| ORIGO SCHISMATIS DONATIANI. |
1 | Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. |
2 | In Africa duo mala et pessima admissa esse constat: unum in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. |
3 | Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. |
4 | Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas; quae alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte, latentes dimisit illaesos. |
5 | Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinae legis impie tradiderunt. |
6 | Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab AquisTibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens, Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit. |
7 | Et Menalus , qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit. |
8 | Hi et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem (quia basilicae necdum fuerant restitutae), in domum Urbani Carisi consederunt die III iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. |
9 | Harum namque plenitudinem in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adiunximus. |
10 | Hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse se confessi sunt. |
11 | Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: iam omnes erecti coeperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. |
12 | Consulti sunt qui remanserant, id est Victor Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion. |
13 | Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. |
14 | Et dixit Secundus, Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. |
15 | Et sederunt. |
16 | Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. |
17 | Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati, homicidae, Maiorinum, cuius tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes. |
18 | Et quoniam traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere eosdem fuisse et auctores schismatis. |
19 | Quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. |
20 | Dicendum est, unde, et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae, quae fuerint operatae personae, qui auctores huius mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de Imperatore postulata iudicia, qui sederint iudices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. |
21 | De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Maiorini, cuius tu haereditariam cathedram sedes. |
22 | Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis altare contra altare erexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis iaceat sub sententia Ioannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant, inquit, nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Ioan. II, 18, 19). |
23 | Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, haereticos secutus, quasi antichristus foras exivit. |
24 | Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam, feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset, quae ante spiritualem cibum et potum, os nescio cuius martyris, si tamen martyris, libare dicebatur; et cum praeponeret calici salutari os nescio cuius hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione discessit irata. |
25 | Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas. |
26 | Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno Imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. |
27 | Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est. |
28 | Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. |
29 | Conventus non leves patiebatur augustias. |
30 | Erant enim Ecclesiae ex auro et argento plurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare poterat. |
31 | Quae quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illa illi redderet, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. |
32 | Profectus causam dixit, iussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. |
33 | Tempestas persecutionis peracta et definita est: iubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas Christianis est restituta. |
34 | Botrus et Celesius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. |
35 | Tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. |
36 | Botrus et Celesius de spe sua deiecti sunt. |
37 | Tunc brevis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. |
38 | Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. |
39 | Non minus et ambitores, quibus ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae iam dudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit. |
40 | Sic tribus convenientibus causis et personis factum est ut malignitas haberet effectum. |
41 | Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia roboravit. |
42 | Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa eius ordinatio diceretur. |
43 | Ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem veniretur. |
44 | Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a Catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. |
45 | Interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica frequentia fuerat, nullus de supra dictis accessit. |
46 | Tunc a Caeciliano mandatum est, Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. |
47 | Illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. |
48 | Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tanquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. |
49 | Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis eius esset, sic ait: Exeat huc quasi ut imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de poenitentia. |
50 | His rebus compertis tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. |
51 | Illo tempore aut reus debuit expelli, aut communicari debuit innocenti. |
52 | Conferta erat ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus, Lucianus et caeteri. |
53 | Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et Maiorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. |
54 | Manifestum est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Maiorinum qui ordinatus est. |
55 | Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras, livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum. |
56 | Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos. |
57 | Et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. |
58 | Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter, multos nefas admissum. |
59 | Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supra dictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni iunxerunt. |
60 | Vides ergo, Parmeniane, haec duo crimina, tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere. |
| Exemplum epistolae ad Caecilianum, qua Constantinus pecunias ecclesiis donat. |
1 | CONSTANTINUS AUGUSTUS, CAECILIANO episcopo Carthaginensi. |
2 | Quandoquidem placuit nobis, ut per omnes provincias Africae, Numidiae, et utriusque Mauritaniae, certis quibusdam legitimae et sanctissimae religionis catholicae ministris ad sumptus necessarios aliquid praeberetur; litteras dedi ad Ursum virum perfectissimum rationalem Africae, eique significavi, ut ter mille folles tuae Gravitati numerari curaret. |
3 | Tu itaque ubi praedictam pecuniae quantitatem acceperis, operam dabis, ut cunctis supra memoratis iuxta brevem ab Hosio ad te directum ea pecunia dividatur. |
4 | Quod si forte ad meum erga vos omnes hac in parte studium explendum deesse aliquid intellexeris, incunctanter quidquid necessarium tibi videbitur, ab Heraclida procuratore praediorum nostrorum petere debes. |
5 | Nam et ipsi coram mandavi, ut si quid pecuniae Gravitas tua ab ipso postularet, absque ulla dubitatione dinumerandum tibi curaret. |
6 | Et quoniam accepi quosdam non satis compositae mentis homines id agere, ut sanctissimae et catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate corrumpant; scias me Anulino proconsuli et Patritio vicario praefectorum coram haec dedisse mandata, ut inter caetera huius rei competentem curam gerant; nec, si quid huiusmodi agatur, negligere ac dissimulare sustineant. |
7 | Itaque si quos eiuscemodi homines in hac amentia perseverare conspexeris, absque ulla haesitatione supradictos iudices adibis; idque ipsis referes, ut in eos, quemadmodum ipsis coram mandavi, animadvertant. |
8 | Divinitas summi Dei multis annis te servet. |
| Ut Clerici Ecclesiae catholicae, cui praeest Caecilianus, ab omnibus publicis functionibus immunes sint. |
1 | CONSTANTINUS MAXIMUS AUGUSTUS ANULINO. Ave, Anuline charissime nobis. |
2 | Cum ex multis rebus constet religionem illam in qua summa divinae maiestatis reverentia custoditur, spretam quidem maxima reipublicae importasse discrimina, eamdem vero rite susceptam et custoditam et nomini Romano maximam prosperitatem, et cunctis mortalium rebus, divina id tribuente beneficentia, praecipuam felicitatem contulisse: placuit ut homines illi, qui cum debita sanctimonia et assidua huius legis observantia ministerium suum divinae religionis cultui exhibent, laborum suorum mercedem reportent, Anuline charissime nobis. |
3 | Quapropter eos homines, qui intra provinciam tibi creditam in Ecclesia catholica cui Caecilianus praeest, huic sanctissimae religioni ministrant, quos Clericos vocare consueverunt, ab omnibus omnino publicis functionibus immunes volumus conservari, ne errore aliquo aut casu sacrilego a cultu summae divinitati debito abstrahantur; sed ut potius absque ulla inquietudine propriae legi deserviant. |
4 | Quippe his summam venerationem divino numini exhibentibus, maximum inde emolumentum reipublicae videtur accedere. |
5 | Vale, Anuline charissime ac desideratissime nobis. |
| Relatio Anulini |
1 | AUGUSTIS NOSTRIS, ANULINUS V. C. proconsul Africae. |
2 | Scripta coelestia Maiestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique Clerici vocantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Maiestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. |
3 | Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent; quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subiectis eorumdem actis, quo cuncta Maiestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. |
4 | Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita. |
5 | Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani, traditus a parte Maiorini. |
6 | Item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae: datum die XVII cal. |
7 | maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium consule. |
| Episcoporum partis Maiorini preces ad Constantinum. |
1 | Rogamus te, o Constantine optime imperator, quoniam de genere iusto es, cuius pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit; et ab hoc facinore immunis est Gallia: nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt: petimus ut de Gallia nobis iudices dari praecipiat Pietas tua. |
2 | Datae a Luciano, Digno, Nassutio, Capitone, Fidentio, et caeteris episcopis partis Donati. |
| Ut Romae concilium habeatur pro unitate et concordia Ecclesiarum. |
1 | CONSTANTINUS AUGUSTUS, MILTIADI episcopo urbis Romae et MARCO. Quoniam huiusmodi plures chartae a V. C. Anulino Africae proconsule ad me sunt missae, in quibus continetur Caecilianum Carthaginensis urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis, multis de rebus insimulari. |
2 | Quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire. |
3 | Placuit mihi ut idem Caecilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse iudicaverit, Romam naviget; quatenus ibi coram vobis, et coram Rheticio, Materno, ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare iussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis. |
4 | Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum litteris meis subiecta ad collegas vestros supradictos transmisi. |
5 | Quibus lectis perpendet Gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime diiudicanda sit, et ex praescripto iustitiae terminanda. |
6 | Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimae Ecclesiae catholicae exhiberi, ut generaliter nullum schisma aut discidium ullibi a vobis relinqui velim. |
7 | Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime. |
| De Romano concilio sub Miltiade. |
1 | Dati sunt iudices, Maternus ex Agrippina civitate, Rheticius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. |
2 | Ad urbem Romam ventum est ab iis tribus Gallis, et ab aliis quindecim Italis. |
3 | Convenerunt in domum Faustae in Laterano, Constantino ter et Licinio ter Coss. sexto nonas octobres die sexta feria. |
4 | Cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae, et Rheticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani, et Merocles a Mediolano, Florianus a Caesana, Zoticus a Quintiano, Stemnius ab Arimino, Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Faventia, Proterius a Capua, Theophilus a Benevento, Savinus a Terracina, Secundus a Praeneste, Felix a Tribus Tabernis, Maximus ab Ostia, Evandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii: his decem et novem consedentibus episcopis, causa Donati et Caeciliani in medium missa est. |
5 | A singulis in Donatum dictae sunt sententiae: Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est. |
6 | Testes inducti a Donato, confessi sunt se non habere in Caecilianum quod dicerent. |
7 | Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus, etiam Miltiadis sententia, qua iudicium clausum est his etiam verbis: Cum constiterit Caecilianum ab iis qui cum Donato venerunt, iuxta professionem suam non accusari, nec a Donato convictum esse in aliqua parte constiterit, suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo. |
8 | Sufficit ergo et Donatum tot sententiis percussum esse, et Caecilianum tanto iudicio esse purgatum. |
9 | Et tamen Donatus appellandum esse ab episcopis credidit. |
10 | Ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia! Sicut in causis Gentilium fieri assolet, appellationem interposuerunt . |
11 | Eunomius et Olympius episcopi in Africam missi, Carthaginensibus contra partem Donati declarant ubi sit Catholica, et sententiam a concilio Romano pro Caeciliano dictam corroborant. |
12 | . |
13 | Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem accederet. |
14 | Tunc a Filumino suffragatore eius Imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae retineretur: et factum est. |
15 | Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius. |
16 | Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. |
17 | Hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est. |
18 | De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. |
19 | Novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto terrarum orbe diffusa; et sententiam decem et novem episcoporum iamdudum datam dissolvi non posse. |
20 | Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. |
21 | De his rebus habemus volumina actorum. |
22 | Quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. |
23 | Inter haec Donatus ultro prior ad Carthaginem rediit. |
24 | Quo audito Caecilianus ad suam plebem properavit. |
25 | Hoc modo iterum renovellatae sunt partes. |
26 | Constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum. |
27 | Purgato in Urbe Caeciliano, Felix in Africa purgari iubetur. |
28 | Sed quia in ipsa causa, iamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris; postquam ordinatus in Urbe purgatus est, purgandus adhuc remanserat ordinator. |
29 | Tunc Constantinus ad Aelianum proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Autumnitani publice quaereretur. |
30 | Sedit id cui erat iniunctum. |
31 | Inducti sunt Claudius Saturianus curator reipublicae qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis quando causa flagitabatur Callidius Gratianus, et Alfius Caecilianus magistratus: sed et Superius stationarius perductus, et Ingentius scriba publicus pependit sub metu imminentium tormentorum. |
32 | Responsis omnium nihil tale inventum est, quod vitam Felicis episcopi sordidare potuisset. |
33 | Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerunt in causa, id est Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribae Ingentii, et Solonis officialis publici illius temporis: post quorum responsa a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est: Felicem autem religiosum episcopum, etc. |
| Gesta proconsularia quibus absolutus est Felix. |
1 | Desunt plurima. |
2 | . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. |