V De prodigiis.
1 Prodigia quoque multa dehinc apparuerunt. Nam vasa per domus diversorum signis, nescio quibus, caraxata sunt, quae res nullo umquam modo aut eradi potuit aut deleri. Inceptum est autem hoc prodigium ab urbis Carnotinae territurio; et veniens per Aurilianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem, quae fuit in medio.
2 In vineis vero mense octavo, transacta vindimia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus frondes novi et nova visa sunt poma. Radii a parte aquilonis apparuerunt. Adserebant nonnulli, vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii adfirmabant, villam cum casis et hominibus subitania internicione evanuisse.
3 Et multa alia signa apparuerunt, quae aut regis obitum adnunciare solent aut regiones excidium. Vindimia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae inmensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt.
VI De seductoribus et ariolis.
1 Fuit eo anno in urbe Thoronica Desiderius nomine, qui se magnum quendam esse dicebat, adserens se multa posse facere signa. Nam et nuntius inter se atque Petrum Paulumque apostolos discurrere iactitabat. Ad quem, quia praesens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore nigromantici ingenii quaerebat inludere.
2 Nam hos, qui erant paralitici aut alia inpediti debilitate, iubebat valide extendi, ut, quos virtutis divinae largitione diregere non poterat, quasi per industriam restauraret. Denique adpraehendebant pueri eius manus hominis, alii vero pedes, tractumque diversis in partibus, ita ut nervi potarentur abrumpi, cum non sanarentur, demittebantur exanimis.
3 Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exalarent. Tantoque miser elatus erat, ut iuniorem sibi beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se esse in fine saeculi fateatur.
4 Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore nigromantiae artis fuisse inbutum, quia, ut adserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo procul et abditae quicquam locutus fuisset mali, coram populo adstante inproperabat, dicens, quia: 'Hoc et illud de me effatus es, quae sanctitate meae erant indigna'.
5 Et quid aliud nisi nuntiantibus daemoniis cognoscebat? Habebat autem cucullam ac tonicam de pilis caprarum, et in praesente quidem abstinens erat a cybis et potu, clam autem, cum in diversurio venisset, ita infercibat in ore, ut minister non occurrerit tantum poscenti porregere. Sed detecta dolositas eius et a nostris depraehensa, eiectus est extra urbis terminum.
6 Nec cognovimus deinceps, quo abisset; dicebat tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante hos septem annos fuit et alius valde seductur, qui multos decepit dolositate sua. Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindonem, crucem ferens, de qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere.
7 Aiebat enim se de Hispaniis adventare ac reliquias beatissimorum martyrum Vincenti levitae Felicisque martyris exhibere. Sed cum iam vespere ad basilicam sancti Martini Thoronus advenisset et nos convivio resederemus, mandatum misit, dicens: 'Occurrant reliquiis sanctis'. Cui nos, quia hora iam praeterierat, dixemus: 'Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedemus ad occursum earum'.
8 Sed hic primum diluculo consurgens, nec expectatis nobis, advenit cum cruce sua et in cellola nostra adfuit. Stupefactus ego et admirans levitatem, interrogo, quid sibi haec vellent. Respondit quasi superbus et inflata voce: 'Meliorem', inquid, 'occursum nobis exhibere debueras. Sed haec ego in auribus Chilperici reges ingeram; ille autem ulciscitur dispectionem meam'.
9 Et ingressus in oraturio, me postposito, ipse capitellum unum adque alterum ac tertium dicit, ipse orationem profert et ipse consumat, elevataque iterum cruce, abiit. Erat enim ei et sermo rusticus et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo rationabilis procedebat. Qui usque Pariseus accessit.
10 His enim diebus rogationes publicae caelebrabantur, quae ante sanctum dominicae ascensiones diem agi solent. Factum est autem, ut, procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens, inusitato populis exhibens indumento, adiunctis publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circuire temptat.
11 Haec cernens episcopus, misit archidiaconum, dicens: 'Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum in basilica et nobiscum caelebra dies sanctos; decursa autem sollemnitatem, profecisceris in viam tuam'. At ille parvi pendens, quae ab archidiaconum dicebantur, coepit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi.
12 Sacerdos vero intellegens eum seductorem, iussit eum recludi in cellolam. Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum, ibique et dentes talpae et ossa murium et ungues atque adipes ursinos. Vidensque haec maleficia esse, cuncta iussit in flumine proici; ablataque ei cruce, iussit eum a termino Parisiacae urbis excludi.
13 Sed hic iterum, facta sibi altera cruce, coepit quae prius gesserat exercere; captusque ab archidiacono et catenis vinctus, iussus est costodire. His diebus Parisius adveneram et ad basilicam beati Iuliam marthyris metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Iuliam properat atque in pavimento, in loco quo ego stare eram solitus, ruit ac sopore vinoque obpressus obdormivit.
14 Nos vero ignari facto, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem. De quo tantus fetor egrediebatur, ut omnium cloacarum adque secessorum fetores fetor ille devinceret. Sed nec nos prae hoc fetore in basilicam ingredi potueramus. Accedens vero unus clericorum, clausis naribus, eum excitare nititur nec potuit; ita enim erat miser madefactus vino.
15 Tunc quattuor accedentes clerici, levantes eum inter manus, in uno angulo basilicae proiecerunt; et exhibentes aquas, abluto pavimento, resperso etiam herbolis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum. Numquam tamen nobis psallentibus potuit excitare, donec, dato terris diae, altius solis lampas ascenderet.
16 Dehinc excusatum reddidi sacerdotem. Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narravimus, ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus. Quo adstante, elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit eum suum esse famulum sibique per fugam dilapsum; et sic excusatum receptum reduxit in patriam.
17 Multi enim sunt, qui, has seductiones exercentes, populum rusticum in errore ponere non desistunt, de quibus, ut opinor, et Dominus in evangelio ait, consurgere in novissimis temporibus pseudochristus et pseudoprophetas, qui, dantes signa et prodigia, etiam electos in errore inducant. De his ista sufficiant; nos potius ad propositum rediamus.
VII De remotione Ennodi ducis et de Wasconibus.
1 Ennodius cum ducatum urbium Thoronicae atque Pectavae ministraret, adhuc et Vice Iuliensis atque Benarnae urbium principatum accipit. Sed euntibus comitibus Thoronicae atque Pectavae urbis ad regem Childeberthum, obtenuerunt, eum a se removere. Ille vero, ubi se remotum de his sensit, ad civitates superius memoratas properat; sed dum in illis commoraretur, mandatum accepit, ut se ab eisdem removerit; et sic accepto otio, ad domum suam reversus, privati operis curam gerit.
2 Wascones vero de montibus prorumpentes, in plana descendunt, vineas agrosque depopulantes, domus tradentes incendio, nonnullus abducentes captivos cum pecoribus. Contra quos saepius Austrovaldus dux processit, sed parvam ultionem exegit ab eis. Gothi vero propter superiores anni devastationem, quam in Septimaniam regis Gunthramni exercitus fecit, in Arelatense provinciam proruperunt, egeruntque praedas atque captivos abduxerunt usque decimo ab urbe miliario.
3 Unum etiam castro Ugernum nomen cum rebus atque habitatoribus desolantes, nullo resistenti, regressi sunt.
VIII De praesentia Gunthchramni Bosonis.
1 Gunthchramnus vero Boso, cum exosus reginae haberetur, coepit per episcopus ac proceres discurrere et veniam sero praecare, quam ante dispexerat. Nam cum rex Childeberthus esset iunior, Brunechildem reginam saepe conviciis atque inproperiis lacessibat; sed et iniuriis, quae ei ab adversis inferebantur, fautor exteterat.
2 Sed et rex ad ulciscendam iniuriam genetricis iussit eum persequi atque interfici. Ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Veredunensem eclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam inpetrare confidens. Tunc pontifex ad regem properat depraecaturque pro eo; cui rex cum negare nequiret quae petebat, ait: 'Veniat coram nobis, et datis fideiussoribus in praesentia patrui mei, quicquid illius iudicium decreverit, exsequamur'.
3 Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur rege. Ad cuius provolutus pedes, ait: 'Peccavi tibi ac genetrice tuae, non oboediendo praeceptionibus vestris, sed agendo contra voluntate vestram atque utilitatem publicam; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quae in vobis gessi'.
4 Rex autem iussit eum elevari a terra et posuit in manu episcopi, dicens: 'Sit penes te, sanctae sacerdos, donec in praesentia Gunthchramni regis adveniat'. Et iussit eum discidere.
IX De interitu Rauchingi.
1 Post haec Rauchingus cuniunctus cum prioribus regni Chlothari, fili Chilperici, confingens se quasi tractaturus de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut dereptio gereretur, consilium habuerunt, ut scilicet, interfecto Childebertho rege, Rauchingus cum Theodobertho, seniore eius filio , Campaniae regnum teneret, Ursio vero ac Berthefredus , iuniorem filium nuper genitum, qui Theodoricus cognominatur, in se susceptum, excluso Gunthchramno rege, reliquum regni teneret, multa etiam contra Brunechilde reginam frementes, ut eam in contumiliam redigerent, sicut prius fecerant in viduetate sua.
2 Rauchingus ergo, summa elatus potentiam et, ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam, iter praeparat ad Childeberthum regem accidendi, ut consilium quod inierat possit explere. Sed pietas Domini haec verba in aures Gunthchramni regis prius inposuit, qui, missis nuntiis clam ad Childeberthum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: 'Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae, quae agi debeant'.
3 At ille diligenter inquirens, quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognuscens, arcessiri Rauchingum iussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo iussisset adstare conspectui, datis litteris et pueris distinatis cum evectione publica, qui res eius per loca singula deberent capere, iussit eum in cubiculo intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo iubet.
4 Cumque egredieretur, a duobus ostiariis pedibus adpraehensus, ruit in gradibus ostei, ita ut pars corpori eius esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc hi, qui iussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt atque ita minutatim caput eius conliserunt, ut simile totum cerebro potaretur; statimque mortuus est.
5 Tunc denudatus et per fenestram eiectus, sepulturae mandatus est. Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditate ac facultatibus inhians alienis et ex ipsis divitiis valde superbus, in tantum ut iam in ipso interitus sui tempore Chlothari regis se filium fateretur. Multum tamen cum eo auri repertum est.
6 Quo interfectu, protinus unus puerorum eius cursu veloci evolans, nuntiavit coniuge eius quae acta erant. Haec vero per plateam Sessionicae civitatis, compta grandibus ornamentis ac gemmarum praetiositatibus vel auri fulgore obtecta, ascensu aequo, praecidentibus pueris aliisque sequentibus, ferebatur atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi expectatura missas.
7 Erat enim eo diae passio marthyrum beatorum. Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, proiectis in terra ornamentis, in basilicam sancti Medardi antestitis confugit, ibique se tutare confessores praesidio potans. Pueri vero, qui missi a rege fuerant ad requirendas res eius, tanta in thensauris illius repperierunt, quanta nec in ipso aerarii publice registu poterant invenire; quae totum reges conspectibus praesentarunt.
8 Nam eo diae, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Thoronorum atque Pectavorum, de quibus tale fuit consilium, ut, si malum hoc perficere potuissent, hos subditus supplicio, dicerent, quia: 'Ex vobis fuit qui regem nostrum interemit', eosque diversis suppliciis trucidatus, ultoris se mortis regiae esse iactarent.
9 Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit implevitque illud, quod scriptum est, quia: Foveam, quam fratri parabis, incedis in ea. In loco tamen Rauchingi Magnovaldus diregitur dux. Iam enim Ursio atque Berthefredus, certi, quod Rauchingus quae conlocuti fuerant possit explere, collectu exercitu, veniebant.
10 Sed audientes, quod scilicit tali fuissit affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudinem hominum, quae ad eos pertenere videbatur, infra castrum Vabrensim, quae villae Ursionis propinquus erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui, tractantes, ut, si rex Childeberthus aliquid contra eos agere voluissit, virtute se ab eius exercitu defensarent.
11 Caput enim horum et causa malorum Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandatum misit Berthefredo, dicens: 'Disiungere ab homine inimico, et habebis vitam. Alioquin cum eodem interibis'. Filia enim eius ex lavacro regina susciperat et ob hoc misericordiam de eo habere voluit. Qui ait: 'Nisi morte devellar ab eo, numquam a me relinquitur'.
X De interitu Gunthchramni Bosonis.
1 Dum haec autem agerentur, iterum misit Gunthchramnus rex ad nepotem suum Childeberthum, dicens: 'Morae omnes abscedant, et veni, ut te videam. Est enim certae necessitatis causa tam pro vitae vestrae commoda quam pro utilitatibus publicis, ut videamur a nobis'. Haec ille audiens, adsumpta matrem cum sorore et coniuge, ad occursum patrui distinat.
2 Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis. Venit etiam Gunthchramnus Boso, quem Agericus Veredunensis episcopus sua in fide susciperat. Sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat, ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut, si ipse decerneret eum morte debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille vitam concideret, liber abiret.
3 Sed, coniunctis regibus, pro diversis facilitatibus culpabilis iudicatur; iussum est, ut interficeretur. Quod cum ille conperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit et, clausis osteis, segregatis ab eo clericis vel famulis, ait: 'Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere.
4 Et nunc ad te confugio, ut evadam. Ecce percussores ad osteum, unde manifeste scias, quod, si a te non eruor, interfectu te, egrediar foris et moriar. Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat aut par vita defensat. O sanctus sacerdos, scio enim, te patrem communem cum rege esse filio eius, et novi, quoniam quaecumque petieris ab eo obtenebis, nec negare omnino poterit sanctitate tuae quaecumque poposceris.
5 Ideoque aut inpertire veniam, aut moriamur simul'. Haec autem evaginato aiebat gladio. Turbatus auditu episcopus ait: 'Et quid faciam, si hic a te tenior? Demitte me, ut eam et depraecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui'. Et ille: 'Nequaquam, sed transmitte abbates et creditus tuos, ut haec quae loquor exponant'.
6 Verumtamen non haec rege, ut erant, nuntiata sunt; sed dixerunt, quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est, ut commotus rex diceret: 'Si episcopus exinde egredire noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat'. Haec audiens episcopus, direxit nuntius ad regem. Qui cum ista narrassent, ait rex Gunthchramnus: 'Inicite ignem in domo, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur' .
7 Haec audientes clerici effractum vi osteum, sacerdotem eieciunt foris. Tunc miserrimus, cum videret se flammis validis ab utraque parte vallare, accinctus gladio accidit ad osteum. Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e populo, eiecta lancia, frontem eius inlisit.
8 At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladio eiecere temptans, ab adstantibus ita lanciarum multitudine sauciatur, ut, defixis in lateribus eius spiculis et sustentantibus astilibus, ad terram ruere non possit. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur.
9 Fuit autem hic in actu levis, avariciae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus iurans et nulli promissa adimplens. Uxor autem eius cum filiis exilio data est, resque illius fisco conlate sunt. Multitudo autem auri argentique ac diversarum specierum in eius regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non latuerunt.
10 Ariolus ac sortis saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit inlusus.
XI Quod se reges viderunt.
1 Rex vero Gunthchramnus cum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus ac stabilitatis causis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum Gunthchramnus rex, dicens: 'Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestetisti, ut videre merear filios de filio meo Childebertho.
2 Unde non me puto usquequaque a tua maiestate relictum, qui mihi haec praestetisti, ut videam filios filii mei'. Tunc Dinamium et Lupum ducem redditus rex Childeberthus recepit, Cadurcum Brunechilde reginae refudit. Et sic cum pace et gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, se remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam.
XII De interitu Ursionis ac Berthefredi.
1 Childebertus vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi iubet, in quo Ursio ac Bertefredus inclusi morabantur. Erat enim villa in pago Vabrense, cui inminebat mons arduus. In huius cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxit. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc non cura, sed natura tantum monitus erat.
2 In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus vel familia se antedicti concluserant. Cummoto ergo exercito, sicut diximus, Childebertus rex illuc dirigit iubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicumque aut villas aut res eorum repperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt.
3 Accedentes autem ad hunc locum, ad montem prorepiunt et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi ducem tunc Godeghisilum, Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem adplicare nituntur. Quod cernens Ursio, accinctus gladio, foris egressus est tantaque caede hos qui adsedebant mactavit, ut, quanti in eius contemplatione advenissent, nullus vivens remanere possit.
4 Ibi et Trudulfus palatii regis comis cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt. Cumque iam annillus de caede Ursio cerneretur, percussus a quodam in femore, debilitatus ad terram ruit et sic, inruentibus aliis, vitam finivit. Quod cernens Godeghiselus, clamare coepit ac dicere: 'Fiat nunc pax! Ecce maximus inimicus domnorum nostrorum ruit; hic vero Bertefredus vitam habeat'.
5 Haec eo dicente, cum omnis populus ad dereptionem rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Bertefredus, ascenso equite, ad Veredunensem urbem dirigit, ibique in oraturio, qui in domo aeclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus in hac domo resederet. Sed cum Childebertho rege nuntiatum fuisset, effugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: 'Si hic mortem evaserit, non evadit Godeghiselus manus meas'.
6 Nesciebat tamen rex, eum in domo aeclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regione alia confugisse. Tunc timens Godeghisilus, commoto iterum exercitum, domum aeclesiae cum armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac materiis, quibus oraturium opertum erat, inlidentes interficerunt, ibique cum tribus famulis mortuus est, multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non potuit, verum etiam locum, in quo orare consueverat et in quo sanctorum pignora adgregata fuerant, sanguine humano pollui vidit.
7 Misit autem Childeberthus rex cum muneribus, ut a merore revocaretur; sed noluit consolare. Multi autem his diebus pertimiscentes regem, in aliis regionibus abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in quorum ordine alii successerunt.
XIII De Baddone.
1 De Baddone, qui in legationem abiens, retentus et post diu dimissus est; et de morbo desenterico. Guntchramnus vero Baddonem, quem pro crimine maiestates superius vinctum diximus, in praesentia sua venire iussit, et transmissum usque Parisius, ait: 'Si eum cum idoneis hominibus Fredegundis ab hac actione, qua inpetitur, inmunem fecerit, abscedat liber et quo voluerit eat'.
2 Sed veniens Parisius, nullus de parte memoratae mulieris adfuit, qui eum idoneum reddere possit. Tunc vinctus et catenis oneratus, sub ardua custodia ad urbem Cavillonensim reductus est. Sed postea, intercurrentibus nuntiis et praesertim Leudovaldo Baiocassino pontifice, demissus ad propria rediit.
3 Graviter tunc morbus desentericus apud Metensim saeviebat urbem. His diebus nos, dum ad occursum regis properaremus, Wiliulfum civem Pectavum plenum febre, hoc morbo laborantem, in via offendimus, id est ad Remensim urbem. De qua profectus valde exinanitus, cum ad urbem Parisiacam cum filio uxoris suae venisset, apud villam Rigoialinsim, facto testamento, defunctus est.
4 Puer vero, qui et ipse ab hoc langore tenebatur, obiit; et sic pariter in urbis Pectavae delati termino, tumolati sunt. Uxor quoque ipsius Wiliulfi tertio copulatur viro, filio scilicet Beppolini ducis; qui et ipse duas iam, ut celebre fertur, uxores vivas reliquerat. Erat enim levis adque luxoriosas et, dum nimio ardore fornicationis artaretur ac, relicta coniuge, cum famulabus accubarit, exorrens legitimum conubium, aliud expetebat.
5 Sic et secundae fecit et huic, cui tertius copolatus est, ignorans, quod corruptio incorruptionem non possedebit.
XIV De pace Egidi episcopi et Lupi ducis.
1 Post haec cum Egidius Remensis urbis episcopus de illo crimine maiestates, quo superius memorati perempti sunt, suspectus haberetur, cum magnis muneribus ad Childeberthum accedens, veniam deprecatur, prius tamen sacramenta suscipiens in basilicam sancti Remedii, ne aliquid mali in itinere pateretur.
2 Susceptusque a rege, cum pace discessit. Pacem etiam cum Lupo duce obtenuit, quem instinctu eius de Campaniae ducatu supra memoravimus fuisse depulsum. Unde rex Guntchramnus valde in amaritudine excitatus est, eo quod ei promiserit Lupus, numquam se cum eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus inimicus.
XV De conversione Richaredi.
1 Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex, conpunctus miseratione divina, convocatis episcopis relegionis suae, ait: 'Cur inter vos et sacerdotes illus, qui se catholicus dicunt, iugiter scandalum propagatur et, cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis? Qua de re convenite, quaeso, simul et, discussis utriusque partes credulitatibus, quae vera sunt cognuscamus; et tunc aut accepta illi a vobis ratione ea credant quae dicitis, aut certe vos ab illis veritatem agnuscentes, quae praedicaverint vos credatis'.
2 Quod cum factum fuisset, congregatis utriusque partes episcopis, proposuerunt haeretici illa, quae saepius ab ipsis dicta iam scripsimus. Similiter responderunt episcopi nostrae relegionis ea, de quibus haereticorum partem plerumque victam libris superioribus demonstravimus. Et praesertim, cum rex diceret, quod nullum signum sanitatis super infirmus ab hereticorum ostenderetur episcopis, ac in memoriam replicaret, qualiter tempore genitoris sui episcopus, qui se iactabat per fidem non rectam caecis restituere lumen, tacto caeco et caecitate perpetuae damnato, discessisse confusum - quod nos in libro Miraculorum plenius declaravimus - vocavit ad se seorsum sacerdotes Dei.
3 Quibus perscrutatis, cognovit, unum Deum sub distinctione coli personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, nec minorem Filium Patri Spirituique sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patri vel Filio, sed in una aequalitate atque omnipotentia hanc Trinitatem verum Deum fateri. Tunc intellegens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae lege subdidit et, acceptum signaculum beatae crucis cum crismatis unctione, credidit Iesum Christum, filium Dei, aequalem Patri cum Spiritu sancto, regnantem in saecula saeculorum.
4 Amen. Deinde nuntius mittit ad provinciam Narbonensim, qui narrantes ea quae ille gesserat, simile credulitate populus ille conecteretur. Erat ibi tunc temporis Arrianae sectae episcopus Athalocus, qui ita per propositiones vanas ac interpretationes falsas scripturarum aecclesias Dei conturbabat, ut potaretur, quod ipse esset Arrius, quem proiecisse in secessum exta historiograffus narravit Eusebius.
5 Sed cum haec populo sectae suae credere non sineret et ad consentiendum ei paucorum faverit adulatio, commotus felle, ingressus in cellolam suam, inclinato super lectulum capite, nequam spiritum exalavit. Sicque hereticorum populus in ipsa consistens provincia inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit.
XVI De legatione ipsius ad reges nostros.
1 Post haec Richaredus legationem ad Gunthchramnum atque Childeberthum regem direxit pacis gratia, ut scilicet, sicut in fide se adserebat unum, ita et caritate se praestaret unitum. Sed ad Gunthchramno rege repulsi sunt, dicente: 'Qualem mihi fidem promittere possunt aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam Ingundem in captivitate tradiderunt, et per eorum insidias et vir eius interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo legationem Richaridi, donec me Deus ulcisci iubeat de his inimicis'.
2 Haec legati audientes, ad Childeberthum proficiscuntur; a quo et in pace suscepti sunt, dicentes: 'Vult se domnus noster, frater tuus, Richaridus, de hoc crimine exuere, quod ei inponitur, quasi in mortem sororis vestrae fuisse conscium; quod aut sacramenta vultis aut qualibet conditione, idoneus reddi potest.
3 Deinde, datis gratia vestra decem milibus solidorum, caritatem vestram habere desiderat, ut et ille vestro utatur solatio et vos eius, ubi necesse fuerit, beneficia potiamini'. Haec illis dicentibus, promiserunt Childeberthus rex et mater eius pacem et caritatem cum ipso se integre custodituros. Acceptisque ac datis muneribus, addiderunt legati: 'Iussit etiam dominus noster ponere verbum in auribus vestris de filia sive sorore vestra Chlodosinda, ut ei tradatur in matrimonio, quo facilius pax, quae inter vos promittitur, confirmetur'.
4 Qui dixerunt: 'Promissio nostra ex hoc habile dabitur, sed sine patrui nostri Gunthchramni regis consilio haec facere non audemus. Promissum enim habemus de maioribus causis nihil sine eius consilio agere'. Accepto itaque responso, redierunt.
XVII De exiguetate anni huius.
1 Eo anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum iam vel arbores vel vineae fronduissent, nix decidua cuncta operuit. Subsequente quoque gelu tam palmitis vinearum quam reliqui ostensi fructus incensi sunt. Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam erundines alites, quae de externis regionibus venerant, vi algores extinguerentur.
2 Illud etiam admirabile fuit, quod, ubi numquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit et ibi, ubi consueverat laedere, non accessit.
XVIII De Brittanis et obitu Namati episcopi.
1 Brittani quoque inruentes in termino Namnitico, praedas egerunt, pervadentes villas et captivus abducentes. Quod cum Guntchramno rege perlatum fuisset, iussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium, qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint, se gladio casurus ab exercitu eius.
2 At ille timentes promittunt, se omnia quae male gesserant emendare. His auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurilianinsim et Bertchramnum Cinomanensim episcopum cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii, Chilperici regis filii, viri magnifici; qui euntes in termino Namnitico, locuti sunt cum Warocho et Vidimacle omnia quae rex praeciperat.
3 At illi dixerunt: 'Scimus et nos, civitates istas Chlotlhrii regis filiis redebere et nos ipsis debere esse subiectus; tamen quae contra rationem gessimus cuncta componere non moramur'. Et datis fideiussoribus adque subscriptis cautionibus, promiserunt, se singula milia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in conpositionem daturus, promittentes numquam terminum civitatum illarum ultra adgressurus.
4 His ita conpositis, regressi sunt reliqui et nuntiaverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum, receptis villis infra terminum Namneticae urbis, quod olim parentes eius perdiderant, ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite. Ex hoc valde confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cupiret, infra Andegavensis territorii terminum spiritum exalavit.
5 Corpusculum eius ad urbe sua dilatum, in basilicam sancti Aniani confessores sepultum est. In cuius cathedram Austrinus, Pastores quondam filius, subrogatur. Warocus vero oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit, quae promisit, vineas Namneticorum abstulit et, vindimiam colligens, vinum in Vinitico transtulit.
6 Ex hoc iterum rex Guntchramnus valde furens, exercitum commovere iussit, sed quievit.
XIX De interitu Sichari civis Thoronici.
1 Bellum vero illud, quod inter cives Toronicus superius diximus terminatum, in rediviva rursum insania surgit. Nam Sicharius, cum post interfectionem parentum Chramisindi magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se caritate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter stratu recumberent, quadam die cenam sub nocturno tempore praeparat Chramisindus, invitans Sicharium ad epulum suum.
2 Quo veniente, resident pariter ad convivium. Cumque Sicharius crapulatus a vino multa iactaret in Chramisindo, ad extremum dixisse fertur: 'Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione, aurum argentumque superabundat in domum tuam, et nudus nunc essis et egens, nisi haec te causa paululum roborassit'.
3 Haec ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sichario dixitque in corde suo: 'Nisi ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo et mulier infirma vocare'. Et statim extinctis luminaribus, caput Sichari seca dividit. Qui parvolam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est.
4 Pueri vero, qui cum eo venerant, dilabuntur. Chramisindus exanimum corpus nudatum vestimentis adpendit in saepis stipite, ascensisque aequitibus eius, ad regem petiit; ingressusque aeclesia, ad pedes prosternitur regis, dicens: 'Vitam peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homine, qui, parentes meus clam interfectis, res omnes diripuerunt'.
5 Cumque, expositis per ordinem causis, regina Brunechildis graviter accepisset, eo quod in eius verbo Sicharius positus taliter fuerat interfectus, frendere in eum coepit. At ille, cum vidisset eam adversam sibi, Vosagensim territurii Biturigi pagum expetiit, in quo et eius parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis haberetur.
6 Tranquilla quoque, coniux Sichari, relictis filiis et rebus viri sui in Toronico sive in Pectavo, ad parentes suos Mauriopes vicum expetiit; ibique et matrimonio copulata est. Obiit autem Sicharius quasi annorum XX. Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per ebrietatem iniuriam intulit.
7 Chramisindus vero iterum ad regem abiit, iudicatumque est ei, ut convinceret super se eum interfecisse. Quod ita fecit. Sed quoniam, ut diximus, regina Brunechildis in verbo suo posuerat Sicharium, ideoque res huius confiscari praecepit; sed in posterum a Flaviano domestico redditae sunt. Sed et ad Aginum properans, epistolam eius elicuit, ut a nullo contingeretur.
8 Ipsi enim res eius a regina concessae fuerant.
XX De eo, quod ad Gunthchramno directi sumus.
1 De eo, quod ad Gunthchramno regem in legatione pro custodienda pace directi sumus. Eo anno quoque tertio decimo regis Childeberthi, cum ad occursum eius usque Metensim urbem properassemus, iussi sumus ad Gunthchramnum regem in legationem accedere. Quem apud urbem Cavillonensim repperimus, dicentes: 'Salutem uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepus tuus Childeberthus, o inclite rex, inmensas referens gratias pietate tuae, quod ad te iugiter commonetur, ut ea agat, quae et Deo placeant et tibi sint accepta et populo congrua.
2 De his vero quae locuti simul fuistis omnia inplere promittit, nec quicquam se de pactionibus, quae inter vos conscriptae sunt, inrumpere pollicetur'. Et rex ad haec ait: 'Non similiter ego gratias ago, quod taliter inrumpitur, quod mihi promissum est. Pars mea de urbe Silvanectensi non redditur; homines, quos pro utilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt.
3 Et quomodo dicetis, quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepus meus? Et nos ad haec: 'Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia inplere promittit, ita ut de praesenti, si ad divisionem Silvanectensim vis mittere, nec tardetur; statim enim recipies tuum. De hominibus vero, quos dicitis, nomina scripta tradantur, et omnia quae promissa sunt implebuntur'.
4 Haec nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi rex coram adstantibus iubet. Exemplar pactionis. Cum in Christo nomen praecellentissimi domni Gunthchramnus et Childebertus regis vel gloriosissima domna Brunechildis regina Andelao caritates studio convenissent, ut omnia, quae undecumque inter ipsis scandalum poterat generare, pleniori consilio definirent, id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus, Deo medio, caritates studio sedit, placuit atque convenit, ut, quamdiu eos Deus omnipotens in praesenti saeculo superesse voluerit, fidem et caritatem puram et simplicem sibi debeant conservare.
5 Similiter, quia domnus Gunthchramnus iuxta pactionem, quam cum bonae memoriae domno Sigybertho inierat, integram portionem, quae de rigno Chariberthi ille fuerat consecutus, sibi diceret in integrum redebere et pars domni Childeberthi ea quae pater suus possiderat ad se vellit ex omnibus revocare, id inter ipsus constat fixa deliberatione finitum, ut illam tertiam portionem de Parisius civitatem cum terminibus et populo suo, quae ad domnum Sigyberthum de regno Chariberthi conscripta pactione pervenerat, cum castellis Duno vel Vindocino et quicquid de pago Stampinse vel Carnotino in pervio illo antefatus rex cum terminibus et populo suo perciperat, in iure et dominatione domni Gunthchramni cum id, quod superstite domno Sigybertho de regnodus Chariberthi antea tenuit, debeant perpetualiter permanere.
6 Pari conditione civitatis Mel, et duas portiones de Silvanectis, Thoronus, Pectavis, Abrincatis, Vico Iuli-Consorannis, Lapurdo et Albige domnus Childeberthus rex cum terminibus a praesenti die suae vindicit potestate. Ea igitur conditione servata, ut, quem Deus de ipsis regibus suprestitem esse praeciperit, regnum illius, qui absque filiis de praesentis saeculi luce migraverit, ad se in integritate iure perpetuo debeat revocare et posteris suis, Domino auxiliante, relinquere, illud specialiter placuit per omnia inviolabiliter conservari, ut, quicquid domnus Gunthchramnus rex filiae suae Chlothiheldae contulit aut adhuc, Deo propitiante, contulerit, in omnibus rebus adque corporibus, tam civitatis quam agri vel rediti, in iure et dominatione ipsius debeant permanere.
7 Et si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conservetur neque a quocumque ullo umquam tempore convellatur, et sub tuitione ac defensione domni Childeberthi cum ea omnia, quae ipsam transitus genitoris sui inveniret possedentem, sub omni honore et dignitate secura debeat possedere.
8 Pari conditione repromittit domnus Gunthchramnus rex, ut, si, ut habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat nec ille videre desiderat, si contigerit domnum Childeberthum eo suprestite de hac luce migrari, filius suos Theodoberthum et Theodoricum reges, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat, ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possedeant; et genetricem domni Childeberthi, domnam Brunichildem reginam, vel filiam eius Chlodosuindam, germanam domni Childeberthi regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel eius reginam Faileubam tamquam sororem bonam et filias in sua tuitione et defensione spiritali dilectione recipiat, et sub omni honore et dignitate cum omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, reditibus vel cunctis titulis et omne corpore facultatis, tam quod praesenti videntur tempore possedere quam quod adhuc Christo praesole iuste potuerint augmentare, sub omni securitate et quiete possedeant, ut, si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscumque voluntas illarum ullo tempore convellatur.
9 De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovecas, Cadurcus, Benarno et Begorra, quae Gailesuinda, germana domnae Brunichilde, tam in dote quam in morganegyba, hoc est matutinale donum, in Francia veniens certum est adquisisse, quas etiam per iudicium gloriosissimi domni Gunthchramni regis vel Francorum, superstitibus Chilpericum et Sigyberthum regem, domna Brunichildis noscitur adquisisse, ita convenit, ut Cadurcus civitatem cum terminibus et cuncto populo suo domna Brunichildes de praesenti in sua proprietate percipiat, reliquas vero civitates ex hac conditione superius nominatas domnus Gunthchramnus, dum advivit, possedeat, ita ut quandoquidem post eius transitum in dominatione domnae Brunichilde heredumque suorum cum omni soliditate Deo propitio revertantur nec superstite domno Gunthchramno neque a domnam Brunechildem neque a filio suo Childeberthum regem filiisque suis quolibet ingenio vel tempore repetantur.
10 Similes modo convenit, ut Silvanectis domnus Childeberthus in integritate teneat, et quantum tertia domni Gunthchramni exinde debita conpetit, de tertiam domni Childeberthi, quae est in Rosontinse, domni Gunthchramni partibus conpensetur. Similiter convenit, ut secundum pactionis inter domnum Gunthchramnum et bonae memoriae domnum Sigyberthum initas leudes illi, qui domnum Gunthchramnum post transitum domni Chlothari sacramenta primitus praebuerunt, et, si postea convincuntur se in parte alia tradidisse, de locis ubi conmanere videntur convenit ut debeant removeri.
11 Similiter et qui post transitum domni Chlothari convincuntur domnum Sigyberthum sacramenta primitus praebuisse et se in alia parte transtulerunt, modo simile removantur. Similiter quicquid antefati regis eclesiabus aut fidelibus suis contulerunt aut adhuc conferre cum iustitiam Deo propitiante voluerint, stabiliter conservetur.
12 Et quicquid unicuique fidelium in utriusque regno per legem et iustitiam redebetur, nullum praeiudicium patiatur, sed liceat res debetas possedere atque recipere; et si aliquid cuicumque per interregna sine culpa tultum est, audientia habita, restauretur. Et de id, quod per munificentias praecedentium regum unusquisque usque transitum gloriosae memoriae domni Chlothari regis possedit, cum securitate possedeat.
13 Et quod exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. Et quia inter praefatus regis pura et simplex est in Dei nomen concordia inligata, convenit, ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis quicumque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus denegetur.
14 Similiter convenit, ut nullus alterius leudis nec sollicitet nec venientes excipiat. Quod si forsitan pro aliqua admissione partem alteram crediderit expetenda, iuxta qualitate culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactione, ut, si qua pars praesentia statuta sub quacumque calliditate tempore quocumque transcenderet, omnia benificia tam repromissa quam in praesenti conlata amittat, et illi proficiat, qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit; et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta.
15 His itaque omnibus definitis, iurant partes per Dei omnipotentes nomen et inseparabilem Trinitatem vel divina omnia ac tremendum diem iudicii, se omnia quae superius scripta sunt absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturus. Facta pactio sub die IIII. Kal. Decembris, anno XXVI. regnum domni Gunthchramni regis, domni Childeberti vero XII. anno.
16 Lectis igitur pactionibus, ait rex: 'Iudicio Dei ferear, si de his quicquam transcendero, quae hic contenentur'. Et conversus ad Filicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: 'Dic, o Filex, iam enim plenissime conexuistis amicitias inter sororem meam Brunichildem et inimicam Dei atque hominum Fredegundem?' Quo negante, ego dixi: 'Non dubitet rex, quia illae amicitiae inter easdem costodiuntur, quae ante hos annus plurimus sunt legati.
17 Nam certe scias, quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum eam caritatem haberes! Nam, ut saepe cognovimus, dignius eius legationem quam nostram excepis'. Et ille: 'Scias', inquid, 'sacerdus Dei, quia sic eius legatione suscipio, ut caritatem nepotis mei Childeberthi regis non omittam.
18 Nam ibi amicitias legare non possum, de qua saepius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent'. Haec eo dicente, Filex ait: 'Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit, qui neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonio postolaret.
19 Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit'. Rex ait: 'Non est optimum enim, ut illuc neptes mea ambulet, quo soror sua est interfecta. Sed nec illud rationabiliter conplacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingunde'. Filex respondit: 'Multum se exinde excusare volunt aut sacramentis aut quibuslibet aliis conditionibus iusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Chlodosuinda, sicut postulat, disponsetur'.
20 Rex ait: 'Si enim nepus meus implet, quae in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem eius'. Promittentibus nobis, eum omnia impleturum, adiecit Filex: 'Deprecatur etiam pietatem vestram, ut ei solacium contra Langobardus tribuatis, qualiter expulsi de Italia, pars illa, quam genitur suus vindicavit vivens, ad eum revertatur, reliqua vero pars per vestrum suumque solacium imperatoris dicionibus restituatur'.
21 Respondit rex: 'Non', inquid, 'possum in Italiam exercitum meum dirigere, ut ultro eos morti tradam. Gravissima enim lues Italiam nunc devastat'. Et ego: 'Indecastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt, quae debeant indegare. Sed iuxta consuetudinem canonum placebat gloriosissimo nepoti vestro, ut unusquisque metropolis cum provincialibus suis coniungeret et tunc, quae inrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotali emendarentur.
22 Quae enim causa extat, ut in unum tanta multitudo conveniat? Aeclesiae fides periculo ullo non quatitur; heresis nova non surgit. Quae erit ista necessitas, ut tanti debeant in unum coniungi domni sacerdotes?' Et ille: 'Sunt multa', inquid, 'quae debeant discerni, quae iniuste gesta sunt, tam de incestis quam de ipsis quae inter nos aguntur causis.
23 Sed praecipue illa Dei causa extat omnibus maior, ut inquerere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in aeclesia fuerit interemptus. Sed et de his, qui pro luxoriam accusantur, debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur'.
24 Tunc iussit, ut in Kalendis mensis IIII. haec sinodus prolongaretur. Et his dictis, ad aeclesiam processimus; erat enim dies illa dominicae resurrectionis solempnitas. Dictis igitur missis convivio nos adscivit, quod fuit non minus oneratum in fercolis quam laetitia opulentum. Semper enim rex de Deo, de aedificationem aeclesiarum, de defensionem pauperum sermonem habens, ridebat interdum, spiritali ioco delectans, addens etiam, unde et nos aliquid laetitiae frueremur.
25 Dicebat enim et haec verba: 'Utinam mihi nepus meus promissa costodiat! Omnia enim quae habeo eius sunt. Tamen si eum scandalizat illud, quod legatus Chlothari nepotis mei suscipio, numquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Novi enim eum magis incidere quam in longius promulgare.
26 Dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas aut tres in parte aliqua civitatis, ut nec hic videatur exheredari de regno meo, nec huic inquietudinem praeparent, quae isti reliquero'. His et aliis locutus, dulci nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere iobet, mandans, ut ea semper Childebertho regi insinuentur, quae vitae eius comoda fiant.
XXI De elymosinis et bonitate ipsius regis.
1 Ipse autem rex, ut saepe diximus, in elymosinis magnus, in vigiliis atque ieiuniis prumptus erat. Nam tunc ferebatur, Masiliam a luae inguinaria valde vastare et hunc morbum usque ad Lugdunensim vicum Octavum nomine fuisse caeleriter propalatum. Sed rex acsi bonus sacerdus providens remedia, qua cicatrices peccatoris vulgi mederentur, iussit omnem populum ad eclesiam convenire et rogationes summa cum devotione celebrare et nihil aliud in usu vescendi nisi panem ordeacium cum aqua munda adsumi, vigiliisque adesse instanter omnes iobet.
2 Quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim ipsius elimosinis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto populo formidabat, ut iam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdus Domini putaretur, totam spem suam in Domini miseratione transfundens et in ipso iactans cogitationes, quae ei superveniebant, a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat.
3 Nam caelebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cuius filius quartano tibo gravabatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis, in aqua posuit filioque bibendum dedit; statimque, restincta febre, sanatus est.
4 Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse saepius larvas inergia famulante nomen eius invocantes audieram ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fatere.
XXII De luae Massiliensis urbis.
1 Nam superius diximus, Massiliensis urbis contagio pessimo aegrota quanta sustenuerit, altius replecare placuit. His enim diebus Theodorus episcopus ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit.
2 Interea navis ab Hispania una cum negutio solito ad portum eius adpulsa est, qui huius morbi fomitem secum nequiter deferebat. De qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animae erant, hoc contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. Nec statim hoc incendium lues per domus spargitur totas; sed, interrupto certi temporis spatio ac velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit.
3 Episcopus tamen urbis accessit ad locum et se infra basilicae sancti Victoris saepta contenuit cum paucis, qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis stragem orationibus ac vigiliis vacans, Domini misericordiam exorabat, ut tandem cessante interitu populo liceret in pace quiescere. Cessit vero haec plaga valde minsibus duobus, cumque iam securus populus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti.
4 Sed et multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est.
XXIII De obitu Agerici episcopi et successore eius.
1 Agericus vero Veredunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Gunthramnus Boso, pro quo fideiussor exteterat, interfectus essit, vel etiam addita amaritudine, quod Berthefredus infra oraturium domus eclesiasticae fuerit interfectus, et praesertim cum ipsus Gunthramni filius secum retenens cotidie flerit, dicens: 'In meo vos odio orfani relicti estis', - his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine adgravatus et maxime inedia consumtus, diem obiit adpositusque est in sepulchro.
2 Bucciovaldus quoque abba eius pro episcopatum concurrit, sed nihil obtenuit. Charimerem enim refrendarium cum consenso civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Bucciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccus validus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus; in cuius eclesia Virgilius abba Agustidunensis, opitulante Siagrio episcopo, substitutus est.
XXIV De episcopatu Fronimi.
1 Obiit autem et Deotherius Vinciensis episcopus; in cuius locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Biturigae urbis incola fuit; sed causa nescio qua in Septimaniam abiit ac post mortem Athanaeldi regis a Leuvane, successore eius, magnifice est receptus adque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est.
2 Sed post mortem Leuvanis cum Leuvieldus in illa hereticae pravitatis perfidia crassaretur et Ingundis, filia Sigiberti regis, cui supra meminimus, in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit Leuvieldus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut numquam se veneno hereticae credulitatis debent admiscere, et ob hoc semper ei molestus iniuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopato deiecerit.
3 Cumque non inveniret, quibus eum muscipulis possit innectere, ad extremum emisit, qui eum gladio deberet adpetere. Quod ille per internuntius cognuscens, relicta urbe Agathensi in Galliis advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque patefactum loco, apud supradictam urbem potestatem pontificalem nono deiectiones suae anno, rege largiente, suscepit.
4 Brittani eo anno graviter terraturium Namneticum Redonicumque praedae subiecerunt, vindimiantes vineas, culturas devastantes ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de promissis superioribus costodientes, et non solum non costodientes promissa, verum etiam detrahentes regibus nostris.
XXV Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit.
1 Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi eorum esse coniugem, acceptis muneribus, promisisset, advenientibus Gothorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoscerit, repromisit ac legationem ad imperatorem direxit, ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans, cum eius consilio eos ab Italia removerit.
2 Nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitum illic abeuntibus, confligunt pariter. Sed nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi, vix patriae redierunt. Tantaque ibi fuit stragis de Francorum exercitu, ut olim simile non recolatur.
XXVI De obitu Ingobergae reginae.
1 Anno quoque quarto decimo Childeberthi regis Ingoberga regina, Chariberthi quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vitae relegiosae praedita, vigiliis et orationibus atque elymosinis non ignava. Quae, credo, per providentiam Dei commonita ad me usque nuntios dirigens, ut in his, quae de voluntate sua, id est pro animae remedium, cogitabat, adiutur exsisterem, - sic tamen, ut ad ipsam accedens, quae, consilio habito, fieri decernebat, scriptura conecterit, - accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum.
2 Qui cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam aeclesiae Toronicae vel basilicae sancti Martini, quaedam Caenomannicae aeclesiae deligavit. Ac post paucus mensis subitania aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multus per chartolas liberus derelinquens, septuagisimo, ut arbitror vitae anno, relinquens filiam unicam, quam in Canthia regis cuiusdam filius matrimonio copulavit.
XXVII De obitu Amalonis.
1 Amalo quoque dux, dum coniugem in alia villa pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellolae cuiusdam ingenuae ruit. Et facta nocte, crapulatus a vino, misit puerus, ut detrahentes puellolam eam toro eius adscirent. Illa quoque repugnante et violenter in eius mansione deducta, dum ea alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur.
2 Unde factum est, ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur. Quam et ipse pugnis, colaphis aliisque ictibus verberatam ulna suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa, extensa manu trans capud viri, gladium repperit; quo evaginato, capud ducis ac velud Iudith Olofernis ictu virili libravit.
3 Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: 'Ne faciatis, quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam haec, qui pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat'. Haec dicens, spiritum exalavit. Cumque super eum familia coniuncta lamentaret, adiutorio Dei eruta puella domum egreditur et per noctem Cavillonensim urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi milia XXXV, ibique basilica sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quae pertulerat pandit.
4 Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui iussit, ut, in verbo suo posita, a nullo umquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc, Deo praestante, cognovimus, quod puellae castitas non est a dereptore saevo ullatinus violata.
XXVIII De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit.
1 Brunechildis quoque regina iussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clipeum ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispania regi mittit; in qua re Ebregysilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit.
2 Quo abeunte, nuntiatum est regi Gunthchramno, dicente quodam, quia Brunechildis regina ad filius Gundovaldi munera dirigit. Quod rex audiens, iussit costodias arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus paenitus praeterire possit, qui non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis vel calciamentis aut in reliquis rebus, si occultae litterae portarentur.
3 Ebregysilus vero Parisius accedens cum his speciebus, ab Ebrecharium duce conprehensus, ad Gunthchramnum deducitur. Dixitque ei rex: 'Non sufficit, o infilicissime hominum, quod inpudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni nostri superare potentiam; et nunc filiis eius munera mittitis, ut ipsus iterum in Galliis provocetis ad iugulandum? Ideoque non accedis, quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae'.
4 Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam, sororem Childeberthi regis, sponsare debuerat, haec munera mitti, crededit rex loquenti et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus.
XXIX Quod Langobardi pacem ad Childeberthum regem petierunt.
1 Igitur Childeberthus rex, invitante Sigymundo Momotiacensis oppidi sacerdote, die paschae ad supradictam caelebrari statuit urbem. Graviter tunc Theudoberthus, filius eius senior, gulae adflictus tumore laboravit, sed convaluit. Interea Childeberthus rex exercitum commovit et Italiam ad debellandam Langobardorum gentem cum isdem pergere parat.
2 Sed Langobardi, his auditis, legatus cum muneribus mittunt, dicentes: 'Sit amicitia inter nos, et non pereamus ac dissolvamus certum ditioni tuae tributum. Ac ubicumque necessarium contra inimicus fuerit, ferre auxilium non pegebit'. Haec Childeberthus rex audiens, ad Gunthchramnum regem legatus dirigit, qui ea quae ab his offerebantur in eius auribus intimaret.
3 Sed ille non obvius de hac coniventia, consilium ad confirmandam pacem praebuit. Childeberthus vero rex iussit exercitum in loco resedere misitque legatus ad Langobardus, ut, si haec quae promiserant confirmabant, exercitus reverteretur ad propria. Sed minime est inpletum.
XXX De discriptoribus urbis Pectavae atque Thoronicae.
1 Childeberthus vero rex discriptores in Pectavo, invitante Maroveo episcopo, iussit abire, id est Florentianum maiorem domus reginae et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione, innovata re, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orfanisque ac debilibus tributi pondus insiderat.
2 Quod hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmus, illos quos iustitiae conditio tributarius dabat censo publico subdiderunt. Et sic Toronus sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes, quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: 'Discriptam urbem Toronicam Chlothari regis tempore, manifestum esse, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed, conpuncto per timorem sancti Martini antestitis rege, incensi sunt.
3 Post mortem vero Chlothari regis Charibertho rege populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum iuramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo, quo quondam sub patris dominationem statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retenere; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertinent ad spolium, spopondit.
4 Gaiso vero comes eiusdem temporis, accepto capitulario, quem anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa coepit exegere. Sed ab Eofronio episcopo prohibitus, cum exacta parvitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium, in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradedit; aureus exactus basilicae sancti Martini remisit, obtestans, ut nullus de populo Toronico ullum tributum publico redderit.
5 Post cuius obitum Sigyberthus rex hanc urbem tenuit nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc XIIII. anno Childeberthus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere haec urbs adgravatas congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non; sed vidite, ne aliquid noceatis, si contra eius sacramentum ambulare disponitis'.
6 Haec me dicente, responderunt: 'Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus'. Et ego aio: 'Liber hic a regis thesauro delatus non est nec umquam per tot convaluit annus. Non est mirum enim, si pro inimicitiis horum civium in cuiuscumque domo reservatus est. Iudicavit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transacto spatio protulerunt'.
7 Dum autem haec agerentur, Audini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia expiravit. Post haec nos transmisimus nuntios ad regem, ut, quid de hac causa iuberit, mandata remitteret. Sed protinus epistulam cum auctoritate miserunt, ne populus Toronicus pro reverentia sancti Martini discriberetur.
8 Quibus relictis, statim viri, qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.
XXXI Quod Guntchramnus rex exercitum in Septimania direxit.
1 Gunthchramnus vero rex exercitum commovit in Septimaniam. Austrovaldus autem dux prius Carcasonam accedens, sacramenta susciperat ipsosque populos ditioni subegerat regiae. Rex autem ad reliquas civitatis capiendas Bosonem cum Antestio distinat. Qui accedens cum superbia, dispecto Austrovaldo duce atque condemnato, cur absque eo Carcasonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Sanctonicis, Petrocoricis Burdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit.
2 Cumque in hac iactantia ferretur et Gothis haec nuntiata fuissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvolum, propinquum urbi, castra ponit, epulis insedit, aebrietatibus incumbit, convitiis et blasphemiis Gothus exaggerans. Illique inruentes super ipsos, reperierunt epulantes inopinantesque.
3 Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At ille paulolum resistentes, fugam simulant. Prosequentibusque istis, consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medium, usque ad internitionem caeciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix, equite ascensu, per fugam delapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitiae nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes, si vel vitae donarentur.
4 Insequentes autem Gothi res eorum omnes repperierunt diripieruntque, pedestris omnes captivos abducentes. Caecideruntque ibi quasi quinque milia virorum, captivi autem amplius quam duo milia habierunt; multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam.
XXXII De inimicitia inter Childeberthum et Guntchramnum.
1 Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberthi regno per eius regni territurium pervium possit habere, dicens, quia: 'Per niquitiam eius, qui cum regi Hispaniae foedus iniit, exercitus conruit meus, et ut se non subdant urbis illae dicione meae, eius hoc immissio facit'.
2 Addita est etiam huic causae aliud amaretudinis incendium, quod Childeberthus rex filium suum seniorem Theudoberthum nomine Sessonas dirigere cogitabat; quae res suspicionem fecerat Gunthchramno rege, dicente eo, quia: 'In hoc filium suum nepus meus Sessonas dirigit, ut Parisius ingredi faciat regnumque meum auferre cupiat'.
3 Quod numquam Childeberthus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem regina oppropria iactabat, dicens, eius consilio haec fieri, addens etiam, quod Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellit; unde etiam synodum episcoporum in Kalendas Novembris congregare praecepit.
4 Multique de extremis partibus Galliarum ad hoc conventum properantes de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimini exuit sacramentis; et sic viis iterum reseratis, pervium patificit volentibus ad regem Childeberthum accedere.
XXXIII Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit.
1 Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit contra filiam suggestura. His diebus Ingytrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad regem quasi filiam accusatura processit; in quo monastirium Berthefledis, filia quondam Chariberthi regis, resedebat. Sed ista egrediente, haec in Cinomannico est regressa.
2 Erat enim gulae et somno dedita et nullam de officio Dei curam habens. Negutium vero Ingytrudis et filiae eius altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingitrudis monastirium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: 'Relinque virum tuum et veni, ut faciam te abbatissam gregi huic, quem congregavi'.
3 At illa, audito levitatis consilio, cum viro Toronus advenit; ingressaque monastirio matris, dicebat viro: 'Regredere hinc et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum. Non enim videbit regnum Dei coniugio copulatus'. Ille vero ad me veniens, nontiavit mihi omnia, quae a coniuge audierat.
4 Tunc ego accedens ad monastirium, canonum Nicenum decreta relegi, in quibus contenetur, quia: Si quis reliquerit virum et torum, in quo bene vixit, spreverit, dicens, quia non sit ei portio in illa caelestis regni gloria, qui fuerit coniugio copulatus, anathema sit. Quibus auditis, Berthegundis metuens, ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monastirio, rediit cum viro suo.
5 Interpositis autem tribus vel quattuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater eius, depraecans eam ad se accedere. Ad illa, honeratis navibus, tam de rebus propriis quam viri sui, adsumpto secum uno filio, viro absenti, Toronus est adpulsa. Sed cum a matre propter inprobitatem viri retenere non possit, scilicit ne calumniam, quae eius dolo fabricata fuerat, exciperit, ad Berthchramnum, germanum eius, filium videlicet suum, Burdigalinsis urbis episcopum, eam direxit.
6 Prosequenti igitur viro eius dicebat, quia: 'Sine consilio parentum eam coniugio copolasti; non erit uxor tua'. Erant enim iam fere XXX anni, ex quo coniuncti pariter fuerant. Adiit enim vir eius plerumque urbem Burdigalinsim, sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem rex Guntchramnus ad Aurilianensim urbem, sicut in superiorem librum memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir inpugnare verbis coepit, dicens: 'Abstulisti uxorem meam cum famulis eius.
7 Et ecce! quod sacerdotem non decit, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis, dedecus adulterii perpetrasti'. Tunc furore commotus rex, adstrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro suo, dicens, quia: 'Parens mea haec est; si quicquam mali exercuit in domum viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir, coniux eius aufertur?' Tunc Bertechramnus episcopus pollicitus est, dicens: 'Venit ad me, fateor, soror, mea post multorum annorum curricula, quam pro caritatis ac desiderii studio tenui mecum, ut libuit.
8 Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam revocetque quo voluerit, me obvium non habebit'. Et haec dicens, misit clam nuntius ad eam, mandans, ut, veste mutata ac penetentiam accepta, in basilica sancti Martini expeterit. Quod facere illa non distulit. Venitque vir eius cum multis insequentis viris, ut eam ex ipso loco sancto eiecerit.
9 Erat enim in veste relegiosa, adserens, se accepisse paenetentiam; sed virum sequi dispexit. Interea defuncto apud Burdigalinsim urbem Bertechramno episcopo, haec ad se reversa, ait: 'Vae mihi, quae audivi consilio matris meae iniquae. Ecce! frater meus obiit; ecce! a viro derelicta sum, a filiis separata; et quo ibo infilex, vel quid faciam?' Tunc, habito consilio, Pectavum pergit; voluitque eam mater retenere secum, sed penitus non potuit.
10 Ex hoc inimicitia orta, dum saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Berthechramni germani sui ostendit, dicens, quia: 'Haec et haec germanus meus mihi contulit'. Sed mater eius non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit, qui, effractam domum eius, omnes res illius cum hac donationem diriperit; unde se ipsam genetrix reddedit conprobatam, cum de rebus ipsis in sequenti filiae quaedam repetenti districta restituit.
11 Sed cum, saepius ego vel frater noster Maroveus episcopus acceptis regalibus epistulis, ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Toronus, in iudicio quoque accedens, coegimus eam, in quantum potuimus, rationem sequi; mater vero eius flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi filiam exhereditatura de facultate paterna.
12 Tunc in praesentiam regis exponens causas, filia absente, iudicatum est ei, ut, quartam partem filiae restitutam, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet. In qua causa Theutharius presbiter, qui nuper, ex referendario Sigyberthi regis conversus, praesbiterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem iuxta regis imperium celebraret.
13 Sed, resistente filia, nec divisio facta nec scandalum resedatum est.
XXXIV De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
1 Rigundis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret diceritque, se esse dominam, genetricemque suam servitio redeberit, et multis eam et crebro convitiis lacesserit ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater: 'Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me habentur, accipe et utere ut libet'.
2 Et ingressa in registo, reseravit arcam monilibus ornamentisque praetiosis refertam. De qua cum diutissime res diversas extrahens filiae adstanti porregeret, ait ad eam: 'Iam enim lassata sum; inmitte tu', inquid, 'manum et eiece, quod inveneris'. Cumque illa, inmisso brachio, res de arca abstraheret, adpraehenso mater operturio arcae, super cervicem eius inlisit.
3 Quod cum in fortitudine praemeret atque gulam eius axis inferior ita adterreret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum, quae erat intrinsecus, voce magna, dicens: 'Currite, quaeso, currite; ecce! domina mea a genetrice sua graviter suggillatur'. Et inrumpentes cellolam, qui coram foribus eorum praestulabantur adventum, erutam ab imminente interitu puellam adduxerunt foris.
4 Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigundis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.
XXXV De interitu Waddonis.
1 Beretrudis vero moriens filiam suam heredem instituit, relinquens quaepiam vel monastiriis puellarum, quae ipsa instituerat, vel aeclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cui in superiore libro meminimus, quaerebatur, a genero eius equos suos fuisse direptus; cogitavitque accedere ad villam eius unam, quam reliquerat filiae suae, qui infra Pectavo termino erat, dicens: 'Hic a regno alterius veniens, diripuit equos meos, et ego auferam villam eius'.
2 Interea mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam eius necessaria praepararet. Quod ille audiens, coniunctis secum hominibus ex domo illa, se ad bellum praeparat, dicens: 'Nisi moriar, non ingreditur Waddo in domum domini mei'. Audiens autem uxor Waddone, adparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: 'Ne accesseris illuc, care coniux; morieris enim, si abieris, et ego cum filiis misera ero'.
3 Et iniecta manu, voluit eum retenire, dicente praeterea tum filio: 'Si abieris, pariter moriemur, et relinques genetricem meam viduam orfanusque germanus'. Sed cum eum haec verba paenitus retenire non possint, furore accensus contra filium et timidum eum mollemque exclamans, proiecta secure paene cerebro eius inlisit.
4 Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus, abierunt, mandans iterum acturi, ut, domum scupis mundatam, stragulis scamna operiret. Sed ille parvi pendens mandatum eius, cum turbis, ut dixemus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum huius.
5 Qui veniens, statim ingressus domum, ait: 'Cur non sunt scamna haec operta stragulis aut domus scupis mundata? ' Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit, caeciditque et mortuus est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lanceam, contra Waddonem dirigit; cuius mediam alvum ictu penetrans, a tergo egressa falarica, ruens ad terram, advenientem multitudinem, qui collecta fuerat, lapidibus obrui coepit.
6 Tunc quidam de his qui venerant cum eo inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago ac populo mitigato, heiulante filio eius, eumque super equum elevans, adhuc viventem domui reduxit. Sed protinus sub lacrimis uxoris ac filiorum spiritum exalavit. Explicita igitur tam infilicem vitam, filius eius ad regem abiit resque eius obtenuit.
XXXVI Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit.
1 Quod Childeberthus rex Theodeberthum filium suum Sessionas direxit. Igitur anno quo supra regni sui Childeberthus rex morabatur cum coniuge et matre sua infra terminum urbis quam Strateburgum vocant. Tunc viri fortiores, qui erant in urbe Sessionica sive Meldensi, venerunt ad eum, dicentes: 'Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retenentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminus urbis tuae defensare studeamus'.
2 At ille gavisus nuntio, Theudoberthum, filium suum seniorem, illuc dirigendum distinat. Cui comitibus, domesticis, maioribus atque nutriciis vel omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto huius anni direxit eum iuxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum.
3 Suscepitque eum populus gaudens ac depraecans, ut vitam eius patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet.
XXXVII De Droctegyselo episcopo.
1 Erat enim apud urbem Sessionas his diebus Droctigysilus episcopus, qui propter nimiam, ut ferunt, putationem quarto instante anno sensum perdiderat. Adserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset per emissionem archidiaconis, quem ab honore reppulerat, in tantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberit; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius.
2 Cumque rex supradictus ad urbem venisset et hic melius ageret, non permittibatur ingredi urbem propter regem, qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac putator vini extra modum, quam sacerdotalem cautilam decit, tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus adgregata fuisset , iussum est, ut licerit ei ingredi urbem suam.
XXXVIII De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt.
1 Cum autem Faileuba regina Childeberthi regis, partu editu mox extincto, egrotaret, adtigit aures eius sermo, quod quidam vel contra eam vel contra Brunichildem regina agere conarentur. Cumque, confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset, omnia tam ei quam matri eius quae audierat reseravit.
2 Verba autem huiuscemodi erant, quod scilicet Septimina, nutrix infantum eius, consilio suadere vellet regi, ut, eiectam matrem coniugemque relictam, aliam sortiretur uxorem et hic cum eodem quaecumque vellent vel actu agerent vel praecibus obtinerent. Quod si hoc rex nollet adquiescere quae suadebat, ipsum maleficiis interempto, elevatis filiis eius in regno, repulsa nihilhominus matrem eorum et aviam, ipsi regerent regnum.
3 Huius enim consilii socius pronuntiat esse Sunnegysilum comitem stabuli et Gallomagnum referendarium atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad nutriendum regis parvolus fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius caederentur, profititur Septimina, virum suum Iovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi ipsumque secum scorto miscere.
4 De his, quae supra diximus, causis pariter confitentur et memoratus viros in hoc consilio habitus indecant. Nec mora, inquiruntur et ipsi; sed conscientia terrente, latebram infra eclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait: 'Egrediemini in iudicio, ut cognoscamus de his quae vobis obiciuntur, si vera sunt an falsa.
5 Nam, ego ut opinor, in haec eclesia fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset. Verumtamen promissionem habitote de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosus ab eclesia eductus puniri'. Tunc educti foris, cum rege venerunt ad iudicium; discussisque, reclamant, dicentes, quia: 'Septimina cum Droctulfo hoc nobis consilium patefecit.
6 Sed nos exsecrantes ac fugientes, numquam consentire voluimus hoc scelus'. Et rex: 'Si', inquid, 'vos nullam coniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae oculi voluistis?' Et statim eiecti foris, iterum eclesiam petierunt.
7 Septimina vero cum Droctulfo vehementer caesa ac cauteriis accensis in faciae vulnerata, ablatis omnibus quae habebat, Marilegio villa deducitur, ut scilicet trahens molam his, qui in genitio erant positae, per dies singulos farinas ad victus necessaria praepararet. Droctulfum enim, incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt; sed post dies paucus fuga dilabitur.
8 Inquisitusque ab actori, iterum ad regem deducitur; ibique multum caesus, iterum ad vineam, quam reliquerat, distinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus, privati a rebus quas a fisco meruerant, in exilio retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Gunthchramno et petentibus pro his, ab exilio revocantur; quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.
XXXIX De scandalo in monasterio Pectavense.
1 De scandalo in monasterio Pectavense orto per Chrodechilde et Basina. In monastirio vero Pectavinse, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, qui se Chariberthi quondam regis filiam adserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exacta sacramenta sanctimunialibus, ut, iniectis in abbatissam Leuboveram criminibus, eam monastyrium deiecta, ipsam substituerent principalem, egressa est cum XL aut eo amplius puellis et consubrinam suam Basinam, filiam Chilperici, dicens, quia: 'Vado ad parentes meos regis, ut eis contumeliam nostram innotiscere valeam, quia non ut filiae regum, sed ut malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur', infilex ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monastyrium, exhibebat.
2 Egressa ergo ab eo, Toronus advenit, dataque nobis salutatione, ait: 'Depraecor, sanctae sacerdos, ut has puellas, quae in magna humilitate ab abbatissa Pectavinse redactae sunt, custodire digneris ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros exponamque eis quae patimur et revertar'.
3 Quibus ego aio: 'Si abbatissa deliquit aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum et coniuncti arguamus eam; emendatisque negutiis, restituamini in monastirio vestro, ne dispergatur luxoria, quod sancta Radegundis ieiuniis et orationibus crebris aelymosinisque frequentibus adgregavit'.
4 Et illa respondit: 'Nequaquam, sed ad reges ivimus'. Et ego: 'Quare rationi resistitis? Ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor, ne coniuncti sacerdotis eclesiarum vos a communionem removeant'. Sic enim et antecessores in epistulam, quae ad beatam Radegundem in initio huius congregationis scripserunt, habetur insertum.
5 Cuius exemplaria huic lectioni inseri placuit. Exemplar epistulae. Dominae beatissimae et in Christo ecclesiae filiae Radegunde Eofronius, Praetextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victurius et Domnolus episcopi. Sollicita sunt iugiter circa genus humanum inmensae divinitatis provisura remedia nec ab assiduetate beneficiorum suorum quocumque loco vel tempore videntur aliquando seiuncta, cum pius rerum arbiter tales in hereditate culturae ecclesiasticae personas ubique dissiminat, quibus agrum eius intenta operatione fidei rastro colentibus, ad filicem centini numeri reditum divina temperiae Christi seges valeat pervenire.
6 Tantum igitur benignitatis eius se passim dispensatio profutura diffundit, ut illum nusquam denegit, quod prodesse multis agnuscit; quarum personarum exemplo sanctissimo, cum iudicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae relegionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei primordia respirare et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicae sacramenta, ne quid hic minus adquirere, quam in urbis circuli, praedicantibus apostolis, obtinere, beatum Martinum peregrina de stirpe ad inluminationem patriae dignatus est dirigere, misericordiam consulenti.
7 Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit; nam quod defuit ordine, suppletum est in mercede, quoniam sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Huius quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur reddiviva surgere supernae dilectionis exempla propitiatione divina; nam, declinante tempore saeculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore, et quod veterno tepuerat algore senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore.
8 Sed cum paene eadem veneritis ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est mirum, si illum imitare videaris in opere, quem tibi ducem credimus iteneris extetisse: ut, cuius es secuta vestigia, filici voto conpleas et exempla, et beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo.
9 Cuius opiniones radio praemicante, ita reddis audientium pectora caelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scentella succensi, raptim festinent avide in caritate Christi fonte vestri pectoris inrigari et, relictis parentibus, te sibi magis elegant, quam matrem facit gratia, non natura.
10 Igitur huius studii vota videntes, gratias clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati conecti, quoniam confidimus, quas aput vos iubet colligi, suo vult amplexu servare. Et quia quasdam conperimus, divinitate propitia, de nostris territuriis ad institutionem vestrae regulae desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestrae petitionis epistulam libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore firmamus, ut, - licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt in Domini caritate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libente semel animo suscepisse, quoniam contaminare non decet Christo fides caelo teste promissa, ubi non leve scaelus est, templum Dei, quod absit, pullui, ut ab eo possit, ira succendente, disperdi, - tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis in Pectavina civitate vestro monastirio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi constituta nulli sit ulterius discedendi licentia, quae, sicut contenet regula, voluntate prodita videtur ingressa, ne unius turpi dedecore ducantur in crimine, quod apud omnes emicat in honore.
11 Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua, insanae mentis inlicitatione succensa, ad tanti opproprii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva eiecta de paradiso, per qualemcumque locum de claustris ipsius monastirii, immo de caeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur, ita ut, si fortassis, Christo relicto, homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam ille, qui ei coniunctus est, turpis adulter et potius sacrilegus quam maritus, vel quisquis, ut hoc fierit, veninum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum est, caelesti iudicio, nobis optantibus, percellatur, donec, separatione facta, per conpetentem execrandi criminis paenitentiam a loco quo egressa fuerat recipi meruerit et adnecti.
12 Adicientes etiam, ut eorum, qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condempnationis teneantur adstricti reatu; si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter, quam nostra diliberatio contenet, relaxare, noverint se nobiscum, aeterno definiente Iudice, causaturos, quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur.
13 Quod nostrae determinationis decretum pro firmitatis intuitu propriae manus subscriptione credidimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum. Lecta igitur haec epistula, Chrodieldis dixit: 'Numquam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus'.
14 Venerant enim pedestri iteneri a Pectavo nec ullius aequitis habuerant beneficium, unde anillae et satis exiguae erant. Sed nec victus alimonia ullam eis in viam quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram diae prima mensis primi; erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia inmensitate aquarum.
XL De fomite primi scandali.
1 Detrahebant enim et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et haec turbatae et monastirium fuerit derelictum; sed materiam huius scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothari regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subiecta et oboediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis.
2 Tempore vero Sygiberthi, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistulis Sygiberthi regis, pro fide ac devotione Radegundis beata in partibus orientis clericos distinat pro dominicae crucis ligno ac sanctorum apostolorum ceterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora.
3 Quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monastyrium locarentur. Sed ille dispiciens suggestionem eius, ascensis aequitibus, villae se contulit. Tunc regina iteratis ad regem Sigibertum direxit, depraecans, ut iniunctione sua quicumque ex episcopis haec pignora cum illo quo decebat honorem votumque eius exposcebat in monastyrium collocaret.
4 Ad hoc enim opus beatus Eufronius urbis Toronicae episcopus iniungitur. Qui cum clericis suis Pectavo accedens, cum grandi psallentium et caereorum micantium ac thymiamatis apparatu sancta pignora, absente loci episcopo, in monastirium detulit. Post haec, cum ponteficis sui saepius gratiam quaereret nec possit adipisci, necessitate commota, cum abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensim urbem expetunt.
5 De qua regulam sancti Caesarii atque Casariae beatae susceptam, reges se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensiones suae potuerant repperire. Ex hoc scandalum de diae in diae propagatum, tempus migrationis beatae Radegundis advenit. Qua migrante, iterum petiit abbatissa se sub sacerdotis sui potestate degere.
6 Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit, se patrem earum, sicut dignum erat, fieri et, ubi necessitas fuisset, suam praebere defensionem. Unde factum est, ut habiens ad Childeberthum regem praeceptionem elicerit, ut ei hoc monastyrium, sicut reliquas parrochias, regulariter liceat gubernare.
7 Sed nescio quid, credo, adhuc in eius animis resedisset, ut haec puellae adserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, praesentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: 'Intendetis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat.
8 Sed, si, ut diximus, rationem praetermittetis nec salubre consilium vultis accipere, vel hoc conicite in animis vestris, ut, praeterito hiberni huius tempore, qui in hoc verno accessit, cum aurae commodiores fuerint, quo ducit voluntas pergere valeatis'. Quo consilio aptae suscipientes, subsequente aestate, relictis Toronus ceteris ac commendatis consobrinae suae Chrodieldes sanctaemonialibus, ad regem Gunthchramnum accessit.
9 A quo suscepta ac muneribus honorata, Toronus est regressa, Constantinam, filiam Burgolini, in monastyrio Agustidunensi relicta, expectans episcopos, qui a rege fuerant iussi advenire et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multae tamen ex his, a diversis circumventi, matrimonio copolatae sunt, priusquam haec a rege regrederetur.
10 Cumque praestulantes adventum nullum episcopum advenire senserunt, Pectavum regressi sunt et se infra basilica sancti Helari tutaverunt, congregatis secum furibus, homicidis, adulteris omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum atque dicentes, quia: 'Reginae sumus nec prius in monastyrio nostro ingrediemur, nisi abbatissa eiciatur foris'.
11 Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucus annus, per murum se deiciens, ad basilicam sancti Helari confugit, multa in abbatissa crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. Sed postquam in monastyrium per eum locum, unde se praecipitaverat, funibus est adtracta, petiit, ut se in cellolam secretam reclauderet, dicens, quia: 'Multum peccavi in Domino et dominae meae Radegundae', - quae illis diebus suprestis erat - 'volo me', ait, 'ab hac frequentia congregationis totius amovere et paenitentiam pro neglectis meis agere.
12 Scio enim, quia misericors est Dominus et remittit confitentibus se peccata'. Et ingressa est in cellolam. Cum autem hoc scandalum commotum fuisset et Chrodieldis a Gunthchramno rege regressa esset, haec, disrupto nocturnis horis osteo cellolae, egressa est a monastyrium et ad Chrodieldem abiit, multa sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens.
XLI De caede in basilica sancti Hilari.
1 Dum autem haec agerentur, Gundigysilus Burdigalinsis, adiunctis secum Nicasium Ecolesinensim et Saffarium Petrocoricum ac ipso Maroveo Pectavensi episcopis, eo quod huius urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Helari advenit, arguens has puellas et in monastirio reducere cupiens. Sed cum illae obstinatius reluctarent et hic cum reliquis iuxta epistulam superius nominatam eis excommonionem indiceret, exsurgens turba murionum praefatorum tanta eos in ipsa sancti Helari basilica caede mactavit, ut, conruentes in pavimento episcopis, vix consurgere possint; sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi cum effractis capitibus basilicam sunt egressi.
2 Tam inmensus enim eos, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut, egredientes a loco sancto nec sibi vale dicentes, unusquisque per viam, quam adrepere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitate et Desiderius diaconus Siagri Agustidunensis episcopi, qui, non inquisito Clenni flumines vado, quo primum litus attigit, est ingressus ac, nante equite, ripae ulterioris campo evectus est.
3 Ex hoc Chrodieldis ordinatores elegit, villas monastirii pervadit et, quoscumque de monastirio adripere potuissit, plagis ac caedibus adfectos suo servitio subiugabat, minans, ut, si monastirium possit ingredi, abbatissam de muro proiectam terrae deiecerit. Quod cum Childeberto rege nuntiatum fuisset, statim, directa auctoritate, praecipit Macconi comite, ut haec repraemere omni intentione deberet.
4 Gundigisilus autem, cum has a commonione suspensas cum ceteris, ut diximus, reliquissit episcopis, epistulam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Gunthchramno fuerant adgregati. A quibus haec rescripta suscepit: Exemplar rescripti. Dominis semper suis atque apostolici sede dignissimis Gundegyselo, Nicasio et Saffario Aetherius, Syacrius, Aunacharius, Esichyus, Agroecula, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix et Berthechramnus episcopi.
5 Litteras vestrae beatitudinis quantum, reserante nuntio, de vestra sospitate gavisi excepimus, tantum de iniuria, quam vos pertulisse signastis, non modico maerore adstringuemur, dum et regula transcenditur et nulla reverentia relegioni servatur. Sed quia indicastis monachas, quae de monastirio beatae memoriae Radigundi, instigante diabolo, fuerunt degressae, nullam a vobis adquieverant correctionem audire nec intra monastirii sui septa, de quo egressae fuerant, voluissent reverti, insuper basilicae domni Helarii per caedes vestras vestrorumque iniuriam intulisse, quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere: igitur quia optimae vos novimus statuta canonum percurrisse ac regulae plenitudinem contenere, ut, qui in talibus excessibus videntur depraehendi, non solum excommunicationem, verum etiam paenitentiae satisfactionem debeant coerceri, adeo reddentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indecamus, ea quae difinistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi debeamus consilio pare tractare, qualiter talium temiretas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli libeat sub hunc lapsum, faciente iactantia, similia perpetrare.
6 Attamen, quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus indesinenter videtur monere, ut 'oportune inportune' debeamus quoscumque excedentes sidola praedicatione corregere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, adeo suggerimus, ut adhuc et oratione assidua Domini misericordiam depraecimini, ut ipse spiritu conpunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id, quod per delictum visae sunt contraxisse, digna satisfactione paeneteant, ut in monastirio suo vestra praedicatione animas, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur, ut ille, qui unam humeris inlatam ovem errantem ad ovilem reduxit, et de istarum transgressionem quasi adquisitum gregem congaudere dignetur, hoc specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidemus, tribuatis.
7 Peculiares vester Aetherius peccator salutare praesumo. Cliens vester Isychius reverenter audeo salutare. Amatur vester Siagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbecus peccator famulanter saluto. Veneratur vester Veranus episcopus reverenter saluto. Famulus vester Filex salutare praesumo. Humilis vester atque amator Felix audeo salutare.
8 Humilis atque oboediens vester Berthramnus episcopus salutare praesumo.
XLII Exemplare epistolae, quam sancta Radegundis direxit.
1 Sed et abbatissa recitavit epistulam, quam beata Radegundis episcopis, qui suo tempore erant, diregi voluit. Cuius nunc iterum ipsa abbatissa exemplaria ad vicinarum urbium sacerdotes direxit. Cuius haec est exemplar: Exemplar epistulae. Dominis sanctis et apostolica sede dignissimis in Christo patribus, omnibus episcopis Radegundis peccatrix.
2 Congruae provisionis tunc roborabiliter ad effectum tendit exordium, cum generalibus patribus, medicis ac pastoribus ovilis sibi conmissi causa auribus traditur, cuius sensibus conmendatur; quorum participatio de caritate consilium, de potestate suffragium, de oratione ministrare poterit interventum.
3 Et quoniam olim vinclis laicalibus absoluta, divina providente et inspirante clementia, ad relegionis normam visa sum voluntariae duce Christo translata, ac pronae mentis studio cogitans etiam de aliarum profectibus, ut, annuente Domino, mea desideria efficerentur reliquis profutura, instituente atque remunerante praecellentissimo domno rege Chlothario, monastirium puellarum Pectava urbe constitui conditumque, quantum mihi munificentia regalis est largita, facta donatione, dotavi; insuper congregationem per me, Christo praestante, collectae regulam, sub qua sancta Casaria deguit, quam sollicitudo beati Caesarii antestites Arelatensis ex institutione sanctorum patrum convenienter collegit, adscivi.
4 Cui, consentientibus beatissimis vel huius civitatis vel reliquis pontificibus, electione etiam nostrae congregationis, domnam et sororem meam Agnitem, quam ab ineunte aetate loco filiae colui et eduxi, abbatissam institui ac me post Deum eius ordinatione regulariter oboedituram conmisi. Cuique, formam apostolicam observantes, tam ego quam sorores de substantia terrena quae possedere videbamur, factis cartis, tradedimus, metu Annaniae et Saffirae in monastirio positae nihil proprium reservantes.
5 Sed quoniam incerta sunt humanae conditionis momenta vel tempora, quippe mundo in fine currente, cum aliqui magis propriae quam divinae cupiant voluntate servire, zelo ducta Dei, hanc suggestionis meae paginam mereto apostulatus vestri in Christi nomen supraestis porrego vel devota. Et quia praesens non valui, quasi vestris provoluta vestigiis, epistulae vicarietate prosternor, coniurans per Patrem et Filium et Spiritum sanctum ac diem tremendi iudicii, sic repraesentatos vos non tyrannus obpugnit, sed legitimus rex coronet, ut, si casu post meum obitum, si quaecumque persona vel loci eiusdem pontifex seu potestas principis vel alius aliquis, quod nec fieri credimus, congregationem vel suasu malivolo vel inpulsu iudiciario perturbare temptaverit aut regulam frangere seu abbatissam alteram quam sororem meam Agnitem, quam beatissimi Germani praesentibus suis fratribus benedictio consecravit, aut ipsa congregatio, quod fieri non potest, habita murmoratione, mutare contenderit, vel quasdam dominationes in monasterio vel rebus monastirii quaecumque persona vel pontifex loci, praeter quas antecessores episcopi aut alii, me superstete, habuerunt, novo privilegio quicumque affectare voluerit, aut extra regulam exinde egredi quis temptaverit; seu de rebus, quas in me praecellentissimus domnus Chlotharius vel praecellentissimi domni reges, filii sui, contulerunt et ego ex eius praeceptiones permisso monastirio tradidi possedendum et per auctoritates praecellentissimorum domnorum regum Chariberthi, Guntchramni, Chilperici et Sigiberthi cum sacramenti interpositione et suarum manuum subscriptionibus obtenui confirmari; aut ex his, quae alii pro animarum suarum remedio vel sorores ibidem de rebus propriis contulerunt, aliquis princeps aut pontifex aut potens aut de sororibus cuiuslibet personae aut minuere aut sibimet ad proprietatem revocare sacrilego voto contenderit, ita vestra sanctitatem successorumque vestrorum post Deum pro mea supplicatione et Christi voluntate incurrat, ut, sicut praedones et spoliatores pauperum extra gratiam vestram habeantur, numquam de nostra regula vel de rebus monasterii, obsistentibus vobis, inmenuere valeat aliquid aut mutare.
6 Hoc etiam depraecans, ut, cum Deus praedictam domnam sororem nostram Agnitem de saeculo migrare voluerit, illa in loco eius abbatissa de nostra congregatione debeat ordinare, quae Deo et ipsi placuerit, custodiens regulam, et nihil de proposito sanctitatis imminuat; nam numquam propria aut cuiuscumque voluntas praecipitat.
7 Quod si, quod absit, contra Dei mandatum et auctoritatem regum aliquis de suprascriptis condicionibus vobis coram Domino et sanctis eius praecabiliter conmendatis agere aut de persona aut substantiam minuenda voluerit aut memoratae sorore meae Agnite abbatissae molestias aliquas inferre temptaverit, Dei et sanctae Crucis et beatae Mariae incurrat iudicium, et beatus confessores Helarium et Martinum, quibus post Deum sorores meas tradidi defendendas, ipsos habeat contradictores et persecutores.
8 Te quoque, beati pontifex, successoresque vestros, quos patronos in causa Dei diligenter adscisco, si, quod absit, exteterit, qui contra haec aliquid moliri temptaverit, pro repellendo et confutando Dei hoste non pigeat ad regem, quem eo tempore locus iste respexerit, vel ad Pectavam civitatem pro re vobis ante Dominum conmendatam percurrere et contra aliorum iniustitia exsecutores et defensores iustitiae laborare, ut tale nefas ullo modo suis admitti temporibus rex patiatur catholicus, ne convelli permittant, quod Dei et mea et regum ipsorum voluntate firmatum est.
9 Simul etiam principes, quos Deus pro gubernatione populi post discessum meum superesse praeceperit, coniuro per Regem, 'cuius non erit finis' et ad cuius nutum regna consistunt, qui eis donavit ipsum vivere vel regnare, ut monasterium, quod ex permisso et solatio domnorum regum patres vel avi eorum construxisse visa sum et ordinasse regulariter vel dotasse, sub sua tuitione et sermone una cum Agne abbatissa iubeant gubernare; et a nullo neque saepe dictam abbatissam nostram neque aliquid ad nostrum monasterium pertenentem molestari aut inquietari vel exinde imminui aut aliquid mutari permittat; sed magis pro Dei intuitu una cum domnis episcopis ipsi, me supplecante coram Redemptorem gentium, sicut eis conmendo, defensari iubeant et muniri, ut, in cuius honore Dei famulas protegunt, cum defensore pauperum et sponso virginum perpetualiter aeterno socientur in regno.
10 Illud quoque vos sanctos pontifices et praecellentissimos domnos reges et universum populum christianum coniuro per fidem catholicam, in qua baptizati estis et ecclesias conservatis, ut in basilica, quam in sanctae Mariae dominicae genetrices honore coepimus aedificare, ubi etiam multae sorores nostrae conditae sunt in requie, sive perfecta sive inperfecta, cum me Deus de hac luce migrare praeceperit, corpuscolum meum ibi debeat sepeliri.
11 Quod si quis aliud inde voluerit aut fieri temptaverit, obtenente cruce Christi et beata Maria, divinam ultionem incurrat, et, vobis intercurrentibus, in loco ipsius basilicae merear cum sororum congregationem obtenere loculum sepulturae. Et ut haec supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, ut in universalis aeclesiae archevo servetur, effusis cum lacrimis depraecor, quatinus, si contra inprobos aliquos necessitas exerit, ut vestra defensione soror mea Agnis abbatissa vel congregatio eius, quo succurri sibi poposcerint, vestrae misericordiae pia consolatio opem pastorali sollicitudine subministret, nec de me distitutas se proclament, quibus Deus praesidium vestrae gratiae praeparavit.
12 Illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, per ipsum, qui de cruce gloriosam virginem, suam genetricem, beato Iohanni apostolo commendavit, ut, qualiter ab illo conpletum est Domini de mandato, sic sit apud vos indigna et humilis dominis meis aeclesiae patribus et viris apostolicis quod commendo; quod cum dignanter servaveritis deposito, meretis participes, cuius impletis mandatum, apostolicum digne reparetis exemplum.
XLIII Quod Teutarius ad hoc scandalum mitigando venit.
1 Post haec Maroveus episcopus, cum diversa inproperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Helari ad Gundegysilum episcopum vel reliquos conprovincialis eius distinat, ut, data conmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur. Sed nequaquam potuit obtenere. Childeberthus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet vel puellarum, quae egressae fuerant, molestias patiretur, Theutharium presbiterum ad dirimandas quaeremunias, quae inter easdem agebantur, distinat.
2 Qui, provocatis Chrodieldem cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: 'Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliare merimur, tunc ad audientiam venire non differimus'. Haec audiens ille, ad episcopos abiit. Cumque cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtenere potuit de communione earum; et sic ad urbem Pectavam regressus est.
3 Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad parentes, aliae ad domus proprias, nonnullae in his monasteriis, in quibus prius fuerant, sunt regressae, quia hiemem validum simul positae propter penuriam ligni tollerare non poterant. Pauci tamen cum Chrodieldae et Basina remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod alia aliae se praeponire cupiebat.
XLIV De temperiae anni praesentis.
1 Eo anno post clausum pascha tam inmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium etiam per minores vallium meatus ingentia currere flumina viderentur. Arbores in autumno floruerunt et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentes litoribus loca, quae numquam contingere consuetae fuerant, operirent, non minimum de sationibus inferentes damnum.
Liber X
I De Gregorio papa Romano.
1 Anno igitur quinto decimo Childeberthi regis diaconus noster ab urbe Roma sanctorum cum pigneribus veniens, sic retulit, quod anno superiore, mense nono, tanta inundatio Tiberis fluvius Romam urbem obtexerit, ut aedes antiquae deruerent, horrea etiam eclesiae subversa sint, in quibus nonnulla milia modiorum tritici periere.
2 Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modo trabis validae per huius fluvii alveum in mare discendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus et litori eiectae sunt. Subsecuta est de vestigio cladis, quam inguinariam vocant. Nam medio mense XI. adveniens, primum omnium iuxta illud, quod in Ezechiel profeta legitur: A sanctoario meo incipite, Pelagium papam perculit et sine mora etinxit.
3 Quo defuncto, magna stragis populi de hoc morbo facta est. Sed quia eclesia Dei absque rectorem esse non poterat, Gregorium diaconem plebs omnis elegit. Hic enim de senatoribus primis, ab adulescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit, septimum infra urbis Romae muros instituit; quibus tantum delegans terrarum copiam, quantum ad victum cotidianum praebendum sufficeret, reliqua vindedit cum omni praesidio domus ac pauperibus erogavit; et qui ante syrico contextu ac gemmis micantibus solitus erat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu, ad altaris dominici ministerium consecratur septimusque levita ad adiutorium papae adsciscitur.
4 Tantaque ei abstenentia in cibis, vigilantia in orationibus, strinuetas in ieiuniis erat, ut, infirmato sthomaco, vix consistere possit. Litteris grammaticis dialecticisque ac rethoricis ita est institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus; hoc apicem adtentius fugire temptans, ne, quod prius abicerat, rursum ei in saeculo de adepto honore iactantia quaedam subriperit.
5 Unde factum est, ut epistulam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cuius filium ex lavacro sancto susciperat, coniurans et multa praece deposcens, ne umquam consensum praeberet populis, ut hunc huius honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romae Germanus eius anticipavit nuntium, et conpraehensum, disruptis epistulis, consensum, quod populus fecerat, imperatori direxit.
6 At ille gratias Deo agens pro amicitia diaconi, quod repperisset locum honoris eius, data praeceptione, ipsum iussit institui. Cumque in hoc restaret, ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda paenitentia in hoc modo exorsus est: ORATIO GREGORII PAPAE AD PLEBEM. Oportet, fratres karissimi, ut flagella Dei, quae metuere ventura debuemus, saltim praesentia et experta timeamus.
7 Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa quam patimur poena dissolvat; ut enim profeta teste praedictum est, 'pervenit gladius usque ad animam'. Ecce! etenim cuncta plebs caelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur; nec langor mortem praevenit, sed langoris moras, ut cernitis, mors praecurrit.
8 Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta paenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Iudicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt; domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum heredes praecedunt.
9 Unusquisque ergo nostrum ad paenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis, quicquid errando commisimus, et quod nequiter egimus, flendo puniamus. 'Praeveniamus faciem eius in confessionem', et sicut profeta ammonet: 'Levemus corda nostra cum manibus ad Deum'.
10 Ad Deum quippe corda cum manibus levare est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis eregere. Dat profecto, dat tremore nostro fiduciam, qui per profetam clamat: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat'. Nullus autem de iniquitatum suarum inmanitate disperet; veternosas namque Ninnivitarum culpas triduana paenitentia abstersit, et conversus latro vitae praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit.
11 Mutemus igitur corda et praesumamus nos iam percepisse, quod petimus. Citius ad praecem iudex flectitur, si a pravitate sua petitur corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos inportunis fletibus insistamus. Ea namque, quae ingrata esse hominibus inportunitas solet, iudicio veritatis placet, quia pius ac misericors Deus vult a se praecibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci.
12 Hinc etenim per psalmistam dicit: 'Invoca me in die tribulationis tuae et eripiam te, et magnificabis me'. Ipse ergo sibi testes est, quia invocantibus miserere desiderat, qui ammonet, ut invocetur. Proinde, fratres karissimi, contrito corde et correctis operibus, ab ipso feriae quartae dilucolo septiformis laetaniae iuxta distributionem inferius designatam devota ad lacrimas mente veniamus, ut districtus iudex, cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis parcat.
13 Clerus igitur egrediatur ab eclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani cum praesbyteris regionis sextae. Omnes vero abbatis cum monachis suis ab eclesia sanctorum martyrum Protasi et Gervasi cum praesbyteris regionis quartae. Omnes abbatissae cum congregationibus suis egrediantur ab eclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri cum praesbyteris regionis primae.
14 Omnes infantes ab eclesia sanctorum martyrum Iohannis et Pauli cum praesbyteris regionis secundae. Omnes vero laici ab eclesia sancti protomartyris Stephani cum praesbyteris regionis septimae. Omnes mulieres viduae ab eclesia sanctae Eufimiae cum praesbyteris regionis quintae. Omnes autem mulieres coniugatae egrediantur ab eclesia sancti martyris Clementis cum praesbyteris regionis tertiae, ut, de singulis eclesiis exeuntes cum praecibus ac lacrimis, ad beatae Mariae semper virginis genetricis domini nostri Iesu Christi basilicam congregemur, ut, ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promerire valeamus.
15 Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere iussit per triduum ac depraecare Domini misericordiam. De hora quoque tertia veniebant utrique chori psallentium ad eclesiam, clamantes per plateas urbis Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster, qui aderat, in unius horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoaginta homines ad terram conruisse et spiritum exalasse.
16 Sed non distitit sacerdos dandus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconato degeret. Cumque latibula fugae praepararet , capitur, trahitur et ad beati apostoli Petri basilica deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus, papa Urbis datus est.
17 Sed nec distetit diaconus noster, nisi ad episcopatum eius de Porto rediret et, qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione suspiceret.
II De reditu Griponis legati ab imperatore Mauricio.
1 Gripo autem ab imperatore Mauricio rediens, haec nuntiavit, quod anno superiore, cum, adepto navigio, cum sociis suis Africae portum adtigisset, Cartaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, iussionem opperientes praefecti qui aderant, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Euanti scilicet, qui cum eodem abierat, direptam speciem de manu cuiusdam negutiatoris metato detulit.
2 Quem ille prosecutus cuius res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat. Sed isto differente, cum de die in diem hoc iurgium in maius propagaretur, quadam die negutiator puerum illum in platea repperit, adpraehensumque vestimento eius, tenere coepit, dicens, quia: 'Non a me laxaberis, priusquam res, quas violenter deripuisti, meae dicione restituas'.
3 At ille excutere se de eius manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum regressus est nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati Bodigysilus, filius Mummolini Sessionici, et Euantius, filius Dinami Arelatensis, et hic Gripo genere Francus, qui, elevantes de epolo sopore se dederant pro quiete.
4 Quod cum seniore urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus vel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum diriget. At illi inopinantes expergefacti, obstupiscunt, cernentes haec quae gerebantur. Tunc ille qui prior erat exclamat, dicens: 'Arma deponite et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice, qualiter homicidium factum est'.
5 Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Iuraverunt homines illi, quod custodire inpatientia non permisit. Sed mox egrediente Bodigysilo gladio percutiunt, similiter et Euantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Gripo, adrepta arma, cum pueris qui secum erant processit ad eos, dicens: 'Quae gesta fuissent, nos ignoramus, et ecce! socii iteneris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati.
6 Iudicavit Deus iniuriam nostram et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis. Nec ultra erit pax inter regis nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus et pro adiutorio rei publicae inpertiendo. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non custodiatur inter principes pax promissa'.
7 Haec et huiuscemodi Griponi verba proferente, soluto Cartaginensis belli procincto, regressus est unusquisque ad propria. Praefectus vero ad Griponem accedens, mulcere coepit animos eius de his quae gesta fuerant, ordinans, qualiter ad praesentiam imperatoris accederet. Qui veniens, narrata legatione, pro qua directus fuerat, exitum sociorum exposuit.
8 Qua de causa imperator valde molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum iuxta id quod Childeberthi regis iudicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est.
III Quod exercitus Childeberthi regis in Italiam abiit.
1 Haec a Gripone Childebertho rege relata, confestim exercitum in Italiam commovere iubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessarium inserenda. Audovaldus vero dux cum Vinthrione, commoto Campaniae populo, cum ad Mettensim urbem, qui ei in itenere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regione putaretur inferre.
2 Sed et alii quoque duces similiter cum falangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem adficerent, quam quiddam victuriae de inimica gente patrarent. Adpropinquantes autem ad terminum Italiae, Audovaldus cum sex ducibus dextram petiit atque ad Mediolanensim urbem advenit; ibique eminus in campestria castra posuerunt.
3 Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praeda, ut aliquid victus adquirerent, a Langobardis inruentibus passim per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territurio, quod Ceresium vocitant, ex quo parvus quidem fluvius, sed profundus egreditur.
4 Super huius laci litus Langobardos resedere audierant. Ad quem cum adpropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, transirent, a litore illo unus Langobardorum stans, lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: 'Hodie apparebit, cui Divinitas obtenere victuriam praestit'.
5 Unde intellegi datur, hoc signum sibi Langobardi praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce! omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen, nullum de his repperiunt, nisi tantum recognuscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerunt vel tenturia fixerant.
6 Cumque nullum de his depraehendissent, ad castra sua regressi sunt; ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque, quia: 'Post triduum cum eisdem venimus, et hoc vobis erit signum. Cum videritis vellae huius, quae in monte sita est, domus incendia concremare et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis, nos cum exercitu, quem pollicimus, adesse'.
7 Sed expectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex his venisse contemplati sunt. Chedinus autem cum tredecim ducibus levam Italiae ingressus est, quinque castella coepit, quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam desenteriae graviter exercitum adficiebat, eo quod aeris incongrue insuetique his hominibus essent, ex quo plerique interierunt.
8 Commoto autem vento et data pluvia cum paulisper refrigiscere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? Per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent neque se de inimicis ulcisci possint, eo quod se in locis communissint firmissimis, neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinensis munierat muros, infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus ac fame adtritus, redire ad propria distinavit, subdens etiam illud, accepta sacramenta, regis ditionibus, quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos et alias abduxere praedas.
9 Et sic regredientes, ita fame conficiebantur, ut prius et arma et vestimenta ad coemendum victum demerent quam locum genetale contingerent. At Aptacharius Langobardorum rex legationem ad Gunthchramnum regem cum huiuscemodi verbis direxit: 'Nos, piissimi rex, subiecti atque fidelis vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, esse desideramus; nec discedimus a sacramento, quod praecessoris nostri vestris decessoribus iuraverunt.
10 Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit nobis pax et concordia, ut, ubi necessarium fuerit, contra inimicos auxilium praebeamus, ut, vestra scilicet nostraque gente salvata ac nos pacificos cognuscentes, terreantur magis adversarii, qui in circuitu obstrepunt, quam de nostra discordia gratulentur'.
11 Pacifice haec Gunthchramnus rex verba suscepit misitque eos ad nepotem suum Childeberthum regem. Dum autem, haec narrata, in loco commorarentur, venerunt alii, qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes Paulumque in locum eius substitutum , eiusmodi verba, quae supra diximus, deferentes. Sed Childeberthus rex placitum cum eisdem ponens, ut, quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere iussit.
IV Mauricius interfectores direxit.
1 Quod Mauricius imperator interfectores legatorum in Galliis direxit. Mauricius autem Chartaginensis illos, qui legatos Childeberthi regis anno superiore interimerant, vinctus manibus catenisque oneratos, ad eius dirigit praesentiam, XII scilicet numero viros, sub ea videlicet condicione, ut si eos interficere vellit, haberet licentiam; sin autem ad redimendum laxaret, CCC pro unoquoque acceptis aureis, quiesceret, sicque ut quod vellit elegeret, quo facilius, sopito scandalo, nulla occansio inter ipsos inimicitiae oreretur.
2 Sed rex Childeberthus differens homines vinctos accepere, ait: 'Incertum apud nos habetur, utrum hi sint homicidae illi, quos adducitis, an alii, et fortassis servi cuiuscumque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti'. Praesertim et Gripo adstabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus qui interfecti sunt, ac dicebat, quia: 'Praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum milibus inruit super nos, interimitque socios meos; in quo excidio et ego ipse interieram, si me viriliter defendere nequivissim.
3 Accedens autem ad locum, homines agnoscere potero; de quibus, si imperator vester, ut dicitis, nostro cum domino pacem custodire deliberat, ultionem exegere debet'. Et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscidere iubet.
V Quod Chuppa limitem Toronum inrupit.
1 His autem diebus Chuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, inrupto Toronicae urbis termino, pecora reliquasque res, quasi praedam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolae praesensissent, collecta multitudine, eum sequi coeperunt. Excussaque praeda, duos ex pueris eius interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis; quibus vinctis, ad Childeberthum regem transmiserunt; quos ille in carcerem conici iubens, interrogari praecipit, cuius auxilio Chuppa fuisset ereptus, ut ab his non compraehenderetur qui sequebantur.
2 Responderunt, hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum iudiciaria regebat potestate, fuisse. Protinusque rex, directis litteris, comitem urbis iubet, ut eum vinctum in praesentia regis dirigerit; quod si resistere conaretur, vi oppraessum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat adquirere.
3 Sed ille non resistens, datis fideiussoribus, quo iussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio nec noxialis inventus, pacificatus cum eodem, redire ad propria iussus est, datis tamen domestico illi munera prius. Ipsi quoque Chuppa, iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badigysili quondam Caenomannensis episcopi diripere sibi in matrimonio voluit.
4 Inruens autem nocte cum coneo sociorum in villam Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis matrisfamilias, genetrix scilicet puellae; egressaque cum famulis contra eum, vi reppulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.
VI De carcerariis Arvernis.
1 Apud Arvernus vero vincti carceris nocte, nutu Dei disruptis vinculis reseratisque aditibus custodiae, egressi, eclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catinarum addi iussissit, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt; et sic, obtenente Avito pontifice , eruti, propriae sunt redditi libertati.
VII Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit.
1 In supradicta vero urbe Childeberthus rex omnem tributum tam eclesiis quam monasteriis vel reliquis clericis, qui ad eclesiam pertinere videbantur, aut quicumque eclesiae officium excolebat, larga pietate concessit. Multum enim iam exactores huius tributi expoliati erant , eo quod per longum tempus et succedentum generationes, ac divisis in multis partibus ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum; quod hic, Deo inspirante, ita praecipit emendare, ut, quod super haec fisco debitur, nec exactore damna percuterent nec eclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.
VIII De Eulalio et Tetradia, quae uxor eius fuit.
1 In confinio vero termini Arverni, Gabalitani atque Ruteni sinodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ad eam Eulalius comes res, quas ab eo fugiens secum tullisset. Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium reliquerit vel quemadmodum ad Desiderium confugirit, altius memorandam putavi.
2 Eulalius autem, ut iuvenilis aetas habet, agebat quaepiam inrationabiliter; unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in ea odium, quam amare debuerat. Denique cum in oraturium domus suae haec in oratione frequenter incumberet et nocturnas vigilias persaepe, dormientibus famulis, in oratione cum lacrimis expleret, in cilicio, quo orabat, suggillata repperitur.
3 Sed nescientibus cunctis, quis haec fecisset, crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernae urbis conperisset, eum a communione submovet. Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martiris Iuliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, quaerens se inauditum a commonione remotum.
4 Tunc episcopus permisit eum cum ceteris missarum spectare sollemnia. Verum ubi ad communicandum ventum est et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: 'Rumor populi parricidam te proclamant esse. Ego vero, utrum perpetraveris hoc scelus an non, ignoro; idcirco in Dei hoc et beati martiris Iuliani statuo iudicium.
5 Tu vero, si idoneus es, ut adseris, accede propius et sume tibi eucharistiae particulam atque inpone ore tuo. Erit enim Deus respector conscientiae tuae'. At ille, accepta eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiore. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, coniugem neglegere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius adficiebat.
6 Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in qua ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat, perdidissit et ille abisset ad regem, haec a Viro, - sic enim erat nomen hominis - mariti sui nepote, concupiscitur, scilicet ut, quia ille perdiderat coniugem, huius matrimonio iungeretur.
7 Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei. Quae omnem substantiam viri sui tam in auro quam in argento vel vestimentis, et qua movere poterant, cum seniore filio secum sustulit, relictum in domo alium iuniorem. Rediens vero Eulalius ex itenere, conperit quae accesserant.
8 Sed cum, mitigato dolore, paulolum quievisset, super Virum nepotem suum inruit eumque inter arta vallium Arvernorum interimit. Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdederat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, coniugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugduninse diripuit eamque accepit.
9 Sed concubinae eius, instigante, ut quidam adserunt, invidia, maleficiis sensum eius oppilaverunt. Post multum vero tempore Eulalius Emerium, huius puellae consubrinum, clam adpetiit occiditque. Similiter Socratium, fratrem socerae suae, quem pater ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrari perlongum est.
10 Iohannis, filius eius, qui cum sua discesserat genetrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque iam Innocentius episcopatum Rutini urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res, quae ipsi in huius civitatis territurio debibantur, per huius auxilium recipere possit. Sed Innocentius ait: 'Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo reteneam, faceam quae praecaris'.
11 Ad ille transmisit puerum Iohannem nomine recepitque res suas. Suscepto quoque Innocentius episcopus puero, totundit comam capitis eius deditque eum archidiaconum eclesiae suae. Qui in tanta se abstenentia subdedit, ut pro tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret et pro equo asinum uteretur, vestimenta vilissima habens.
12 Igitur coniuncti, ut diximus, sacerdotes et viri magnifici in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agyno repraesentatur, atque Eulalius contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de eius, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquereret, iudicatum est Tetradiae, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque, quos de Desiderio conceperat, incestos habere; illud etiam ordinantes, ut, si haec, quae Eulalio est iussa, dissolveret, accedendi in Arverno licentia praeberetur resque suas, quae ei ex paterna successione obvenerant, absque calumnia frueretur.
13 Quod ita factum est.
IX De exercitu Gunthchramni regis, qui in Brittaniam abiit.
1 Dum haec agerentur et Brittani circa urbis Namneticam utique et Redonicam valde desevirent, Gunthchramnus rex exercitum contra eos conmoverii iussit; in quorum capite Beppolenum et Ebracharium duces delegit. Sed Ebracharius suspectus, quod, si victuria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum eius adquireret, inimicitias cum eodem conectit, ac per viam totam se blasphemiis, convitiis atque maledictionibus lacessunt.
2 Verum per via, qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quo transmissi, ad Uldam fluvium pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. Coniunctus enim fuerat eo tempore Beppoleno presbiter quidam, dicens: 'Si secutus me fueris, ego te usque Warocum ducam ac Brittanos tibi in unum collectos ostendam'.
3 Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procincto Beppolenus abiret, quia ei iam ex anteriore tempore invisus erat, Baiocassinos Saxones, iuxta ritum Brittanorum tonsos atque cultu vestimenti conpositos, in solatium Waroci abire praecepit. Adveniente autem Beppoleno cum his qui cum eum sequi voluerunt, certamen iniit multosque per biduum de Brittanis ac Saxonibus suprascriptis interimit.
4 Recesserat enim ab eo Ebracharius cum maiori manu nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. Die autem tertia, cum iam qui cum eo erant interfecerentur atque ipse sauciatus lancia repugnaret, inruentibus super eum Waroco cum supradictis, interfecerunt eum. Incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus magis luto necti quam gladio trucidati sunt.
5 Ebracharius vero usque Venetus urbem accessit. Miserat enim ad eum obviam episcopus Regalis clericos suos cum crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. Ferebant etiam quidam eo tempore, quod Warocus in insulis fugire cupiens cum navibus oneratis auro argentoque vel reliquis rebus eius, cum alta maris coepissent, commoto vento, dimersis navibus, res quas inposuerat perdidissent; tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit obsedesque cum multis muneribus tradidit, promittens se numquam contra utilitatem Gunthchramni regis esse venturum.
6 Quo recedente, et Regalis episcopus cum clericis et paginsibus urbis suae similia sacramenta dedit, dicens, quia: 'Nihil nos dominis nostris regibus culpabelis sumus nec umquam contra utilitatem eorum superbi extitimus, sed in captivitate Brittanorum positi, gravi iugo subditi sumus'. Pace igitur celebrata inter Warocum atque Ebracharium, dixit Warocus: 'Discedite nunc et renuntiate, quia omnia quae iusserit rex sponte implire curabo; quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsedem tribuam'.
7 Et ita fecit, cessatumque est a bello. Verumtamen multitudo magna, sicut de regali exercitu, ita et de Brittanis caesa est. Egrediente autem exercitu a Brittaniis ac transeuntibus amnem robustiores, inferiores et pauperes, qui cum his erant, simul transire non potuerunt. Cumque in litus illud Vicinoniae amnis restitissent, Warocus, oblitus sacramenti atque obsedum, quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, adpraehensisque viris, quos in litore illo repperierat, vinculis alligat, resistentes interfecit, nonnullis, qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mari deiectis.
8 Dimissi sunt postea multi a coniuge Waroci cum cereis et tabulis quasi liberi et ad propria sunt regressi. Exercitus vero ipsius, qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andigavam urbem dirigit, Meduanae torrentis expetens pontem.
9 Sed parva quae prius transiit manus ad ipsum, quem praefati sumus, pontem spoliati, caesi et ad omne dedecus sunt redacti. Per Toronicum vero transeuntes, praedas agentes, multos expoliaverunt; inopinantes enim repperierant incolas loci. Multi tamen de hoc exercitu a Gunthchramnum regem accesserunt, dicentes, quia Ebracharius dux ac Wiliacharius comes, accepta pecunia Waroco, exercitum perire fecissent.
10 Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum convitiis actus a rege, a praesentia eius discedere iussus est, Wiliachario comite per fugas latitante.
X De interitu Chundonis, cubicularii eius.
1 Anno igitur XV. Childeberthi regis, qui est Gunthchramni VIIII. atque XX, dum ipse Gunthchramnus rex per Vosagum silvam venationem exerceret, vestigia occisi buvali depraehendit. Cumque custodem silvae artius distringeret, quis haec in regale silva gerere praesumpsissit, Chundonem cubicularium regis prodidit.
2 Quo haec loquente, iussit eum adpraehendi et Cavillonum conpactum in vinculis duci. Cumque uterque in praesentia regis intenderent et Chundo diceret, numquam a se haec praesumpta quae obiciebantur, rex campum diiudicat. Tunc cubicularius ille, dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campum uterque steterunt; iactaque puer ille lancea super custodem silvae, pedem eius transfigit, moxque resupinus ruit.
3 Puer vero, extracto cultro, qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incedere temptat, cultro sauciati ventre transfoditur. Cecideruntque ambo et mortui sunt. Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Adclamante vero rege, ut conpraehenderetur, priusquam limen sanctum adtingerit, conpraehensus est vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus.
4 Multum se ex hoc deinceps rex paenitens, ut sic eum ira praecipitem reddidisset, ut pro parvolae causae noxia fidilem sibique virum necessarium tam celeriter interemissit.
XI De infirmitate Chlothari iunioris.
1 Chlotharius vero, Chilperici quondam regis filius, graviter aegrotavit et in tantum disperatus est habitus, ut rege Gunthchramno obitus eius fuisset nuntiatus. Unde factum est, ut egrediens de Cavillonno, quasi Parisius accedere cupiens, usque ad terminos Sinonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de itenere est regressus.
2 Sed cum eum Fredegundis, mater eius, disperatum vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est. Sed et Warocum nuntios dirigit, ut, qui adhuc captivi in Brittaniis de exercitu Gunthchramni regis retenebantur, pro huius vita absolverentur. Quod ita Warocus implevit.
3 Unde manifestatum est, huius mulieris conludio et Beppolenum interfectum et exercitum fuisse conlisum.
XII De malitia Bertegundis.
1 Ingytrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit, unde reliqua congregatio maxime murmoravit; sed, nobis increpantibus, cessavit a iurgio. Haec vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulirat, obtestavitque, ut neque in monasterio, quod instituit, neque super sepulchrum eius permitteretur orare.
2 Quae octuaginsimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepulta est septimo Idus mensis primi. Sed veniens filia eius Berthegundis Toronus, cum non fuisset excepta, ad Childeberthum regem abiit, postulans, ut ei licerit in locum matris suae monasterium regere. Rex vero oblitus iudicii, quod matri eius fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec contenente, ut res omnes, quas mater vel pater eius habuerant, suo dominio subiugaret, et quicquid monasterio Ingytrudis reliquerat, auferretur.
3 Cum quo praecepto veniens, ita cuncta supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra praeter vacuos relinquerit parietes, colligens secum diversorum criminum reos, quos in seditionibus praeparatos, qui, si quid erat de villabus reliquis, quod devoti dederant, fructum auferrent. Tantaque ibi mala gessit, quae vix ex ordine poterunt narrari.
4 Haec vero, acceptis his rebus, quas diximus, in Pectavum rediit, multa in abbatissam crimina evomens falsa, quae parens eius proxima habebatur.
XIII Altercatio de resurrectione.
1 His autem diebus extitit quidam de presbiteris nostris Sadduceae malignitatis infectus veneno, dicens, non esse futuram resurrectionem. Cumque nos eam sacris litteris praedictam et apostolicae traditiones auctoritatem monstratam adfirmaremus, respondit: 'Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus, utrum sit an non, praesertim cum Dominus iratus primo homini, quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris.
2 Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis, cum in pulverem redacturum hominem resurgere ulterius Divinitas non promittat?' Cui ego: 'Quid de hac causa vel ipsius Domini et Redemptoris nostri vel patrum praecessorum verba loquantur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi, cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis ad populum tuum.
3 Sepultus in senectute bona. Et ad Cain dicitur, quia: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Unde liquido apparit, vivere animas post egressum corporis atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestulare. Sed et de Iob scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectionem mortuorum.
4 Et profeta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Numquid qui dormit non adiciet, ut resurgat? Hoc est, qui mortis somno oppraemitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Esaias, quod de sepulchris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel profeta, cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuet.
5 Sed et illud manifestum fuit resurrectionis indicium, quod Helisei ossa tangens extinctum cadaver virtutis effectu revixerit; quod ipsius Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectionem manifestavit, qui morte mortem intulit et de sepulchro vitam mortuis reformavit'. Ad haec presbiter: 'Quod Dominus in adsumpto hominem mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo; illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto'.
6 Et ego: 'Et quae fuit necessitas Filio Dei de caelo discendere, carnem adsumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem, quem plasmaverat, non permaneret in mortem perpetuam derelinqui? Sed et iustorum animae, quae usque passionem eius infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt.
7 Nam discendens ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur, eduxit iuxta illud: Et in sepulchro eius resurgunt mortui'. Et presbiter ait: 'Numquid possunt ossa in favilla redacta iterum animari et hominem viventem proferre?' Et ego respondi: 'Nos credimus, quia, quamlibet in pulvere redigatur homo et aquis ac terrae venti violenti inpetu dispergatur, non sit difficile Deo haec ad vitam resuscitari'.
8 Presbiter respondit: 'Hic maxime vos errare puto, ut adserere verbis lenibus temptetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis inmersum, piscium faucibus devoratum, in stercore redactum et per secretum degestionis eiectum aut aquis labentibus deiectum aut terra conputriscente abolitum ad resurrectione venturum'.
9 Ad haec ego respondi: 'Oblivione apud te traditum est, ut opinor, quid Iohannis evangelista, super pectus dominicum recumbens ac divini mistyrii arcana rimans, in Apocalipsim dicat: Tunc, inquid, reddit mare mortuos suos. Unde manifestum est, quia, quidquid humani corporis piscis absorbuit, alis rapuit, bestia degluttivit, a Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit, quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit; sed ita haec in integritate solida, sicut prius fuerat, reparabit, ut corpus, quod fuit in mundo, aut poenam iuxta meritum serat aut gloriam.
10 Sic enim ipse Dominus in evangelio ait, quia: Filius hominis veniet in gloriam Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera sua. Sed et Martha, cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio, quia resurgit in resurrectionem in novissima die. Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita.
11 Ad haec presbiter: 'Quomodo autem in psalmo dicitur, quia: Non resurgunt impii in iudicio?' Et ego respondi: 'Non resurgunt, ut iudicent, sed resurgunt, ut iudicentur. Nec enim sedire cum impiis Iudex potest, causas suorum redditurus actuum'. Et ille: 'Dominus', inquid, 'in evangelio dixit: Qui non credederit, iam iudicatus est; utique, quia peribit resurrectione'.
12 Et ego respondi: 'Iudicatus est enim, ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non crededit unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit in corpore, patiatur. Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius resurgant mortui, quia, sicut illos, qui defuncti sunt sancti, caelum, ut credimus, retinet, - de quorum sepulchris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci inluminentur, clodi gressum recipiant, lyprosi mundentur et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, - ita credimus et peccatoris in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri'.
13 Et presbiter ait: 'In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognuscet amplius locum suum'. Ego dixi: 'Hoc est, quod ipse Dominus per parabulam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala. Non autem cognovit dives ille purporas suas et byssum nec dilicias convivii, quas ei vel aer vel terra vel mare protulerat, sicut nec Lazarus vulnera aut putridines, quas iacens ante eius ianuas perferebat, vel cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis'.
14 Presbiter dixit: 'In alio psalmo legimus, quia: Exiet spiritus eorum et revertentur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum'. Ad haec ego: 'Bene ais, quia, cum egressus fuerit ab homine spiritus et iacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo relinquit, acsi verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum excolere; non cogitat congregare aurum, argentum vel reliquas divitias mundi.
15 Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus, in quo ipse, ut ait, Christus loquebatur, evidenter expraemit, dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, sicut ille mortuus est et resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambolemus.
16 Et iterum: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes inmutabimur. Canit enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur. Et iterum: Stilla autem ab stilla defert in claritatem, sic et resurrectio mortuorum. Item illic: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem, et reliqua. Item illic: Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum.
17 Ad Thessalonicenses autem evidentissime futuram resurrectionem designat, dicens: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristimini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducit cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.
18 Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei discendit de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.
19 Plurima sunt enim de his testimonia, quae hanc causam adfirmant. Sed tu, ignoro, quid ambigas de resurrectione, quam sancti expectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc enim resurrectionem et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in aestate foliis tectae, hieme veniente, nudantur; succedente vero verno, quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur.
20 Haec ostendunt et illa quae iaceuntur semina terris; quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Quae omnia ad fidem resurrectionis mundo manifesta sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit iustis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decedant ergo cuncti in voluptatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si iudicium futurum non erit.
21 Vel illud, inprobe, non formidas, quid ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquid, Filius hominis in sedem maiestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis, et statuit oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram.
22 Et his dicit: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis. Atque, ut ipsa Scriptura docet, ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Putasne, erit resurrectio mortuorum aut iudicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis, dicens: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra'.
23 Ad haec contristatus presbiter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere resurrectionem iuxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.
XIV De interitu Theudulfi diaconi.
1 Erat autem tunc temporis Theudulfus diaconus urbis Parisiacae, qui sibi videbatur in aliquo sciolus, qui saepius de hac causa altercationes movebat. Hic autem de Parisius abscedens, Andecavo venit et se Audoveo episcopo subdidit propter antiquam amicitiam, quam simul Parisius commorantes habuerant; unde et a Ragnimodo Parisiacae urbis episcopo saepius excommunicatus est, cur ad eclesiam suam, in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret.
2 Hic in tanta familiaritate cum praefato Andecavae urbis episcopo adhaeserat, ut non se possit ab eius inportunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat. Factum est autem, ut aedificarit super muros urbis solarium, de quo, caenae epolo perfuncto, discendens manum super diaconum sustentabat, qui in tantum erat crapulatus a vino, ut vix vel fingere gressum valeret, puerumque, qui praeibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit.
3 Quo inpulso, hic cum se continere non potuissit, cum ipso impetu de muro praecipitatus sudariumque episcopi, quod balteo dependebat, adripiens; cum quo paene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abba velociter amplectissit. Qui ruens super lapidem, confractis ossibus et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens, spiritum exalavit.
4 Erat enim et vino deditus et in adulteriis dissolutus.
XV De scandalum monasterii Pectavensis.
1 Cum autem scandalum, quod, serente diabulo, in monasterio Pectavensi ortum, in ampliore cotidie iniquitate consurgerit et Chrodieldis, adgregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis, adulteris, fugitivis vel reliquorum criminum reis, in seditione parata resederet, iussit eos, ut, inruentes nocte monasterium, abbatissam foris extraherent.
2 At illa tumultum sentiens veniente, ad sanctae crucis arcam se deportari poposcit, - gravabatur enim dolore humores podagrici - scilicet ut vel eius foveretur auxilio. Et licet ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armis huc illucque vagarentur per monasterium, inquirentes eam, introeuntes in oraturium, repperierunt iacentem super humum ante arcam sanctae crucis.
3 Tunc unus acerbior ceteris, qui ad hoc scelus patrandum adgressus fuerat, ut abbatissam gladio dividerit, ab alio, ut credo divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine, solo decubans, votum, quod leve conceperat animo, non explevit. Interea Iustina praeposita cum aliis sororibus pallam altaris, quod erat ante crucem dominicam, extincto cereo, abbatissam operit.
4 Sed venientes cum evaginatis gladiis ac lanceis, scissa veste et paene sanctimunialium manibus laniatis, adpraehensam praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesariae, detrahunt et usque basilicam sancti Helari inter manus deferunt custodiae mancipandam; adpropinquantesque basilicae, caelo modico albiscente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt.
5 Revertentesque abbatissam adpraehendunt, extrahunt et in custodia iuxta sancti Helari basilicam in locum, ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad usteum custodibus, ne quis ullum captivae praebiret auxilium. Exinde nocte sub obscura adgressi monasterium, cum nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta prumptuario cupa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem inieciunt, factumque farum magnam de huius incendio, cuncta monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes.
6 Haec autem gesta sunt ante septem dies paschae. Cumque episcopus haec omnia graviter ferret nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: 'Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non reteneatur; alioquin non celebrabo pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ullus catecuminus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur iubeatur absolvi.
7 Quod si nec sic volueritis, collectis civibus, auferam eam'. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: 'Si eam violenter quis auferre temptaverit, statim eam gladio percutite' Adfuit enim diebus illis Flavianus, nuper domesticus ordinatus, cuius ope abbatissa sancti Helari ingressa basilica absolvitur.
8 Inter haec ad sepulchrum sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor, superveniente die, per Chrodieldes superbiam augeretur et assiduae caedes vel reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur atque ita haec iactantia tumuisset, ut consubrinam suam Basinam altiore coturno dispiceret, illa paenitentiam agere coepit, dicens: 'Erravi sequendo Chrodieldis iactantiam.
9 Et ecce! dispectui habeor ab eadem et abbatissae meae contumax exsisto'. Et conversa, humiliavit se coram abbatissam, expetens pacem eius; fueruntque pariter uno animo eademque voluntatem. Denique, orto igitur scandalum, pueri qui cum abbatissa erant, dum seditione, quam Chrodieldis scola commovit, resisterint, puerum Basinae percutiunt, qui cecidit et mortuus est.
10 At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina, relicta abbatissa, discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in pace, quam prius habuerant, redierunt. Postea vero multi inter has scolas inimicitiae ortae sunt; vel quis umquam tantas plagas tantasque strages vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine iurgio vel momentum aliquod sine fletu? Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Gunthramno regem direxit, ut scilicet episcopi, coniuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent.
11 Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam cum Eberegiselum Agripinensim et ipsum urbis Pectavae Maroveum episcopum iussit adesse; Gunthramnus vero rex Gundigisilum Burdegalensim cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. Sed nos resultare coepimus, dicentes, quia: 'Non accedimus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, iudicis districtione praematur'.
12 Pro hac causa Maccone tunc temporis comite prolata praeceptio est, in qua iubebatur, hanc seditionem, si resisterent, vi oppraemeret. Haec audiens Chrodieldis, sicarius istus cum armis ante usteum oraturii adstare iubet, ut scilicet repugnantes contra iudicem, si vim vellit inferre, pariter resultarent.
13 Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum arma procedere et quosdam caesos vectibus, nonnullus telis transfixus et acrius resultantes gladiorum ictibus adfectus obpraemere. Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce dominica, cuius prius virtutem dispexerat, in obviam egreditur, dicens: 'Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regina, filia regis regisque alterius consubrina; nolite facere, ne quando veniat tempus, ut ulciscar ex vobis'.
14 Sed vulgus parvi pendens quae ab ea dicebantur, inruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctus a monasterium extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis caesariem, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decesis, seditio depraessa quievit. Tunc resedentes sacerdotes qui aderant super tribunal aeclesiae, adfuit Chrodieldis, multa in abbatissa iactans convitia cum criminibus, adserens, eam virum habere in monasterium, qui indutus vestimenta muliebria pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissae famularetur assiduae, indicans eum digito: 'En ipsum'.
15 Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus adstetisset, dixit, se nihil opus posse virile agere ideoque sibi hoc indumentum mutasse. Abbatissam vero nonnisi tantum nomine nossit, seque eam numquam vidisse neque cum eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pectava milibus degeret.
16 Igitur abbatissa de isto crimine non convincens, adiecit: 'Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchus facit et secum habitare imperiali ordine praecipit?' Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: 'Puer iste, parvolus cum esset et infirmaretur in femore, disperatus coepit habere; mater quoque eius sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium iubiret inpendi.
17 At illa, me vocato, iussit, si possim, aliquid adiuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam medicos agere conspexeram, incisis testicolis, puerum sanum genetrici maestae restitui; nam nihil de hac causa abbatissa scire cognovi'. Sed cum nec de hac re abbatissam potuissit culpabilis repperire, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre, quarum adsertiones responsionesque, quia in iudicium, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indi.
XVI De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum.
1 Exemplar iudicii. Dominis gloriosissimis regibus episcopi qui adfuerunt. Propitia Divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio, rectissime suas causas patifecit religio, intellegens, sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto.
2 Et quia ex iussione potestatis vestrae, cum ad Pectavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam eiusdem monasterii vel monachas, quae de ipso grege non salubri deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus, agnuscere deberimus: evocatis partibus, interrogata Chrodieldis vel Basina, quare tam audacter contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserint et hac occasione congregatio adunata discessa sit; quae respondentes, professae sunt, famis, nuditatis, insuper et caedis se iam non ferre periculum; adicientes etiam, eo quod diversi eorum in balneo lavarent incongrue, ad tabulam ipsa luserit atque saeculares cum abbatissa refecerent, etiam et sponsalia in monasterio facta sint; de palla olosirica vestimenta neptae suae temerariae fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro palla, inconsulte sustulerit et ad collum neptae suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam idem neptae suae superflue fecerit, barbaturias intus eo quod celebraverit.
3 Interrogantes abbatissae, quid ad haec responderet, dixit, de fame quod conquiruntur, secundum quod temporis paenuria permitterit, numquam ipsae nimiam aegestatem pertulerint. De vestimento vero dixit, si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas habere, quam necessitas indegeret. De balneo vero quod opponitur, retulit hoc factum diebus quadraginsimae, et pro calcis amaritudinem, ne lavantibus nocerit novitas ipsius fabricae, iussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii publice hoc usitarent, donec omnes odor nocendi discideret.
4 Quod per quadraginsimam usque penticosten in usu famulis fuerit. Ad haec Chrodieldis respondit: 'Et postea similiter multi per tempora laverunt'. Retulit abbatissa, se nec probare quod dicerent et se nescire, si factum sit; sed adhuc inculpans easdem, vel si ipsae vidissent, cur abbatissa non prodirent.
5 De tabula vero respondit, etsi lusisset viventem domna Radegunde, se minus culpa respiceret, tamen nec in regula per scripturam prohibere nec in canonibus retulit. Sed ad iussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per paenitentiam quicquid iuberetur impleret. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde, se christianis fidelibus euglogias obtulisse, nec sibi conprobari cum illis ullatinus convivasse.
6 De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus pro nepte sua orfanola arras accepisse, et tamen, si haec culpa sit, veniam se coram cunctis petere, professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit. De palla quod repotarent, protulit monacham nobilem, quae ei mafortem olosyricum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero, quantum oportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condignae condederit et de illa incisura, quae pallae superfuit, purpura neptae suae in tonica posuerit; quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit.
7 Quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aureis et vitta auro exornatam Macconem famulum vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum eius ab sponso puellae praedictae neptae suae XX solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii quicquam ibi permixtum sit.
8 Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissa, quod absit, adulterii reputarent, sive quid homicidii vel maleficii fecerit aut crimen capitale, quod percuteretur, edicerent. Respondentes protulerunt, non habere se aliquid, nisi per haec quae dixerint eam ista fecisse contra regulam proclamarent.
9 Ad extremum pro peccatis, quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensuum spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt prignantes. Quibus per ordinem discussis nec invento crimine, quod abbatissam deicerit, de levioribus causis paterna communitione contestati sumus, ut haec nullatinus deinceps pro reprehensione repeteret.
10 Tunc nobis percontantibus causam adversae partes, quae maiora crimina conmiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis intra monasterium, ne foris prociderent, dispexerunt, pontifice conculcato et in summo contemptu in monasterio relicto, confractis seris et ianuis, inrito facto, discesserunt et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt.
11 Insuper et cum Gundegysilus pontifex cum suis provincialibus, pro ipsa causa commonitus, per praeceptionem regum Pectavis accessissent et ad audientia eas ad monasterium convocarent, dispecta communitione, ipsis occurrentibus ad beati Helari confessoris basilicam, quo ipsae commorabantur, accedentes, ut condecet pastorum sollicitudine, dum commonerentur, facta seditione, fustebus tam pontifices quam ministros adfecerunt et intra basilica fuderunt sanguinem levitarum.
12 Dehinc ex iussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbiter in causa directus fuerit et statutum fuisset, quando iudicium fieret, non expectatum tempore, monasterium seditiosissime, accensis in curte cupis, vectibus ac securibus confractis postitiis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oraturiis, spoliato monasterio, denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta per compita et in loco retrusa, etsi non ligata, nec libera.
13 Superveniente die paschae festum per saeculum, offerente pontifice pro condempnata pretium, ut expectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox subplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent nec iusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignum suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit; unde certum est tractari, quid ex hoc datur intellegi, quod additur crudelitate, ad sepulchrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent et scelere criscente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium coeperent, et ad domnorum iussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes adquiescere et contra regum praecepta magis arma tenerent et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter eregerent.
14 Hinc dinuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt crucem sanctam sacratissimam occulte et ad iniuriam, indicenter, ad culpam, quod postea restituere actae sunt in eclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus nec refrenatis, sed iugiter magis auctis criminibus, dicentes nos eisdem, ut abbatissae pro culpa veniam peterent aut quod male direptum fuerat emendarent; et nolentes hoc facere, sed magis de eius interfectione tractarent, quod publice sunt professae: reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est aequissimum, ut eas usque quod dignam agerent paenitentiam, a commonionem privari et abbatissa suo loco permansura restitui.
15 Haec nos pro vestra iussione, quod eclesiasticum pertenuit ordinem, circumspectis canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De cetero quod de rebus monasterii vel instrumentis cartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, quae se habere professae sunt, sed nobis inoboedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra vel anteriorum principum merces aeterna permaneat, ad loci instauratione vestrae pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogi reformare; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime distruxerunt, ne peiora proveniant, vel redire concedite vel permittatis iterum adspirare, quatinus, his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum adqueratur Deo, nihil perdat relegio, ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum.
16 Christus vos dominus alat regatque, regnum tribuens prolixiori vitaque conferat beatam.
XVII De excommunicatione earum.
1 Post haec cum, emisso iudicio, a communione fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterio restituta, haec ad Childebertum regem petierunt, adicientes malum supra malum, denomenantes scilicet regi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam eius Fredegundem cotidie nuntia deportarent.
2 Quod audiens rex, misit qui eos vinctos adducerent. Sed cum discussi nihil criminis in eis inventum fuisset, abscedere iussi sunt.
XVIII De percussoribus ad Childeberthum regem missis.
1 Ante hos vero dies cum rex in oraturium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri eius hominem ignotum eminus adstantem dixeruntque ad eum: 'Quis es tu et unde venis, aut quod est opus tuum? Non enim a nobis agnusceris'. Illo quoque respondente, quia: 'De vobis sum', dicto citius eiectus extra oraturium, interrogatur.
2 Nec mora, confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: 'Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex hic venimus, alii vero sex Sessionas remanserunt ad decipiendum filium regis. Et ego cum locum praestulans, ut regem Childeberthum in oraturio percutere distinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui'.
3 Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socius. Quibus per loca singula inquesitis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis relinquunt, nonnullis nares auresque amputatis, ad ridiculum laxaverunt. Plerique tamen ex vinctis suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus, nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.
XIX De expulsione Egidi Remensis episcopi.
1 Sunnigysilus vero iterum turmentis addicitur ac cotidiae virgis lorisque caeditur; et conputriscentibus vulneribus, cum primum, decurrente pure, coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabatur ad poenam. In his tormentis non solum de morte Chilperici regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est.
2 Inter quas confessionis addedit etiam, Egidium Remensim episcopum socium fuisse in illo Rauchingi, Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childeberthum regem. Nec mora, rapitur episcopus et ad Metensim urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopus arcessiri ad eius examinatione praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensim urbem adesse deberent.
3 Tunc ab aliis sacerdotibus increpatus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodia retrudi praecipisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistulas, ut supra diximus, ad omnis regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse deberent. Erant enim pluviae validae, aquae inmensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viae, amnis litora excidentes; sed praeceptione regiae obsistere nequiverunt.
4 Denique convenientes, pertracti sunt usque Metinsim urbem, ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex inimicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negutium diregit prosequendo, cuius propositio prima haec fuit: 'Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut, relicto rege, in cuius urbe episcopati honus fruebaris, Chilperici regis amicitiis subderis, qui semper inimicus domino nostro rege fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exilio condemnavit regnumque pervasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine suo dominio subiugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti?' Ad haec ille respondit: 'Quod fuerim amicus regis Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberthi haec amicitia pullulavit.
5 Villas vero, quas memoras, per istius regis chartas emerui'. Tunc proferens easdem in publico, negat rex se haec largitum fuisse; requesitusque Otto qui tunc refrendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse. Conficta enim erat manus eius in huius praeceptionis scripta.
6 In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est. Post haec epistulae prolatae sunt, in quibus multa de inproperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum dilatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum, quia: 'Si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmis, qui terris est editus, non ariscit'.
7 Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut, superata Brunichilde, filius eius obpremeretur. Negavit se episcopus has epistulas vel misisse suo nomene vel suscipisse a rescriptum Chilperici. Sed puer eius familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per thomus chartarum conprehensa tenebat, unde non dubium fuit resedentibus, haec ab eodem directa.
8 Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberthi ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut, eiecto Cunthchramno rege, hi duo reges inter se eius regnum urbisque dividerint; sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens, quia: 'Tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret, unde factum est, ut commotus exercitus Bituricas urbem pagumque Stampensim vel Mediolanensim castrum adterrerent atque depopularent.
9 In quo bellum multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei iudicio de tuis manibus requirendae'. Haec episcopus negare non potuit. Scripta enim ista in regestum Chilperici regis in unum scriniorum pariter sunt reperta ac tunc ad eum pervenerunt, quando, interempto Chilperico, thesauri eius de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eundem dilati sunt.
10 Cumque de huiuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abba Epifanius basilicae sancti Remegii, dicens, quod duo milia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Adsteteruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes, quia: 'Nobis relictis, solus cum eodem diutius collocutus est; de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem in posterum cognuscentes'.
11 Haec eo negante, abba, qui fuerat semper in his consiliorum archanis particeps, locum hominemque denominat, ubi et qui aureos, quos diximus, detulisset, et qualiter de excidio regionis ac regis Gunthchramni conventum fuerat, ut gestum est, ex ordine denarravit. Quae et ille convictus deinceps est confessus.
12 Haec audientes episcopi, qui evocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, suspirantes de his triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum repperire possit, per quem se ab his noxis, quae ei obiciebantur, excusare valeret.
13 Sed inluciscente die tertia, convenientes in eclesia, interrogant episcopo, si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: 'Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini; nam ego novi, me ob crimen maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis matrisque eius abii, ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt'.
14 Haec episcopi audientes ac lamentantes fratres obproprium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, removerunt. Qui statim ad Argentoratinsim urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus, exilio condemnatus est. In cuius locum Romulfus, filius Lupi ducis, iam presbiterii honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epifanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remegii praeerat, remoto.
15 Multa enim auri argentique in huius episcopi regestum pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt inlata; quae autem de tributis aut reliqua ratione eclesiae inventa sunt, inibi relicta.
XX De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.
1 In hoc sinodo Basina, Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum caritate abbatissae monasterium ingredi ac de regulam nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod, Leobovera abbatissa in hoc monasterium commorante, ibidem numquam ingrederetur.
2 Sed utrisque rex veniam inpertire deprecatus est, et sic in communione receptae, Pectavo regredi iussae sunt, scilicet ut Basina in monasterio, ut praefati sumus, regrediretur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa, resederet.
XXI De interitu filiorum Waddonis.
1 Filii autem ipsius Waddonis per Pectavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam inruentes ante hoc tempus super negutiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant abstuleruntque res eorum; sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis interfecerunt, deripientes res eius.
2 Quod cum Macco comes reprimere niteretur, hi praesentiam expetunt regis. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et hi coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum gladiumque mirabile, cuius capulum ex gemmis Hispanis auroque dispositum erat.
3 Cumque rex haec scelera, quae audierat, ab his cognovisset manifestissime perpetrata, vinci eos catenis praecepit ac turmentis subdi. Qui dum torquerentur, thesaurus patris absconditus, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare ceperunt. Nec mora, directi viri ad inquerendum inmensam multitudinem auri argentique ac diversarum specierum et auro gemmisque exornatarum reppererunt, quod thesauris regalibus intulerunt.
4 Post haec, seniore capite plexo, iuniorem exilio damnaverunt.
XXII De interitu Chulderici Saxonis.
1 Chuldericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones multaque alia inproba, quae gessit, ad Ausciensim urbem, in qua possessio uxores erat, abiit. Cumque rex, auditas eius inprobitates, iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut, ab eo suffocatus, mortuus in strato suo repperiretur.
2 Adserebant enim in illud superius scelus nominatum, quod sacerdotes Domini in basilicam sancti Helari per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum; ultusque est Deus, si ita est, iniuria servorum suorum.
XXIII De signis et dubietate paschae.
1 In hoc autem anno tanta terras nocturno tempore splendor inluxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempore saepius per caelum cucurrisse mundumque inluminasse visi sunt. Dubietas pascae fuit ob hoc, quod in cyclum Victuri luna XV. pascham scripsit fieri. Sed ne christiani ut Iudei sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit: Latini autem luna XXII. Ob hoc multi in Galliis XV. luna celebraverunt, nos autem XXII. Inquesivimus tamen studiosae, sed fontes Hispaniae, quae divinitus implentur, in nostrum pascha repleti sunt.
2 Terrae motus factus est magnus XVIII. Kalendas mensis V., die IIII., prima mane, cum lux redire cepisset. Sol eclypsin pertulit mense VIII. mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix, quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt.
3 Vivariensim Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.
XXIV De subversione urbis Anthiocenae.
1 Anno igitur XVI. Childeberthi, Gunthchramni autem XXX. regum quidam episcopus de transmarinis partibus ad Toronicam urbem advenit nomine Symon. Hic nobis eversionem Anthiociae urbis enuntiavit, adserens se de Arminia in Persida captivatum fuisse. Rex enim Persarum, inrupto Arminiorum termino, praedas egit eclesiasque igne succendit et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit.
2 Tunc etiam et basilica sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus in libro Miraculorum memini, qui in illa regione passi sunt, obpleta ligni congeriae, pice tergoribusque suellinis inmixtis, subpositis ardentibus facibus, succendere nisi sunt; sed nequaquam ab igne apparatum incendii conpraehendit, sicque videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea.
3 Audita autem quidam episcopus istius memorati sacerdotes abductionem, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quod ille susceptum, relaxavit a servitutis vincolum episcopum istum. Ex his ergo discedens regionibus, Gallias est adgressus, ut aliquid consolationis a devotis acceperet; qui nobis, ut praefati sumus superius, haec retulit: Homo erat in Anthiocia valde devotus in elymosinis, coniugem ac liberos habens, nec umquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam proprium habere coepit, quod sine paupere aepulum praelibasset.
4 Hic una die, cum circuisset urbem usque ad vesperum et repperire non potuisset egenum, cum quo cybum capere possit, egressus foris portam, cum nox inrueret, repperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historia, terrore suffusus, ait: 'Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui, et sumpto aepulo, quiescite in strato; mane autem proficiscimini viam, quam volueritis'.
5 Cui ille, qui erat senior, tenens sudarium in manu sua, ait: 'Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne subverteretur?' Et elevans manum, excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim conruerunt omnia aedificia vel quodcumque ibi structum fuit; ibique obpressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque sexus interiit.
6 Quod ille cernens, tam de persona viri quam de sonito ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sudarium quasi super aliam medietatem urbis, adprehensus est a duobus sociis, qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietatem urbis, ne rueret; mitigatusque a furore, sustenuit manum suam, atque elevans hominem, qui corruerat in terram, ait: 'Vade ad domum tuam.
7 Ne timeas! Filii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit; costodivit enim te oratio assidua et elymosinae, quas cotidiae exercis in pauperes'. Et haec dicens, discesserunt ab oculis eius nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbe, repperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debilitate reperti sunt vivi.
8 Verumtamen nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effata. Nam veniens, omnem domum suam incolomem repperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabat, protexitque eum in medium iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a periculis mortis ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis.
XXV De interitu hominis, qui se Christum dicebat.
1 At in Galliis Masiliensim provintiam morbus saepe nominatus invasit. Andecavos, Namneticos atque Cenomanicos valida famis oppressit. Initia sunt enim haec dolorum iuxta illud quod Dominus ait in evangelio: Erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; et exurgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et prodigia in caelo, ita ut electos in errore mittant, sicut praesenti gestum est tempore.
2 Quidam enim ex Biturigo, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus ligna caederet explendam operis cuiusdam necessitatem, muscarum eum circumdedit examen, qua de causa per biennium amens est habitus; unde intellegi datur, diabolici emissionis fuisse nequitiam. Post haec, transactis urbibus propinquis, Arelatensim provintiam adiit ibique indutus pellibus quasi relegiosus orabat.
3 Ad quem inludendum pars adversa divinandi ei tribuit facultatem. Ex hoc, ut in maiori proficeret scelere, commotus a loco, provintiam memoratam deserens, Gabalitanae regiones terminum est ingressus, proferens se magnum ac profiteri se non metuens Christum, adsumptam secum mulierem quendam pro sorore, quam Maria vocitari fecit.
4 Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant etiam ei aurum argentumque ac vestimenta hi qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum mulierem memorata, et surgens se iterum a circumstantibus adorare iubebat.
5 Praedicebat enim futura et quibusdam morbus, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed haec omnia diabolicis artibus et praestigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo inmensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes eclesiastici. Sequebantur autem eum amplius tria milia populi.
6 Interea coepit quosdam spoliare ac praedare, quos in itinere repperisset; spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus moenas mortis intentabat, eo quod ab his adorari dispiceretur. Ingressus autem Vellavae urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant accedit et ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurilio, ibidem tunc consistentem episcopo, bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore saltantes adque ludentes, qui adventum eius adnuntiarent.
7 Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquerentes, quid sibi vellent ista quae gereret. Unus autem ex his, qui erat senior, cum se inclinasset, quasi osculaturus genua eius ac discussurus viam illius, iussit eum adprehensum spoliari. Nec mora, ille, evaginato gladio, in frustra concidit, ceciditque Christus ille, qui magis Antechristus nominare debet, et mortuus est; dispersique sunt omnes, qui cum eo erant.
8 Maria autem illa suppliciis dedita, omnia fantasmata eius ac praestigias publicavit. Nam homines illi, quos ad se credendum diabolica circumventione turbaverat, numquam ad sensum integrum sunt reversi, sed hunc semper quasi Christum, Maria autem illa partem deitatis habere profitebantur. Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has praestigias adiungentes sibi mulierculas quasdam, quae debacchantes sanctos eos confiterentur, magnus se in populis praeferebant; ex quibus nos plerosque vidimus, quos obiurgantes revocare ab errore nisi sumus.
XXVI De obito Ragnimodi ac Sulpici episcoporum.
1 Ragnimodus quoque Parisiacae urbis episcopus obiit. Cumque germanus eius Faramodus presbiter pro episcopato concurreret, Eusebius quidam negotiator genere Syrus, datis multis muneribus, in locum eius subrogatus est; hisque, accepto episcopato, omnem scola decessoris sui abiciens, Syrus de genere suo eclesiasticae domui ministros statuit.
2 Obiit et Sulpitius Bituricae urbis pontifex, cathedramque eius Eustasius Agustidunensis diaconus est sortitus.
XXVII De his quos Fredegundis interfeci iussit.
1 Inter Tornacensis quoque Francos non mediocris disceptatio est orta, pro eo quod unius filius alterius filium, qui sororem eius in matrimonium acceperat, cum ira saepius obiurgabat, cur, coniuge relicta, scortum adiret. Quae iracundia, cum emendatio criminati non succederet, usque adeo elata est, ut inruens puer super cognatum suum, eum cum suis interficeret atque ipse ab his, cum quibus venerat ille, prosterneretur nec remaneret quispiam ex utrisque nisi unus tantum, cui percussor defuit.
2 Ex hoc parentes utriusque inter se saevientes a Fredegunde regina plerumque arguebantur, ut, relicta inimicitia, concordis fierent, ne pertinatia litis in maiore subveheretur scandalum. Sed cum eosdem verbis lenibus placare nequiret, utrumque bipenne conpescuit. Invitatis etenim ad epulum multis, hos in unum tres fecit sedere subsellium; cumque in eo prandium elongatum fuisset spatio, ut nox mundum obrueret, ablata mensa, sicut mos Francorum est, illi in subsellia sua, sicut locati fuerant, resedebant.
3 Potatoque vino multo, in tanto crapulati sunt, ut pueri eorum madefacti per angulos domus, ubi quisque conruerat, obdormierit. Tunc ordinati a muliere viri cum tribus securibus a tergo horum trium adsteterunt, illisque conloquentibus, in unum, ut ita dicam, adsultu puerorum manus libratae, hominibus perculsis, ab epulo est discessum.
4 Nomina quoque virorum Charivaldus, Leodovaldus atque Valdenus. Quod cum parentibus perlatum fuisset, custodire arctius Fredegunde coeperunt, dirigentes nuntios ad Childeberthum regem, ut conprehensa interficeretur. Conmotus autem pro hac causa Campanensis populus, dum moras innecteret, haec, suorum erepta auxilium, ad locum alium properavit.
XXVIII De baptismo Chlothari, fili eius.
1 Post haec autem legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Proficiscatur dominus meus rex usque Parisius, et arcessitu filio meo, nepote suo, iubeat eum baptismatis gratia consecrare; ipsumque de sancto lavacro exceptum, tamquam alumnum proprium habere dignetur'. Haec audiens rex, commotis episcopis, id est Aetherium Lugdonensim, Siacrium Agustidunensim Flavumque Cavillonensim vel reliquis, quos voluit, Parisius accedere iubet, indecans se postmodum secuturum.
2 Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno eius tam domestici quam comites ad praeparanda regalis expensae necessaria. Rex autem, deliberatione acta, ut ad haec deberet accedere, pedum est dolore prohibitus. Postquam autem convaluit, accessit Parisius, exinde ad Rotoialinsim villam ipsius urbis properans, evocato puero, iussit baptisterium praepararis in vico Nemptudoro.
3 Dum autem haec agerentur, legati Childeberthi regis accesserunt ad eum, dicentes: 'Non enim ista nuper nepote tuo Childebertho pollicitus eras, ut cum inimicis eius amicitias conlegaris. Sed in quantum cernimus, nihil de promissione tua custodis, sed potius quae promiseras praetermittis et puerum istum in urbis Parisiacae cathedram regem statues.
4 Iudicavit enim Deus, quia non reminisceris, quae ultro pollicitus es'. Haec his dicentibus, rex ait: 'Promissionem, quam in nepotem meum Childeberthum regem statutam habeo, non obmitto. Nam illum non oportet scandalizare, si consubrinum eius, filium fratris mei, de sancto suscipiam lavacro, quia hanc petitionem nullus christianorum debet abnuere.
5 Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam Divinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostrae, si hic a me excipiatur. Si enim domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur et mihi non liceat propinquum parentem excipere ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedite nunc et nuntiate domino vestro: 'Pactionem, quam tecum pepigi, custodire cupio inlibatam; quam si tuae conditionis noxa non obmiserit, a me prorsus omitti non queit'.
6 Et haec dicens, legatis discedentibus, rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum. Quem excipiens, Chlotharium vocitari voluit, dicens: 'Crescat puer et huius sit nominis exsecutur ac tale potentia polleat, sicut ille quondam, cuius nomen indeptus est'. Quod misterium celebratum, invitatum ad epulum parvolum multis muneribus honoravit.
7 Similiter et rex ab eodem invitatus, plerisque donis refertus abscessit et ad Cavillonensim urbem redire statuit.
XXIX De conversione ac mirabilibus vel obito beati Aridi.
1 Incipiunt de virtutibus vel de transitu Aredii abbate, qui hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad caelum. Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regiones suae ortus parentibus, sed valde ingenuis. Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adiungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trivericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe.
2 Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens divinum, praecepit ei se sequi. At ille, relicto regis palatio, secutus est eum. Cumque ingressi in cellulam, de his quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adulescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo inbui ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri.
3 Cumque in huius studii flagrantia cum antestete memorato degeret, tonsorato iam capite, quadam die, psallentibus clericis in eclesia, discendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum. Quam cum ille non sine pudore conaretur abegere, haec paululum circumvolans, iterum super capud eius aut super scapulam resedebat; quae non modo ibi, sed etiam, cum in cellulam episcopi ingrederetur, iugiter comitabatur cum eo.
4 Quod per dies plurimos factum non sine admirationem episcopus intendebat. Exinde vir Dei, Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat. Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacabat, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est sive correctio familiae sive exercitio agrorum sive cultus vinearum, ad eam aspiceret, ne huic viro aliquod accideret inpedimentum, quo ab oratione cessaret, unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset.
5 Quid plura? Construxit templa Dei in honore sanctorum, expediitque eorum pignera ac ex familia propria tonsoratos instituit monachos cenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii vel reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante.
6 Nec minus haec tamen inpedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat, sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum crucis vexillo inponens, sanitati reddebat.
7 Quorum si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeo nec vocabula memorare; unum tantum novi, quod quicumque ad eum aeger advenit sospes abscessit. De maioribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genetrice dum ageret et sancti Iuliam martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco.
8 Erat autem locus ille aridus et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater eius: 'Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus?' At ille prostratus in oratione, diutissime preces fudit ad Dominum et, erigens se, defixit virgam in terram, quam manu gerebat, eamque cum bis aut tertio in giro vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim deinceps pocula ministraret.
9 Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbos ad eum pluviae advenire coepit; quem ille cernens, paululum super equum, quem sedebat, caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata oratione, divisa est nubis in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen nulla, si dici fas est, stillicidii gutta descendit.
10 Wistrimundi quoque cognomento Tattonis civis Turonici dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat. Quod cum beato viro questus fuisset, manum super locum doloris inposuit, statimque dolor fugatus nusquam deinceps ad iniuriam hominis excitatus est. Haec ipse qui passus est rettulit.
11 De his vero signis, quae per virtutem sancti Iuliam martyris Martinique confessoris beati in eius manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias virtutes, quas, Christo cooperante, complevit, advenit Turonus post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis, se haud longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri aut certe velocius dissolvi; et vale dicens, abscessit, gratias agens Deo, quod, priusquam obiret, sepulchrum beati antistitis osculare promeruit.
12 Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus ac sancto Martino Hilarioque antistitibus heredibus institutis, aegrotare coepit ac desentiriae morbo gravari. Sexta quoque aegrotationis eius die mulier, quae ab spiritu inmundo saepius vexata a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare coepit ac dicere: 'Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad excessum beati Aredii conveniunt.
13 Ecce! adest Iulianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonus Martialisque ab urbe propria. Adest et Saturninus a Tholosa, Dionisius ab urbe Parisiaca, nonnulli et alii, quos caelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis'. Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est; sed nequaquam potuit continere.
14 Quae rumpens vincula, ad monasterium cum his vocibus properare coepit; moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis, quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in exequiis suis cum alia muliere nequitiori spiritu vexata, ut est sepulchro tectus, a nequitia infesti daemonis emundavit.
15 Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit emundare, ut exequiae illius hac virtute glorificarentur. Post celebrato vero funere mulier quaedam rictu patulo sine vocis officio ad eius accessit tumulum, quod osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium.
XXX De temperie anni praesentis.
1 Hoc anno mense secundo tam in Turonico quam in Namnetico gravis populum lues adtrivit, ita ut modico quisque aegrotus capitis dolore pulsatus animam funderet. Sed factae rogationes cum grandi abstinentia et ieiunio, sociatis etiam elemosinis, averso divini furoris impetu mitigatum est. Apud Lemovicinam vero urbem ob dominici diei iniuriam, pro id quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne caelesti consumpti sunt.
2 Sanctus enim est hic dies, qui in principio lucem conditam primus vidit ac dominicae resurrectionis testis factus emicuit, ideoque omni fide a christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die dominico, sunt adusti. Siccitas inmensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit; unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac iumentis invalescens parum, unde sumeretur origo, relinqueret, sicut Abbacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in praesepibus boves.
3 Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis ferarum inmitium generibus haec lues crassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum vel reliquorum animantium prostrata per invia nancta est. Foenum ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercorum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.
XXXI Recapitulatio de episcopis Toronicis.
1 In Christi nomine incipit. De episcopis Turonicis licet in superioribus libris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum et supputationem, quo tempore primum praedicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocari placuit. I. Catianus episcopus anno imperii Decii primo a Romanae sedis papa transmissus est.
2 In qua urbe multitudo paganorum in idolatriis dedita commorabatur, de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob inpugnationem potentum, eo quod saepius eum iniuriis et contumeliis, cum reppererant, adfecissent, ac per criptas et latibula cum paucis christianis, ut diximus, per eodem conversis mysterium sollempnitatis diei dominici clanculo caelebrabat.
3 Erat autem valde religiosus et timens Deum et, nisi fuisset talis, non utique domus, parentes et patriam ob dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali condicione perpensius, ut ferunt, annos [quinquaginta] commoratus, obiit in pace et sepultus est in ipsius vici cimiterio, qui erat christianorum; et cessavit episcopatum XXXVII annis. II. anno imperii Constantis primo Litorius ordinatur episcopus.
4 Fuit autem ex civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum iam multi christiani essent; primaque ab eo ex domo cuiusdam senatoris basilica facta est. Huius tempore sanctus Martinus in Galliis praedicare exorsus est. Sedit autem annis XXXIII et obiit in pace; sepultusque est in suprascripta basilica, quae hodieque eius nomine vocitatur. III. sanctus Martinus anno VIII. Valentis et Valentiniani episcopus ordinatur.
5 Fuit autem de regione Pannoniae, civitate Sabariae. Qui ob amorem Dei apud urbem Mediolanensem Italiae primo monasterium constituit; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis caesus atque expulsus de Italia, in Galliis accessit. Multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem unum tantummodo suscitavit.
6 Hic transtulit corpus beati Catiani sepelivitque eum iuxta sepulchrum sancti Litorii in illa nominis sui praefata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispania ad interficiendos destinaret haereticos, quibus sufficere statuit, quod a catholicorum ecclesiis erant vel communione remoti. Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensim vicum urbis suae anno LXXXI. aetatis.
7 De quo vico navigio sublatus, Turonus est sepultus in loco, quo nunc adoratur sepulchrum eius. De cuius vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero qui nunc Maior dicitur basilicam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli aedificavit.
8 In vicis quoque, id est Alingaviensi, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomagensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annis XXVI, menses IIII, dies XVII, et cessavit episcopatum dies XX. IIII. Brictius ordinatur episcopus anno Archadii et Honori secundo, cum pariter regnarent.
9 Fuit autem civis Turonicus. Cui XXXIII. episcopatus anno crimen adulterii est inpactum a civibus Turonicis, expulsumque eum, Iustinianum episcopum ordinaverunt. Brictius vero ad papam Urbis dirigit. Iustinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensim obiit. Turonici iterum malignantes, Armentium statuerunt.
10 Brictius vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire iussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque portam ingrederetur, Armentius per aliam portam mortuus efferebatur; quo sepulto, cathedram suam recepit.
11 Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, id est Calatonno, Bricca, Rotomago, Briotreide, Cainone. Fueruntque omnes anni episcopatus eius XLVII, obiitque et sepultus est in basilicam, quam super sanctum Martinum aedificavit. V. Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere senatorio.
12 Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos Brixis, Iciodoro, Lucas, Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasi et Protasi martyris condidit, quae sancto Martino de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos XVII et sepultus est in basilica, quam Brictius episcopus super sanctum Martinum struxerat. VI. ordinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunt, senatorio et propinquus decessoris sui, dives valde et per multas civitates habens possessiones.
13 Hic, submota basilica, quam prius Brictius episcopus aedificaverat super sanctum Martinum, aedificavit aliam ampliorem miro opere, in cuius absida beatum corpus ipsius venerabilis sancti transtulit. Hic instituit ieiunia vigiliasque, qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est: De ieiuniis.
14 Post quinquagesimum quarta, sexta feria usque natale sancti Iohannis. De Kalendis Septembris usque Kalendas Octobris bina in septimana ieiunia. De Kalendis Octobris usque depositionem domni Martini bina in septimana ieiunia. De depositione domni Martini usque natale Domini terna in septimana ieiunia.
15 De natale sancti Hilarii usque medio Februario bina in septimana ieiunia. De vigiliis. Natale Domini in ecclesia. Epiphania in ecclesia. Natale sancti Iohannis ad basilicam domni Martini. Natale sancti Petri episcopatus ad ipsius basilicam. Sexto Kalendas Aprilis resurrectio domini nostri Iesu Christi ad basilicam domni Martini.
16 Pascha in ecclesia. Die ascensionis in basilica domni Martini. Die quinquagesimo in ecclesia. Passio sancti Iohannis ad basilicam in baptisterio. Natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad ipsorum basilicam. Natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Simphoriani ad basilicam domni Martini.
17 Natale sancti Litorii ad eius basilicam. Item natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Brictii ad domni Martini basilicam. Natale sancti Hilarii ad domni Martini basilicam. Hic aedificavit basilicam sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quae usque nostris temporibus perseverat.
18 Basilicam quoque sancti Laurenti monte Laudiaco ipse construxit. Huius tempore aedificatae sunt ecclesiae in vicis, id est Evina, Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernao. Condiditque testamentum et deputavit per singulas civitates quod possedebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam et Turonicae tribuens facultatem.
19 Sedit autem annos XXX et sepultus est in basilica sancti Martini. VII. vero Volusianus ordinatur episcopus, ex genere senatorio, vir sanctus et valde dives, propinquus et ipse Perpetui episcopi decessoris sui. Huius tempore iam Chlodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam hic pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum dicionibus subdere vellit, apud urbem Tholosam exilio condempnatus, in eo obiit.
20 Huius tempore vicus Mantolomaus aedificatus est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem monasterium. Sedit autem annos VII, menses II. VIII. Virus ordinatur episcopus. Et ipse pro memoratae causae zelo suspectus habitus a Gothis, in exilio deductus vitam finivit. Facultates suas ecclesiis et bene meritis dereliquit.
21 Sedit autem annos XI, dies VIII. VIIII. Licinius, civis Andecavus, qui ob amorem Dei in Oriente abiit sanctaque loca revisit. Exinde digressus, in possessione sua monasterium collocavit infra terminum Andecavum, et postea abbatis officium monasterio, ubi sanctus Venantius abba sepultus est, functus, ad episcopatum eligitur.
22 Huius tempore Chlodovechus rex victor de caede Gothorum Turonus rediit. Sedit autem annos XII, menses II, dies XXV et sepultus est in basilica sancti Martini. Decimo loco Theodorus et Proculus, iubente beata Chrodielde regina, subrogantur, eo quod de Burgundia iam episcopi ordinati ipsam secuti fuissent et ab hostilitate de urbibus suis expulsi fuerant.
23 Erant autem ambo senes valde; rexeruntque ecclesiam Turonicam simul annis duobus et sepulti sunt in basilica sancti Martini. XI. Dinifius episcopus, et ipse ex Burgundia veniens. Qui per electionem praefatae reginae ad episcopatum accessit; cui aliquid de fisci dicionibus est largita, deditque ei potestatem faciendi de his rebus quae voluisset.
24 Qui maxime ecclesiae suae quod fuit melius dereliquit; largitus est etiam quiddam et bene meritis. Sedit autem menses X et sepultus est in basilica sancti Martini. XII. Ommatius de senatoribus civibusque Arvernis, valde dives in praediis. Qui, condito testamento, per ecclesias urbium, in quibus possedebat, facultates suas distribuit.
25 Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis Turonicae sanctorum Gervasi atque Protasi reliquiis consecratam, quae muro coniuncta est. Hic coepit aedificare basilicam sanctae Mariae infra muros urbis, quam inperfectam reliquit. Sedit autem annos IIII, menses V; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XIII. Leo ex abbate basilicae sancti Martini ordinatur episcopus.
26 Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres olocriso tectas, ex quibus quaedam apud nos retinentur. In aliis etiam operibus eligans fuit. Sedit autem menses VI et sepultus est in basilica sancti Martini. XIIII. Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens coniugem Claram nomine, sed filios non habens.
27 Fueruntque ambo divites valde in agris, quos maxime sancti Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam et proximis suis. Sedit autem annos II, menses VI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XV. Iniuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen.
28 Huius tempore Chrodieldis regina transiit. Hic peraedificavit ecclesiam sanctae Mariae infra muros urbis Turonicae. Huius tempore et basilica sancti Germani aedificata est. Vici etiam Noviliacus et Luciliacus fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat.
29 Sedit autem annos XVI, menses XI, dies XXVI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XVI. Baudinus ex referendario Chlothari regis ordinatur episcopus, habens et filios, multis aelymosinis praeditus. Aurum etiam, quod decessor eius reliquerat, amplius quam viginti milia soledos, pauperibus erogavit.
30 Huius tempore alter vicus Noviliacus aedificatus est. Hic instituit mensam canonicorum. Sedit autem annos V, menses X; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XVII. Guntharius ex abbate monasterii Sancti Venanti ordinatur episcopus, vir valde prudens, dum abbatis fungeretur officium, et saepius legationes inter reges Francorum faciens.
31 Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus, paene stolidus apparuit. Quae res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas, quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et inproperiis. Sedit autem annos II, menses X, dies XXII. Obiit autem et sepultus est in basilica sancti Martini.
32 Cessavitque episcopatum anno I. XVIII. Eufronius presbiter ordinatur episcopus, ex genere illo, quod superius senatores nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Huius tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est; de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam seniorem relinquens desertam.
33 Postea vero basilica sancti Martini et ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset; quam postea idem pontifex texit stagno, opitulante rege Chlothario. Huius tempore basilica sancti Vincentio aedificata est. Tausiriaco, Cerate et Orbaniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt.
34 Sedit autem annos XVII obiitque aetate septuagenaria et sepultus est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatum dies XVIIII. Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus Martinus vel ceteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam dirutamque nanctus sum, quam reaedificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi; in qua, sicut a longevis aevo presbiteris conperi, beatorum ibidem reliquiae Acaunensium ab antiquis fuerant collocatae.
35 Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicae sancti Martini repperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum. Ac dum vigiliae in eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum, praeluciscente cereo, visitare. Quae dum a nobis attente rimantur, dicit aedis aedituus: 'Est hic', inquit, 'lapis opertorio tectus, in quo quid habeat, prorsus ignoro, sed nec praecessores ministros huius custodiae scire comperi.
36 Deferam eum et scrutamini diligenter, quid contineat infra conclusum'. Quem delatum reseravi, fateor, et inveni in eum capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiae tenebantur. Nancti etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat concavos, in quibus sanctorum apostolorum cum reliquorum martyrum pignora tenebantur.
37 Quod munus ego divinitus indultum admirans et gratias agens, celebratis vigiliis, dictis etiam missis, haec in ecclesia collocavi. In cellula sancti Martini ecclesiae ipsi contigua sanctorum Cosmae et Damiani martyrum reliquias posui. Basilicae sanctae parietes adustos incendio repperi, quos in illo nitore vel pingi vel exornari, ut prius fuerant, artificum nostrorum opere imperavi.
38 Baptisterium ad ipsam basilicam aedificare praecepi, in quo sancti Iohannis cum Sergii martyris reliquias posui; et in illo priore baptisterio sancti Benigni martyris pignora collocavi. In multis vero locis infra Turonicum terminum et ecclesias et oratoria dedicavi sanctorumque reliquiis inlustravi; quae memorare ex ordine prolixum censui. Decem libros Historiarum, septem Miraculorum, unum de Vita Patrum scripsi; in Psalterii tractatu librum unum commentatus sum; de Cursibus etiam ecclesiasticis unum librum condidi.
39 Quos libros licet stilo rusticiori conscripserim, tamen coniuro omnes sacerdotes Domini, qui post me humilem ecclesiam Turonicam sunt recturi, per adventum domini nostri Iesu Christi ac terribilem reis omnibus iudicii diem, sic numquam confusi de ipso iudicio discedentes cum diabolo condempnemini, ut numquam libros hos aboleri faciatis aut rescribi, quasi quaedam eligentes et quaedam praetermittentes, sed ita omnia vobiscum integra inlibataque permaneant, sicut a nobis relicta sunt. Quod si te, o sacerdos Dei, quicumque es, Martianus noster septem disciplinis erudiit, id est, si te in grammaticis docuit legere, in dialecticis altercationum propositiones advertere, in rethoricis genera metrorum agnoscere, in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologiis cursus siderum contemplare, in arithmeticis numerorum partes colligere, in armoniis sonorum modulationes suavium accentuum carminibus concrepare; si in his omnibus ita fueris exercitatus, ut tibi stilus noster sit rusticus, nec sic quoque, deprecor, ut avellas quae scripsi.
40 Sed si tibi in his quiddam placuerit, salvo opere nostro, te scribere versu non abnuo. Hos enim libros in anno XXI. ordinationis nostrae perscripsimus. Et licet in superioribus de episcopis scripserimus Turonicis, adnotantes annos eorum, non tamen sequitur haec supputatio numerum chronicale, quia intervalla ordinationum integre non potuimus repperire. Est ergo omnis summa annorum mundialium talis: A principio usque ad diluvium anni IICCXLII. A diluvio usque ad transitum filiorum Israhel in mari Rubro anni MCCCCIIII. Ab hoc maris transitu usque ad resurrectionem dominicam anni MDXXXVIII. A resurrectione dominica usque ad transitum sancti Martini anni CCCCXII. A transitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est ordinationis nostrae primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani quintus, Gunthchramni regis XXXV, Childeberthi iunioris nonus decimus, anni CXCVII. Quorum omnis summa est anni VDCCXCII.



© 2006 - 2021 Monumenta Informatik