Codex Latin 2777

Missing Text
prior to
5

EPISTOLA PRIMA AD OFFAM REGEM MERCIORUM, Post devictos Longobardos et Saxones. (Anno 774.)[Ex Mansi Conc. Collect.
1 Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum et patricius Romanorum viro venerando et fratri charissimo Offano Merciorum regi salutem, honorem et amorem.
2 Cum deceat reges potentes et famosos amicitiae foedere convinciri et mutuis gaudiis ad invicem gratulari, ut in vinculo charitatis Christus in omnibus et ab omnibus glorificetur, vestrae serenitati hoc eulogium duximus destinandum.
3 Cum nobilissimam Longobardorum civitatem cum suis civibus omnibus nostro dominatui subiugaverimus, et Italiam totam nostro imperio feliciter subiugaverimus Christi adiutorio, cui famulari desideramus, rex Desiderium Longobardorum, ducesque Saxoniae, quos nostris nutibus inclinavimus, Withimundus et Albion, cum fere omnibus incolis Saxoniae baptismi susceperunt sacramentum, Domino Iesu Christo de caetero famulaturi.
4 Hoc igitur salubri mandato ego Carolus regum Christianorum orientalium potentissimus vos, o Offane regum occidentalium Christianorum potentissime, cupio laetificare et te in dilectione speciali amplecti sincerius.
EPISTOLA II, SIVE DECRETUM DE SCHOLIS OSNABRUGENSIS ECCLESIAE. (Anno 787.)[Ex Baronio Ann. Eccles.
1 In nomine sanctae et individuae Trinitatis Carolus imp.
2 Augustus Romanum gubernans imperium, dominus et rex Francorum, et Longobardorum, necnon dominator et Saxonum.
3 Notum sit omnibus sanctae Ecclesiae fidelibus, nostrisque praesentibus et futuris, quod nos ob nostrae mercedis augmentum, Uuisioni episcopo Osnaburgensi suae Ecclesiae, quam nos primam in omni Saxonia, in honorem S. Petri principis apostolorum et sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani construximus, quoddam nemus vel forestum intra haec loca Farnewinchel, Rustenstheim, Angara, Osningsenethe, Dershosset, Egesterfeldt.
4 innumera collaudatione illius regionis potentum, cum omni integritate in porcis silvestribus, cervis, avibus et piscibus omnique venatione quae sub banno usuali ad forestum deputatur ad similitudinem forestri nostri Aquisgrani in Silveta Osningi, in perpetuum pietatis usum donavimus, ea videlicet ratione, quod si quispiam hoc idem nemus nostro banno munitum sine praedictae sedis episcopi licentia studio venandi vel aliud agendi unquam introierit, sciat se tam divinae quam regiae ultionis vindictam incursurum, necnon pro delicto sexaginta solidos nostri ponderis, quos nobis pro banno violato debere statuimus, redditurum.
5 Insuper vero eidem episcopo eiusque successoribus perpetuam concedimus licentiam, libertatem et ab omni regali imperio absolutionem, nisi forte contingat ut imperator Romanorum et rex Graecorum coniugalia foedera inter filios eorum contrahi disponant: tunc Ecclesiae illius episcopus cum sumptu a rege vel ab imperatore adhibito, laborem simul et honorem illius legationis assumet.
6 Et ea de causa statuimus quod in eodem loco Graecas et Latinas scholas in perpetuum manere ordinavimus, nec unquam clericos utriusque linguae gnaros deesse confidimus.
7 Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter ea roborare decrevimus, et annulo nostro sigillare iussimus.
8 Dat.
9 tertio Kalendas Ianuarii, anno quarto Christo propitio imperii nostri, trigesimo septimo regni nostri in Francia, atque trigesimo primo in Italia.
10 Actum Aquisgrani in palatio in nomine Domini feliciter.
11 Amen.
EPISTOLA III. AD BAUGULFUM ABBATEM FULDENSEM De litterarum studiis. (Anno 787.)[Ex Miraeo. Donationes Belgiae.
1 Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, ac patricius Romanorum, Baugulfo abbati, et omni congregationi, tibi etiam commissis fidelibus oratoribus nostris, in omnipotentis Dei nomine amabilem direximus salutem.
2 Notum igitur sit Deo placitae devotioni vestrae quia nos una cum fidelibus nostris consideravimus utile esse, ut episcopia et monasteria nobis, Christo propitio, ad gubernandum commissa, praeter regularis vitae ordinem atque sanctae religionis conversationem, etiam in litterarum meditationibus, eis qui, donante Domino, discere possunt, secundum uniuscuiusque capacitatem, docendi studium debeant impendere; qualiter sicut regularis nonna honestatem morum, ita quoque docendi et discendi instantia ordinet et ornet seriem verborum, ut qui Deo placere appetunt recte vivendo, ei etiam placere non negligant recte loquendo.
3 Scriptum est enim: Aut ex verbis tuis iustificaberis, aut ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37).
4 Quamvis enim melius sit bene facere quam nosse, prius tamen est nosse quam facere.
5 Debet ergo quisque discere quod optat implere, ut tanto uberius quid agere debeat, intelligat anima, quanto in omnipotentis Dei laudibus sine mendaciorum offendiculis cucurrerit lingua.
6 Nam cum omnibus hominibus vitanda sint mendacia, quanto magis illi secundum possibilitatem declinare debent, qui ad hoc solummodo probantur electi, ut servire specialiter debeant veritati?
7 Nam cum nobis in his annis a nonnullis monasteriis saepius scripta dirigerentur, in quibus quod pro nobis fratres ibidem commorantes in sacris et piis orationibus decertarent significaretur, cognovimus in plerisque praefatis conscriptionibus, eorumdem et sensus rectos et sermones incultos: quia quod pia devotio interius fideliter dictabat, hoc exterius propter negligentiam discendi lingua inerudita exprimere sine reprehensione non valebat.
8 Unde factum est ut timere inciperemus ne forte, sicut minor erat in scribendo prudentia, ita quoque et multo minor esset, quam recte esse debuisset, in eis sanctarum scripturarum ad intelligendum sapientia.
9 Et bene novimus omnes quia, quamvis periculosi sint errores verborum, multo periculosiores sunt errores sensuum.
10 Quamobrem hortamur vos litterarum studia non solum non negligere, verum etiam humillima et Deo placita intentione ad hoc certatim discere, ut facilius et rectius divinarum scripturarum mysteria valeatis penetrare.
11 Cum autem in sacris paginis schemata, tropi et caetera his similia inserta inveniantur, nulli dubium est quod ea unusquisque legens tanto citius spiritualiter intelligit, quanto prius in litterarum magisterio plenius instructus fuerit.
12 Tales vero ad hoc opus viri eligantur, qui et voluntatem et possibilitatem discendi, et desiderium habeant alios instruendi.
13 Et hoc tantum ea intentione agatur, qua devotione a nobis praecipitur.
14 Optamus enim vos, sicut decet Ecclesiae milites, et interius devotos, et exterius doctos, castosque bene vivendo, et scholasticos bene loquendo: ut quicunque vos propter nomen Domini et sanctae conversationis nobilitatem ad videndum expetierit, sicut de aspectu vestro aedificatur visus, ita quoque de sapientia vestra, quam in legendo seu cantando perceperit, instructus, omnipotenti Domino gratias agendo gaudens redeat.
15 Huius itaque epistolae exemplaria ad omnes suffragantes tuosque coepiscopos, et per universa monasteria dirigi non negligas, si gratiam nostram habere vis: et nullus monachus foris monasterio iudiciaria teneat, nec per mallos et publica placita pergat.
16 Legens valeat.
EPISTOLA IV. AD SUBIECTOS. De Homiliario Pauli Diaconi, monachi Casinensis. (Anno 788.)(Ex Mabill. Vetera Analecta.)
1 Carolus Dei fretus auxilio rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, religiosis lectoribus nostrae ditioni subiectis.
2 Cum nos divina semper domi orisque clementia sive in bellorum eventibus, sine in pacis tranquillitate custodiat, etsi quidquam rependere eius beneficiis tenuitas humana non praevalet; tamen quia est inaestimabilis misericordiae Deus noster, devotas suae servituti benigne approbat voluntates.
3 Igitur quia curae nobis est ut ecclesiarum nostrarum ad meliora semper proficiat status, oblitteratam pene maiorum nostrorum desidia reparare vigilanti studio litterarum satagimus officinam, et ad pernoscenda sacrorum librorum [Al., liberalium artium] studia nostro etiam quos possumus invitamus exemplo.
4 Inter quae iampridem universos veteris ac novi Testamenti libros librariorum imperitia depravatos, Deo nos in omnibus adiuvante, examussim correximus.
5 Accensi praeterea venerandae memoriae Pippini genitoris nostri exemplis, qui totas Galliarum ecclesias suo studio Romanae traditionis cantibus decoravit; nos nihilominus solerti easdem curamus intuitu praecipuarum insignire serie lectionum.
6 Denique quia ad nocturnale officium compilatas quorumdam casso labore, licet recto intuitu, minus tamen idonee reperimus lectiones: quippe quae et sine auctorum vocabulis essent positae, et infinitis vitiorum anfractibus scaterent; non sumus passi nostris diebus in divinis lectionibus sacrorum officiorum inconsonantes perstrepere soloecismos, atque earumdem lectionum in melius reformare tramitem, mentem intendimus: idque opus Paulo Diacono familiari nostro elimandum iniunximus, scilicet ut studiose catholicorum Patrum dicta percurrens, veluti florentissimis eorum pratis certos quosque flosculos legeret, et in unum quaeque essent utilia, quasi sertum aptaret.
7 Qui nostrae celsitudini devote parere desiderans, tractatus atque sermones et homelias diversorum catholicorum Patrum perlegens, et optima quaeque decerpens, in duobus voluminibus per totius anni circulum congruentes cuique festivitati distincte et absque vitiis nobis obtulit lectiones.
8 Quarum omnium textum nostra sagacitate perpendentes, nostra etiam auctoritate eadem constabilivimus, vestraeque religioni in Christi Ecclesiis tradimus ad legendum.
9 Paulus Diaconus.
10 Utere felix
Munere Christi
Pluribus annis,
Luxque, decusque
Magne tuorum
Carole princeps,
Atque togate
Arbiter orbis,
Dardanidaeque
Gloria gentis.
EPISTOLA V. AD FASTRADAM REGINAM. De victoria Avarica, et de Litaniis. (Anno 792.)[Ex Mansi Conc. Collect.
1 Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum dilectae nobis et valde amabili coniugi nostrae Fastradae reginae.
2 Salutem amabilem tibi in Domino per hos apices mittere studuimus, et per te dulcissimis filiabus nostris, vel caeteris fidelibus nostris tecum manentibus.
3 Scientem te enim facimus quia gratias Deo sani et salvi sumus.
4 Missus quidem dilecti filii nostri Pippini nomine ill.
5 nobis nuntiavit de eius sanitate ac domni apostolici, vel de salvatione confinium nostrorum illis partibus positorum; unde valde laetificati exstitimus.
6 Et insuper retulit nobis qualiter illae scarae, quas prius de Italia iussimus pergere partibus Avariae in ill.
7 confinia residendum, perrexerunt infra fines ipsorum decimo Kalendas Septembris, et inierunt pugnam cum eis: et dedit eis Deus omnipotens pro sua misericordia victoriam, et multitudinem de ipsis Avaris interfecerunt, in tantum, ut dicunt, quod in multis diebus maior strages de ipsis Avaris facta non fuit.
8 Et exspoliaverunt ipsum vallum, et sederunt ibidem ipsa nocte, vel in crastina, usque hora dici tertia.
9 Et acceptis spoliis reversi sunt in pace; et centum quinquaginta de ipsis Avaris vivos comprehenderunt, quos reservaverunt ut nostra fiat iussio qualiter exinde agere debeant.
10 Fideles Dei ac nostri, qui hoc egerunt, fuerunt ille episcopus, ille dux, ille et ille comites.
11 Ill.
12 dux de Histria, ut dictum est nobis, ibidem bene fecit cum suis hominibus.
13 Vassi vero nostri fuerunt illi.
14 Nos autem Domino adiuvante tribus diebus litaniam fecimus, id est, Nonis Septembris, quod fuit Lunis die, incipientes, et Martis, et Mercoris, Dei misericordiam deprecantes ut nobis pacem et sanitatem atque victoriam et prosperum iter tribuere dignetur, et ut in sua misericordia et pietate nobis adiutor et consiliator atque defensor in omnibus angustiis nostris existat.
15 Et a vino et carne ordinaverunt sacerdotes nostri, qui propter infirmitatem aut senectudinem aut iuventudinem abstinere poterant, ut abstinuissent: et qui redimere voluisset quod vinum licentiam habuisset bibendi ipsis tribus diebus, ditiores et potentiores homines in unaquaque die solidum unum dedissent, minus potentes iuxta possibilitatem ipsorum, et qui amplius dare non poterat, et vinum bibere volebat, saltem vel unum denarium donasset, eleemosynam vero unusquisque secundum propriam atque bonam voluntatem vel iuxta possibilitatem fecisset.
16 Et sacerdos unusquisque missam specialem fecisset, nisi infirmitas impedisset; et clerici qui psalmos sciebant, unusquisque quinquaginta cantasset: et interim quod ipsas litanias faciebant, discalceati ambulassent.
17 Sic consideraverunt sacerdotes nostri, et nos omnes ita aptificavimus, et Domino adiuvante complevimus, Unde volumus ut tu cum ill.
18 et ill.
19 vel caeteris fidelibus nostris considerare debeas qualiter ipsae litaniae ibidem factae fiant.
20 Tu autem iuxta quod tua infirmitas permittit in tuo committimus arbitrio.
21 Et mirum nobis fuit quia vester missus nec epistola, postquam de Ragenisburgo, ad nos non venit.
22 Unde volumus ut saepius nobis de tua sanitate vel de aliud quod placuerit significare debeas: iterumque salutamus te multum in Domino.
EPISTOLA VI. AD ELIPANDUM ET CAETEROS EPISCOPOS HISPANIAE. In qua trium etiam superiorum libellorum fit mentio. (Anno 794.)[Ex Mansi Concil. Coll. 7.
1 Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, filius et defensor sanctae Dei Ecclesiae, Elipando Toletanae civitatis metropolitano, et caeteris in partibus Hispaniae consacerdotibus orthodoxae fidei et fraternae charitatis, in Christo Dei Filio proprio et vero optamus salutem.
2 Gaudet pietas Christiana divinae scilicet atque fraternae per lata terrarum spatia duplices charitatis alas extendere, ut materno foveat affectu quos sacro genuerat baptismate.
3 Et maxima est sanctae matris Ecclesiae exsultatio, suorum adunatio filiorum, ut sint consummati in unum, qui redempti sunt ab uno, dicente eodem Redemptore Domino nostro Iesu Christo: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut omnes unum sint, sicut et nos unum sumus (Ioan. XVII).
4 Unde et in Cantico canticorum de sancta dicitur Ecclesia: Terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI).
5 Constipata exercitus ordinatio, et unanimis bellatorum fortitudo, magno solet hostibus esse terrori: sic filiorum sanctae matris Ecclesiae intra murum catholicae fidei pacifica adunatio, aereis potestatibus nimium constat terribilis, et ignitis malignae perfidiae spiculis omnino impenetrabilis exstat, sicut et verissimus gentium praedicator, et fortissimus Ecclesiae praeliator praecipit, dicens: In omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita exstinguere (Ephes. VI), et hoc saeculum nequam libero ad coelestia volatu evadere.
6 Sine fide enim impossibile est placere Deo (Heb. XI).
7 Impossibile est quod omnino ab homine fieri non potest.
8 Principium est salutis nostrae fides: qua intemerata, et integra sanitate confirmata, totius vitae cursus per bonorum vestigia operum feliciter fine tenus currit.
9 Per fidem enim, sicut idem praefatus doctor in Epistola ad Haebreos testatur, omnes sancti placuerunt Deo.
10 Hanc igitur fidem orthodoxam, et ab apostolicis traditam doctoribus, et ab universali servatam Ecclesia, nos pro virium nostrarum portione ubique in omnibus servare et praedicare profitemur: quia non est in alia aliqua salus nisi in illa, quam pacifica ab initio salutis nostrae unanimitate semper servabat Ecclesia: pro qua etiam, viri fratres, et vestra bona devotio, quam vos habere decet in Domino, his partibus fidei vestrae litteras dirigere curastis, utrumque, et generales ad sacerdotales sanctissimas aures, ad nos quoque speciales.
11 In quarum utique serie litterarum non satis nobis elucebat, an quasi ex auctoritate magisterii nos vestra docere disposuistis, an ex humilitatis discipulatu nostra discere desideratis.
12 Tamen sive hoc, sive illud vestris inesset animis, petitionem vestram, charitate Christianae religionis cogente, non spernendam esse censuimus: valde desiderantes, Deumque ex intimo cordis affectu deprecantes, quatenus in verae fidei soliditate firmiter utrinque permaneamus, et inter fluctivagos huius saeculi aestus, Spiritu sancto navigium vestri [Ms., nostri. H.] cursus regente, ad portum perpetuae tranquillitatis pervenire mereamur.
13 Ad hanc autem tranquillitatem capiendam oculus cordis fide purificandus est, et assiduis sanctarum orationum precibus mentis acies illustranda, ut purae veritatis lumen omni errorum nube expulsa contemplari valeat, ne in opiniones noxiae falsitatis temeritas inordinata incautius gradientes praecipitet.
14 Nec pigeat Christianum ubi haesitet quaerere; nec pudeat ubi nesciat discere: quoniam pia humilitas discendi sapientiae intrat secreta; et melius est discipulum esse veritatis, quam doctorem existere falsitatis.
15 Ille ad altiora semper provehitur, iste ad inferiora semper dilabitur: et inde magister efficitur erroris, unde auditor contempsit esse veritatis.
16 Hanc igitur, fratres, perniciosam devitantes elationem, sanctorum Patrum et catholicorum doctorum sacris inhaereamus sensibus.
17 Discamus quae scripserunt, credamus quae docuerunt, et non declinemus ad dexteram, neque ad sinistram, sed per viam regiam ad regem et Redemptorem, Deum et Dominum nostrum Iesum Christum concordi fidei et veritatis curramus professione.
18 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X), eodem attestante apostolo: Iustus autem ex fide vivit (Rom. I).
19 Si iustus ex fide vivit, quomodo qui fidem non habet rectam se vivere aestimat?
20 Nos nempe non sumus infidelitatis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
21 Sequamur sanctorum Patrum venerabilia in charitate praecepta.
22 Decet enim ut omnium Christianorum una sit fides, et unus animus, sicut est unum ovile et unus pastor.
23 Qui vero extra ecclesiastici ovilis septa invenientur, lupina rabie devorabuntur, quia vocem boni pastoris non audiunt, qui ante suas oves ingredietur et egredietur, ut eos ad pascua vitae perducat aeternae.
24 Nobis itaque dictum intelligamus quod egregius praedicator suis charissimis filiis praecipiebat dicens: Obsecro vos per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut unum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in uno sensu et in eadem scientia (I Cor. I).
25 Haec habentes apostolicae auctoritatis praecepta, concordate nobiscum.
26 Diligimus vos: hoc vobis volumus in Domino, quod et nobis: quia perfecta quam habemus in Christo charitas congregare gaudet, non spargere; adunare, non scindere; et inconsutilem Salvatoris nostri tunicam integram servare, non dividere: praevidentes hoc idem in pace Christi custodire, quod milites in passione eius observabant.
27 His ita praelibatis, vestris in Domino valde congaudemus profectibus, ita ut in cordibus nostris fraterno vulnerati amore, vestram, quam patimini inter gentes, lacrymabili gemitu condoleamus oppressionem: sed maiore multo tristitia lugemus, si aliquid diabolica fraude interius oppressionis per infidelitatem vel cuiuslibet schismatici erroris patiamini in cordibus.
28 Iste est continuus dolor pectoribus nostris, et pene irremedicabile vulnus, nisi per eius misericordiam, qui sanat contritos corde, et vult omnes homines salvos fieri, ad agnitionemque veritatis pervenire, illi nos laetificent qui contristaverunt.
29 Vestra igitur correctio nostra est laetificatio: desiderantes vos socios habere in fide catholica, et cooperatores in praedicatione veritatis, ut gaudium, quod Christus suis promisit discipulis, habitet in nobis, et gaudium nostrum impleatur in vobis.
30 Ad impletionem vero huius gaudii, fraterna cogente charitate, iussimus sanctorum Patrum synodale ex omnibus undique nostrae ditionis Ecclesiis congregari concilium, quatenus sancta omnium unanimitatis firmiter decerneret, quid credendum sit de adoptione carnis Christi, quam nuper novis assertionibus et sanctae Dei universali Ecclesiae antiquis temporibus inauditis, vos ex vestris scriptis intulisse cognovimus.
31 Imo et ad beatissimum apostolicae sedis pontificem, de hac nova inventione, nostrae devotionis ter quaterque direximus missos: scire cupientes quid sancta Romana Ecclesia, apostolicis edocta traditionibus, de hac respondere voluisset inquisitione.
32 Nec non et de Britanniae partibus aliquos ecclesiasticae disciplinae viros convocavimus, ut ex multorum diligenti consideratione veritas catholicae fidei investigaretur, et probatissimis sanctorum Patrum hinc inde roborata testimoniis absque ulla dubitatione teneatur.
33 Idcirco vobis per singulos libellos dirigere curavimus quid praedictorum Patrum pia unanimitas, et pacifica perscrutatio, auctoritate ecclesiastica inveniret, statuisset, confirmaret.
34 Primo quid dominus [Ms., domnus. H.] apostolicus, cum sancta Romana Ecclesia, et episcopis illis in partibus quaquaversum commorantibus, et catholicis doctoribus sentiret, sub unius libelli tenore statuimus.
35 Deinde secundo loco, quid ecclesiastici doctores et sacerdotes ecclesiarum Christi de propinquioribus Italiae partibus, cum Petro Mediolanensi archiepiscopo, et Paulino Foroiulianensi vel Aquileianensi patriarcha, viris in Domino valde venerabilibus, intelligi vel firmiter credi voluissent, suis propriis responsionibus exaratum posuimus libellum, quia ipsi quoque praesentes nostro synodali conventui adfuerunt Post haec tenet et tertius libellus orthodoxam sanctorum Patrum episcoporum, et virorum venerabilium fidem, qui in Germaniae, Galliae, Aquitaniae, et Britanniae partibus dignis Deo deserviunt officiis, vestrisque obiectionibus sanctarum Scripturarum testimoniis roboratas obtinet responsiones.
36 Dein quarto loco meae propriae unanimitatis, cum his sanctissimis praedictorum Patrum decretis, et catholicis statutis consensum subnexui, sicut vosmetipsi in vestra epistola, quam meo specialiter assignastis nomini, rogare curastis: id est, ne paucorum subdolis assertionibus consentirem, sed plurimorum testimoniis roboratam fidem firmiter tenerem.
37 Facio certissime, Deo Domino meo Iesu Christo donante, horum me sanctissimae multitudini et probatissimae auctoritati in verae fidei professione firmiter associans, nec vestrae me paucitati in consensione huius novae assertionis socium admitto: sed apostolicae sedi, et antiquis ab initio nascentis Ecclesiae, et catholicis traditionibus tota mentis intentione, tota cordis alacritate coniungo.
38 Quidquid in illorum legitur libris, qui divino Spiritu afflati, toti orbi a Deo Christo dati sunt doctores, indubitanter teneo: hoc ad salutem animae meae sufficere credens, quod sacratissimae evangelicae veritatis pandit historia, quod apostolica in suis epistolis confirmat auctoritas, quod eximii sacrae Scripturae tractatores, et praecipui Christianae fidei doctores, ad perpetuam posteris scriptum reliquerunt memoriam.
39 Cum his quoque doctoribus, et sanctae Ecclesiae pastoribus, veram praedico fidem, quos in praesenti tempore ille nobis dedit luminaria, qui dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII).
40 Hi sunt propugnatores fidei nostrae, hi sunt rectores per diversas sedes civitatis Christi: cuius antemurale est fides catholica, et charitas firmissimus murus, et propugnacula divinarum testimonia Scripturarum: et divitiae salutis in ea sunt sapientia, et scientia, et spes portarum custodia: quae quatuor clavibus, id est prudentia, iustitia, fortitudine, et temperantia, piis aperiuntur animis.
41 Huius vero civitatis ipse Dei verus et proprius Filius, Deus verus, homo verus, Iesus Christus, Dominus noster, regali praesidet potentia: cuius gratia totam illius civitatis structuram regit, defendit et exaltat.
42 Quisquis ad hanc civitatem, recta sibi praeviante fide, manus bonorum operum habens plenissimas, pervenire festinat, apertas inveniet portas, et regem regum cum millibus sanctorum agminum obviare sibi gaudebit.
43 Sed et gratias vobis agimus de instantia orationum vestrarum, quibus memoriam nostri assidue vos habere dixistis: optantes ut preces vestrae acceptabiles sint Domino Deo Salvatori nostro, et ut ipse per suam misericordiam dignos vos efficiat exaudiri, et ad unitatem sanctae suae Ecclesiae revocare dignetur, et eiusdem pietatis humeris in sanctae matris Ecclesiae reportet ovile, qua de coelis veniens ovem requirere perditam, inventamque cum triumpho gloriae ad sedem paternae maiestatis revexit.
44 Illud quoque, quod vobis nostram pietatem flagitare placuit, quatenus in praesentia nostra libelli vestri legeretur textus, et perscrutante plurimorum consilio, quod in eo rectae fidei sanctionibus consentiens inveniretur: fecimus sicut petistis, collectis undique, veluti praefati sumus, ecclesiasticis doctoribus, et populi Christiani rectoribus: nobisque omnibus pacifico unanimitatis choro consedentibus eumdem libellum a capite calcetenus per distinctiones uniuscuiusque sententiae, et per interrogationes vel responsiones, prout cuique libuit, perlegere iussimus.
45 Quid vero de eo libello praesules Ecclesiarum Christi, fideique catholicae doctores intellexissent, non opus est mihi in hac mea iterare epistola, dum illorum libellus proprius hoc vobis evidenter ostendit.
46 Scriptam itaque in epistola vestra huiusmodi obsecrationem invenimus: Poscentes vos per cum, qui pro te in cruce manus innoxias extendit, et pro te sanguinem pretiosum effudit, et pro te mortem pertulit et sepulturam, ad liberandos electos ad infernum descendit, et pro te resurgens, tibi viam ad coelos revertendi, scilicet ad coelestem patriam, demonstravit, ut per teipsum arbiter sedeas.
47 Ecce ego vestris petitionibus satisfaciens, congregationi sacerdotum auditor et arbiter assedi.
48 Discrevimus, et Deo donante decrevimus, quid esset de hac inquisitione firmiter tenendum.
49 Sed modo per eamdem obsecrationem vos iterum iterumque obtestor, ut in pacifica unanimitate et catholicae fidei professione nobiscum firmiter maneatis: nec vos doctiores aestimetis universali sancta Dei Ecclesia.
50 Eam fidem tenet, quam orthodoxi Patres in suis nobis symbolis scriptam reliquerunt.
51 Et nolite plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
52 Nec ratiocinando humano ingenio divina vos mysteria investigare arbitremini: sed magis credendo honorate quae humana fragilitas temere perscrutando invenire non valet.
53 Exemplum mihi Constantini imperatoris proposuistis, cuius initium B. Isidorum laudasse dicitis, et finem doluisse: quod ne mihi accidat per quemdam beatum, quem Antiphrasium cognominastis, benigne suadetis.
54 Hoc etiam, divina miserante gratia, praecavere satago: non ab illo tantummodo, sed etiam ab omnibus qui aliquid rectae fidei contrarium docere videntur: assiduaque devotione Dominum deposco, et quoscunque ex filiis sanctae matris Ecclesiae valeo, mihi in hac petitione adiutores convoco, ne me alicuius verbosa adulatio, vel fraudulenta laudatio decipiens, a via veritatis avertat, saepius cum propheta decantans, Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXLIII).
55 Vos vero vobismetipsis cavete, quod nos fraterno admonuistis amore procurantes diligentissime, omnipotentisque Dei vobis assiduis precibus clementissimam convocate gratiam, ne callida antiqui hostis versutia sensus vestros in aliqua parte corrumpat, et peius fiat interius diaboli servitium, quam exterius gentis inimicae.
56 Eumque exspectate Redemptorem, quem salutis vestrae habuistis auctorem.
57 Illum glorificate in corde, et portate in corpore; et dignam in vobis illi praeparate habitationem in fide, quae per dilectionem operatur, quatenus vos illius gloriosa potentia, et ineffabilis misericordia, ab utriusque servitutis molestia, exteriore scilicet et interiore, liberet et custodiat, et in magno die ante conspectum gloriae suae cum multiplicibus laboris vestri divitiis gloriosos stare concedat, et vocem optabilem cum operatoribus apostolicae fidei audire faciat: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV).
58 Paratum igitur vobis regnum ab origine mundi indubitata veritatis promissione speratis, si catholicae fidei unanimitati vosmetipsos adiungere curetis.
59 Exteriores servitutis molestias interna fidelitatis spe consolamini.
60 Oculos mentis vestrae ad eum erigite qui vos eripuit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae.
61 Hactenus, antequam huius adoptionis in Christo nomen a vobis exortum nostros offenderet animos, vos germanitatis amore dileximus.
62 Etsi nos vestrum corporale servitium contristaret, rectitudo tamen fidei catholicae laetificavit in vobis.
63 Nunc vero duplici pro vobis affligimur moerore, diabolica fraude deceptis in corde, et inimica servitute oppressis in corpore.
64 Sed redite, obsecro, ad unitatem sanctae matris Ecclesiae, ut vos eruat de angustia servitutis terrenae, qui vos per baptismi gratiam a vinculo liberavit originalis peccati.
65 Exspoliastis veterem hominem, quomodo iterum, fraude decepti maligna, induamini illo?
66 Adoptionis filii Deo Patri facti estis per eum qui non est adoptivus, sed proprius: state per fidei inviolabilem confessionem in libertate filiorum Dei, et nolite infidelitatis iugum subire.
67 Expellite vincula diabolicae deceptionis de cordibus, quatenus Deus Christus, qui solvit compeditos, excutiat catenam gentis inimicae de manibus vestris.
68 Habetis nos, divina auxiliante gratia, cooperatores gaudii vestri, si vos nobiscum catholicae fidei vultis esse praedicatores.
69 Certissimum itaque ibi erit divinae miserationis auxilium, ubi una est totius Ecclesiae charitas, et una verae fidei confessio.
70 Ad multitudinem populi Christiani, et ad sacerdotalis concilii unanimitatem revertimini.
71 Si enim duorum vel trium sancto pioque consensui, secundum suam promissionem, Dominum esse praesentem non dubitamus; quanto magis ubi tot sanctissimi Patres, tot venerabiles fratres, tot filii piae matris Ecclesiae, in nomine illius pacifica conveniunt unanimitate, eum adesse medium non est dubitandum, et illorum regere consilia, qui sui nominis laudem quaerere dignoscuntur?
72 Ad confirmanda igitur corda vestra in fide et veritate, hanc nostri nominis, fraterna instigante charitate, epistolam scribere curavimus, optantes ut nostra, quam habemus pro fide catholica, proficiat devotio, et vos divina clementia ad fidem reducat catholicam.
73 Ante igitur quam huius saepedicti scandali a vobis oriretur offensio, duplici charitate, sicut praediximus, dileximus vos, id est, in orationibus nostris per omnes regni nostri Ecclesias habuimus socios, et vestri memoriam quotidie facientes: itidem quoque et Deo auxiliante, voluntatem habuimus vos liberare a servitio saecularis necessitatis, secundum temporis opportunitatem, et vestri consilii adhortationem.
74 Nunc vero hac duplici charitate (quod sine dolore non dicimus) fraudastis vosmetipsos, non intelligentes vos fraude diabolica esse deceptos, ut utroque iuvamine vos denudaret, id est participatione fidei, et orationum nostrarum, vel solatio auxilii nostri.
75 Videte, videte, quam grande malum adversum vosmetipsos habetis factum, quod nequaquam ausi sumus orare pro vobis, sicut pro fidelibus sanctae Dei Ecclesiae filiis; nec vos adiuvare quomodo fratres in vestris maximis necessitatibus.
76 Quapropter revertimini ad hanc duplicem consolationem, et abiicite a vobis hanc malignam diabolicae fraudis versutiam, ut possitis nobiscum consortium habere in omni charitate et auxilio opportuno.
77 Post hanc vero correptionem, sive admonitionem apostolicae auctoritatis et synodalis unanimitatis, si non resipiscitis ab errore vestro, scitote omnino vos pro haereticis haberi, nec ullam vobiscum communionem pro Deo audemus habere.
78 Currite dum lucem habetis, ne tenebrae vos anathematis apprehendant, unde non potestis pedes vestros explicare, sed aeterna damnatione irretitos esse lugebitis.
79 Adhuc enim pia mater Ecclesia revocat vos ad gremium suae misericordiae, volens vos Deo nutrire in filios.
80 Tantum nolite vos abstrahere ab eius pietate, qui vos vocavit in regnum Filii dilectionis suae.
81 Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
82 Credimus et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, natum ex Patre ante omnia saecula, et ante omnia tempora: lumen de lumine, Deum verum de Deo vero: natum, non factum: naturalem, non adoptivum: per quem omnia condita sunt, coelestia et terrestria, unius essentiae et unius substantiae cum Patre.
83 Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, vivificatorem omnium, a Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum.
84 Credimus eamdem sanctam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius esse substantiae, unius potentiae et unius essentiae tres personas, et singulam quamque in Trinitate personam plenum Deum, et totas tres personas unum Deum omnipotentem: Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum procedentem ex Patre et Filio: nec Patrem aliquando coepisse, sed sicut semper est Deus, ita semper et Pater est, quia semper habuit Filium.
85 Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus et Spiritus sanctus ex Patre Filioque procedens: unus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus sanctus ubique praesens, ubique totus, Deus aeternus, ineffabilis, incomprehensibilis.
86 In qua sancta Trinitate nulla est persona vel tempore posterior, vel gradu inferior, vel potestate minor: sed per omnia aequalis Patri Filius, aequalis Patri et Filio Spiritus sanctus divinitate, voluntate, operatione et gloria.
87 Alius tantummodo in persona Pater, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus sanctus.
88 Non aliud, sed unum natura, potentia et essentia Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
89 Credimus ex hac sancta Trinitate Filii tantummodo personam, pro salute humani generis de Spiritu sancto et Maria virgine incarnatam; ut qui erat de divinitate Dei Patris Filius, esset et in humanitate hominis matris Filius: perfectus in divinitate Deus, perfectus in humanitate homo: Deus ante omnia saecula, homo in fine saeculi: verus in utraque substantia Dei Filius; non putativus, sed verus; non adoptione, sed proprietate: una persona Deus et homo, unus mediator Dei et hominum: in forma Dei aequalis Patri, in forma servi minor Patre: in forma Dei creator, in forma servi redemptor.
90 Unus in utroque Dei Filius proprius et perfectus, ad implendam humanae salutis dispensationem, passus est vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte: surrexit vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione: et eodem corpore, quo passus est, et resurrexit, ascendit in coelos, sedens in dextera Dei Patris: et in eadem forma, qua ascendit, venturus iudicare vivos ac mortuos; cuius regni non erit finis.
91 Praedicamus unam sanctam Dei Ecclesiam toto orbe diffusam, locis separatam, fide et charitate coniunctam: et veram remissionem peccatorum in eadem Ecclesia, sive per baptismum, sive per poenitentiam, divina donante gratia, et bona voluntate hominis cooperante.
92 Credimus et omnes homines resurrecturos esse, et singulos secundum sua opera iudicari: impios aeternis suppliciis damnandos cum diabolo et angelis eius; sanctos vero aeterna gloria coronandos, cum Christo et sanctis angelis eius in saecula sempiterna.
93 Haec est fides catholica, et ideo nostra; optamus etiam et vestra: quia una est fides, et unum baptisma, et unus Dominus noster Iesus Christus, qui est Deus verus, et verus homo, verus Deus, et verus Dei Filius, in utraque natura unus idemque mediator Dei et hominum homo Iesus Christus, qui est Deus benedictus in saecula.
94 Hanc fidem vos, charissimi fratres, firmiter tenere in commune deprecamur: et si aliter antea in quolibet verbo sensistis, corrigite vosmetipsos, et ad unitatem sanctae Dei Ecclesiae pura fide festinate: et contentiones nominum, novitatesque vocum devitate, quia, iuxta Apostolum, non est haereticus nisi ex contentione.
95 Vos igitur quia pauci estis, unde putatis vos aliquid verius invenire potuisse, quam quod sancta universalis toto orbe diffusa tenet Ecclesia?
96 Sub tegmine alarum illius requiescite, ne vos avida diaboli rapacitas, si foris inveniat, nefando gutture devoret.
97 Redite ad pium matris Ecclesiae gremium.
98 Illa vos foveat et nutriat, donec occurratis in virum perfectum, et in plenitudinem corporis Christi.
99 Habetote nos cooperatores salutis vestrae, catholicae pacis auxiliatores: et societas nostra sit in Christo Iesu Domino nostro, qui vos nobiscum incorruptos et immaculatos fide pariter et opere custodiat, et constituat ante conspectum gloriae suae incontaminatos et irreprehensibiles, et perpetuae beatitudinis haeredes pariter perficiat in aeternum.
100 Amen.
EPISTOLA VII. AD OFFAM REGEM MERCIORUM. (Anno 795.)(Ex Mansi, Conciliorum Collect.)
1 Carolus, gratia Dei rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum, viro venerando et fratri charissimo Offae regi Merciorum salutem.
2 Primo gratias omnipotenti Deo agimus de catholicae fidei sinceritate quam in vestris laudabiliter paginis reperimus exaratam.
3 De peregrinis vero, qui pro amore Dei et salute animarum suarum beatorum apostolorum limina desiderant adire, cum pace sine omni perturbatione vadant.
4 Sed si aliqui non religioni servientes, sed lucrum sectantes, inter eos inveniantur, locis opportunis statuta solvant telonea.
5 Negotiatores quoque volumus ut ex mandato nostro patrocinium habeant in regno nostro legitime.
6 Et si aliquo loco iniusta affligantur oppressione, reclament se ad nos vel nostros iudices, et plenam iubebimus iustitiam fieri.
7 Cognoscat quoque dilectio vestra quod aliquam benignitatem de dalmaticis nostris vel palliis ad singulas sedes episcopales regni vestri vel Ethelfredi direximus in eleemosynam domni apostotici Adriani, deprecantes ut pro eo intercedi iubeatis, nullam habentes dubitationem beatam illius animam in requie esse, sed ut fidem et dilectionem ostendamus in amicum nostrum charissimum.
8 Sed et de thesauro humanarum rerum, quem Dominus Iesus nobis gratuita pietate concessit, aliquid per metropolitanas civitates direximus.
9 Vestrae quoque dilectioni unum balteum et unum gladium Huniscum et duo pallia serica duximus destinanda.
10 Vale.
EPISTOLA VIII. AD LEONEM III PAPAM, Missa per Angilbertum abbatem Centulensem. (Anno 796.)(Ex Mansi, Conc. Collect.)
1 Carolus, gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, Leoni papae perpetuae beatitudinis in Christo salutem.
2 Perlectis excellentiae vestrae litteris et audita decretali chartula, valde, ut fateor, gavisi sumus, seu in electionis unanimitate, seu in humilitatis vestrae obedientia, et in promissionis ad nos fidelitate.
3 In quibus omnibus ex intimo cordis affectu divinae pietati agimus gratias, quia nobis post lacrymabile doloris vulnus quod animae nostrae dilectissimi patris et fidelissimi amici obitus inflixit, tale in vobis solita suae clementiae providentia solatium perdonare dignatus est.
4 Unde et vestrae sanctitati, quasi vicario laetitiae munere, per eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi misericordiam, qui sanctae suae Ecclesiae in vestrae beatitudinis exaltatione consuluit, nostram omniumque fidelium nostrorum demandamus prosperitatem, necnon et pacificam in Dei voluntate totius regni nostri innotescimus unanimitatem, ut aeque in nostrae devotionis gaudeatis sicut et nos in vestrae sanctitatis laetamur successibus.
5 Sed et hoc vestrae sanctissimae benevolentiae innotescimus, quod cum dilectionis munera patri meo dulcissimo praedecessori vestro dirigere paraveram, ut charitatis quam in eo habui munificentiae largitate monstrarem magnitudinem, et suavissimae inter nos familiaritatis fidelitas multorum ostenderetur oculis, ecce subito, quod sine dolore non dicam, sine lacrymis non cogito prae tristitia, obitus illius legatione consternatus sum, et ubi laetitiae paraveram insignia, ibi me tristitiae turbaverunt lugubria.
6 Etsi Apostolus de mortuis contristari prohibet, tamen charitas lacrymas elicere non cessat.
7 Non quasi mortuum plangentes, sed quasi melius cum Christo viventem recordantes, si nos corporali praesentia amisisse, non tamen spiritali suffragio illum nos amittere arbitramur.
8 Sed magnum divina nobis praevidebat gratia solatium, dum vos, vir venerande, in locum illius subrogavit, ut esset qui quotidie apud beatum Petrum principem apostolorum pro totius Ecclesiae stabilitate, et qui pro salute mea meorumque fidelium, imo et pro totius stabilitate regni nobis a Deo dati intercederet, et paterna pietate nos in filium sibi adoptaret.
9 Ad dilectionis pacificam unanimitatem Angilbertum manualem familiaritatis vestrae direximus sanctitati, quem prius, sicut promisimus per religiosos viros Campolum et Anastasium, beatissimo patri nostro praedecessori vestro dirigere curavimus; sed, ut praefati sumus, dum exenia omnia parata erant, lugubri paternae mortis nuntio repente tardatum est iter illius.
10 Sed modo laetiores de vestrae sanctitatis successione facti, quod desideravimus in illo pio patre agere, in vobis perficere studemus.
11 Illique omnia iniunximus quae vel nobis voluntaria vel vobis necessaria esse videbantur, ut ex collatione mutua conferatis vel quidquid ad exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, vel ad stabilitatem honoris vestri, vel patriciatus nostri firmitatem necessarium intelligeretis.
12 Sicut enim cum beatissimo praedecessore vestrae sanctae paternitatis pactum inii, sic cum beatitudine vestra eiusdem fidei et charitatis inviolabile foedus statuere desidero; quatenus apostolicae sanctitati vestrae, divina donante gratia sanctorum advocata precibus me ubique apostolica benedictio consequatur, et sanctissima Romanae Ecclesiae sedes, Deo donante, nostra semper devotione defendatur.
13 Nostrum est, secundum auxilium divinae pietatis, sanctam ubique Christi Ecclesiam ab incursu paganorum et ab infidelium devastatione armis defendere, foris et intus catholicae fidei agnitione munire.
14 Vestrum est, sanctissime Pater, elevatis ad Deum cum Moyse manibus, nostram adiuvare militiam, quatenus vobis intercedentibus, Deo ductore et datore, populus Christianus super inimicos sui sancti nominis ubique semper habeat victoriam, et nomen Domini nostri Iesu Christi toto clarificetur in orbe.
15 Vestrae vero auctoritatis prudentia canones ubique sequatur, quatenus totius sanctitatis exempla omnibus evidenter in vestra fulgeant conversatione, et sanctae admonitionis exhortatio audiatur ab ore; quatenus sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.
16 Omnipotens Deus vestrae auctoritatis beatitudinem ad sanctae suae Ecclesiae exaltationem per multa annorum curricula incolumem conservare dignetur.
EPISTOLA IX. AD ANGILBERTUM ABBATEM. Commonitorium Angilberto, qui cum superioribus litteris ad pontificem mittebatur. (Anno 796.)(Ex Mansi, Conc. Collect.)
1 Carolus, gratia Dei, rex et defensor sanctae Ecclesiae, Homero auriculario salutem.
2 Divina regente misericordia, iterum et prospere te adducente ad domnum apostolicum papam nostrum, admoneas eum diligenter de omni honestate vitae suae, et praecipue de sanctorum observatione canonum, de pia sanctae Dei Ecclesiae gubernatione, secundum opportunitatem collationis inter vos, et animi illius convenientiam.
3 Ingerasque ei saepius, quam paucorum honor ille, quem praesentialiter habet, annorum, quam multorum est perpetualiter merces, quae datur bene laboranti in eo.
4 Et de simoniaca subvertenda haeresi diligentissime suadeas illi, quae sanctum Ecclesiae corpus multis male maculat in locis.
5 Et quidquid mente tenes saepius querelis agitasse inter nos.
6 Sed qualis mihi esset collatio cum beato Adriano papa praedecessore illius, de construendo monasterio ad sanctum Paulum, nullatenus dimittas suggerere illi, ut, volente Deo, revertens certum mihi responsum habeas referre.
7 Dominus Deus ducat te, et dirigat in omni bonitate cor illius, ut faciens faciat quod sanctae suae proficiat Ecclesiae, ut sit nobis pius Pater, et pro nobis praecipuus intercessor, ut idem Deus et Dominus noster Iesus Christus nos in sua florere faciat voluntate, et cursum qui superest nobis vitae nostrae ad perpetuae stabilitatis quietem perducere dignetur.
8 Vade cum prosperitate, proficiens in veritate, reversurus cum gaudio, Homeriane puer.
EPISTOLA X. AD MANASSEM ABBATEM. (Anno 798.)(Ex Labbe, Bibliotheca nova manuscriptorum.)
1 Carolus gratia Dei rex Francorum ac patricius Romanorum, abbati Manassae Flaviniacensis coeno bii salutem.
2 Benedictum nomen Domini in saeculum, quod iuxta monachorum tuorum laudabilem conversationem plurimum glorificatur in gentibus, eo quod laus eius semper in ore vestro versatur.
3 Petitionem itaque de constructione coenobii apud Corbiniacum, quam per Theodulfum episcopum Aurelianensem aeque [atque] abbatem coenobii Floriacensis libenter suscepimus et clementer concedimus, et praecipimus ut monachi quos ibi mittetis, ne aliquando mandatorum Dei viam obliti, saepius in Flaviniacum revertantur coenobium, ibique officia sua confirment, et meliorati iussu tuo, et monachorum tuorum revertantur.
4 Censum vero quemcunque statueris eis omni tempore solvant.
5 Ab alio vero censu tuo amore liberos reddo, uti reddidi Flaviniacum.
6 Mitto autem vobis capsam argenteam sepulcri Salvatoris, et S. Iacobi apostoli, fratris Domini, reliquias continentem: orans et supplicans ut mei memores pro me et filiis nostris assidue apud Dominum interveniatis.
7 Saluto te, et omnem congregationem nostram.
8 Ego Rado scripsi, dictavi anno 8 domini nostri praedicti regis Caroli, regnante Domino nostro Iesu Christo in aeternum.
EPISTOLA XI. Fragmentum epistolae ad episcopos. (Anno 799.)(Ex Mansi, Concil. Collect.)
1 Et hoc vobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbyteris unde approbatio non est, et semper negant, faciendum sit.
2 Nam hoc saepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum hactenus definitum.
3 Unde ad consulendum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus.
4 Et quidquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis, una cum illis quos mittimus, renuntiare non tardabimus.
5 Vos interdum vicissim tractate attentius quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus, ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes, illaesi, Domino auxiliante, ab utrisque maneamus
EPISTOLA XII. AD OFFAM REGEM MERCIORUM. Presbyterum Scottum accusatum mittit in patriam, ut ibi ab episcopo suo iudicetur. (Anno 800.)(Ex Mansi, Concil. Coll.)
1 Carolus, gratia Dei, rex Francorum, et defensor sanctae Dei Ecclesiae, dilecto fratri et amico Offae regi salutem.
2 Presbyter iste et Scottus apud nos moratus est aliquanto tempore in parochia Hildeboldi Coloniensis episcopi, sed reprehensibilis factus, ut fertur, a quodam accusatore, quod carnem diebus quadragesimalibus comedisset.
3 Nostri vero sacerdotes iudicare renuerunt, quia plenum testimonium accusantium super eum non invenerunt.
4 Tamen nec eum loco consueto habitationis suae propter infamiam diutius morari permiserunt, ne sacerdotalis honor apud imperitum vulgus vilesceret, vel rumigerula loquela aliqui hortarentur violare sanctum ieiunium.
5 Visum est nostris sacerdotibus illum ad sui episcopi, ubi Deo votum fecit, dirigere iudicium.
6 Idcirco vestram deprecamur providentiam, ut iubeatis illum, secundum opportunitatem temporis et profectionis, in suam transponere patriam, ut ibi iudicetur unde exivit.
7 Nam ibi quoque sanctae Dei Ecclesiae puritas in moribus, et firmitas in fide, et honestas in conversatione, secundum canonicam sanctionem diligenter observari debebit, ut una, perfecta et immaculata columba, cuius pennae deargentatae, et posteriora eius in specie auri clarescere debent.
8 Vita, salus, et prosperitas tibi tuisque fidelibus a Deo Christo detur in aeternum.
EPISTOLA XIII. AD ALBINUM ABBATEM. (Anno 800.)(Ex Operibus Alcuini, Edit. Froben.)
1 Carolus, gratia Dei, rex Francorum, imperator Longobardorum ac patricius Romanorum, dilectissimo magistro, nobisque cum amore nominando Albino abbati in Domino nostro Iesu Christo aeternam salutem.
2 Pervenit ad nos epistola missa a religione prudentiae vestrae, quae post laudes et benedictiones omnipotenti Deo debitas, nobis et progeniei nostrae benedictionem optabilem cum summa benevolentia [Al., summamque benevolentiam] detulit.
3 Post haec textus illius inquirendo subsecutus [Al., subiectus] est, cur Septuagesima et Sexagesima, nec non et Quinquagesima in ordine per dies dominicos ante Quadragesimam dicatur, vel scribatur.
4 Inde arrepta ratione per campos arithmeticae artis, quidquid ex hac re vestra sensit industria, se extendendo nobis pleniter significare studuit [Al., statuit].
5 Sed dum mens nostra huc illucque discurreret, solerti indagatione consideravimus, non solum infra [Al., intra] praescriptos a vobis dies, sed etiam per singulas hebdomadas, nec non et per totum anni circuli [Gold., circulum] spatium [Gold. om. spatium], per intervalla horarum ac punctorum seu momentorum; mysteria numerorum posse ab his qui huius artis peritia imbuti sunt reperiri.
6 Unde quia tuae charitati placuit nostram regalem aulam hac de re consulere, quidquid inde sentit [Al., sensit] nostra serenitas, sermone commatico tibi patefacere non negamus [Al., negavimus].
7 Exigente igitur inquisitione, et consideratione quaerendum est, cur [Al., considerata, cur; Gold., considerata ratione cur] alii sex, alii septem, alii octo, nonnulli vero novem abstineant hebdomadas?
8 Argumentum sensus nostri tuae familiaritati per hos apices significare studemus.
9 Qui enim [Cod. ms. S. Emmerami, Quod sic solvendum est; qui enim] sex hebdomadas observantes se abstinentiae tradunt, subtractis sex diebus dominicis in quibus ieiunare minime licet, decimas dierum dantes [Gold., dantes dierum] corporis sui, triginta sex dies, sicut beatus Gregorius mirabilis doctor edocet, ieiunant.
10 Et hoc tempus, licet in ipso duo superesse videantur dies usque ad sanctam Resurrectionem, Quadragesimam doctoribus sanctae Dei Ecclesiae nominari placuit.
11 Religione vero crescente a Telesphoro pontifice, qui post Petrum apostolorum principem nonus in sancta Romana Ecclesia claruit, septem hebdomadae in abstinentia dedicatae sunt; et hoc tempus, quo alio nomine rectius vocari quam Quinquagesima in ordine rationabiliter debuerit [Al., debuit; Gold., vocare, quam Quinquagesimam . . . debuerunt]?
12 Ex hinc et deinceps collecta ratione, qui octo hebdomadis [ Al., hebdomadas; Gold.
13 addit observare studuerunt Sexagesimam gradatim], Sexagesimam gradatim nominaverunt.
14 Similiter qui novem Septuagesimae, iuxta praefatam rationem, nomen imposuerunt, et non ob numerum [Al., ordinem numerorum] hebdomadarum vel dierum, sed tenorem nominis [Al., numeris] servantes haec nomina censuerunt [Al., composuerunt].
15 Velut, si qui nunc fuissent, qui decimam hebdomadam addere pro aliqua iusta ratione voluissent, et propter numerum hebdomadarum decagesimam [Al., Decimagesimam], seu quolibet alio nomine, vel propter numerum dierum Septuagesimam, vel octuagesimam, ordine servato vocabulorum, tramite recto pergendo nuncupare debuissent.
16 Quia igitur, gratia divina opitulante, prout nobis visum fuit, de nomine Septuagesimae et Sexagesimae [Al., Quadragesimae], ac Quinquagesimae, tuae charitati scripsimus, nunc stylo percurrente de observantia et cultu harum (hebdomadarum) iuxta capacitatem [Gold., sagacitatem] sensus nostri tibi scribere curavimus.
17 Quinquagesima vero ideo dicitur, et observatur a nonnullis, ut et decimas dierum, ieiunando, omnipotenti Deo offerre valeant, et imitari Dominum nostrum Iesum Christum, qui quadraginta diebus ieiunium sacratissimum implevit.
18 A Quinquagesima namque usque in Pascha septem hebdomadae sunt, quae faciunt dies quinquaginta: ex quibus si octo dies dominicos subtraxeris, in quibus ieiunium non licet observare, remanent quadraginta duo dies, et hi duo dies, quinta [Gold., sexta, mendose] videlicet et septima feria, qui quadragenarium numerum excedunt, apud quosdam ieiunio dedicantur; apud quosdam in veneratione [Al., refectione] propter Coenam Dominicam et sanctum Sabbatum habentur.
19 Sexagesima autem, ut aestimamus, propterea a nonnullis observatur, ut et decimas dierum corporis sui [Al., corporibus suis] omnipotenti Deo dare possint, et Dominum nostrum Iesum Christum in quadragenario numero particulatim ieiunando imitari, et ut primam, vel quintam feriam a ieiunio vacare valeant.
20 A Sexagesima quippe usque in sanctum diem Resurrectionis Dominicae octo hebdomadae sunt, ex quibus si de singulis hebdomadibus primam et quintam feriam subtraxeris, et ipsum diem sanctum Paschae, quadraginta tantum dies remanent in abstinentia.
21 Melchiades vero natione Afer, vir per omnia apostolicus, tricesimus quartus post sanctum Petrum, cui successit beatus Sylvester in cathedra [Al., cathedram] apostolicae dignitatis; hic constituit ut nulla ratione, in prima vel quinta feria, ieiunium quis de fidelibus agere praesumeret.
22 Nam cur in prima feria ieiunium ipso tradente solvatur, non est necessitas texendo replicare.
23 Quintam vero arbitrati sumus, propter magna mysteria quae in ea continentur, ab eo solutam.
24 In ipsa namque sanctum chrisma conficitur ad abluendas totius mundi primae originis culpas [Al., abluendam . . . culpam]; in ipsa reconciliatio fit poenitentium; in ipsa Redemptor omnium coenando [Al., redemptio omnium caenando] cum discipulis panem fregit, et calicem pariter dedit eis in figuram corporis et sanguinis sui, nobisque profuturum magnum exhibuit sacramentum (Matth., XXVI, 26, 27).
25 Eo videlicet die, post multa mysteria, Deus et Dominus noster Iesus Christus, videntibus sanctis discipulis suis, gloriosa ascensione coelos penetravit (Luc. XXIV, 51; Act. I, 9).
26 Sed ne diutius sermo protrahatur; multa te legisse de hac solemnitate in sanctorum venerabilium orthodoxorum Patrum dictis non ignoramus.
27 Septuagesima denique, ut aestimamus, propterea ab aliquibus observatur, ut et decimas dierum Deo [Al., Domino] dare queant; et prima vel quinta, nec non et septima feria ieiunium solvere [Gold., observare, mendose] possint.
28 A Septuagesima vero usque in Pascha, novem hebdomadae sunt, quae faciunt dies sexaginta quatuor [Gold., tres], e quibus, si de unaquaque hebdomada tres praefatos subtraxeris dies, et Paschalem sacratissimum, triginta sex in abstinentia [Al., abstinentiae] remanent dies.
29 Hi vero Sabbatum, in quo Deus ab omnibus operibus requievit (Gen. II, 2), non solum ob superstitionem Iudaeorum, nec propter mandata legalia veteris testamenti, quae sunt umbra futurorum, sed ne cum Iudaeis scandalizent [Al., scandalizentur; Gold., sabbaptizentur], ieiunium solvere [Gold., observare, mendose] conantur.
30 Ea praecipue causa est, quia vesperascente ipso die, gaudium sanctae Resurrectionis a fidelibus honorifice celebratur.
31 Sed quia unusquisque in suo sensu abundat (Rom. XIV, 5), sive hoc, sive aliud sit, salva fide et religione nihil praeiudicamus [Al., praeiudicavimus; al., prohibetur; al., praedicavimus].
32 De hoc autem, quod cartula prosecuta vestra retulit, quod plurima hinc dici possint, sed noluisse te excedere modum cartulae, et maxime quia cum sapienti paucis utendum sit verbis, ita et nos versa vice paucis pauca rescripsimus.
33 Quod autem usurpastis verba reginae Sabae ad Salomonem de beatitudine servorum qui nobis assistunt, et audiunt verba sapientiae nostrae, si hoc verum fore scitis, venite, assistite, audite et pariter in Domino in pratis vernantibus varietate florum Scripturarum iucundantes delectemur.
EPISTOLA XIV. AD QUINQUE EPISCOPOS. De oratia septiformis Spiritus (Anno 800.)(Mabill. Vetera Analecta.)
1 Carolus divina misericordia rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, Hiltibaldo (Coloniensi), Maginharto (Rothomagensi), Agino (Bergomensi), Gerhoho (Eisterensi), Hartricho (Tolosano), sanctis episcopis.
2 Gratias agimus sanctitati vestrae, quia ad familiariter a nobis interrogata familiare nobis responsum dare voluistis: et quae charitatis instinctu vestrae dilectioni fuere proposita, eadem dictante charitate, iuxta quod vobis visum est, sunt nobis absque retractatione soluta.
3 Sed ipsius, quae a vestra sanctitate nobis data est, responsionis ordo videndus, et apud vestram dilectionem intimi in ea sensus medulla perquirenda, ut et qualitas nostrae interrogationis appareat, et modus vestrae responsionis patentius elucescat.
4 Sancti etenim Patres qui, ut Veteris Testamenti serie legitur, ab initio Deo placentes hanc ultimam, sed Christi adventu felicissimam saeculi aetatem probitate morum et meritorum multiplicitate praecesserunt, sancti Spiritus gratiam absque ulla ambiguitate et accepisse et habuisse credendi sunt.
5 Quis enim unquam placuit Deo carens sancti Spiritus dono?
6 Sed, ut vestrae responsionis textu continetur, eadem sancti Spiritus dona singula singulos sanctorum habuisse, et in Christo cuncta pleniter inhabitasse cognovimus, quae ut firma veritatis ratione subnixa probamus: sed nequaquam arbitramur quemlibet sanctorum Patrum unius singularitate doni fuisse contentum, cum hoc fieri non posse de ipsarum vocabulis gratiarum facillime possit adverti.
7 Sapientia enim et intellectus adeo sibi naturalitatis nexu coniuncta sunt, ut unum sine altero nullo pacto subsistere queat.
8 Quomodo enim sapit qui non intelligit?
9 vel quomodo potest intelligere, quem constat non sapere?
10 Sapientia sive intellectu privatus quis unquam consilium vel sibi habuisse, vel alio [alii] dedisse repertus est?
11 Nam luce clarius constat, consilium nonnisi sapientium esse.
12 Fortitudinem vero, si consilio careat, fortitudinem esse putandum non est, cum omnia inconsulte gesta fortiva potius quam fortia soleant nominari.
13 Scientiam in quoquam sine sapientia et intellectu consistere posse valde est incredibile.
14 Quid enim potest scire, qui nihil valet intelligere?
15 Iam pietas et timor Dei qua arte sibi copulata sint, qui seipsum explorat facile cognoscit: quia nemo pius est, nisi qui iudicium Dei timendo, in se peccanti dimittit proximo.
16 Haec septem sancti Spiritus dona sicut in sanctis Patribus fuisse singula, sic in Christo adunata omnia non est mirum.
17 Quid enim illi ex omnibus bonis deesse potuit, qui omnia bona simul cum Patre creavit?
18 Nunquid magnum est si haec in Christo mansisse dicantur, in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitare cognoscitur?
19 Nunquid magnum est, si ea quasi pro munere ascribas Domino, quae diligenter considerans invenies in servo?
20 Nunquid his tantum donis potest sublimari Dominus, quibus carens non est bonus servus?
21 Absit ut his tantum gloriam eius dicamus consummatam, cuius magnificentiam supra omne quod dicitur aut nominatur, sive in coelo, sive in terra credimus sublevatam?
22 Neque enim sensus comprehendere, aut sermo poterit explicare, quae et qualia, vel quanta sint quae eius debeant ascribi gloriae, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus sine fine.
23 Sed ideo haec et in Patribus singula, et in Christo simul omnia non miramur, quia in discipulis eius per singulos singula computari, et in Petro simul omnia possunt inveniri.
24 Quanquam eadem in Christo longe aliter quam in caeteris sanctis fuisse credenda sint.
25 Nam sanctorum cuique pro varietate voluntatum quibus fragilitas humana non caret, nunc hoc, nunc illud donum accedendo vel recedendo aut adesse, aut abesse cognoscitur: Christo vero, qui est Dei virtus et Dei sapientia, cuncta sancti Spiritus charismata semel veniendo accesserunt, et in eo nunquam recedenda permanserunt.
26 Sed quid haec de patriarchis et apostolis dicimus?
27 cum neque nunc diffidendum sit plures quotidie intra sanctae matris Ecclesiae sinum posse reperiri, qui vel singulis, vel pluribus sancti Spiritus donis sint ditati.
28 Verax enim est qui in se confidentibus praesentiam suam usque ad consummationem saeculi promisit non defuturam, quo et nobiscum et in nobis semper manente, nequaquam sancto septiformis gratiae Spiritu carebimus, qui cunctorum largitorem bonorum credendo et bene faciendo possidemus.
29 Spiritu etenim sapientiae regitur, qui fidem sanctae et individuae Trinitatis tam ad sui quam aliorum profectum ediscere nititur ut per hanc et haereticis resistere, et suos valeat confirmare.
30 Spiritum intellectus tenet, qui divina praecepta audiens, quam necessaria sit eorum cognitio sensu cordis percipit, et iuxta beatum Iacobum, non obliviosus auditor factus, sed operator strenuus, ea quae intellexit mandata, studet ut a se fiant quam integerrime custodita.
31 Spiritu consilii viget, qui in cunctis quae agere disponit, an haec Deo sint placitura praecogitat: melius existimans quae et qualiter agenda sunt prius tacite considerare quam aliquid inconsulte inchoare, unde eum poenitentia cogat ab incoepto desistere.
32 Fortitudinis spiritum habet, quicunque diabolo et membris eius, haereticis scilicet, fidei scuto ac verbi Dei gladio armatus resistere studet, et contra vitia quibus suggestu diaboli haec mortalis vita quotidie maculatur, quasi contra inimici iacula fortitudinis armatur.
33 Nam spiritum scientiae possidet, quisquis dominici memor praecepti simplicitatem columbae et prudentiam serpentis habet: quique inter consimilia diiudicans, scit reprobare malum, et eligere bonum.
34 Saepe enim mista bonis mala inveniuntur, quae nisi scientia difficulter discernuntur.
35 Spiritum vero pietatis illi inesse dicimus, qui dominica praecepta non oblitus, in se delinquenti dimittit proximo: et non tantum in alios, sed etiam in semetipsum iustam exercet pietatem, quia probus quisque cavere debet, ne dum suo debitori dimittendo malum existit pius, sua non tribuendo in semetipso existat impius.
36 Spiritu autem timoris Domini illum dicimus adimpletum, qui iudicium Dei timens, non tam delectatione regni coelestis bona facere studet, quam timore gehennae mala perpetrare non audet: et sic gaudet de promissione perpetuae vitae, ut non minus timeat de supplicio perennis poenae, atque hoc spiritu compunctus devertat a malo, et faciat bonum.
37 Hunc sanctum septiformis gratiae Spiritum et in Patribus et in apostolis fuisse, et nunc in sanctae matris Ecclesiae filios, qui in Christo quotidie in augmentum populi sui renascuntur, divino munere credimus inspirari.
38 In Christo vero, ut praediximus, haec talia non miramur, cuius immensitatem gloriae humana mens non valet enarrare.
39 Quae dona qualiter in illo sint, quo nullo modo explicare valemus, restat ut nobis ea donanti laudes dicamus: Christe, salus mundi, sanctorum gloria perpes,
Sit tibi laus et honor semper in arce poli.
40 Item de gratia septiformis Spiritus.
41 Spiritus sapientiae fuit in Petro, quando relictis retibus et navi secutus est Dominum.
42 Spiritum intellectus habuit quando, Domino interrogante quem homines esse dicerent Filium hominis, Christum Filium Dei vivi esse et intellexit et respondit.
43 Spiritus consilii erat in illo, quando Simoni pecuniam offerenti, sancti Spiritus gratiam vendere nolens, ipsum Simonem cum pecunia sua in perditionem ire iussit.
44 Spiritum fortitudinis habuit, quando exempto gladio auriculam Malco abstulit.
45 Spiritum scientiae possedit, cum caeteris discipulis in navi dubitantibus Dominum esse cognovit.
46 Spiritus pietatis cum illo erat, quando Dominum quousque fratri in se peccanti dimittere debuisset interrogavit.
47 Spiritu timoris Domini plenus erat, quando viso piscium miraculo consternatus, ad Dominum dicebat: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum ego.
48 Item aliter.
49 Spiritus sapientiae fuit in Andrea, fuit et in filiis Zebedaei, quando similiter ut Petrus relictis retibus et navi secuti sunt Dominum.
50 Spiritus intellectus fuit in Thoma, quando palpatis vulneribus dominicis, ipsum Deum et Dominum suum et intellexit, et professus est.
51 Spiritus consilii erat in cunctis discipulis quando futurorum curiosi, Dominum de fine mundi consulebant.
52 Spiritum fortitudinis omnibus discipulis adfuisse nemo negat, nisi qui eos pro Christi nomine mortem pati noluisse confirmat.
53 Spiritus scientiae erat in Ioanne, qui tam distincte de divinitate et humanitate Salvatoris in principio Evangelii sui disseruit, et non minus discrete de septem tonitruis in Apocalypsi, quae silenda, quaeque fuissent loquenda, conscripsit.
54 Spiritus pietatis fuit in Stephano, qui in ipso mortis articulo pro persecutoribus suis exoravit.
55 Spiritus timoris Domini fuit in omnibus apostolis, quia non solum bona faciebant, sed etiam propter amorem Dei mala facere non audebant.
EPISTOLA XV. AD GARIBALDUM LEODIENSEM EPISCOPUM. De cura quam instruendis populis praecipue ante baptismum abhibere debent pastores. (Anno 800.)(Ex Martene, Vet. Script. ampl. Coll.)
1 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
2 Carolus serenissimus Augustus a Deo coronatus, magnus, pacificus, imperator, gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum, Garibaldo episcopo in Domino salutem.
3 Bene igitur recordari credimus sanctitati tuae, qualiter saepius in conventu et concilio nostro monuimus de praedicatione in sancta Dei Ecclesia unusquisque vestrum secundum sanctorum canonum autoritatem et praedicare et docere deberet.
4 Primo omnium de fide catholica; ut et qui amplius capere non valuisset, tantummodo orationem Dominicam et symbolum fidei catholicae, sicut apostoli docuerunt, tenere et memoriter recitare potuisset, et ut nullus de sacro fonte baptismatis aliquem suscipere praesumeret antequam in vestra aut ministrorum vestrorum sacri ordinis praesentia orationem Dominicam et symbolum recitaret, et sicut in proximo comperimus in die apparitionis Domini multi fuerunt apud nos inventi, qui volebant suscipere infantes de sacro fonte baptismatis, quos iussimus singulariter et diligenter examinare et requirere, si orationem Dominicam et symbolum, ut supra diximus, scirent et memoriter tenerent; et plures fuerunt qui nulla exinde in memoriam habebant: quibus praecepimus abstinere, ut antequam orationem et symbolum scirent, et recitare potuissent, neque aliquem de sacro fonte baptismatis suscipere praesumerent.
5 Et valde erubescentes fuerunt ex hac re, et spondere volebant ut si concessum eis fuisset, ad tempus hoc improperium a se potuissent auferre.
6 In quo loco intelleximus quod non eis fuit convenientia, et sicut in capitulari nostro potestis reperire, discretionem factam habuimus, quanto tempore se unusquisque abstinere debuisset ab hoc opere, usque dum bonus fideiussor esse valeret in hoc negotio, scilicet, aut certe statim alium inveniret scientem, aut si infirmitas non impediret, exspectaret de Pascha usque in Pentecosten, donec ipse disceret ea quae supra dicta sunt.
7 Nunc autem denuo monemus ut memores sitis, sicut condecet de ministerio sacerdotali, et conventum habeatis cum vestris sacerdotibus, et diligenter omnem rei veritatem requirite et examinate: ita ut opus Domini non praetereat, nec aliqua requisitio vobis exinde fiat ante conspectum sanctae maiestatis.
EPISTOLA XVI. AD GARIBALDUM EPISCOPUM. Ieiunium pro necessitatibus publicis, maxime pro fame, peste et bello indicitur. (Anno 800.)(Ex Martene, Vet. Script. ampl. Coll.)
1 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
2 Carolus serenissimus augustus a Deo coronatus, Ghaerbaldo episcopo, cum universis tibi omnipotente Deo et nostra ordinatione commissis in Domino salutem.
3 Notum sit dilectioni vestrae quia nos cum fidelibus nostris tam spiritualibus quam saecularibus tractantes, cum consensu et pari consilio invenimus necessarium, et propter instantes quasdam necessitates, quas subter significaturi sumus, tria triduana ieiunia ab omnibus nobis generaliter esse celebranda, atque ab eo in quo vivimus, movemur et sumus, auxilium esse quaerendum, a quo quidquid iuste ac rationabiliter fides vestra, spes certa, seu charitas perfecta postulat, sine dubio tempore congruo impetrat; ipso Domino dicente: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.
4 Ipsa autem ieiunia, sicut nobis omnibus visum est, hac discretione posse fieri, Domino largiente, congruenter impleta, scilicet ut primum XI diebus post festivitatem sancti Andreae transactis, id est III Idus, et Idus Decembris, et XVIII Kalendas Ianuarii tali ratione fiat, ut omnes a vino et carne his III diebus abstineant et usque horam nonam ieiunent, excepto quae aut aetas aut infirmitas non permittit, qui tamen secundum suam qualitatem vel vitae suae professionem, aut rationibus [F., orationibus] satis, aut eleemosynis congruis, id ipsum, secundum consilium magistrorum, redimere studeat, quod ieiunando et abstinendo complere non valet.
5 Hora autem nona omnes generaliter ad ecclesias vicinas, ubi eis denuntiatur, devota mente occurrant, et si hora vel locus permiserit, aliquo spatioso loco litania procedant, atque psallendo ecclesiam intrantes, cum omni devotione missam audiant.
6 Qua subacta, unusquisque domum redeat, et statutis cibis corpori satisfaciat, non ad voluntatem, sed ad necessitatem ac sobrietatem.
7 Similiter quoque monemus unumquemque, ut eleemosynam faciant secundum quod commodum substantiae suae permiserit, et mentis devotio, Domino inspirante, suaserit; et unusquisque presbyterorum missam cantet, et alterius ordinis clericus vel monachus, sive Deo sacrata, qui psalmos didicit, L psalmum similiter cantet.
8 Opera autem ea his diebus operare permittimus, quae nec ad ecclesiam venire impediant, nec ante statutam horam manducare aut bibere cogant.
9 Duo quoque caetera triduana ieiunia his diebus pari ratione per omnia erunt celebranda, unum post Theophaniam VII Idus, et IV Idus, et II Idus Ianuarii.
10 Aliud vero post Septuagesimam, II Idus Februarii, et XV Kalendas Martii, et IV Kalendas Martii.
11 Necessitates vero quas supra nos dicturos esse promisimus inter caeteras, quas tamen hac vice commemorare necessarium duximus, haec sunt.
12 Denique compertum habemus per fideles nostros, qui nobis de singulis regni nostri partibus haec nuntiaverunt, quod insolito more, et ultra consuetum ubique terrae sterilitas esse et famis periculum imminere videtur.
13 Aeris etiam intemperies frugibus valde contraria, pestilentia quoque per loca et pagorum gentium circa marcas nostras sedentia bella continua, multa praeterea quae et nunc enumerare longum est, et nobis experimentum possunt esse notissima, si recordare volumus, qualia incommoda singulis diebus propter merita nostra sentiamus, certissimeque ab his exterioribus colligere possumus, nos per omnia Domino non placere interius, qui tanta mala compellimur tolerare exterius.
14 Quamobrem bonum nobis omnino videtur, ut unusquisque nostrum cor suum humiliare in veritate studeat, et in quocunque loco, sive actu, sive cogitatu, se Deum offendisse deprehenderit, poenitendo tergat, flendo doleat, et semetipsum in quantum ipso largiente potest ab his malis in futurum cavendo custodiat, et haec debet esse praemissae orationis intentio, ut omnipotens Deus, qui non solum facta, verum etiam antequam fiant omnia novit, corda nostra compungat, et nos sibi supplices atque subiectos in vera humilitate faciat, et unumquemque nostrum ab observantia mandatorum suorum, depulso a nobis omni errore, convertat, misereaturque, sive a nobis mala repellendo, sive bona quibus indigni sumus tribuendo, sicut ipse novit nos indigere, et tribuat ut in membris suis, id est in corpore sanctae Ecclesiae numerari mereamur, quam pacificare, adunare, et regere, atque ab omni malo protegere dignetur, nobis etiam in illa unitate comprehensis, qui ut gratiam illius promereri possimus, haec ieiunia atque has orationes ab omnibus vobis generaliter fieri decrevimus.
15 Hanc quoque epistolam relegentes secundum tibi a Deo datam sapientiam coram omnibus diligenter relege, et tradere facias; ita ut omnes intelligant pro qua necessitate haec agenda sunt; et unusquisque vestrum per singulas ecclesias baptismales dirigite, et bonos interpretes mittite, qui omnia tradant, sicut superius diximus.
16 Nam et per singula monasteria infra parochia tua ita facias.
EPISTOLA XVII. AD PIPPINUM FILIUM REGEM ITALIAE. De pace ecclesiarum Dei et illis servientium. (Anno 801.)(Ex Mansi, Concil. Coll.)
1 Carolus serenissimus Augustus a Deo coronatus, magnus, pacificus imperator, Romanorum gubernans imperium, ac per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum, dilectissimo filio nostro Pippino glorioso regi sempiternam in Domino salutem.
2 Pervenit ad aures nostras [Al., clementiae nostrae], quod aliqui duces, et eorum iuniores, castaldii, vicarii, centenarii, seu reliqui ministeriales, falconarii, venatores, et caeteri per singula territoria habitantes vel discurrentes, mansionaticos et paravereda accipiant, non solum super liberos homines, sed etiam in ecclesias Dei, monasteria videlicet virorum ac puellarum, et xenodochia, atque diversas plebes, et super reliquos servientes ecclesiarum Dei, in eorum opera, id est, in vineis, et campis, seu pratis, nec non et in eorum aedificiis illos faciant operari, et carnaticos, et vinum contra omnem iustitiam ab eis exactare non cessant, et multas oppressiones patiantur ipsae ecclesiae Dei, vel servientes earum.
3 Ideoque, charissime fili, has litteras ad tuam dilectionem direximus, ut hanc causam diligenter ac prudenter inquirere facias, et, si veritas est quod ita factum sit, deinceps omnimodis emendare et corrigere studeas, quatenus in diebus nostris ac tuis pax ecclesiarum Dei, sive illarum servientium, in omnibus conservetur, et ut merces copiosa nobis ac tibi exinde iugiter accrescat.
4 Audivimus etiam quod quaedam capitula quae in lege scribi iussimus, per aliqua loca aliqui ex nostris ac vestris dicant, quod nos nequaquam illis hanc causam ad notitiam per nosmetipsos condictam habeamus; et ideo nolunt eis obedire, nec consentire, neque pro lege tenere.
5 Tu autem nosti quomodo vel qualiter tecum locuti fuimus de ipsis capitulis.
6 Et ideo admonemus tuam amabilem dilectionem, ut per universum regnum tibi a Deo commissum ea nota faciat, et obedire atque implere praecipiat.
7 De episcopis et sacerdotibus occisis, sicut statutum habemus, et de reliquis quibuslibet causis.
8 Verumtamen de presbyteris videtur nobis, ut si liber natus est presbyter, tripla compositione secundum tuam legem fiat compositus; et si plagatus fuerit, secundum qualitatem plagarum vel disciplinae tripla compositione emendetur qui hoc perpetraverit.
9 Si tamen presbyter servus natus fuerit, secundum illius nativitatem tripla compositione solvatur in plagis et disciplinis.
10 Et de diaconibus similiter fiat.
11 His expletis, bene vale semper in Domino, fili dilectissime.
EPISTOLA XVIII. AD ALBINUM MAGISTRUM ET AD CONGREGATIONEM SANCTI MARTINI MONASTERII. (Anno 803.)(Ex Froben., Opp. beati Alcuini.)
1 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
2 Carolus, et reliqua, Albino venerabili magistro et omni congregationi monasterii sancti Martini.
3 Pridie quam ad nostram praesentiam a vobis missa venisset epistola, allatae nobis sunt litterae a Theodulfo episcopo missae, querimonias continentes de inhonoratione hominum suorum, et non tam illorum quam episcopi huius civitatis, vel contemptu iussionis imperii nostri; quam iussionem de redditione cuiusdam clerici de custodia ipsius elapsi, et in basilica sancti Martini latitantis sub nostri nominis auctoritate conscribere iussimus; cuius etiam nobis exemplaria misistis [F., vobis . . . misimus], in quibus nos nequaquam iniuste aliquid decrevisse, ut vobis visum fuit, putamus.
4 Sed cum utrasque epistolas, vestram scilicet, et Theodulfi, nobis relegere fecissemus, asperior multo nobis et cum iracundia composita vestra, quam Theodulfi videbatur epistola, et in nullo erga illum charitatis condimento respersa; sed potius quasi reum defendens, et episcopum accusans, et sub velamine quodam celati nominis continens vel posset vel admitti ad accusationem deberet; cum hoc omnino et divina et humana lege sancitum sit, nulli criminoso alterum accusandi dari licentiam, quanquam a vobis ad hoc defensus et conservatus sit sub obtentu iussionis nominis nostri, ut qui iam accusatus, et in conspectu populi civitatis suae iudicatus est, accusandi locum habere Caesarei nominis appellatione deberet, ad exemplum beati Pauli apostoli, qui apud principes Iudaeae a gente sua accusatus, sed nondum iudicatus, Caesarem appellavit, et ab eisdem principibus ad Caesarem iudicandus missus est (Act. XXV, 10, 11), quod nequaquam praesenti negotio convenit.
5 Paulus enim apostolus a Iudaeis accusatus, sed non iudicatus, Caesarem appellavit, et adire permissus est.
6 Hic vero infamis clericus, et accusatus et iudicatus, et in custodia missus, et de custodia elapsus, basilicam, quam nisi post poenitentiam ingredi non debuerat, contra legem ingressus, et adhuc, ut fertur, perverse vivere non cessans, ut dicitis, sicut Paulus apostolus Caesarem appellavit, sed nequaquam, ut Paulus, Caesarem adi urus est.
7 Illi enim, apud quem accusatus, et a quo iudicatus atque in custodia missus est, et de cuius custodia evasit, praecipimus ut reddatur, et ille eum ad nostram audientiam, sive vera, sive falsa dicentem, adducat, quia non decet, ut propter talem hominem nostrae primae iussionis ulla fiat immutatio.
8 Sed et valde miramur, cur vobis solis visum sit nostrae auctoritatis sanctioni et decreto contraeundum, cum liquido pateat et ex consuetudine veteri, et ex constitutione legum [regum] decreta recta [F., rata] esse debere, nec cuiquam permissum illorum edicta vel statuta contemnere.
9 Et in hoc satis mirari nequivimus, quod illius scelerati hominis precibus, quam nostrae auctoritatis iussionibus obtemperare maluistis, cum nunc clarissime liqueat, cum eodem homine amorem discordiae ex irruptione charitatis de hoc loco vetuit [L., veluti] egredi.
10 Ipsi quippe nostris, qui congregatio huius monasterii ac servi Dei [et utinam vere!] dicimini, qualiter iam crebro vita vestra a multis diffamata est, et non absque re.
11 Aliquando enim monachos, aliquando canonicos, aliquando neutrum vos esse dicebatis.
12 Et nos consulendo vobis, et ad malam famam abolendam magistrum et rectorem idoneum vobis elegimus, et de longinquis provinciis invitavimus, qui et verbis et admonitionibus rectam vitam instruere, et, quia religiosus erat, bonae conversationis exemplo potuisset informare.
13 Sed, proh dolor!
14 aliorsum cuncta conversa sunt; et diabolus vos quasi ministros suos ad seminandam discordiam, inter quos minime decebat, invenit, scilicet inter sapientes et doctores Ecclesiae, et qui peccantes corrigere et castigare debuerunt, cogitis ad peccatum invidiae atque iracundiae prorumpere.
15 Sed, illi, Deo miserante, nequaquam assensum vestris malis suggestionibus praebituri sunt.
16 Vos autem, qui contemptores nostrae iussionis exstitistis, sive canonici, sive monachi vocamini, ad placitum nostrum, iuxta quod praesens missus noster vobis indixerit, nobis vos assistere scitote.
17 Et quamvis ad nos missa hic factae seditionis vos excuset epistola, venite, et condigna satisfactione inustum crimen eluite.
EPISTOLA XIX. AD LEONEM III PAPAM, A Zmaragdo abbate edita. (Anno 809.)(Ex Mansi, Concil. Collect.)
1 Quaestio quae de Spiritus sancti processione est nuper exorta, iamdudum est diligentissime a sanctis Patribus ventilata.
2 Sed quia iam diu a quaerentibus neglecta iacebat, non quievit quasi antiquitus ventilata, sed quasi quaedam his temporibus nobis subito emersit occulta, quod divinitus spiratum fideliter credens non dubito.
3 Crebris etenim quaestionum ictibus praesens ecclesia tunditur, ut doctrinis catholicis erudita, sanaeque fidei confessionibus elimata, in aeternum quandoque haereditate filiorum percepta vivere cum Domino valeat feliciter regnatura.
4 Sed quia, ut praefatus sum, haec quaestio diu a quaerentibus indiscussa iacebat, voluit omnipotens Deus in eamdem suscitare corda pastorum, ut negligentiae torpore subiato, exercitationis sanctae brachio coelestem valeant perfodere thesaurum.
5 Sermonis etenim Dominici sarculo saepius divinarum Scripturarum pastores debent proscindere campum, ne zizania satoris iniqui semenque malignum formosi tritici valeat opprimere fructum, aut volans passim volucris haeretica semen catholicum a cordibus rapiat parvulorum, horridaque spinarum emersio Domini nitidam possit suffocare segetem.
6 Lectionis etenim sacrae cognitio imbecillis baculum, nervosis arma ministrat, hostium subdolas fortiter premit insidias, et victoribus aeternas feliciter promittit coronas.
7 Ergo procul a pastoribus negligentiae torpor abscedat; procul a mentis acumine inertia damnosa recedat, mollisque lascivia corporis membra relinquat, et altus sopor mollisque somnus in rigidas lucrosasque lectionis emergat excubias, ut Ecclesiae ager opimus, doctorumque semine satus, valeat centenos omnipotenti reddere fructus.
8 Iam nunc aggrediar de Spiritus sancti processione.
9 Quod Spiritus Patris sit in Filio, idemque Spiritus et Patris sit et Filii, Isaias testatur, ubi vox Patris ait ad Filium: Spiritus meus est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedant de ore tuo, et de ore seminis tui amodo et usque in sempiternum (Isai. LIX).
10 Item in Isaia scriptum est: Ibi obviaverunt sibi cervi, et viderunt facies suas mutuo.
11 Transierunt; unus ex eis non periit, et Spiritus eius congregavit eos.
12 Cervos hic apostolos prisci Patres intellexerunt, quos Spiritus Christi in Ierusalem congregavit, ubi se obviantes mutuo salutaverunt.
13 Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus apostolis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X).
14 Et quod idem Spiritus Filii sit, Paulus testatur dicens: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius (Rom. VIII).
15 Itemque in Epistola ad Galatas ait: Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Galat. IV).
16 Beatus quoque Petrus in Epistola sua ait: Reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.
17 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret qui in eis erat Spiritus Christi, praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias (I Petr. I).
18 Et Dominus in Evangelio ait: Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Ioan. XV).
19 Ubi suum esse Spiritum docuit, quia ipse est veritas, et Patris, a quo eum dixit procedere.
20 Quod Spiritum sanctum dedit Pater apostolis, in Epistola ad Corinthios secunda scriptum est; ait enim inter caetera: Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I).
21 Item in Epistola ad Thessalonicenses prima: Non enim vocavit, ait, nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
22 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum; qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis (I Thess. IV).
23 Et quod eumdem Spiritum sanctum dedit et Filius, in Epistola Ioannis scriptum est: In hoc intelligimus quoniam in eo manebimus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis (I Ioan. IV).
24 Quod Spiritum sanctum effudit Pater in discipulos in Epistola ad Titum scriptum est: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum (Tit. III).
25 Quod et eumdem Spiritum sanctum effudit Filius, in Actibus scribitur apostolorum; aiunt enim apostoli inter caetera: Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius nos omnes testes sumus.
26 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et auditis (Act. II).
27 Item quod una sit a Patre et Filio Spiritus sancti effusio Ioele testante didicimus; ait enim vox Patris simul et Filii: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; sed et super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et dabo prodigia in coelo et in terra (Ioel. II).
28 Quod Spiritus sanctus os sit Patris in psalmo trigesimo secundo legitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXIII).
29 Et quod os sit Filii, in Isaia scriptum est; ait enim idem propheta de Filio: Percutiet terram virga oris sui, et Spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isai. XI).
30 Cui sententiae concordans Paulus in Epistola ad Thessalonicenses ait: Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet Spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (I Thess. II).
31 Quod Spiritus a Patre procedat, ipse Dominus testatur dicens: Spiritus qui a Patre procedit, ille me clarificabit (Ioan. XV); et caetera talia plura in Evangeliis inveniuntur testimonia.
32 Et quod idem Spiritus procedat a Filio, liber Iob ore Dominico sacratus testis est, ubi haec inter caetera ait: Et audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem (Iob XXXVII).
33 Hoc in loco os Patris Filius est intelligendus.
34 Sonus vero de ore illius procedens Spiritus sanctus, qui a Filio procedens cum sonitu super apostolos in igne descendens apparuit, sicut apostolorum testantur Actus, ubi scribitur: Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco; et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis Spiritus validissimi, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
35 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II).
36 Beatus autem Gregorius hunc supradictum libri Iob versiculum exponens, inter caetera sic ait: Potest autem per os Dei unigenitus Filius designari; per sonum vero oris potest eiusdem Spiritus sanctus designari.
37 Sonus igitur de ore Domini procedit, cum consubstantialis eius Spiritus ad nos per Filium veniens surditatem nostrae insensibilitatis sumpsit.
38 De hac igitur ipsa processione, qua Spiritus sanctus a Filio procedit sicut procedit a Patre, beatus Athanasius in libro quem scripsit contra Arium inter caetera sic ait: Ego credo Filium in Patre, et Patrem in Filio: Spiritum quoque paraclitum, qui procedit a Patre, et Filii esse et Patris, quia et a Filio procedit; sicut in Evangelio scriptum est quod per insufflationem suam dederit in discipulis suis Spiritum sanctum, dicens: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis (Ioan. XX), et caetera.
39 Cyrillus quoque de hac ipsa Spiritus sancti processione contra Nestorium inter caetera sic ait: Quamvis enim in sua sit substantia Spiritus, et eius intelligatur in persona proprietas, iuxta id quod Spiritus est, et non Filius, attamen alienus non est ab illo; nam Spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est.
40 Unde et ab isto similiter sicut et a Deo Patre procedit.
41 Ambrosius inter caetera de Spiritu sancto sic ait: Non enim quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio.
42 Hieronymus quoque de hac ipsa Spiritus sancti processione in Symboli expositione inter caetera sic ait: Spiritus qui a Patre et Filio procedit, Patri Filioque coaeternus et per omnia coaequalis est.
43 Haec est sancta trinitas, id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, una est deitas et potentia, una et essentia, id est, Pater qui genuit, Filiusque genitus, et Spiritus sanctus qui ex Patre Filioque procedit.
44 Haec tria unus Deus est.
45 Augustinus quoque in expositione fidei catholicae inter caetera sic ait: In illa igitur sancta Trinitate unus est Pater, qui solus de se ipso essentialiter unum genuit Filium; et unus Filius, qui de uno Patre solus est essentialiter natus; et unus Spiritus, qui solus essentialiter de Patre Filioque procedit.
46 Item ipse adversus Maximinum haereticum: Quaeris a me, si de substantia Patris est Filius; de substantia Patris est etiam Spiritus sanctus; cur unus Filius, et alius non sit Filius?
47 Ecce respondeo, sive capias, sive non capias.
48 De Patre est Filius; de Patre est Spiritus sanctus, sed ille genitus est, iste procedens; ideo ille Filius est Patris de quo est genitus, iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit.
49 Et post paululum ipse: Amborum est ergo Spiritus procedendo de Ambobus.
50 Item ipse in libro de Trinitate inter caetera ait: Cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem, de utroque procedere Spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de Patre, et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit: De Patre procedit (Ioan. VII)?
51 Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est, de quo ipse est?
52 Unde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.
53 Si igitur hic intelligitur eius doctrina, quam tamen dixit non esse suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus ubi sic ait: De Patre procedit, ut non diceret, de me non procedit?
54 A quo autem habet Filius ut sit Deus; si [Forte, est] enim de Deo Deus, ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus; ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de illo procedat sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre.
55 Item ipse Spiritus sanctus.
56 Spiritus vero sanctus nondum de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit; quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita quoque de illo procedat.
57 Haec a nobis summo opitulante opifice de Spiritus sancti processione multiplicia sanctarum Scripturarum aggregata sunt testimonia, ut divinorum librorum sententiis victus, multorumque orthodoxorum nube testium pressus veritati non valeat resistere inimicus; sed potius sententiis catholicis veridicisque suasus testimoniis, revertatur ad tutissimus ecclesiae sinum, ut pariter catholico educatus in gremio, quandoque aeternum cum filiis mereatur accipere regnum.
EPISTOLA XX. AD NICEPHORUM IMP. CONSTANTINOP. Gaudium suum significat de iterata legatione pro constituenda pace inter utrumque imperium. (Anno 810.)(Ex Froben. Opp. beati Alcuini.)
1 Cum in omni humanae actionis initio Domini sit auxilium invocandum, maxime in hoc, quod modo inter nos, Deo mediante, agitur, negotio, Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi omni modo sunt imploranda suffragia, ut qui nomine illius signati sumus, et in dispensatione passionis eius ab aeterno mortis periculo nos redemptos esse confidimus.
2 ea quae ipso inspirante inchoamus, ad honestum et utilem perfectionis terminum perducere mereamur.
3 In cuius nomine atque honore legatum fraternitatis tuae, quem ad bonae recordationis filium nostrum Pippinum regem misistis, Arsatium scilicet gloriosum spatarium, ad nos cum verbis et litteris . . . . tuae benigne atque honorifice suscepimus.
4 Et quamvis ad nos missus non fuisset, veluti ad nos missum adhibita diligenti cura et audivimus, et cum eo de his, quae detulit, quia prudentem animadvertimus, collocutionem habuimus.
5 Nec immerito, cum tanta esset non tantum in litteris quas attulit, sed etiam in verbis, quae ex ore illius nostris auribus insonuerunt, optatae ac semper optandae pacis copia, ut valde nobis et quibuscunque Deum amantibus huiuscemodi legatio placere potuisset; quae utique tanto fuit charitatis ac pacis favo respersa, ut in palato cordis cuiusque fidelis veram possent sapere dulcedinem, possetque iudicari penitus insipiens, cui talia videntur insipida.
6 Propter quod, postquam illum in fines regni nostri pervenisse comperimus, veluti praescii optimae ac Deo complacidae legationis eius, temperare nequivimus, opportune eum ad nostram praesentiam venire fecimus, maxime tamen quod is, ad quem illum missum esse constabat, dilectus filius noster Pippinus rex iam rebus humanis excesserat, neque nos illum cum infecto negotio tanto, ad quod perficiendum directus erat, vacuum reverti pati potuimus.
7 Et non solum propter hoc, sed etiam quod ex tempore, quo primo imperii tui anno Michaelem metropolitanum et populum, assiduum [Pouq., et Petrum Assiduum] abbatem, Calistumque gloriosum candidatum ad constituendam nobiscum pacem et foederanda atque adunanda haec duo in Christi charitate, longaeva tua misit dilectio, veluti in specula positi longa fuimus exspectatione suspensi, praestolantes sive per legatum, sive per epistolam, quando meritorum scriptis nostris amabilia fraternitatis tuae responsa susciperem.
8 Iamque, ut se habet humanae mentis infirmitas, prope desperatio cordi nostro incipiebat oboriri.
9 Sed fidentes sperabamus in eo, qui nunquam deserit sperantes in se, quod secundum Apostolum labor noster in ipso vacuus et inanis esse non deberet, ac desiderium nostrum, quod, ut confidimus, ipsius inspiratione concipimus, secundum divitias misericordiae suae complere, et quandocunque ad effectum perducere deberet.
10 Idcirco audito adventu memorati legati dilectionis tuae, Arsatii gloriosi spatarii, magnopere gavisi sumus, confidentes, nos de rebus incertis ad optatam certitudinem perventuros, et de his quae praedictis missis tuis ad te deferenda dedimus responsum esse recepturos.
11 Et revera ita factum est.
12 Sensimus enim ex parte mea, quod desiderabamus ad completionem votorum nostrorum, divini favorem auxilii et in verbis ac litteris, quae per legationem memorati legati perlata sunt, quamvis ad filium nostrum scripta et directa essent, non minimam nos desideratae responsionis accepisse portionem.
13 Proinde omnipotenti Deo non quales debuimus, sed quales potuimus gratias agimus ( Al., egimus], quod cordi dilectionis tuae, quam quaesivimus ac desiderabilem pacis voluntatem inspirare dignatus est, orantes, secundum Apostolum, ut Deus, qui vobis in hac pace velle tribuit, ipse perficere tribuisset.
14 Propter quod nihil morantes, sed omni cunctatione ac dubitatione penitus abiecta, legatos nostros praeparavimus ad tuam amabilem fraternitatem dirigendos.
EPISTOLA XXI. AD MICHAELEM IMPERATOREM. De pace inter utrumque imperium firmanda. (Anno 811.)(Ex Froben. Opp. beati Alcuini.)
1 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Carolus, divina largiente gratia, imperator et Augustus, idemque rex Francorum et Langobardorum, dilecto et honorabili fratri Michaeli glorioso imperatori et Augusto, aeternam in Domino nostro Iesu Christo salutem.
2 Benedicimus Dominum Iesum Christum verum Deum nostrum, et gratias illi, iuxta virium possibilitatem et intelligentiae nostrae quantitatem, ex toto corde referimus, qui nos ineffabili dono benignitatis suae in tantum divites efficere dignatus est, ut in diebus nostris diu quaesitam, et semper desideratam.
3 pacem inter Orientale atque Occidentale imperium stabilire, et Ecclesiam suam catholicam sanctam et immaculatam, quae toto orbe diffusa est, iuxta quotidianas ipsius postulationes sicut semper regere ac protegere, ita etiam nunc idem in nostro tempore adunare atque pacificare dignatus est.
4 Quod adeo [F., ideo] tanquam peractum dicimus, quia quidquid de hoc ex nostra parte faciendum fuit, fecimus; vosque similiter de vestra parte facere velle non dubitamus, fiduciam habentes in illo qui hoc opus, quod in manibus habemus, id est, pacem fieri praecepit, quia fidelis et verax est, et omni bene operanti cooperator existit; qui etiam a nobis bene inchoata ad perfectionem, ut confidimus, deducturus est.
5 Huius perfectionis desiderio accensi praesentes legatos nostros Amalharium venerabilem Treverorum episcopum, et Petrum religiosum abbatem venerabilis monasterii sanctorum apostolorum ad tuae dilectae fraternitatis gloriosam praesentiam direximus, ut iuxta quod fideles legati dilectae fraternitatis tuae Michahel venerabilis metropolita, et Arsasius ac Theognastus gloriosi protospatharii nobiscum fecerunt, suscipiendo a nobis pacti conscriptionem, tam nostra propria, quam et sacerdotum et procerum nostrorum subscriptione firmatam; ita et memorati legati nostri foederis conscriptionem tuam et sacerdotum, patriciorumque ac procerum tuorum subscriptionibus roboratam, a sacrosancto altari tuae manus porrectione suscipiant, et, Deo iter illorum prosperante, ad nos deferant, quia et ratio postulabat, et talis fuit nostra et legatorum tuorum convenientia, ut post profectionem illorum, cum primum opportunum navigandi tempus adveniret, legatos nostros ad tuae dilectae fraternitatis gloriosam praesentiam mitteremus, qui supradictam pacti sui foederis conscriptionem, te dante, susciperent, et nobis afferrent.
6 Quapropter rogamus dilectam et gloriosam fraternitatem tuam, ut si tibi illa, quam nos fecimus et tibi misimus, pacti descriptio placuerit, similem illi Graecis litteris conscriptam, et eo modo quo superius diximus roboratam, missis nostris memoratis dare digneris, eosque, postquam ad te venerint, et a te, sicut in tua charitate est, fidimus [Leg. confidimus] benigne suscepti fuerint, absque non necessaria dilatione absolvere iubeas, ut de illorum reditu, et de tuae dilectae fraternitatis rescripto, Domino opitulante, gaudeamus, et tibi largitor omnium bonorum Deus digna recompensatione restituat, quod pacis, quam ille suos inter se habere praecepit, amator et confirmator esse certasti.
7 Bene vale!
EPISTOLA XXII. AD ODILBERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 811.)(Ex Mabill. Analect. Vet.)
1 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
2 Carolus serenissimus Augustus a Domino coronatus, magnus, pacificus imperator, gubernans imperium quidem, et misericordia Dei rex Francorum et Longobardorum, Odilberto archiepiscopo, in Domino salutem.
3 Saepius tecum, imo et cum caeteris collegis tuis, familiare colloquium de utilitate sanctae Dei Ecclesiae habere voluissemus, si absque molestia corporali id efficere potuisses.
4 Sed quamvis sanctitatem tuam in divinis rebus tota intentione vigilare non ignoremus, omittere tamen non possumus, quin tuam devotionem sancto incitante Spiritu nostris apicibus compellamus, atque commoneamus, ut magis ac magis in sancta Dei Ecclesia studiose ac vigilanti cura laborare studeas in praedicatione sancta et doctrina salutari: quatenus per tuam devotissimam solertiam verbum vitae aeternae crescat et currat, et multiplicetur numerus populi Christiani in laudem et gloriam Salvatoris nostri Dei.
5 Nosse itaque per tua scripta aut per teipsum volumus, qualiter et tu et suffraganei tui doceatis et instruatis sacerdotes Dei et plebem vobis commissam de baptismo sacramento, id est cur primo infans catechumenus efficitur, vel quid sit catechumenus: deinde per ordinem omnia quae aguntur.
6 De scrutinio, quid sit scrutinium.
7 De Symbolo, quae sit eius interpretatio secundum Latinos.
8 De credulitate, quomodo credendum sit in Dominum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius, et in Spiritum sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam, et caetera quae sequuntur in eodem Symbolo.
9 De abrenuntiatione Satanae et omnibus operibus eius et pompis.
10 Quid sit abrenuntiatio, et quae opera eius diaboli et pompae.
11 Cur insufflatur et cur exorcizatur.
12 Cur catechumenus accipit salem.
13 Quare tangantur nares, pectus ungatur oleo; cur scapulae signantur, et quare pectus et scapulae lavantur.
14 Cur albis induitur vestimentis; cur sacro chrismate caput perungitur; et mystico tegitur velamine, et cur corpore et sanguine dominico confirmatur.
15 Haec omnia subtili indagine per scripta nobis, sicut diximus, nuntiare satage; et si ita teneas et praedices, aut si in hoc quod praedicas te ipsum custodias.
16 Bene vale, et ora pro nobis.
EPISTOLA XXIII. AD ATHILARDUM [AEDILHARDUM
1 Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, Athilardo archiepiscopo [Cantuariensi] et Ceolvulfo coepiscopo illius, aeternae beatitudinis salutem.
2 Nullatenus vestram terrae longinquitatem vel procellosi maris latitudinem foederatae in Christo amicitiae iura disrumpere fas arbitramur.
3 Sed quanto longiore spatio humana dividitur conversatio, tanto probatiore fide pietatis pactum servari debebit, quia saepe in praesentia timor vel erubescentia in facie foras ostendit quod homo intus in corde non retinet.
4 Igitur sancta fides in absentia laudabilis exstat, et in praesentia venerabilis consistit.
5 Unde et in eius fiducia, quam pia olim allocutione praesentes pepigimus, hos miseros patriae suae exsules vestrae direximus pietati, deprecantes ut pro eis intercedere dignemini apud fratrem meum charissimum Offanum regem, quatenus pacifice et absque alicuius iniustitiae oppressione in sua liceat conversare patria, et cuilibet deservire.
6 Nam dominus illorum Umhrinsgstan diem obiit; qui, ut nobis visum fuit, fidelis suo fuisset domino, si in patria licuisset perseverare.
7 Sed ut mortis evaderet periculum, ut dicere solebat, fugit ad nos, semper paratus se ab omni purgare infidelitate.
8 Quem propter reconciliationem, non propter inimicitias, aliquantisper retinuimus apud nos.
9 His vero contribulibus suis si pacem precari valeatis, remaneant in patria: sin vero durius de illis frater meus respondeat, illos ad nos remittite illaesos.
10 Melius est peregrinari, quam perire: in aliena servire patria, quam in sua mori.
11 Confido de bonitate fratris mei, si obnixe pro illis intercedatis, ut benigne suscipiat eos pro nostro amore, vel magis pro Christi charitate, qui dixit: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37).
12 Intercedentem pro nobis vestram sanctitatem divina pietas incolumem custodiat in aeternum.
EPISTOLA XXIV. AD FULRADUM ABBATEM ALTAHENSEM. Illi praecipit ut cum hominibus bene armatis in loco qui dicitur Starasfurt compareat. (Ex Miraeo, Opera diplomatica.)
1 Carolus, serenissimus Augustus, a Deo coronatus, magnus, pacificus, imperator, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum, Fulrado abbati.
2 Notum sit tibi quia placitum nostrum generale anno praesenti condictum habemus infra Saxoniam in orientali parte super fluvium Rota in loco qui dicitur Starasfurt.
3 Quapropter praecipimus tibi ut pleniter cum hominibus bene armatis ac praeparatis ad praedictum locum venire debeas XII Kal. Iul. quod est septem diebus ante missam sancti Ioannis Baptistae.
4 Ita vero praeparatus cum hominibus tuis ad praedictum locum venies, ut inde, in quamcunque partem nostra fuerit iussio, exercitaliter ire possis, id est, cum armis atque utensilibus, nec non et caetero instrumento bellico, in victualibus et vestimentis, ita ut unusquisque cabellarius babeat scutum et lanceam et spatham et semispatham, arcum et pharetras cum sagittis, et in carris vestris utensilia diversi generis, id est, cuniadas, et dolaturias, taratros, ascias, fossorios, palas ferreas, et caetera utensilia, quae in hostem sunt necessaria.
5 Utensilia vero ciborum in carris de illo placito, in futurum ad tres menses, arma et vestimenta ad dimidium annum.
6 Et hoc omnino praecipimus ut observare faciatis, ut cum bona pace pergatis ad locum praedictum.
7 per quamcunque partem regni nostri itineris vestri rectitudo vos ire fecerit, hoc est, ut praeter herbam et ligna et aquam nihil de caeteris rebus tangere praesumatis, et uniuscuiusque vestri homines una cum carris et caballariis suis vadant, et semper cum eis sint usque ad locum praedictum, qualiter [quatenus] absentia Domini locum non det nominibus eius mala faciendi.
8 Bona vero tua, quae ad placitum nostrum nobis praesentare debes, nobis mense Maio transmitte ad locum ubicunque tunc fuerimus: si forte rectitudo itineris tui ita se comparet, ut nobis per te ipsum in profectione tua ea praesentare possis, hoc magis optamus.
9 Vide ut nullam negligentiam exinde habeas, siquidem gratiam nostram velis habere.



© 2009 - 2020 Monumenta Informatik